Catena aurea

Capitulum 17

Numérotation du verset Mt. 17,1 

Et post dies sex
assumpsit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem fratrem eius et duxit1 illos
1 duxit Li446 Rusch ] ducit Cor3 (Ieronymus) Li446@ ΩJ Weber
in montem excelsum seorsum
Numérotation du verset Mt. 17,2 

et transfiguratus est ante eos.
Et resplenduit
facies eius sicut sol,
vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix.
Numérotation du verset Mt. 17,3 

Et ecce apparuerunt2 illis
2 apparuerunt Li446@ Li446 Rusch ] apparuit Weber
Moyses
et Elias
cum eo loquentes.
Numérotation du verset Mt. 17,4 

Respondens autem Petrus dixit ad Iesum:
Domine, bonum est nos hic esse. Si vis faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum et Elie unum.
Numérotation du verset Mt. 17,5 

Adhuc eo loquente
ecce nubes lucida obumbravit eos.
Et ecce vox de nube
dicens: Hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene3 complacui4.
3 bene Rusch Weber] om. Li446@ |
4 complacui Li446@ Rusch ] complacuit Weber |
Ipsum audite.
Numérotation du verset Mt. 17,6 

Et audientes
discipuli ceciderunt in faciem suam
et timuerunt valde.
Numérotation du verset Mt. 17,7 

Et accessit Iesus et tetigit eos
dixitque eis: Surgite
et nolite timere.
Numérotation du verset Mt. 17,8 

Levantes autem oculos suos
neminem viderunt nisi solum Iesum.
Numérotation du verset Mt. 17,9 

Et descendentibus illis de monte precepit Iesus dicens: Nemini dixeritis visionem
donec Filius hominis a mortuis resurgat.
Numérotation du verset Mt. 17,10 

Et interrogaverunt eum discipuli5 dicentes: Quid
5 discipuli Rusch Weber ] + eius Li446@ Li446
ergo scribe dicunt quod Eliam oporteat6 primum venire?
6 operteat Rusch Weber ] oportet Li446@ Li446
Numérotation du verset Mt. 17,11 

At ille respondens ait illis7: Elias quidem venturus est et restituet omnia.
7 illis Rusch ] eis Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 17,12 

Dico autem vobis quia Elias
iam venit
et non cognoverunt
eum sed fecerunt in eo quecumque voluerunt.
Sic et Filius hominis passurus est ab eis.
Numérotation du verset Mt. 17,13 

Tunc intellexerunt discipuli
quia de Ioanne Baptista dixisset eis.
Numérotation du verset Mt. 17,14 

Et cum venisset ad turbam
accessit ad eum homo genibus provolutus ante8 eum dicens: Domine, miserere filio meo9 quia lunaticus est
8 ante Rusch Weber] autem Li446@ Li446 |
9 filio meo Li446@ Li446 Rusch ] filii mei Weber |
et male patitur. Nam sepe cadit in ignem
et crebro in aquam.
Numérotation du verset Mt. 17,15 

Et obtuli eum discipulis tuis et non potuerunt curare eum.
Numérotation du verset Mt. 17,16 

Respondens autem10 Iesus
10 autem Rusch ] om. Li446@ Li446 Weber
ait: O generatio incredula et perversa quousque ero vobiscum? Usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me.
Numérotation du verset Mt. 17,17 

Et increpavit illum Iesus
et exiit ab eo demonium
et curatus est puer ex illa hora.
Numérotation du verset Mt. 17,18 

Tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt: Quare nos non11 potuimus eiicere illum?
11 nos non Li446 Rusch Weber] inv. Li446@
Numérotation du verset Mt. 17,19 

Dicit illis Iesus: Propter incredulitatem vestram.
Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis
dicetis monti huic:
Transi hinc et transibit
et nihil impossibile erit vobis.
Numérotation du verset Mt. 17,20 

Hoc autem genus
non eicitur nisi per orationem et ieiunium.
Numérotation du verset Mt. 17,21 

Conversantibus autem eis in Galileam12 dixit illis Iesus: Filius hominis tradendus est in manus hominum
12 Galileam Rusch ] Galilea Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 17,22 

et occident eum
et tertia13 die resurget.
13 tertia Li446@ Rusch ] die tertia Li446 , tertio Weber
Et contristati sunt vehementer.
Numérotation du verset Mt. 17,23 

Et cum venissent Capharnaum,
accesserunt
qui didragma accipiebant ad Petrum et dixerunt ei: Magister vester non solvit didragma?
Numérotation du verset Mt. 17,24 

Ait: Etiam.
Et cum intrasset14 in domum prevenit15 eum Iesus dicens: Quid tibi videtur, Simon?
14 intrasset Rusch Weber ] intrassent Li446@ |
15 prevenit Rusch Weber ] pervenit Li446@ Li446 |
Reges terre
a quibus accipiunt tributum
vel censum? A filiis suis
an ab alienis?
Numérotation du verset Mt. 17,25 

At16 ille dixit: Ab alienis. Dixit illi Iesus: Ergo liberi sunt filii.
16 at Li446 Rusch ] et Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 17,26 

Ut autem non scandalizemus eos,
vade ad mare, et mitte hamum et eum piscem
qui primus17 ascenderit tolle et aperto ore eius invenies staterem.
17 primus Rusch Weber ] primo Li446@
Illum sumens da eis pro me et te.

Capitulum 17

Numérotation du verset Mt. 17,
distinctio 1 
marg.| [Mt. 17, 1-9 legitur Quadragesimae 1 sabbato; cf. Ordinarium OP 613 = Rom. = Cist.1]
1 Sabbato prime dominie quadrageisme et pro dominica secunda quadragesime marg. Ox19147
marg.| {CMT17d1.1} REMIGIUS. − Claritatem sue visionis quam promiserat Dominus discipulis suis, in hac transfiguratione habita in monte post sex dies complevitA
marg.| Unde dicitur:
Numérotation du verset Mt. 17,1 
Et post dies sex2* assumpsit3 Petrum et Iacobum et Ioannem fratrem4 eius.
2 dies sex] inv. Li446
3 assumpsit] + Iesus Li446@ Mt161 Ox19147²
4 fratrem Li446@ Ed1953 ] fratres Li446
marg.| {CMT17d1.2} HIERONYMUS. − Queritur autem quomodo post dies sex5* assumpserit6* eos, cum Lucas evangelista octonarium numerum ponat. Sed facilis est responsio7 quia hic medii ponuntur dies, ibi primus additur et extremus.B a
a ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 147.223-226: «Et post dies sex adsumens iesus petrum et iacobum et iohannem fratrem eius. quare petrus et iacobus et iohannes in quibusdam evangeliorum locis separentur a ceteris aut quid priuilegii habeant extra alios apostolos crebro diximus. nunc quaeritur quomodo post dies sex adsumpserit eos et duxerit in montem excelsum seorsum, cum lucas evangelista octonarium numerum ponat. sed facilis responsio est quia hic medii ponuntur dies ibi primus additur et extremus. non enim dicitur: post dies octo adsumit iesus petrum et iacobum et iohannem, sed die octaua». [FG2013]*
5 dies sex] inv. Ed1953
6 assumpserit] assumpsit Ed1953
7 est responsio] inv. Ox19147 cum Hier.
marg.| {CMT17d1.3} CHRYSOSTOMUS. 8* {hom.57} − Ideo autem non confestim facta promissione eos sursum ducit, sed post sex dies ut reliqui discipuli nihil patiantur humanum, id est aliquem invidie motum; vel ut horum dierum spatio vehementiori concupiscentia repleti, qui assumendi erant, sollicita mente accederent.
8 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT17d1.4} RABANUS. − Merito autem post sex dies gloriam illam9 ostendit quia post sex etates futura est resurrectio.C b
b ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 17, 1, PL 162, 1399B: «Merito post sex dies gloriam suam ostendit, et octavo die, quia post sex aetates mundi est futura resurrectio, et in octavo [1399C] die, id est finito tempore mundi, quod per septem dies agitur, venturus est in ineffabili gloria sua».
<cuius fons> Cf. Glossa ordinaria (Mt. 17, 1) marg.: « Et illi post sex mundi etates quiescendum ab omni labore, et hic octavo tempore designat esse resurgendum »
<Non hab.> Anselmus (versio A, Alençon, BM, ms. 26, f. 153va). LLT ; Rabanus in Mt. Catholiclibrary.org [MM2021]
9 illam] suam Md214
marg.| {CMT17d1.5} ORIGENES. 10 − Vel quia in sex diebus perfecti numeri11* totus factus est visibilis mundus qui transcendit omnes mundi res12*, potest ascendere super montem excelsum et gloriam aspicere Verbi13 Dei.D c
c ¶Fons : Origenes , Commentarii in Matthaeum (consensus versionum latinarum), lib. 12, 36 (Mt. 17, 1), GCS 40, p. 151.1-16 : «quoniam enim in sex diebus perfecti numeri totus factus est visibilis mundus, ideo arbitror eum qui transcendit omnes mundi res considerans iam non quae videntur (temporalia enim sunt), sed quae videntur quoniam sunt aeterna ille potest ascendere super montem excelsum Christo se praecedente, ille potest et gloriam aspicere verbi dei ». [MM2021]
10 Origenes] om. Md214
11 perfecti numeri] om. Ed1953
12 mundi res] inv. Ed1953
13 Verbi] verbum Md214
marg.| {CMT17d1.6} CHRYSOSTOMUS. 14* {hom.57} − Ideo autem hos tres assumpsit, quoniam aliis potiores erant. Intende autem qualiter Mattheus non occultat eos qui sibi prepositi sunt hoc enim et Ioannes facit, precipuas Petri laudes commemorans. Ab emulatione enim et vana gloria mundus fuit apostolorum chorus.
14 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT17d1.7} HILARIUS. 15* {c.17} − In tribus autem assumptis, de trium origine sem, cam et iaphet, futura electio populi ostenditur.
15 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT17d1.8} RABANUS. − Vel tres solummodo secum discipulos16* ducit quia multi sunt vocati, pauci vero electi. Vel quia qui nunc fidem sancte Trinitatis incorrupta mente servant, tunc eterna eius visione letantur.E d
d ¶Fons : Rabanus Maurus , In Mt., lib. 5 (Mt. 17), CCCM 174A, p. 474.83 sqq.: « Tres solummodo se cum discipulos ducit, uel quia multi sunt uocati, pauci uero electi, uel quia hi, qui nunc fidem qua imbuti sunt sanctae Trinitatis incorrupta mente seruauerint, tunc aeterna eius merentur uisione laetari ». [MM2021]
16 secum discipulos] iinv. Ed1953
marg.| {CMT17d1.9} REMIGIUS. − Ostensurus autem Dominus gloriam sue claritatis discipulis, duxit eos in montem
Unde sequitur:
Et duxit illos in montem excelsum seorsum.
In quo docet quia necesse est omnibus qui Deum contemplari desiderant, ut non in infimis voluptatibus iaceant, sed amore supernorum semper ad celestia erigantur; et ut ostendat discipulis quatenus gloriam divine claritatis non in huius seculi profundo querant, sed in celestis beatitudinis regno. Ducuntur autem seorsum, quia sancti viri toto animo et fidei intentione separati sunt a malis, funditusque separabuntur in futuro; vel quia multi vocati, pauci vero electi.
Sequitur:
Numérotation du verset Mt. 17,2 
Et transfiguratus est ante eos.
marg.| {CMT17d1.10} HIERONYMUS. − Qualis enim futurus est tempore iudicandi, talis apostolis apparuit. Nemo autem putet pristinam eum formam et faciem perdidisse, vel amisisse corporis veritatem, et assumpsisse corpus spirituale vel aereum; sed quomodo transfiguratus sit, evangelista demonstrans dicit:
Et resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix.
marg.| Ubi splendor faciei ostenditur, et candor describitur vestium, non substantia tollitur, sed gloria commutatur. Certe transformatus est Dominus in eam gloriam qua venturus est postea in regno suo. Transformatio splendorem addidit, faciem non subtraxit, etsi corpus spirituale fuerit unde et vestimenta mutata sunt, que intantum fuere candida, ut alius evangelista dixerite: « Qualia fullo super terram non posset facere ». Huiusmodi autem corporale est et tactui subiacet, non spirituale et ereum, quod illudat oculos, et tantum in phantasmate aspiciatur.f
e Cf. Mc. 9, 2: «Et vestimenta ejus facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere».
f ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 147.232-250: «Et transfiguratus est ante eos. qualis futurus est tempore iudicandi talis apostolis apparuit. quod autem dicit: transfiguratus est ante eos, nemo putet pristinam eum formam et faciem perdidisse uel amisisse corporis ueritatem et adsumpsisse corpus uel spiritale uel aerium, sed quomodo transformatus sit evangelista demonstrat dicens. Et resplenduit facies eius sicut sol, uestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix. ubi splendor faciei ostenditur et candor describitur uestium, non substantia tollitur sed gloria commutatur. resplenduit facies eius sicut sol. certe transformatus est dominus in eam gloriam qua uenturus est postea in regno suo. transformatio splendorem addidit, faciem non subtraxit. esto corpus spiritale fuerit, numquid et uestimenta mutata sunt quae in tantum fuere candida ut alius evangelista dixerit: qualia fullo super terram non potest facere. quod autem fullo super terram potest facere, corporale est et tactui subiacet, non spiritale et aerium, quod inludat oculis et tantum in fantasmate conspiciatur». [FG2013]
<Paral.>   Thomas de Aquino, Summa theologiae, tertia pars, q. 45 a. 2 s.c.: « Sed contra est quod, super illud mt. 17, transfiguratus est ante eos, dicit Hieronymus, qualis futurus est tempore iudicii , talis apostolis apparuit». - Summa theologica, III q. 45 a. 1 ad 1: «Ad primum ergo dicendum quod, sicut Hieronymus dicit, super matth., nemo putet Christum per hoc quod transfiguratus dicitur, pristinam formam et faciem perdidisse, vel amisisse corporis veritatem et assumpsisse corpus spirituale vel aereum. Sed quomodo transformatus sit, Evangelista demonstrat, dicens, resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix. Ubi splendor faciei ostenditur, et candor describitur vestium, non substantia tollitur, sed gloria commutatur». [MM2019] [MM2021]
marg.| {CMT17d1.11} REMIGIUS. − Si autem facies Domini resplenduit sicut sol, et sancti sicut sol fulgebunt, numquid erit equalis claritas Domini et servorum nequaquam. Sed quia nihil lucidius invenitur sole, idcirco ad manifestandum exemplum future resurrectionis, et facies Domini resplendere, et iusti fulgere dicuntur sicut sol.
marg.| {CMT17d1.12} ORIGENES. 17* {tract.3} − Mystice autem, cum aliquis transcenderit sex dies, secundum quod diximus, videt transfiguratum Iesum ante oculos cordis sui. Diversas enim habet verbum Dei formas; apparens unicuique secundum quod videnti expedire cognoverit; et nemini supra quod capit, semetipsum ostendit unde non dixit simpliciter transfiguratus est, sed coram eis. In evangeliis enim Iesus simpliciter intelligitur ab eis qui non ascendunt per excitationem verborum spiritualium super excelsum sapientie montem; eis autem qui ascendunt, iam non secundum carnem cognoscitur, sed Deus verbum intelligitur. Coram his ergo transfiguratur Iesus, et non coram illis qui sunt deorsum in conversatione terrena viventes. Hi autem coram quibus transfiguratur, facti sunt filii Dei, et ostenditur eis sol esse iustitie; et vestimenta ipsius fiunt candida sicut lumen; que sunt sermones et littere evangeliorum, quibus Iesus est indutus, secundum18 illa que ab apostolis dicuntur de eo.
17 Origenes] + In Mattheum Ed1953
18 secundum] sed et Li446
marg.| {CMT17d1.13} GLOSSA. − Vel vestimenta Christi sanctos significant, de quibus Isaiasgomnibus his velut vestimento vestieris; et nivi19 comparantur quia candidi erunt virtutibus et20 omnis21 vitiorum estus ab eis remotus erit.F h
Sequitur:
g Is. 49, 18.
h ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 17, PL 162, 1399D: « Vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix. Vestimenta Christi sanctos significant, de quibus Isaias: Omnibus his velut indumento vestieris. Vestimenta nivi comparantur, quia et candidi erant virtutibus, et omnis aestus vitiorum ab eis remotus est» [MM2021]
19 nivi] uiui cacogr. Li446 Mt366, uim Md214
20 et] ut Md214
21 omnis] omnibus Li446
Numérotation du verset Mt. 17,3 
Et apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo loquentes.
marg.| {CMT17d1.14} CHRYSOSTOMUS. 22* {hom.57} − Hoc autem multas habet rationes. Et prima quidem est hec. Quia enim turbe dicebant eum esse Eliam vel ieremiam, aut unum ex prophetis, capita prophetarum secum ducit, ut saltem hinc videatur differentia servorum et Domini. Alia ratio est quia enim continue Iesum accusabant Iudei tamquam transgressorem legis, et blasphemum, patris sibi gloriam usurpantem; ut ostendatur ab utraque accusatione innoxius, eos qui in utroque fulserunt, in medium ducit. Etenim Moyses legem dedit, et Elias pro gloria Dei emulator fuit. Alia ratio est ut discant quoniam mortis et vite potestatem habet propter hoc et Moysen, qui morte defecerat, et Eliam, qui nondum mortem passus fuerat, in medium ducit. Aliam causam et ipse evangelista revelat, scilicet monstrare crucis gloriam, et mitigare Petrum et alios discipulos passionem timentes loquebantur enim, ut alius evangelista dicit, de excessu quem completurus erat in Hierusalem unde eos in medium ducit qui se morti exposuerunt pro his que Deo placebant, et pro plebe credentium etenim tyrannis uterque se libere presentavit Moyses quidem pharaoni, Elias autem Achab. Ducit autem et propter hoc eos in medium volebat enim quod discipuli illorum privilegia zelarent, ut scilicet fierent mansueti sicut Moyses, et zelantes sicut Elias.
22 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT17d1.15} HILARIUS. 23* {c.17} − Quod etiam Moyses et Elias ex omni sanctorum numero assistunt, medius inter legem et prophetas Christus in regno est cum his enim Israelem, quibus testibus predicatus est, iudicabit.
23 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT17d1.16} ORIGENES. 24* {tract.3} − Si quis etiam intelligit spiritualem legem convenientem sermonibus Iesu, et in prophetis absconditam Christi sapientiam; ille vidit Moysen et Eliam in gloria una cum Iesu.
24 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT17d1.17} HIERONYMUS. − Considerandum est etiam , quod scribis et Phariseis de celo signa poscentibus dare noluit; hic vero, ut apostolorum augeat fidem, dat signum de celo. Elia inde descendente quo conscenderat, et Moyse ab inferis resurgente quod et Achaz per Isaiam precipitur, ut petat sibi signum de inferno vel de excelso.i
i ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 148.251-262: «Et ecce apparuit illis Moyses et helias cum eo loquentes. scribis et Pharisaeis temptantibus se et de caelo signa poscentibus dare noluit, sed prauam postulationem confutauit responsione prudenti. hic uero ut apostolorum augeat fidem dat signum de caelo, helia inde descendente quo conscenderat et Moyse ab inferis resurgente; quod et Achaz per esaiam praecipitur ut petat sibi signum de excelso aut de inferno. nam quod dictum est: apparuit illis Moyses et helias cum eo loquentes, et in alio refertur evangelio nuntiasse ei quae Hierosolymis passurus esset. lex ostenditur et prophetae qui et passionem domini et resurrectionem crebris uocibus nuntiarunt». [FG2013]
marg.| {CMT17d1.18} CHRYSOSTOMUS. 25* − Quid autem fervidus Petrus dixerit, subditur:
25 Chrysostomus As115 Dur111 Li446 Md214 Mt366 Urb27 Ed1475C] Origenes Arag2 Ed1470 Ed1486 , Origenes (ut supra) Ed1657, Origenes in Mt. Ed1953 .
Numérotation du verset Mt. 17,4 
Respondens autem26 Petrus dixit ad Iesum: Domine, bonum est nos hic esse.
26 autem] om. Ed1486
marg.| Quia enim audivit quod oportet eum Hierosolymam ire, adhuc timet27 pro Christo , sed post increpationem non audet28 dicere rursusj propitius esto tibi sed idem occulte per29 alia signa insinuat. Quia enim videbat multam quietem et solitudinem, cogitavit convenientem ibi esse stationem 30* ex loci dispositione, quod signat 31* dicens: Bonum est nos hic esse 32   . Vult etiam ibi semper esse; ideo tabernaculorum meminit, dicens:
j Mt. 16, 22.
27 timet] retinet cacogr. Md214
28 audet] audent Md214
29 per] pro As115
30 esse stationem As115 Li446 Mt366 Md214 Urb27] inv. Arag2 edd.
31 signat Urb27 , sig<n>at Li446 Mt366 ] significat As115 cett.
32 hic esse] om. Arag2
Si vis, faciamus hic tria tabernacula.
marg.| Cogitavit enim 33 quod si hoc fieret, non ascenderet34 Hierosolymam et , si non ascenderent35*, Christus non moreretur. Ibi enim sciebat scribas insidiari ei. Cogitabat 36 etiam quod Elias aderat qui in montem37* ignem descendere fecit, et Moyses, qui intravit nebulam, et Deo38 locutus est unde occultari poterant ut nullus persecutorum sciret ubi essent.G k
k ¶Fons : CHRYSOSTOMUS, In Mt., hom. 56 (Mt. 17, 4), Burgundionis versio, BAV, Vat. lat. 383, f. 182vb : «Quid igitur dicit Petrus qui fervidus ? Bonum est nos hic manere. Quia enim audivit quoniam oportet eum ad Hierosolimam abire, formidans adhuc et tremens pro eo et post increpationem accedere quidem et dicere hoc idem rursus non audet quoniam propitius esto tibi a timore illo eadem enigmatice insinuat per alia signa. Quia enim videbat multam remissionem et solitudinem excogitavit quoniam habet multam stabilitatem eam que a loco. Non solum autem eam que a loco sed et ab eo quod non ultra abibat ipse ad Hierosolimam. Vult enim eum illic esse semper . Ideoque tabernaculorum meminit. Si enim hoc fieret ait: Non ascendemus ad Hierosolimam. Si autem non ascenderimus, non morietur. Illic {HHierusalem} enim dicebat scribas insidiari ei. Sed ita quidem non ausus est dicere. Hec autem volens construere {vel probare}, dicebat in stabilitate: bonum est nos hic esse et Moises adest et Elias, Elias qui in montem ignem descendere fecit, Moises qui in nebulam intravit et Deo locutus est et nullus scisset ubi sumus».
<cuius fons> CHRYSOSTOMUS, In Mt. hom. 56 (57), § 2 (Mt. 17, 4), PG 58, 552.12-32 : «Τί οὖν ὁ Πέτρος ὁ θερμός; Καλόν ἐστιν ἡμᾶς ὧδε εἶναι. Ἐπειδὴ γὰρ ἤκουσεν, ὅτι δεῖ αὐτὸν εἰς τὰ Ἱεροσόλυμα ἀπελθεῖν καὶ παθεῖν, δεδοικὼς ἔτι καὶ τρέμων ὑπὲρ αὐτοῦ καὶ μετὰ τὴν ἐπιτίμησιν, προσελθεῖν μὲν καὶ εἰπεῖν τὸ αὐτὸ τοῦτο πάλιν οὐ τολμᾷ, ὅτι Ἵλεώς σοι, ἀπὸ δὲ τοῦ φόβου ἐκείνου τὰ αὐτὰ πάλιν αἰνίττεται δι’ ἑτέρων ῥημάτων. Ἐπειδὴ γὰρ εἶδεν ὄρος καὶ πολλὴν τὴν ἀναχώρησιν καὶ τὴν ἐρημίαν, ἐνενόησεν ὅτι ἔχει πολλὴν ἀσφάλειαν τὴν ἀπὸ τοῦ τόπου· οὐ μόνον δὲ τὴν ἀπὸ τοῦ τόπου, ἀλλὰ καὶ τοῦ μηκέτι ἀπελθεῖν αὐτὸν εἰς τὰ Ἱεροσόλυμα· βούλεται γὰρ αὐτὸν ἐκεῖ εἶναι διηνεκῶς· διὸ καὶ σκηνῶν μέμνηται. Εἰ γὰρ τοῦτο γένοιτο, φησὶν, οὐκ ἀναβησόμεθα εἰς τὰ Ἱεροσόλυμα· εἰ δὲ μὴ ἀναβαίημεν, οὐκ ἀποθανεῖται·κεῖ γὰρ ἔφη τοὺς γραμματεῖς ἐπιθήσεσθαι αὐτῷ. Ἀλλ’ οὕτω μὲν οὐκ ἐτόλμησεν εἰπεῖν· ταῦτα δὲ βουλόμενος κατασκευάσαι, ἔλεγεν ἐν ἀσφαλείᾳ· Καλόν ἐστιν ἐνταῦθα εἶναι, ἔνθα καὶ Μωϋσῆς πάρεστι καὶ Ἠλίας. Ἠλίας ὁ ἐπὶ τοῦ ὄρους πῦρ κατενεγκὼν, καὶ Μωϋσῆς ὁ εἰς τὸν γνόφον, εἰσελθὼν, καὶ τῷ Θεῷ διαλεχθείς· καὶ οὐδεὶς οὐδὲ εἴσεται ἔνθα ἐσμέν». [MM2021]
33 enim] om. Md214
34 ascenderet] ascenderent Md214
35 ascenderent] ascenderet Arag2 Ed1470 Ed1475C Ed1486 Ed1953
36 Cogitabat] Cogitavit Md214
37 montem] monte Arag2 Md214 Ed1486 Ed1953
38 Deo] ideo Urb27
marg.| {CMT17d1.19} REMIGIUS. − Vel aliter . Visa Domini maiestate et duorum servorum, Petrus adeo delectatus est ut cuncta temporalia oblivioni traderet, et ibi in perpetuum vellet manere. Si autem tunc Petrus sic accensus est, quanta erit suavitas et dulcedo videre regem in decore suo, et interesse choris angelorum et omnium sanctorum in eo sane quod ait Petrus, Domine, si vis , devotionem subditi et obedientis servi ostendit.
marg.| {CMT17d1.20} HIERONYMUS. − Erras tamen, Petre, et sicut alius evangelista testatur, nescis quid dicas. Noli tria tabernacula querere, cum unum sit tabernaculum evangelii, in quo lex et prophete recapitulanda sunt. Si autem queris tria tabernacula, nequaquam servos cum Domino conferas; sed fac tria tabernacula, immo unum Patri et Filio et Spiritui sancto ut quorum est una divinitas, unum sit in pectore tuo tabernaculum.l
l ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 148.267-275: «Si uis, faciam hic tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum et heliae unum. erras, petre, sicut et alius evangelista testatur: nescis quid dicas. noli tria tabernacula quaerere cum unum sit tabernaculum evangelii in quo lex et prophetae recapitulandae sunt. si autem quaeris tria tabernacula, nequaquam seruos cum domino conferas. sed fac tria tabernacula, immo unum patri et filio et spiritui sancto ut quorum est una diuinitas unum sit et in pectore tuo tabernaculum». [FG2013]
marg.| {CMT17d1.21} REMIGIUS. − Erravit etiam, quia voluit ut regnum electorum constitueretur in terra; quod Dominus promiserat dare in celis. Erravit etiam, quia oblitus est se et socios suos esse mortales; et absque gustu mortis voluit subire eternam felicitatem.
marg.| {CMT17d1.22} RABANUS. − Et in eo quod celesti39 conversationi tabernacula facienda putavit, in qua domus necessaria non erat cum scriptum sitm: « Templum non vidi in ea ».H n
m Apc. 21, 22.
n ¶Fons : Rabanus Maurus , In Mt., lib. 5 (Mt. 17), CCCM 174A, p. 476.62 sqq.°: «Et quidem beatus Petrus, sicut alius euangelista testatur, nesciebat quid diceret, in eo quod coelesti conuersatione tabernacula facienda putauit . In illa namque caelestis vitae gloria domus necessaria non erit, ubi diuinae contemplationis luce omnia pacificante, aura aduersitatis alicuius timenda nulla remanebit, teste apostolo Ioanne qui eiusdem supernae ciuitatis claritatem describens, dicit inter alia: Et templum non uidi in ea , Dominus enim omnipotens templum illius est, et agnus».
<cuius fons>   Beda , Homiliarum evangelii libri, lib. 1, hom. 24, CCSL 122, lin. 173 sqq. = homilia 18 (Quadragesimae Dominica 2), PL 94, 99D.
<Non hab.> Prototypus O.P. (Dominica quadragesimae 1, f. 155r-v). [MM2019]
H ¶Codd. : Li446 (154rb) Ed1953 {MM2019}
39 celesti] celestia Li446
Numérotation du verset Mt. 17,
distinctio 2 
prol.| [Mt. 17, 1-9 legitur Quadragesimae 1 sabbato; cf. Ordinarium OP 613 = Rom. = Cist.]
marg.| {CMT17d2.1} HIERONYMUS. − Qui carnale e frondibus aut40 tentoriis querebant tabernaculum, nubis lucide operiuntur umbraculo.I o
Unde dicitur:
o ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 149.282-285: «Nubes autem uidetur lucida et obumbrat eos ut qui carnale e frondibus aut tentoriis quaerebant tabernaculum, nubis lucidae operirentur umbraculo. uox quoque de caelo patris loquentis auditur quae testimonium perhibeat filio et petrum errore sublato doceat ueritatem, immo per petrum ceteros apostolos». [FG2013]
40 aut] ac Dur111
Numérotation du verset Mt. 17,5 
Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos.
marg.| {CMT17d2.2} CHRYSOSTOMUS. 41* {hom.57} − Cum Dominus42 comminatur, nubem tenebrosam ostendit, sicut in Sina. Hic autem quia non terrere43 volebat, sed docere, nubes apparuit lucida44.J
J ¶Codd. : Dur111 Li446 ( 154rb ) Ed1953 {MM2019}
41 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
42 Dominus] Domino Dur111
43 terrere] terene Li446 *
44 lucida] lucidat Li446 *
marg.| {CMT17d2.3} ORIGENES. 45* − Lucida autem nubes obumbrans sanctos est virtus paterna vel forte Spiritus sanctus dicam etiam salvatorem nostrum esse lucidam nubem que obumbrat evangelium et legem et prophetas, sicut intelligunt qui possunt aspicere lumen ipsius in premissis.K p
p ¶Fons : Origenes , Commentarii in Matthaeum (consensus versionum latinarum), lib. 12, 42 (Mt. 17, 5), GCS 40, p. 165.28 -166.26 : «quae sit autem nubs lucida obumbrans sanctos nisi forte virtus paterna, ex qua venit vox patris dans testimonium filio quasi dilecto et exhortans eos, qui obumbrantur ab ea, ipsi non alii oboedire ? forte et sanctus spiritus est lucida illa nubs obumbrans sanctos et prophetans, deo in se operante et dicente: hic est filius meus dilectus, in quo conplacui. audens autem dicam etiam salvatorem nostrum esse lucidam nubem. nubs enim lucida*** obumbrat semper dilectos Christi discipulos et evangelium et legem et prophetas, sicut intellegunt qui possunt aspicere lumen ipsius in evangelio vel in lege vel in prophetis». [MM2019]
K ¶Codd. : Li446 ( 154rb ) Ed1953 {MM2019}
45 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT17d2.4} HIERONYMUS. − Quia vero imprudenter interrogaverat Petrus, propterea Domini responsionem non meretur; sed Pater respondet pro Filio, ut verbum Domini: « Qui me misit, ipse de me testimonium perhibet »q.r
q Io. 8, 18.
r ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 148.278-149.282: «Adhuc eo loquente ecce nubes lucida obumbrauit eos et uox de nube dicens: hic est filius meus dilectus in quo mihi complacui, ipsum audite. quia imprudenter interrogauerat propterea responsionem domini non meretur, sed pater respondit pro filio ut uerbum domini compleretur: ego testimonium non dico pro me, sed pater qui me misit, ipse pro me dicit testimonium». [FG2013]
marg.| {CMT17d2.5} CHRYSOSTOMUS. 46* {hom.57} − Neque autem Moyses loquitur, neque Elias, sed pater omnibus maior vocem emittit ex nube, ut discipuli credant quod a Deo vox erat. Semper enim apparere solet Deus in nube, sicut scriptum ests: « Nubes et caligo in circuitu eius »; et hoc est quod dicitur :
Et ecce vox de nube.
s Ps. 96, 2.
46 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT17d2.6} HIERONYMUS. − Vox quidem Patris de celo loquentis auditur, qui testimonium perhibeat filio, et petrum, errore sublato, doceat veritatem; immo per petrum ceteros apostolos.
Unde subdit dicens:
Hic est filius meus dilectus.
marg.| Huic est faciendum tabernaculum, huic obtemperandum; hic est filius , illi servi sunt; debent et ipsi vobiscum in penetralibus cordis sui Domino tabernaculum preparare.t
t ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 149.285-291: «Adhuc eo loquente ecce nubes lucida obumbrauit eos et uox de nube dicens: hic est filius meus dilectus in quo mihi complacui, ipsum audite. quia imprudenter interrogauerat propterea responsionem domini non meretur, sed pater respondit pro filio ut uerbum domini compleretur: ego testimonium non dico pro me, sed pater qui me misit, ipse pro me dicit testimonium. nubes autem uidetur lucida et obumbrat eos ut qui carnale e frondibus aut tentoriis quaerebant tabernaculum, nubis lucidae operirentur umbraculo. uox quoque de caelo patris loquentis auditur quae testimonium perhibeat filio et petrum errore sublato doceat ueritatem, immo per petrum ceteros apostolos. hic est, ait, filius meus dilectus, huic fiendum est tabernaculum, huic obtemperandum; hic est filius meus, illi serui sunt; Moyses et helias debent et ipsi uobis cum in penetralibus cordis sui domino tabernaculum praeparare». [FG2013]
marg.| {CMT17d2.7} CHRYSOSTOMUS. 47* {hom.57} − Ne igitur timeas, Petre. Si enim potens est Deus, manifestum quia et filius similiter potens est. Si autem diligitur, ne timeas nullus enim eum quem diligit prodit, nec tu equaliter eum diligis genitori. Neque autem solum diligit eum quia genuit, sed quia unius est voluntatis cum ipso.
Sequitur enim :
In quo mihi complacui
47 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| ac si diceret in quo requiesco, quem accepto, quia omnia que sunt patris, cum diligentia exequitur, et est voluntas una ipsius et patris quare et si crucifigi vult, non contradicas.
marg.| {CMT17d2.8} HILARIUS. 48* {c.17} − Hunc esse filium, hunc dilectum, hunc complacitum, sed et hunc audiendum, vox de nube significat, dicens :
48 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
Ipsum audite
marg.| ut scilicet idoneus ipse preceptorum talium auctor qui seculi damnum, crucis voluntatem, obitum corporis, et post hec regni celestis gloriam facti confirmasset exemplo.
marg.| {CMT17d2.9} REMIGIUS. − Dicit ergo ipsum audite ac si aliis verbis diceret recedant umbre legales, et typi prophetarum; et solum coruscum lumen evangelii sequamini. Sive ideo ait ipsum audite, ut illum esse ostenderet quem Moyses predixerat, dicensuprophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris tamquam me audietis ipsum. Sic ergo Dominus undique habuit testes, ex celo vocem patris, ex paradiso Eliam, ex inferis Moysen, ex hominibus apostolos, ut in nomine Iesu omne genuflectatur, celestium, terrestrium et infernorum.
u Dt. 18, 15.
marg.| {CMT17d2.10} ORIGENES. 49* {tract.3} − Vox autem de nube aut ad Moysen et Eliam loquitur, qui desiderabant videre filium Dei et audire eum, aut discipulos docet.L
L ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
49 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT17d2.11} GLOSSA. − [c] Notandum autem quod bene convenit mysterium secunde regenerationis50* [b] (que scilicet erit in resurrectione, ubi caro resuscitabitur) [d] cum mysterio prime [a] que est in51 baptismate, ubi anima resuscitatur. [e] In baptismate enim Christi, operatio totius Trinitatis ostensa est. Fuit enim ibi Filius incarnatus, apparuit in specie columbe52* Spiritus sanctus, et Pater fuit ibi in voce declaratus. Et similiter in Transfiguratione, que est sacramentum secunde regenerationis, tota trinitas apparuit: Pater in voce, Filius in homine, Spiritus sanctus in nube. Queritur autem quare53 Spiritus sanctus ibi in columba, hic in nube declaratus est? Dona siquidem sua per species declarare solet. Innocentiam autem in baptismate donat que 54* per avem simplicitatis designatur. Daturus est autem claritatem et refrigerium in resurrectione et 55* ideo in nube refrigerium, in fulgore nubis claritas resurgentium corporum figuratur56*.M v
v ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 17, PL 162, 1400C-1401C: «Significant etiam duas regenerationes, quarum una est [a] in baptismate, ubi anima resuscitatur. [b] Altera est in resurrectione ubi caro resuscitabitur, de qua dicitur: In regeneratione cum sederit Filius hominis, etc. [...] [1401B] [...] [c] Notandum est quia bene convenit mysterium secundae regenerationis, [d] cum mysterio primae. [e] In baptismate enim Christi, operatio totius Trinitatis ostensa est. Fuit enim Filius ibi incarnatus. Apparuit in specie columbae Spiritus sanctus, et Pater in voce fuit ibi declaratus. In transfiguratione enim quae sacramentum fuit secundae regenerationis, similiter tota Trinitas apparuit, quia in voce Pater, in nube Spiritus, in carne Filius. Quaeritur autem, quare ibi Spiritus in columba, hic autem, in nube declaratus est? Dona enim sua per species declarare solet. Innocentia enim in baptismate datur, quae per avem simplicitatis designatur. Daturus est autem [1401C] claritatem et refrigerium omnis voluptatis, et carnalis fomitis in resurrectione. In nube refrigerium: in fulgore nubis, claritas resurgentium corporum figuratur».
<Paral.>   Thomas de Aquino, Summa theologicae, III q. 45 a. 4 ad 2: «Ad secundum dicendum quod sicut in Baptismo, ubi declaratum fuit mysterium primae regenerationis, ostensa est operatio totius Trinitatis, per hoc quod fuit ibi filius incarnatus, apparuit spiritus sanctus in specie columbae, et pater fuit ibi declaratus in voce; ita etiam in transfiguratione, quae est sacramentum secundae regenerationis, tota Trinitas apparuit, pater in voce, filius in homine, spiritus sanctus in nube clara; quia sicut in Baptismo dat innocentiam, quae per simplicitatem columbae designatur, ita in resurrectione dabit electis suis claritatem gloriae et refrigerium ab omni malo, quae designantur in nube lucida».
¶Nota : La Somme de théologie réécrit librement la sentence de la Catena à partir des même éléments syntaxiques réutilisés. [MM2020]
M ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
50 regenerationis] regenerationi Ed1953
51 in] om. Li446
52 specie columbe] inv. Ed1953
53 quare] queritur cacogr. Li446
54 que] quod Ed1953
55 et] om. Ed1953
56 figuratur] designatur Ed1953
marg.| Sequitur:
Numérotation du verset Mt. 17,6 
Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde.
marg.| {CMT17d2.12} HIERONYMUS. − Triplicem autem ob causam pavore terrentur vel quia se errasse cognoverant, vel quia nubes lucida operuerat eos, aut quia Dei Patris vocem loquentis audierant humana enim fragilitas conspectum maioris glorie ferre non sustinet, ac toto animo et corpore contremiscens ad terram cadit quanto enim quis ampliora quesierit, tanto magis ad inferiora collabitur, si ignoraverit mensuram suam.w
w ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 149.292-299: «Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt ualde. triplicem ob causam pauore terrentur: uel quia se errasse cognouerant uel quia nubis lucida operuerat eos aut quia dei patris uocem loquentis audierant. humana fragilitas conspectum maioris gloriae ferre non sustinet ac toto animo et corpore contremiscens ad terram cadit. quanto quis ampliora quaesierit, tanto magis ad inferiora conlabitur, si ignorauerit mensuram suam». [FG2013]
marg.| {CMT17d2.13} REMIGIUS. − In eo vero quod sancti apostoli in faciem ceciderunt, fuit indicium sanctitatis quia sancti in faciem cadere dicuntur, impii vero retrorsum.
marg.| {CMT17d2.14} CHRYSOSTOMUS. 57* {hom.57} − Sed cum ante in Christi baptismo, quando talis etiam vox de celo delata est, nullus ex turba que aderat, tale aliquid passus est, quomodo discipuli in monte ceciderunt quia scilicet et solitudo, et altitudo, et silentium erat multum, et transfiguratio stupore plena, et lumen purum, et nubes extensa; ex quibus omnibus stupor in eis congregabatur.
57 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT17d2.15} HIERONYMUS. − [a] Quia vero illi iacebant et surgere non poterant, ipse clementer accedit, et tangit eos, ut tactu fuget timorem, et debilitata membra solidentur.
Et hoc est quod dicitur:
Numérotation du verset Mt. 17,7 
Et accessit Iesus, et tetigit eos.
marg.| [c] Quos autem manu sanaverat, etiam sanavit imperio.
[b] Unde sequitur:
dixitque eis surgite, et nolite timere.
marg.| [d] Primum timor expellitur, ut postea doctrina tribuatur.
Sequitur:
Numérotation du verset Mt. 17,8 
Levantes autem oculos suos, neminem viderunt nisi solum Iesum.
marg.| Q uod rationabiliter factum est, ne si Moyses et Elias perseverassent cum Domino, patris vox videretur incerta cui potissimum daret testimonium. vident etiam Iesum stantem ablata nube, et Moysen et Eliam evanuisse quia postquam legis et prophetarum umbra discesserat, utrumque in evangelio reperitur.
Sequitur:
Numérotation du verset Mt. 17,9 
Et descendentibus illis de monte precepit Iesus dicens: Nemini dixeritis visionem hanc donec filius hominis a mortuis resurgat.
marg.| Non vult ergo in populis predicari, ne et incredibile esset pro rei magnitudine, et post tantam gloriam apud rudes animos sequens crux scandalum faceret.x
x ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 149.300-150.320: «Et accessit iesus et tetigit eos. [a] quia illi iacebant et surgere non poterant ipse clementer accedit et tangit eos ut tactu timorem fuget et debilitata membra solidentur. [b] Dixit que eis: surgite et nolite timere. [c] quos manu sanauerat, sanat imperio. [d] nolite timere. primum timor expellitur ut postea doctrina tribuatur. Leuantes autem oculos suos neminem uiderunt nisi solum iesum. rationabiliter postquam surrexerant non uiderunt nisi solum iesum ne, si Moyses et helias perseuerassent cum domino, patris uox uideretur incerta cui potissimum daret testimonium. uident ergo iesum stantem ablata nube et Moysen et heliam euanuisse, quia postquam legis et prophetarum umbra discesserit quae uelamento suo apostolos texerat, utrumque in evangelio repperitur. Et descendentibus illis de monte praecepit iesus dicens: nemini dixeritis uisionem donec filius hominis a mortuis resurgat. futuri regni praemeditatio et gloria triumphantis demonstrata fuerat in monte. non ergo uult hoc in populos praedicari ne et incredibile esset pro rei magnitudine et post tantam gloriam apud rudes animos sequens crux scandalum faceret». [FG2013]
marg.| {CMT17d2.16} REMIGIUS. − Sive quia, si maiestas illius divulgaretur in populo, populi impedirent dispensationem passionis eius, resistendo principibus sacerdotum, et sic redemptio humani generis retardaretur.N
N ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT17d2.17} HILARIUS. 58* {c.17} − Silentium etiam rerum gestarum quas viderant imperat, ut cum essent Spiritu sancto repleti, tunc gestorum spiritualium testes essent.O
O ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
58 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 17,
distinctio 3 
prol.| [Parall. bibl.: Mt. 17, 10-13 // Mc. 9, 8-12 // Lc. 9, 35-37]
marg.| {CMT17d3.1} HIERONYMUS. − Traditio Phariseorum est iuxta Malachiam prophetam, quod Elias veniat ante salvatoris adventum, et reducat cor patrum ad filios et filiorum ad patres, et restituat omnia in antiquum statum. Estimant ergo discipuli transformationem glorie hanc esse quam in monte viderant.
Et ideo dicitur:
Numérotation du verset Mt. 17,10 
Et interrogaverunt eum discipuli eius dicentes: Quid ergo scribe dicunt quod Eliam oporteat primum venire?
marg.| Ac si dicerent: si iam venisti in gloriam, quomodo precursor tuus non apparet maxime autem hoc dicunt, quia Eliam viderant recessisse.y
y ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 150.326-333: «Et interrogauerunt eum discipuli dicentes: quid ergo scribae dicunt quod heliam oporteat primum uenire? nisi causas nouerimus quare interrogauerint discipuli super heliae nomine, stulta uidetur et extraordinaria eorum interrogatio. quid enim pertinet ad ea quae supra scripta sunt de heliae aduentu quaerere? traditio Pharisaeorum est iuxta malachiam prophetam qui est nouissimus in duodecim quod helias ueniat ante aduentum saluatoris et reducat cor patrum ad filios et filiorum ad patres et restituat omnia in antiquum statum. aestimant ergo discipuli transformationem gloriae hanc esse quam in monte uiderant et dicunt: si iam uenisti in gloria, quomodo praecursor tuus non apparet, maxime quia heliam uiderant recessisse. quando autem adiciunt: scribae dicunt quod heliam oporteat primum uenire, primum dicendo ostendunt quod nisi helias uenerit non sit secundum scripturas saluatoris aduentus». [FG2013]
marg.| {CMT17d3.2} CHRYSOSTOMUS. 59* − Non autem adventum Elie discipuli de Scripturis sciebant sed   scribe eis manifestabant, et ferebatur hic sermo in plebe indocta, sicut et de Christo. Non autem ut oportebat, adventus Christi et Elie a scribis interpretabatur. Scripture enim duos dant Christi adventus; eum scilicet qui factus est, et eum qui futurus est. Sed scribe, plebem evertentes, secundum adventum solum commemorabant plebi, et dicebant quoniam si hic est Christus, oportebat Eliam prevenire. Est igitur solutio quam Christus inducit60.
Sequitur enim 61*:
59 Chrysostomus] + In Matthaeum Ed1953
60 inducit] inducat Li446
61 enim] om. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 17,11 
At ille respondens ait eis62*: Elias quidem venturus est et restituet omnia.
62 eis] om. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 17,12 
Dico autem63* vobis quia Elias iam venit.
63 autem] om. Ed1953
marg.| Ne autem existimes64 eum in sermone errasse si quandoque dicit Eliam venturum, quandoque65* venisse. Cum enim dicit quod Elias venturus est et restaurabit omnia , de ipso Elia in propria persona loquitur: Qui quidem   restaurabit omnia , dum corriget infidelitatem Iudeorum qui tunc invenientur, quod est convertere corda patrum ad filios id est Iudeorum ad apostolos.P z
z ¶Fons : Chrysostomus, In Mt., hom. 57 (Mt. 17, 11), Burgundionis versio, BAV, Vat. lat. 383, f. 185rb -vb: «Non ergo a Scripturis hoc sciebant sed illi eis manifestabant. Et circumferebatur sermo hic in inexperta {vel idiota} plebe sicut et de Christo. Ideoque Samaritana dixit Messias venit. Cum venerit ille annuntiabit vobis omnia. Et ipsi interrogabant Iohannem. Si Helias es vel propheta. Tenebat enim sermo quod dixit et de Christo et de Helia. Non ut oportebat autem ab ipsis interpretatus. Scripture enim duas dicunt presentiam {vel adventus} hanc que facta est et eam que factura est et has ostendens Paulus dixit: Apparuit gratia Dei que est salutaris que est erudiens nos ut negantes impietatem et secularia desideria iuste et sobrie et pie vivamus. Ecce una. Audi et secundam qualiter ostendit. Dicens enim hec induxit expectantes beatam spem et apparentiam magni Dei et salvatoris nostri Ihesu Christi. Sed et prophete alterutrius meminerunt secunde quippe precursorem dicunt Heliam futurum esse. Prioris enim Iohannes factus est. Quem et Heliam Christus vocat. Non quia Helias erat sed quia ministerium [my{ni{}sterium V383] complebat Helie. Sicut enim ille precursor erit secunde presentie [prescientie (!) V383], ita ipse prime factus est sed scribe hec confundentes et evertentes plebem, secundam solam rememorabant plebi et dicebant. Quoniam si {hic} est Christus oportebat Eliam prevenire. Propter hoc et discipuli dicunt. Qualiter scribe dicunt Heliam oportebat venire primum. Propter hoc ad Iohannem mittentes Pharisei interrogabant: Tu es Helias ? Nusquam priorem rememorantes presentiam. Que est igitur solutio ? Ea quam Christus induxit quoniam Helias quidem venit {nunc} ante secundam presentiam. Sed et nunc venit {iam} Helias, Iohannem ita vocans sic venit {iam} Helias. [...] Quia enim Iohannem Heliam vocavit christus propter communionem ministerii ut non estimes hunc et a prophetia dici nunc adiecit eius et patriam dicens Thesbiten. Iohannes autem Thesbites non erat sed et aliud post hoc signum ponit dicens ne veniens percutiam terram simul secundam eius terribilem presentia ostendens. [...] Ideo utique et ipse ad illam mittens eos memoriam ait:   Et restaurabit   omnia corriget infidelitatem Iudeorum qui tunc inveniuntur . Ideoque valde diligentissime dixit: Non enim dixit restaurabit cor filii ad patres scilicet patris ad filium. Quia enim patres apostolorum erant Iudei hoc dicit quoniam restaurabit dogmatibus filiorum suorum, hoc est apostolorum, corda patrum hoc est generis Iudeorum mentem. Dico autem vobis quoniam Helias iam venit et non cognoverunt eum sed fecerunt ei quecumque voluerunt. [...] Sed ne tumultum patiaris neque errasse sermonem estimaveris, si quandoque quidem eum venturum esse quandoque autem venisse dicat. Omnia enim vera hec. Cum enim dicat quoniam Elias venit {nunc} et restaurabit omnia ipsum {verum} Heliam ait et eam que tunc futura est Iudeorum conversionem».
<cuius fons>   Chrysostomus , In Mt. hom. 57 (58), § 1 (Mt. 17, 11), PG 58, 557-558 : «Οὐκ ἄρα ἀπὸ τῶν Γραφῶν τοῦτο ᾔδεσαν, ἀλλ' ἐκεῖνοι ἑαυτοὺς διεσάφουν, καὶ περιεφέρετο ὁ λόγος οὗτος ἐν τῷ ἀπείρῳ δήμῳ, καθάπερ καὶ ἐπὶ τοῦ Χριστοῦ . Διὸ καὶ ἡ Σαμαρεῖτις ἔλεγε· Μεσσίας ἔρχεται· ὅταν ἔλθῃ ἐκεῖνος, ἀναγγελεῖ ἡμῖν πάντα·καὶ αὐτοὶ ἠρώτων τὸν Ἰωάννην· Ἠλίας εἶ, ἢ ὁ προφήτης; Ἐκράτει μὲνγὰρ, ὅπερ ἔφην, ὁ λόγος, καὶ ὁ περὶ τοῦ Χριστοῦ, καὶ ὁ περὶ τοῦ Ἠλία, οὐχ ὡς ἐχρῆν δὲ παρ ' ἐκείνων ἑρμηνευόμενος . Αἱ μὲν γὰρ Γραφαὶ δύο λέγουσι τοῦ Χριστοῦ παρουσίας , ταύτην τε τὴν γεγενημένην , καὶ τὴν μέλλουσαν · καὶ ταύτας δηλῶν ὁ Παῦλος ἔλεγεν· Ἐπεφάνη ἡ χάρις τοῦ Θεοῦ ἡ σωτήριος παιδεύουσα ἡμᾶς, ἵνα ἀρνη 58.558 σάμενοι τὴν ἀσέβειαν καὶ τὰς κοσμικὰς ἐπιθυμίας, σωφρόνως καὶ δικαίως καὶ εὐσεβῶς ζήσωμεν. Ἰδοὺ ἡ μία· ἄκουσον πῶς καὶ τὴν ἑτέραν δηλοῖ. Εἰπὼν γὰρ ταῦτα, ἐπήγαγε·Προσδεχόμενοι τὴν μακαρίαν ἐλπίδα, καὶ ἐπιφάνειαν τοῦ μεγάλου Θεοῦ καὶ Σωτῆρος ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ. Καὶ οἱ προφῆται δὲ ἑκατέρας μέμνηνται· τῆς μέντοι μιᾶς, τῆς δευτέρας, πρόδρομον λέγουσι τὸν Ἠλίαν ἔσεσθαι. Τῆς μὲν γὰρ προτέρας ἐγένετοἸωάννης, ὃν καὶ Ἠλίαν ὁ Χριστὸς ἐκάλει· οὐκ ἐπειδὴ Ἠλίας ἦν, ἀλλ' ἐπειδὴ τὴν διακονίαν ἐπλήρου τὴν ἐκείνου. Ὥσπερ γὰρ ἐκεῖνος πρόδρομος ἔσται τῆς δευτέρας παρουσίας, οὕτω καὶ οὗτος τῆς προτέρας ἐγένετο. Ἀλλ' οἱ γραμματεῖς ταῦτα συγχέοντες, καὶ διαστρέφοντες τὸν δῆμον, ἐκείνης ἐμνημόνευον μόνης πρὸς τὸν δῆμον , τῆς δευτέρας παρουσίας, καὶ 58.559 ἔλεγον , ὅτι Εἰ οὗτός ἐστιν ὁ Χριστὸς , ἔδει τὸν Ἠλίαν προλαβεῖν . Διὰ τοῦτο καὶ οἱ μαθηταὶ λέγουσι· Πῶς οἱ γραμματεῖς λέγουσιν, Ἠλίαν δεῖ ἐλθεῖν πρῶτον; Διὰ τοῦτο καὶ πρὸς τὸν Ἰωάννην πέμψαντες οἱ Φαρισαῖοι ἠρώτων· Εἰ σὺ εἶ Ἠλίας; οὐ μνημονεύοντες οὐδαμοῦ τῆς προτέρας παρουσίας. Τίς οὖν ἐστιν ἡ λύσις, ἣν ὁ Χριστὸς ἐπήγαγεν; Ὅτι Ἠλίας μὲν ἔρχεται τότε πρὸτῆς δευτέρας μου παρουσίας· καὶ νῦν δὲ ἐλήλυθεν Ἠλίας· τὸν Ἰωάννην οὕτω καλῶν. Οὗτος ἦλθεν Ἠλίας. Εἰ δὲ τὸν Θεσβίτην ζητοίης, ἔρχεται. Διὸ καὶ ἔλεγεν· Ἠλίας μὲν ἔρχεται, καὶ ἀποκαταστήσει πάντα. Ποῖα πάντα; Ἅπερ ὁ προφήτης ἔλεγε Μαλαχίας. Ἀποστελῶ γὰρ ὑμῖν, φησὶν, Ἠλίαν τὸν Θεσβίτην, ὃς ἀποκαταστήσει καρδίαν πατρὸς πρὸς υἱὸν, μὴ ἐλθὼν πατάξω τὴν γῆν ἄρδην. Εἶδες ἀκρίβειαν προφητικῆς ῥήσεως, Ἐπειδὴ γὰρ τὸν Ἰωάννην Ἠλίανἐκάλεσεν ὁ Χριστὸς, διὰ τὴν κοινωνίαν τῆς διακονίας, ἵνα μὴ νομίσῃς τοῦτο καὶ παρὰ τοῦ προφήτου λέγεσθαι νῦν, προσέθηκεν αὐτοῦ καὶ τὴν πατρίδα, εἰπὼν, Τὸν Θεσβίτην· Ἰωάννης δὲ Θεσβίτης οὐκ ἦν. Καὶ ἕτερον δὲ μετὰ τούτου παράσημον τίθησι λέγων, Μὴ ἐλθὼν πατάξω τὴν γῆν ἄρδην, τὴν δευτέραν αὐτοῦ παρουσίαν ἐμφαίνων τὴν φοβεράν. Τῇ γὰρ προτέρᾳ οὐκ ἦλθε πατάξαι τὴν γῆν. Οὐ γὰρ ἦλθον, φησὶν, ἵνα κρίνω τὸν κόσμον, ἀλλ' ἵνα σώσω τὸν κόσμον. Δηλῶν τοίνυν, ὅτι πρὸ ἐκείνης ἔρχεται ὁ Θεσβίτης τῆς τὴν κρίσιν ἐχούσης, τοῦτο εἴρηκε. Καὶ τὴν αἰτίαν δὲ ὁμοῦ διδάσκει τῆς παρουσίας αὐτοῦ. Τίς δὲ ἡ αἰτία; Ἵνα ἐλθὼν πείσῃ πιστεῦσαι τοὺς Ἰουδαίους τῷ Χριστῷ, καὶ μὴ πάντες ἄρδην ἀπόλωνται παραγενομένου. Διὸ δὴ καὶ αὐτὸς εἰς ἐκείνην αὐτοὺς παραπέμπων τὴν μνήμην, φησί· Καὶ ἀποκαταστήσει πάντα· τουτέστι, διορθώσεται τὴν ἀπιστίαν τῶν Ἰουδαίων τῶν τότε εὑρισκομένων. Διὸ καὶ σφόδρα ἀκριβέστατα εἴρηκεν. Οὐ γὰρ εἶπεν, Ἀποκαταστήσει καρδίαν υἱοῦ πρὸς πατέρα, ἀλλὰ, Πατρὸς πρὸς υἱόν. Ἐπειδὴ γὰρ πατέρες ἦσαν τῶν ἀποστόλων οἱ Ἰουδαῖοι, τοῦτο λέγει, ὅτι ἀποκαταστήσει τοῖς δόγμασι τῶν υἱῶν αὐτῶν, τουτέστι, τῶν ἀποστόλων, τὰς καρδίας τῶν πατέρων , τουτέστι, τοῦ γένους τῶν Ἰουδαίων τὴν διάνοιαν. Λέγω δὲ ὑμῖν , ὅτι Ἠλίας ἤδη ἦλθε , καὶ οὐκ ἔγνωσαν αὐτὸν, ἀλλ' ἐποίησαν ἐν αὐτῷ ὅσα ἠθέλησαν. Οὕτω καὶ ὁ Υἱὸς τοῦ ἀνθρώπου μέλλει πάσχειν ὑπ' αὐτῶν. Τότε συνῆκαν, ὅτι περὶ Ἰωάννου εἶπεν αὐτοῖς. Καίτοι οὔτε οἱ γραμματεῖς τοῦτο εἶπον, οὔτε αἱ Γραφαί· ἀλλ' ἐπειδὴ λοιπὸν ὀξύτεροι ἐγένοντο καὶ προσεκτικώτεροι πρὸς τὰ λεγόμενα, ταχέως συνίεσαν. Πόθεν δὲ ἔγνωσαν τοῦτο οἱ μαθηταί; Ἦν ἤδη προειρηκὼς αὐτοῖς, Αὐτός ἐστιν Ἠλίας ὁ μέλλων ἔρχεσθαι· ἐνταῦθα δὲ, ὅτι Ἦλθε· καὶ πάλιν, ὅτι Ἠλίας ἔρχεται καὶ ἀποκαταστήσει πάντα. Ἀλλὰ μὴ θορυβηθῇς, μηδὲ πεπλανῆσθαι τὸν λόγον νομίσῃς , εἰ ποτὲ μὲν αὐτὸν ἥξειν , ποτὲ δὲ ἐληλυθέναι ἔφη . Πάντα γὰρ ἀληθῆ ταῦτα. Ὅταν μὲν γὰρ εἴπῃ, ὅτι Ἠλίας μὲν ἔρχεται καὶ ἀποκαταστήσει πάντα, αὐτὸν Ἠλίαν φησὶ, καὶ τὴν τότε ἐσομένην τῶν Ἰουδαίων ἐπιστροφήν·»
<ex quo> Catena Graecorum Patrum (Mt.), Cramer, p. 137.28-29 (in minio supra exarata)
¶Nota : Thomas utilise la traduction de Burgundio mais sa façon d’abréger le rapproche beaucoup de la Catena Graecorum Patrum (Cramer, p. 137.28-29 ) en rouge ci-dessus, néanmoins plus restrictive. La comparaison du texte original de Chrysostome, de la Catena aurea (en noir) et de la Catena graecorum (en rouge) montre que les phrases charnières du texte original sont spontanément retenues par les deux exerpteurs comparés, en toute indépendance l’un par rapport à l’autre. Il ne fait pas de doute que Thomas ne dépend pas ici de l’édition de la CGP. Pour qu’il y ait dépendance certaine par rapport à une chaîne il faudrait y retrouver des éléments communs omis par la source originale. Les éléments discriminants qui permettent de prouver la dépendance par rapport à une chaîne ne peuvent donc pas être des extraits de la source, mais des ajouts du cateniste. La chaîne dépendante (en l’occurrence la Catena aurea) doit avoir ou moins autant de passages que la source de la chaîne. Dans le cas présent, la Catena aurea ne dépend pas de Cramer. Le recours à une autre chaîne est possible mais non nécessaire. [MM2019]
P ¶Codd. : Li446 ( 155va ) Ed1953 {MM2019}
64 existimes] extimes Li446
65 quandoque] et praem. Ed1953
marg.| {CMT17d3.3} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Vel restituet omnia , id est eos quos Antichristi persecutio perturbaverit vel ut ipse restituat moriendo que debet.aa
aa ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum, lib. 1, qu. 21, CCSL 44B, p. 19.1-3: «Quod dixit dominus: helias quidem uenturus est et restituet omnia, id est uel eos quos persecutio antichristi conturbauerit, uel ut ipse restituat moriendo quae debet». [FG2017]
marg.| {CMT17d3.4} CHRYSOSTOMUS. 66* {hom.5 8 } − Si autem tot bona erunt ex Elie presentia, quare tunc non eum misit ? Dicemus, quia et tunc Christum estimantes Eliam, non crediderunt ei. Tunc autem Elie credent quia cum post tantam exspectationem venerit, annuntians Iesum, facilius suscipient que ab eodem dicentur. Cum vero dicit quod Elias iam venit, Ioannem Eliam vocat propter ministerii modum. Sicut enim Elias secundi adventus precursor erit, ita Ioannes precursor factus est primi. Propter hoc autem Ioannem Eliam nominat, ut ostendat primum suum adventum Veteri Testamento et prophetie convenire.ab
ab ¶Fons : Chrysostomus, In Mt., hom. 57 (Mt. 9, 11), Burgundionis versio, BAV, Vat. lat. 383, f. 185vb .
<cuius fons>   Chrysostomus , In Mt. hom. 57 (58), § 1, PG 58, 559
<Paral.>   Thomas de Aquino, CMC9d2.12 (Chrysostomus) [MM2019]
66 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT17d3.5} HIERONYMUS. − Ipse ergo qui venturus est in secundo salvatoris adventu iuxta corporis fidem, nunc per Ioannem venit in virtute et spiritu.
Sequitur:
Et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quecumque voluerunt,
marg.| Hoc est: spreverunt et decollaverunt eum.ac
ac ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 151.337-343: «At ille respondens ait eis: helias quidem uenturus est et restituet omnia; dico autem uobis quia helias iam uenit, et reliqua. ipse qui uenturus est in secundo saluatoris aduentu iuxta corporis fidem, nunc per iohannem uenit in uirtute et spiritu, sed non cognouerunt eum fecerunt que ei quaecumque uoluerunt, hoc est spreuerunt et decollauerunt eum». [FG2013]
marg.| {CMT17d3.6} HILARIUS. 67*{c.17} − Ut Domini adventum prenuntians, passionem quoque precurreret et iniurie et vexationis exemplo.
Unde sequitur:Q
Q ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
67 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
Sic et filius hominis passurus est ab eis.
marg.| {CMT17d3.7} CHRYSOSTOMUS. 68* {hom.58} − In quo opportune suam passionem commemorat ex passione Ioannis, multam eis prebens consolationem.
68 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT17d3.8} HIERONYMUS. − Queritur autem69*, cum Herodes et Herodias Ioannem interfecerint, quomodo ipsi quoque Iesum crucifixisse dicantur, cum legamus eum a scribis et Phariseis interfectum. Et breviter respondendum, quod in Ioannis necem Phariseorum factio consenserit et in occisione Domini Herodes iunxerit voluntatem suam; qui illusum atque despectum remisit ad Pilatum, ut eum crucifigeret.ad
ad ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 151.344-351: «Sic et filius hominis passurus est ab eis. quaeritur autem cum Herodes et Herodias iohannem interfecerint, quomodo ipsi iesum quoque crucifixisse dicantur, cum legamus eum a scribis et Pharisaeis interfectum; et breuiter respondendum quod et in iohannis nece Pharisaeorum factio consenserit et in occisione domini Herodes iunxerit uoluntatem suam, qui inlusum atque dispectum remiserit ad pilatum ut crucifigeret eum». [FG2013]
69 autem Li446 ] ergo Ed1953
marg.| {CMT17d3.9} RABANUS. − Ex indicio autem passionis sue, quam Dominus eis sepius predixit, et precursoris sui, quam iam completam cernebant, discipuli cognoscebant Ioannem sibi in elie vocabulo demonstratum esse.
Unde sequitur:
Numérotation du verset Mt. 17,13 
Tunc intellexerunt discipuli quia de Ioanne baptista dixisset eis.
marg.| {CMT17d3.10} ORIGENES. 70* {tract.3} − Quod autem dixit propter Ioannem Elias iam venit, non anima Elie est intelligenda, ne incidamus in dogma transcorporationis quod alienum est ab ecclesiastica veritate71 sed, sicut angelus dixit72*ae: « Venit in spiritu et virtute Elie ».R
ae Lc. 1, 17.
R ¶Codd. : As115 (98vb) Li446 ( 156va ) Md214 (116vb) Ed1953 {MM2019}
70 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
71 veritate] virtute cacogr. Md214
72 dixit] predixit Ed1953
Numérotation du verset Mt. 17,
distinctio 4 
marg.| marg. | {CMT17d4.1} ORIGENES. 73* − [a] Concupiscens Petrus spectabilem illam vitam et preponens utilitatem suam utilitatibus plurimorum, dicebat af: « Bonum est nos hic esse ». Sed quoniam ‘caritas non querit que sua sunt’ag, hoc quod videbatur bonum Petro, non fecit Iesus sed [b] quasi de monte excelso divinitatis. Descendit ad turbam ut qui non poterant ascendere sursum propter infirmitatem animarum suarum, illis proficiat.
Unde dicitur:
af Mt. 17, 4.
ag 1Cor. 13, 5.
73 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 17,14 
Et cum venisset ad turbam
marg.| [d] Nisi enim cum discipulis suis electis venisset ad turbam , [c] non accessisset74 ad eum ille de quo subditur
74 ad turbam non accessisset] om. Md214
Accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum dicens: Domine, miserere filio meo.
marg.| [e] Ubi considerandum est quod quandoque qui patiuntur credunt et deprecantur pro sua salute, quandoque autem pro eis alii faciunt sicut nunc qui genibus volvitur, pro filio75 rogat, quandoque 76 vero a semetipso salvator etiam a nullo rogatus sanat. Primo autem queramus quid est quod sequitur:
75 filio] + suo Md214
76 quandoque] quando Md214
Quia lunaticus est et male patitur.
marg.| [f] Medici ergo loquuntur77 que volunt quia nec immundum spiritum arbitrantur sed corporalem aliquam passionem et dicunt humida moveri in capite secundum aliquam compassionem ad lumen lunare quod humidam habet naturam. Nos autem qui evangelio credimus, dicemus hanc passionem immundum spiritum in hominibus operari. Observat enim quedam scismata78* lune et sic operatur ut ab observatione lune pati homines mentiantur79* et per hoc culpabilem Dei creaturam ostendat. [h] Sic et alii demones secundum aliqua stellarum scismata80* insidiantur hominibus, ut iniquitatem in excelso loquantur, [g] quasdam81 stellas dicentes maleficas, quasdam beneficas82 cum nulla stella a Deo sit facta ut male faciat ».S ah
ah ¶Fons :
[a] Origenes , Commentarii in Matthaeum (consensus versionum latinarum), lib. 12, 41 (Mt. 17, 1-2), GCS 40, p. 163.18 -164.1: «Concupiscens illam spectabilem vitam Petrus, et delectationem ipsius, praeponens suam utilitatem utilitatibus plurimorum, quae poterant evenire hominibus ex descensu Christi ad eos, dicebat: bonum est nos hic esse et si vis faciamus tria tabernacula. sed quoniam caritas ‘non quaerit quae sua sunt’, hoc quod videbatur bonum Petro non fecit lesus sed descendit de monte ad eos qui non poterant ascendere super eum et videre transfigurationem filii dei, ut vel qualem capere eum poterant talem viderent».   Origenes , Commentarii in Matthaeum (consensus versionum latinarum), lib. 13, 3 (Mt. 17, 14), GCS 40, p. 185.30 -187.18.: «[b] Qui patiuntur aut qui patientium domestici sunt, cum plebe habentur, non in monte. propterea populi causa ad dispensationem descendit humanam, quasi de monte excelso divinitatis, quemadmodum discipulorum electorum cognoscentium se gratia ascendit in montem excelsum et ibi se transformavit in gloriam suam. nam prius quidem descendit propter ignorantes se ad humilitatem humanam, cum autem factus fuerit eis notus, ducit eos ad notitiam divinitatis suae, ut dicant cum apostolo: si autem novimus secundum carnem Christum, sed iam non novimus. descendit ergo ad turbam, ut qui non poterant ascendere sursum propter infirmitates animarum suarum, prodificentur ab eo. [c] et nunc ergo non accessisset ad eum homo genibus provolutus et dicens: domine, miserere filio meo, [d] nisi cum discipulis suis electis venisset ad turbam. [e] considerandum est autem, in quibus quidem infirmitatibus qui patiuntur credunt et deprecantur pro sua salute aut tangunt fimbriam vestimenti eius et sanantur, in quibus autem ipsi quidem qui patiuntur non faciunt hoc, pro eis autem alii faciunt; utputa centurio pro puero suo, regulus pro filio, archisynagogus pro filia. Chananaea pro filia sua vexata, et nunc qui genibus pro volvitur pro filio suo lunatico. cum his considerabis et illud, quando a semetipso salvator etiam a nullo rogatus sanat, sicut paralyticum eum qui triginta et octo annos in infirmitate habebat. ipsae enim salvationes ad alterutrum in idipsum conparatae et discussae multa eis, qui possunt audire absconditam «in mysterio sapientiam dei, dogmata demonstrabunt de differentiis infirmitatum animae et de modo salvationis eius». [f]   Origenes , Commentarii in Matthaeum (consensus versionum latinarum), lib. 13, 6 (Mt. 17, 14), GCS 40, p. 193.12 - 195.12 : «medici ergo loquantur sibi quae volunt, qui nec inmundum spiritum arbitrantur sed corporalem aliquam passionem et dicant humida moveri in capite secundum aliquam conpassionem ad lumen lunare. quod humidam habet naturam. nos autem. qui evangelio sumus credentes. dicimus hanc passionem inmundum spiritum in hominibus operari. observat enim quaedam schemata lunae et sic operatur, ut ab observatione quorundam schematum lunae pati homines mentiatur , et per hoc culpabilem dei creaturam ostendit, ut omnes (sicut diximus) ‘’iniquitatem in excelso’’ loquantur, qui aestimant ex efficientia stellarum consistere omnem causam omnium infirmitatum (sive generalium sive specialium), criminantes opera dei [g] et quasdam quidem stellas dicentes maleficas, quasdam autem beneficas, cum nulla stella a deo sit facta ut malefaciat, secundum Hieremiam enim, sicut in Lamentationibus dixit: ‘’de ore domini non procedent mala et bona’’. [h] Forsitan autem sicut iste inmundus spiritus*** observat quaedam lunae schemata [scismata x] , ut operetur in eo qui propter aliquas causas traditus est <ei>, sic et alii daemones secundum aliqua <aliarum> stellarum schemata [scismata x] insidiantur eis, qui non praebuerunt se dignos custodia angelorum sanctorum, ut non sola luna, sed etiam stellae ceterae blasphementur ab hominibus, qui in ‘’excelsum iniquitatem’’ loqui non dubitant et ponere ’’in caelum [celo x] os suum’’». [MM2019]
S ¶Codd. : As115 (98va) Li446 ( 156ra ) Md214 (116vb) Ed1953 {MM2019}
77 loquuntur] loquitur Li446
78 scismata] schemata Ed1953
79 mentiantur] mentiatur Ed1953
80 scismata] schemata Ed1953
81 quasdam] quas de Md214
82 beneficas] beneficias Md214
marg.| {CMT17d4.2} CHRYSOSTOMUS. 83* {hom.58} − [a] In hoc autem quod subditur:
83 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Nam sepe cadit in ignem et crebro in aquam,84*
84 Chrysostomus - In hoc... in aquam] corr. , inv. codd. et ed.
marg.| [b] considerandum est quod nisi providentia hic homo fuisset potitus olim perisset85*. Demon enim qui ipsum in ignem et in86 aquam mittebat, interfecisset eum omnino nisi Deus eum refrenasset.T ai
ai ¶Nota : L’annonce du lemme [a] qui fait l’objet de la sentence [b] a été placé par erreur à la fin de la sentence 4.1 en raison d’une erreur d’implantation de l’attribution à Chrysostome, imputable une fois de plus à l’antigraphe. Nous corrigeons en restituant l’unité syntaxique de la phrase. [MM2019]
T ¶Codd. : As115 (98vb) Li446 ( 156ra ) Md214 (117rb) Ed1953 {MM2019}
85 fuisset... perisset] esset munitus dudum periisset Ed1953
86 in] om. Md214
marg.| {CMT17d4.3} HIERONYMUS. − Quod autem dicit:
Numérotation du verset Mt. 17,15 
Et obtuli eum discipulis tuis et non potuerunt curare eum,
marg.| latenter accusat apostolos cum impossibilitas curandi interdum non ad imbecillitatem curantium sed ad eorum qui curandi sunt, fidem referatur.U aj
aj ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 152.361-366: «Domine miserere filio meo quia lunaticus est et male patitur, nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam; et obtuli eum discipulis tuis et non potuerunt curare eum. quam ob causam daemon obseruans lunae cursum corripiat homines et per creaturas infamare studeat creatorem supra diximus. mihi autem uidetur iuxta tropologiam lunaticus esse qui per horarum momenta mutatur ad uitia nec persistit in coepto sed crescit atque decrescit, et nunc in ignem fertur quo adulterantium corda succensa sunt, nunc in aquas quae non ualent extinguere caritatem. quod autem dicit: obtuli   eum   discipulis   tuis   et   non   potuerunt   curare   eum , latenter accusat apostolos, cum inpossibilitas curandi interdum non ad inbecillitatem curantium sed ad eorum qui curandi sunt fidem referatur, dicente domino: fiat tibi secundum fidem tuam». [FG2013]*
U ¶Codd. : As115 (98vb) Li446 Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT17d4.4} CHRYSOSTOMUS. 87* − [b] Inspice autem et aliunde eius insipientiam, qualiter coram turba interpellat ad88* Iesum adversus discipulos. Sed ipse eos liberat ab accusatione, [a] defectum curationis imputans illi. Ex multis enim monstratur eum infirmum in fide fuisse. [c] Non tamen tantum in eius personam invehitur ne ipsum conturbaret sed in omnes Iudeos89. Probabile enim est90* multos presentium de discipulis inconvenientia cogitasse.
Et ideo sequitur:
87 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
88 ad] om. Ed1953
89 iudeos Li446 ² (m. modern.)] iudeo Li446 *
90 enim est] inv. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 17,16 
Respondens Iesus ait: O generatio incredula et perversa, quousque ero vobiscum ? Usquequo patiar vos?
marg.| Per hoc91 autem quod dicit: U squequo ero vobiscum, ostendit desideratam ab eo esse mortem et concupiscibilem recessum.V ak
ak ¶Fons : Chrysostomus, In Mt., hom. 57 (Mt. 17, 14-15), Burgundionis versio, BAV, Vat. lat. 383, f. 186rb-va : «[a] Qui lunaticus est et male habet.   Multotiens enim cadit in aquam et attuli eum discipulis tuis et   non potuerunt eum curare . Hunc hominem valde infirmantem secundum fidem monstrat Scriptura et ex multis hoc est manifestum et ex dicendo Christum credenti omnia sunt possibilia et ex dicendo eum adeuntem: adiuva meam infidelitatem et ex precipiendo demonii ne ultra intres in eum et rursus ex dicendo Christo: Si potes. Etsi infidelitas eius facta est causa ait non exeundi demonem quid discipulos incusas ? Monstrans quoniam possibile est eis et sine eis qui afferunt cum fide, multis in locis curare. Sicut enim illic multotiens afferentis fides et a minoribus accipere {sufficit} ita facientium multotiens suffecit virtum et non credentibus his qui adierunt miracula operari. [...] [b] Inspice autem aliunde huius insipientiam qualiter coram turba interpellat ad Ihesum adversus discipulos dicens quoniam attuli eum discipulis tuis et non potuerunt eum curare. Sed ipse eruens eos ab incusatione coram plebe, illi quid plus est reputat, o generatio enim ait infidelis et perversa, usque quando vobiscum ero ? [c] Non in huius personam tantum extensus {in ira} ut non conturbet hunc hominem sed et ad omnes Iudeos. Etenim multos decens est presentium scandalizari et ea que non decent excogitare de ipsis. Cum autem dicat: usque quando ero vobiscum, ostendit rursus desideratam ab eo fuisse mortem et concupiscibilem esse abscessionem». [MM2019]
<cuius fons> Cf.   Chrysostomus , In Mt. hom. 57 (58) § 2-3 (Mt. 17, 16), PG 58, 561.9-48 : «[a] ... καὶ οὐκ ἵσχυσαν αὐτὸν θεραπεῦσαι. Τοῦτον τὸν ἄνθρωπον σφόδρα ἀσθενοῦντα κατὰ πίστιν δείκνυσιν ἡ Γραφή: καὶ ἐκ πολλῶν τοῦτο δῆλον: ἔκ τε τοῦ εἰπεῖν τὸν Χριστὸν, Τῷ πιστεύοντι πάντα δυνατά: ἔκ τε τοῦ εἰπεῖν αὐτὸν τὸν προσελθόντα, Βοήθει μου τῇ ἀπιστίᾳ: [...] Οἵ τε γὰρ ῥίψαντες, οὐ διὰ πίστιν, ἀλλὰ διὰ δειλίαν ἔῤῥιψαν ἁπλῶς καὶ ὡς ἔτυχε, φοβηθέντες τὸ πειρατήριον, καὶ ἔφυγον: αὐτός τε ὁ ῥιφεὶς ἀποτεθνηκὼς ἦν, καὶ ἀπὸ μόνης τῆς τοῦ ἁγίου σώματος δυνάμεως ἀνίστατο ὁ νεκρός. Ὅθεν δῆλον ἐνταῦθα, ὅτι καὶ οἱ μαθηταὶ ἠσθένησαν, ἀλλ' οὐ πάντες: οἱ στῦλοι γὰρ οὐ παρῆσαν ἐκεῖ. [b] γ’ Θέα δὲ τούτου καὶ ἑτέρωθεν τὴν ἀγνωμοσύνην, πῶς ἐπὶ τοῦ ὄχλου ἐντυγχάνει τῷ Ἰησοῦ κατὰ τῶν μαθητῶν λέγων, ὅτι προσήνεγκα αὐτὸν τοῖς μαθηταῖς σου, καὶ οὐκ ἴσχυσαν αὐτὸν θεραπεῦσαι. Ἀλλ' αὐτὸς ἀπαλλάττων αὐτοὺς τῶν ἐγκλημάτων ἐπὶ τοῦ δήμου, ἐκείνῳ τὸ πλέον λογίζεται. [c] Ὦ γενεὰ γὰρ, φησὶν, ἄπιστος καὶ διεστραμμένη, ἕως πότε ἔσομαι μεθ' ὑμῶν; οὐκ εἰς τὸ τούτου πρόσωπον μόνον ἀποτεινόμενος, ἵνα μὴ ἀπορήσῃ τὸν ἄνθρωπον, ἀλλὰ καὶ εἰς πάντας Ἰουδαίους. Καὶ γὰρ εἰκὸς πολλοὺς τῶν παρόντων σκανδαλισθῆναι, καὶ τὰ μὴ προσήκοντα ἐννοῆσαι περὶ αὐτῶν. Ὅταν δὲ εἴπῃ, Ἕως πότε ἔσομαι μεθ' ὑμῶν; δείκνυσι πάλιν ἀσπαστὸν ὄντα τὸν θάνατον αὐτῷ, καὶ ἐπιθυμίας τὸ πρᾶγμα, καὶ ποθεινὴν τὴν ἀποδημίαν· καὶ ὅτι οὐ τὸ σταυρωθῆναι, ἀλλὰ τὸ εἶναι μετ' αὐτῶν βαρύ». [ADL2019] [MM2019]
<Non hab.> Vg358, f. 68r; Vg756, f. 58v; CPG C110.4: Cramer, p. 139; CPG C112.1: Vg1229, f. 40v. [ADL2019]
<Paral.>   Thomas de Aquino, CMC9d3.7 (Chrysostomus): parallèle partiel [MM2019]
V ¶Codd. : As115 (98vb) Li446 ( 156va ) Ed1953 {MM2019}
91 hoc] om. Li446
marg.| {CMT17d4.5} REMIGIUS. − Sciendum quoque quia Dominus non tantum tunc ceperat pati improbitatem Iudeorum, sed a longo prius tempore et ideo hic dicit usquequo patiar vos ac si dicat quia longo tempore cepi pati vestras improbitates, ideo indigni estis mea presentia.
marg.| {CMT17d4.6} ORIGENES. 92* {tract.3} − Vel quoniam non potuerant eum sanare discipuli, quasi adhuc modice fidei constituti, propterea dixit o generatio incredula; et quod ait perversa, ostendit quoniam ex perversitate malitia est introducta extra naturam. Puto autem, quod propter perversitatem totius humani generis, quasi gravatus malitia eorum, dixit: Usquequo ero vobiscum  ?
92 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT17d4.7} HIERONYMUS. − Non autem credendum est quod tedio superatus sit et mansuetus ac mitis in verba furoris eruperit sed quod in similitudinem medici, si egrotum videat contra sua precepta se gerere, dicat usquequo accedam93* ad94* domum tuam usquequo artis perdam industriam, me aliud iubente et te aliud perpetrante. Quod autem non sit iratus homini sed vitio ac per unum hominem Iudeos arguat infidelitatis, patet ex hoc quod infert: W al
al ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 152.369-377: «Respondens iesus ait: o generatio incredula et peruersa quo usque ero uobis cum? usque quo patiar uos? non quo taedio superatus sit et mansuetus ac mitis qui non aperuit sicut agnus coram tondente os suum, in uerba furoris eruperit sed quo in similitudinem medici, si aegrotum uideat contra sua praecepta se gerere dicat: usque quo accedam ad domum tuam, quo usque artis perdam industriam me aliud iubente et te aliud perpetrante. in tantum autem non est iratus homini sed uitio et per unum hominem iudaeos arguit infidelitatis ut statim intulerit: adferte eum huc ad me». [FG2013]*
W ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
93 accedam] ascendam Ed1953
94 ad] in Ed1953
Afferte eum huc95* ad me.
95 eum huc] huc illum Ed1953
marg.| {CMT17d4.8} CHRYSOSTOMUS. 96* {hom.58} − Postquam enim discipulos excusaverat, ducit patrem pueri ad spem benignam credendi, quod ab hoc malo eripietur; et ut inducatur pater ad fidem futuri miraculi, videns demonem tumultum pati ex hoc solum quod vocabatur, increpavit eum.
Unde sequitur:
96 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 17,17 
Et increpavit eum Iesus.
marg.| Non ille qui patiebatur, sed demon increpatur.
marg.| {CMT17d4.9} REMIGIUS. − In quo facto reliquit exemplum predicatoribus, ut vitia persequantur, homines vero sublevent.X
X ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT17d4.10} HIERONYMUS. − Sive increpavit puerum quia propter peccata sua a demone fuerat oppressus.Y am
am ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 152.367-377: «Et increpauit eum iesus, et exiit ab eo daemonium. non ille qui patiebatur sed daemon debuerat increpari. siue increpauit puerum et exiit ab eo daemon quia propter peccata sua a daemone fuerat oppressus». [FG2013]*
Y ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1745 Ed1953 {MM2021}
marg.| marg.|{CMT17d4.11} RABANUS. − Sequitur:
Et exiit ab eo demonium97* et curatus est puer ex illa hora98*
97 demonium] demon Ed1745 Ed1876 Ed1953
98 Rabanus] om. Ed1745 Ed1876 Ed1953 |Rabanus – Sequitur... hora] inv. Mt366 Ed1657
marg.| quia nulla ibi remanet infirmitas ubi omnipotens salutem prestat potestas99.Z an
an ¶Fons : Rabanus Maurus , In Mt., lib. 5 (17, 14), CCCM 174A, p. 484.74 sqq.: « Quem enim uerus medicus curat, recte sanus deinceps fieri describitur, quia nulla ibi remanet infirmitas, ubi salutem integram omnipotens praestat potestas ». [MM2021]
Z ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1657 Ed1745 Ed1876 Ed1953 {MM2021}
99 quia nulla... potestas] om. Ed1745 Ed1876 Ed1953
marg.| {CMT17d4.12} HIERONYMUS. 100* − Mihi autem videtur, iuxta tropologiam, lunaticus esse qui per horarum momenta mutatur ad vitia; et nunc quidem in ignem fertur quo adulterantium corda succensa sunt, nunc in “aquas, scilicet voluptatum vel cupiditatum, que non valent extinguere caritatem”ao.AA ap
ao Cf. Os. 7, 4-6: « Omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente. [...] Quia applicuerunt quasi clibanum cor suum cum insidiaretur eis ; tota nocte dormivit coquens eos mane ipse succensus quasi ignis flamme ». Cf. Ct. 8, 7: « Aque multe non potuerunt extinguere caritatem nec flumina obruent illam ».
ap ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, lin. 357 sqq.: «mihi autem uidetur iuxta tropologiam lunaticus esse qui per horarum momenta mutatur ad uitia nec persistit in coepto sed crescit atque decrescit, et nunc in ignem fertur quo adulterantium corda succensa sunt, nunc in aquas quae non ualent extinguere caritatem ».
<ex quom>  Rabanus Maurus , In Mt., lib. 5 (17, 14), CCCM 174A, p. 483.32: « Mihi uidetur iuxta tropologiam lunaticus esse, qui per horarum momenta mutatur ad uitia nec persistit in coepto, sed crescit atque decrescit. Et nunc in ignem libidinis fertur, quo adulterantium corda succensa sunt, nunc in aquas cupiditatis, quae non ualent extinguere caritatem ». [MM2021]
100 Hieronymus] Rabanus (super illud Quia lunaticus est) Ed1745 Ed1876 Ed1953
marg.| {CMT17d4.13} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Vel ignis ad iram pertinet eo quod alta petat, aqua ad voluptates carnis.AB aq
aq ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum, lib. 1, qu. 22, CCSL 44B, p. 19.2: «Quod dixit: saepe cadit in ignem et aliquando in aquam, - ignem ad iram quod alta petat, aquam ad uoluptates carnis. item quod dicunt discipuli: quare nos non potuimus eicere eum?, ne illis miraculis faciendis extollerentur in superbiam, admoniti sunt potius per humilitatem fidei, quasi per sinapis granum, elationem terrenam, quae montis nomine significata est, curare ut transiret». [FG2017]*
AB ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT17d4.14} ORIGENES. 101* {tract.4} − De inconstantia autem huius102* peccatoris diciturar: « stultus ut luna mutatur ». Et est videre in talibus impetus quosdam quasi operum bonorum subrepere103; aliquando autem quasi quadam abreptione spiritus a passionibus comprehenduntur, et cadunt a statu bono in quo stare putabantur. Forsitan ergo angelus, qui sortitus est huius lunatici custodiam pater huius appellatur, deprecans quasi pro filio medicum animarum, ut liberet eum qui non potest sanari a passione per verbum humile discipulorum Christi, quia non recipit eorum admonitionem veluti104 surdus; et ideo opus est ei Christi sermo, ut iam de cetero sine ratione non agat.AC AD
ar Sir. (Eccli.) 27, 12.
AC ¶Codd. : Mt366 Ed1953 {MM2021}
AD ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
101 Origenes] + In Mattheum Ed1953
102 huius] om. Ed1953
103 subripere Mt366
104 veluti] velud sursus Li446
Numérotation du verset Mt. 17,
distinctio 5 
marg.| marg. | {CMT17d5.1} CHRYSOSTOMUS. 105* {hom.58} − Acceperant106 discipuli a Domino potestatem spirituum immundorum; et quia oblatum demoniacum curare non potuerant, videtur quod in dubitationem devenerint, ne forte gratiam, que erat eis tradita, perdidissent
Et ideo dicit:
105 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
106 Acceperant] acceperunt Li446
Numérotation du verset Mt. 17,18 
Tunc accesserunt ad Iesum discipuli eius secreto, et dixerunt: Quare nos non potuimus eicere illum ?
marg.| Interrogant quidem singulariter, non propter verecundiam, sed quia de ineffabili et magna re erant eum interrogaturi.
Sequitur:
Numérotation du verset Mt. 17,19 
Dixit illis Iesus: Propter incredulitatem vestram.
marg.| {CMT17d5.2} HILARIUS. 107* − Crediderant quidem apostoli, nondum tamen erant perfecte fidei. Nam Domino in monte demorante, et ipsis cum turba108* residentibus, quidam tepor eorum109 fidem retardaverat110.AE as
as ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 17 § 6.1-2, SChr 258, p. 66: «Crediderant quidem apostoli, nondum tamen erant perfectae fidei. Nam Domino in monte demorante et ipsis cum turba residentibus, quidam tepor eorum fidem relaxauerat; atque idcirco ait: Generatio incredibilis et peruersa, quousque ero uobis cum? » [MM2021]
AE ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
107 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
108 turba] turbis Ed1953
109 tepor eorum] temporeorum Li446 * (al. m. post. corr.)
110 relaxaverat] retardaverat Ed1953
marg.| {CMT17d5.3} CHRYSOSTOMUS. 111* {hom.58} − Unde manifestum est hinc quoniam et discipuli in fide infirmati sunt sed non omnes; columne enim ille non aderant, scilicet Petrus, Iacobus et Ioannes.AF
AF ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
111 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT17d5.4} HIERONYMUS. − Hoc est autem quod in et112* alio loco Dominus dicitat: « Quecumque in nomine meo petieritis, credentes accipietis ». Ergo quoties non accipimus, non prestantis est impossibilitas sed poscentium* culpa.au
at Mt. 21, 22.
au ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 152.382-153.387: «Et dixerunt: quare nos non potuimus eicere illum? qui dixit illis: propter incredulitatem uestram. hoc est quod in alio loco dicit: quaecumque in nomine meo petieritis credentes accipietis. ergo quotiens non accipimus, non praestantis est inpossibilitas sed culpa precantium *».
* poscentium] vide in apparatu editionis p. 153. [FG2013]
112 et] om. Ed1953
marg.| {CMT17d5.5} CHRYSOSTOMUS. 113* {hom.58} − Sciendum tamen quod sicut multoties accedentis fides accipere sufficit effectum miraculi; ita multoties facientium miracula sufficit virtus, etiam non credentibus illis qui expetierint miracula operari etenim qui circa cornelium, ex propria fide allexerunt gratiam spiritus sancti; ille autem mortuus qui proiectus est in sepulcrum Elisei, sola virtute corporis sancti resuscitatus est. Contigit et tunc discipulos infirmari in fide imperfectius enim dispositi erant ante crucem; et ideo fidem dicit hic esse causam signorum.
Unde subditur:
113 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Amen quippe dico vobis si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic transi hinc, et transibit.
marg.| {CMT17d5.6} HIERONYMUS. − Putant aliqui fidem grano sinapis comparatam parvam dici, cum tamen 114* Apostolus dicatav: « Etsi habuero tantam fidem ut115* montes transferam ». Magna est ergo fides que grano sinapis comparatur.AG aw
av 1Cor. 13, 2.
aw ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 153.389-393: «Si habueritis fidem ut granum sinapis, dicetis monti huic: transi hinc, et transibit. putant aliqui fidem grano sinapis comparatam paruam dici, quo regnum caelorum grano sinapis conferatur, cum Apostolus dicat: et si totam fidem habuero ita ut montes transferam, ergo magna est fides quae grano sinapis coaequatur». [FG2013]
AG ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
114 tamen] om. Ed1953
115 ut] ita praem. Ed1953
marg.| {CMT17d5.7} GREGORIUS. In primo Moralium. 116* − Granum quippe117 sinapis nisi teratur, nequaquam virtus eius agnoscitur sic si virum sanctum tritura persecutionis opprimat, mox in fervorem virtutis vertitur quidquid in illo antea despicabile infirmumque videbatur118.AH ax
ax ¶Fons : = Gregorius Magnus , Moralia in Iob, praef. § 2, CCSL 143, lin. 52 sqq.: «Granum quippe sinapis nisi conteratur, nequaquam uis uirtutis eius agnoscitur. Nam non contritum lene est si uero conteratur; inardescit, et quod in se acerrimum latebat, ostendit. Sic unusquisque uir sanctus cum non pulsatur, despicabilis ac lenis aspicitur; si qua uero illum tritura persecutionis opprimat mox omne, quod calidum sapit ostentat; atque in feruorem uirtutis uertitur, quicquid in illo ante despicabile infirmum que uidebatur.
<ex quo> =   Alulfus sancti Martini Tornacensis , Liber gregorialis, pars III: Expositio Novi Testamenti (Lc.), 73, PL 73, 1227.24 sqq. [MM2020]
AH ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
116 Gregorius] post videbatur (in calce sententiae) Li446 * | .I.] om. Li446
117 quippe] qui Li446
118 videbatur] + Gregorius Li446 *
marg.| {CMT17d5.8} ORIGENES. 119* {tract.4} − Vel ideo omnis fides grano sinapis comparatur, quoniam contemnitur quidem fides ab hominibus, et modicum aliquid et vile apparet; cum vero consecutum fuerit huiusmodi semen bonam animam quasi terram, fit arbor magna. Sic autem magna est predicta lunatici infirmitas, et fortis ad curandum inter omnia mala, ut monti assimiletur, nec expellatur nisi per omnem fidem eius qui passiones huiusmodi sanare voluerit.
119 Origenes Li446 ² (al. m. rubr.)] Gregorius in .I. mor. Li446 * , + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT17d5.9} CHRYSOSTOMUS. 120* {hom.58} − Unde et de translatione montium mentionem facit, et ultra procedit dicens:
120 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Et nihil impossibile erit vobis.AI
AI ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT17d5.10} RABANUS. − Sic enim fides mentem nostram capacem donis celestibus facit, ut quecumque volumus, facillime a fideli Domino impetrare possimus.AJ
AJ ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT17d5.11} CHRYSOSTOMUS. 121* {hom.58} − Si autem dixeris ubi apostoli montes transtulerunt illud dicam, quia multa maiora fecerunt, mortuos plurimos suscitantes. Dicuntur autem post apostolos sancti quidam apostolis minores, montes necessitate imminente transtulisse. Si autem apostolorum tempore montes non sunt translati, hoc non fuit quia non potuerunt sed quia noluerunt, utilitate non imminente. Nec Dominus dixit quod hoc essent facturi, sed quod hoc facere possent. Probabile tamen est factum esse, sed scriptum non est; neque enim omnia miracula que fecerunt, scripta sunt.
121 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT17d5.12} HIERONYMUS. − Vel montis translatio non eius significatur quem oculis carnis aspicimus, sed illius qui a Domino translatus fuerat ex lunatico, qui per prophetam corrumpere dicitur omnem terram.ay
ay ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 153.393-403: «Montis translatio non eius significatur quem oculis carnis aspicimus sed illius qui a domino translatus fuerat ex lunatico. quid enim ait? dicetis monti huic: transi hinc, et transibit. ex quo stultitiae coarguendi qui contendunt apostolos omnes que credentes ne paruam quidem habuisse fidem quia nullus eorum montes transtulerit. neque enim tantum prodest montis de alio in alium locum translatio et uana signorum quaerenda ostentatio quantum in utilitatem omnium iste mons transferendus est qui per prophetam corrumpere dicitur omnem terram». [FG2013]
marg.| {CMT17d5.13} GLOSSA. − Ut sit sensus: D icetis monti huic , id est superbo diabolo,   transi hinc , id est ab obsesso corpore in altum maris, id est in profundum inferni,   et transibit et nihil impossibile erit vobis , id est nulla incommoditas insanabilis. az
az ¶Fons : Glossa ordinaria (Mt. 17, 19) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 58b interl.], ed. Gloss-e : « Dicetis   monti   huic : superbo diabolo. Transi   hinc   et   transibit : ab obsesso corpore in altum maris, id est in profundum inferni. Et   nihil   impossibile   erit   vobis : nulla incommoditas insanabili». [MM2020]
marg.| {CMT17d5.14} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Vel aliter . Ne discipuli122* miraculis faciendis extollerentur in superbiam, admoniti sunt potius per humilitatem fidei, quasi per sinapis granum, elationem terrenam, que montis nomine significata est, curare transferre.ba
ba ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum, lib. 1, qu. 22, CCSL 44B, p. 19.5-20.8: «Quod dixit: saepe cadit in ignem et aliquando in aquam, - ignem ad iram quod alta petat, aquam ad uoluptates carnis. item quod dicunt discipuli: quare nos non potuimus eicere eum?, ne illis miraculis faciendis extollerentur in superbiam, admoniti sunt potius per humilitatem fidei, quasi per sinapis granum, elationem terrenam, quae montis nomine significata est, curare ut transiret». [FG2017]
122 discipuli] + in Ed1953
marg.| {CMT17d5.15} RABANUS. − Dum autem docet apostolos quomodo demon debeat expelli, omnes instituit ad vitam ut scilicet noverimus graviora quecumque vel immundorum spirituum vel hominum temptamenta ieiuniis et orationibus esse superanda, iram quoque Domini hoc remedio singulari posse placari.
Unde subdit:
Numérotation du verset Mt. 17,20 
Hoc autem genus non eicitur nisi per orationem et ieiunium.
marg.| {CMT17d5.16} CHRYSOSTOMUS. 123* {hom.58} − Quod dicit non solum de genere lunaticorum, sed et de universo genere demonum. Ieiunium enim multam sapientiam imponit, et hominem quasi angelum de celo constituit, et incorporeas potestates impugnat. Sed et oratione opus est, quasi principaliori. Qui enim orat ut oportet, et ieiunat, non multis indiget; et ita non fit avarus, sed ad eleemosynam promptus est. Qui etiam ieiunat, levis est, et vigilanter orat, et concupiscentias perniciosas extinguit, et propitium Deum facit, et animam superbam humiliat. Qui ergo orat cum ieiunio, duplices habet alas, etiam ipsis ventis leviores. Neque enim oscitat et torpet orans (quod et multi patiuntur); sed est igne vehementior, et terra fixior; ideoque talis maxime demoniis adversatur; nihil enim est homine decenter orante potentius. Si autem infirmum est tibi corpus ad continue ieiunandum, non tamen ad orandum; et si ieiunare non potes, potes tamen non lascivire. Non parvum autem est hoc, neque multum a ieiunio distans.
123 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT17d5.17} ORIGENES. 124* {tract.4} − Si ergo aliquando oportuerit nos circa curationem tale aliquid patientium permanere, non adiuremus, neque interrogemus, neque loquamur quasi audienti spiritui immundo; sed abigamus ieiuniis et orationibus nostris spiritus malignos.
124 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT17d5.18} GLOSSA. − Vel hoc genus demonii , id est ista carnalium voluptatum mutabilitas, non vincitur nisi spiritus oratione confirmetur, et caro per ieiunium maceretur.AK bb
bb ¶Fons : Glossa ordinaria (Mt. 17, 20) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 58b marg.], ed. Gloss-e : «NISI PER ORATIONEM. Ista carnalium voluptatum mutabilitas non mutatur vel vincitur, nisi spiritus oratione confirmetur, et caro per ieiunium maceretur». [MM2020]
AK ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT17d5.19} REMIGIUS. − Vel ieiunium hic intelligitur generale, quo non solum abstinemus a cibis, sed ab omnibus illecebris carnalibus, et peccatorum passionibus. Similiter oratio intelligenda est generalis, que in piis et bonis operibus consistit de qua dicit Apostolusbc: « Sine intermissione orate ».
bc 1Th. 5, 17.
Numérotation du verset Mt. 17,
distinctio 6 
marg.| marg. | {CMT17d6.1} REMIGIUS. − Sepe Dominus mysteria sue passionis discipulis predixit, ut quando acciderent, tanto levius ea ferrent quanto precognita haberent et ideo hic dicitur
Numérotation du verset Mt. 17,21 
Conversantibus autem eis in Galilea, dicit illis Iesus filius hominis tradendus est in manus hominum,
Numérotation du verset Mt. 17,22 
et occident eum.
marg.| {CMT17d6.2} ORIGENES. 125* {tract.4} − Videntur quidem hec illis que supra dixerat similia esse, ut facile quis dicat, Dominum eadem ipsa repetere; quod non est ita; tradendum enim superius non est dictum hic autem non solum tradendum, sed etiam in manus hominum tradendum audivimus. Traditum igitur Apostolus filium narrat a Deo patre; sed etiam contrarie potestates eum in manus hominum tradiderunt.
125 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT17d6.3} HIERONYMUS. − Semper autem prosperis miscet tristia si enim contristat eos quia occidendus est, debet letificare quod subditur:
Et die tertia resurget.bd
bd ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 153.410-154.414: «Conuersantibus autem eis in Galilea dixit illis iesus: filius hominis tradendus est in manus hominum, et occident eum, et tertia die resurget. et contristati sunt uehementer. semper prosperis miscet tristitiam ut cum repente uenerint non terreant apostolos sed a praemeditatis ferantur animis. si enim contristat eos quod occidendus est, debet laetificare quod dicitur: die tertio resurrecturus est. porro quod contristantur, et contristantur uehementer non de infidelitate uenit, alioquin et petrum scierant esse correptum quare non saperet ea quae dei sunt sed quae hominum; uerum quia pro dilectione magistri nihil de eo sinistrum et humile patiuntur audire». [FG2013]
marg.| {CMT17d6.4} CHRYSOSTOMUS. 126* {hom.59} − Neque enim multum tempus dixit quo in morte maneret; sed tertia die se dixit resurrecturum.
126 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT17d6.5} ORIGENES. 127* {tract.4} − Predicente autem hec Domino, tristati sunt discipuli
Unde sequitur:
127 Origenes] + In Mattheum Ed1953
Et contristati sunt vehementer,
marg.| non attendentes ad illud quod dixerat et tertia die resurget, nec considerantes quis esset cui ad destruendam mortem trium dierum tempus sufficeret.
marg.| {CMT17d6.6} HIERONYMUS. − Porro quod contristabantur vehementer, non de infidelitate venit verum pro dilectione magistri, nihil de eo sinistrum et humile patiuntur audire.be
be ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 154.414-418: «Conuersantibus autem eis in Galilea dixit illis iesus: filius hominis tradendus est in manus hominum, et occident eum, et tertia die resurget. et contristati sunt uehementer. semper prosperis miscet tristitiam ut cum repente uenerint non terreant apostolos sed a praemeditatis ferantur animis. si enim contristat eos quod occidendus est, debet laetificare quod dicitur: die tertio resurrecturus est. porro quod contristantur, et contristantur uehementer non de infidelitate uenit, alioquin et petrum scierant esse correptum quare non saperet ea quae dei sunt sed quae hominum; uerum quia pro dilectione magistri nihil de eo sinistrum et humile patiuntur audire». [FG2013]
Numérotation du verset Mt. 17,
distinctio 7 
marg.| marg. | {CMT17d7.1} GLOSSA<TOR>. − Quia discipuli, audita Domini passione contristati erant 128 , ne aliquis passionem Christi necessitati ascriberet non humilitati, subiungit factum in quo Christi et 129 * libertas et humilitas demonstratur. AL bf
bf ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino.
<Non hab.> LLT, PL, Gloss-e. [2022]
128 erant] sunt praem. cacogr. Li446
129 et] om. Ed1470 Ed1953
marg.| Unde dicitur:
Numérotation du verset Mt. 17,23 
Et, cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant130 ad Petrum et dixerunt ei131: Magister vester non solvit didrachma?
130 accipiebant] acceperant Ox19147²
131 ei] om. Li446
marg.| {CMT17d7.2} HILARIUS. 132* − Dominus didrachma solvere postulatur, id est denarios 133. Hoc enim omni Israel lex pro134 redemptione anime et corporis135* constituerat in ministerio templo136* servientium.AM bg
bg ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 17 § 10.1-5, SChr 258, p. 70: « Et cum uenisset Iesus Capharnaum, accesserunt qui didrachma exigebant ad Petrum. Dominus didrachma soluere postulatur. Dominus didrachma soluere postulatur. Hoc enim omni Israel lex pro redemptione animae et corporis constituerat in ministerio templo [templi P Maur.] seruientium ». [MM2022]
132 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
133 denarios] + duos As115 Mt366 Ox19147
134 pro] om. Ed1470
135 anime - et – corporis] inv. Ed1470 Ed1953
136 templo Li446 Ox19147 ] templi As115 Mt366 Ed1470 Ed1953
marg.| {CMT17d7.3} CHRYSOSTOMUS. 137* {hom.59} − Cum enim primogenita Egyptiorum interfecit Deus, tunc tribum Levi pro eis accepit. Deinde quia primogenitis que138* erant apud Iudeos,139 minor huius tribus numerus erat, pro deficientibus in numerum, siclum140 iussit inferri, et141 ex tunc tenuit consuetudo quod142* primogenita vectigal hoc inferrent. Quia igitur primogenitus erat Christus, videbatur autem discipulorum primus esse Petrus, ad eum accedunt. Et, ut mihi videtur143* in unaquaque civitate hoc expetebant. Ideoque in Capharnaum adierunt144* Christum quia eius patria existimabatur.AN
137 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
138 que As115 Li446 ] qui Ed1953
139 Iudeos] Iudeo As115
140 siclum] siderum Li446* (al. m. post. corr. marg.) Ox19147² (sic Ox19147*, sec. m. marg. compl. : -<si>derum)
141 et] om. Ox19147
142 quod] quia Ox19147², ut Ed1470 Ed1953
143 videtur] + non Ed1470 Ed1953
144 adierunt] adeunt Ed1953
marg.| {CMT17d7.4} HIERONYMUS. − Vel aliter . Post Augustum Cesarem Iudea facta est tributaria et145* omnes censi capite ferebantur unde et Ioseph cum Maria cognata sua professus est in Bethleem. Rursus, quoniam Dominus nutritus erat in Nazareth, quod est oppidum Galilee subiacens Capharnaum urbi146, ibi deposcitur tributa147* et, pro signorum magnitudine, hi qui exigebant non audebant ipsum repetere sed discipulum conveniunt.AO bh
bh ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 154.422-428: «Et cum uenissent capharnaum accesserunt qui didragma accipiebant ad petrum et dixerunt: magister uester non soluit didragma. ait eis: etiam. post augustum caesarem iudea facta tributaria et omnes censi capite ferebantur. unde et Ioseph cum maria cognata sua professus est in bethleem. rursum quoniam nutritus erat in nazareth, quod est oppidum Galileae capharnaum urbi subiacens, reposcitur tributa; et pro signorum magnitudine hi qui exigebant non audent ipsum repetere, sed discipulum conueniunt siue malitiose interrogant utrum reddat tributa an contradicat caesaris uoluntati iuxta quod et in alio loco legimus: licet tributa caesari soluere annon». [FG2013]*
AO ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2022}
145 et] om. Ed1953
146 Capharnaum urbi] inv. Li446
147 tributa] tributum Ed1953
marg.| {CMT17d7.5} CHRYSOSTOMUS. 148* {hom.59} − Et neque149 hunc cum multa vehementia sed mansuetius150 neque enim incusantes sed interrogantes dixerunt: Magister vester non solvit didrachma ?AP
AP ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
148 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
149 neque] in Li446
150 mansuetius] mansuetus Li446
marg.| {CMT17d7.6} HIERONYMUS. − Sive malitiose interrogant utrum reddat tributa, an contradicat Cesaris voluntati.AQ bi
bi ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 154.428-429: «Et cum uenissent capharnaum accesserunt qui didragma accipiebant ad petrum et dixerunt: magister uester non soluit didragma. ait eis: etiam. post augustum caesarem iudea facta tributaria et omnes censi capite ferebantur. unde et Ioseph cum maria cognata sua professus est in bethleem. rursum quoniam nutritus erat in nazareth, quod est oppidum Galileae capharnaum urbi subiacens, reposcitur tributa; et pro signorum magnitudine hi qui exigebant non audent ipsum repetere, sed discipulum conueniunt siue malitiose interrogant utrum reddat tributa an contradicat caesaris uoluntati iuxta quod et in alio loco legimus: licet tributa caesari soluere annon». [FG2013]*
AQ ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT17d7.7} CHRYSOSTOMUS. 151* {hom.59} − Quid igitur ? Petrus
151 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 17,24 
ait: Etiam.
marg.| Et his quidem dixit quoniam solvit. Christo autem non dixit, erubescens fortassis152 pro his ei loqui.AR
AR ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
152 erubescens fortassis] inv. Li446
marg.| {CMT17d7.8} GLOSSA. − Vel aliter . Et Petrus respondit etiam ; id est ita est quod non solvit. Voluit autem Petrus Domino intimare, quod Herodiani peterent censum; sed Dominus prevenit eum.
Unde sequitur:
Et cum intrasset in domum, prevenit eum Iesus, dicens: Reges terre a quibus recipiunt tributum vel censum ?
marg.| id est redditum de capite,
a filiis suis, an ab alienis?
marg.| {CMT17d7.9} HIERONYMUS. − Ante quidem quam Petrus suggerat, Dominus interrogat, ne scandalizentur discipuli ad postulationem tributi, cum videant eum nosse que absente se gesta sunt.bj
Sequitur:
bj ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 154.433-435: «Et cum intrasset domum praeuenit eum iesus dicens. qui didragma exigebant seorsum conuenerant petrum; cum que intrasset domum, antequam petrus suggerat, dominus interrogat ne scandalizentur discipuli ad postulationem tributi, cum uideant eum nosse quae absente se gesta sunt». [FG2013]
Numérotation du verset Mt. 17,25 
At ille dixit: Ab alienis. Dixit illi Iesus: Ergo liberi sunt filii.
marg.| {CMT17d7.10} ORIGENES. 153* {tract.4} − Sermo iste duplicem habet sensum. Secundum unum enim filii regum terre liberi sunt apud reges terre; extranei autem extra terram liberi non sunt propter eos qui deprimunt eos, sicut Egyptii filios Israel. Secundum alterum autem, propter hoc ipsum quod aliqui sunt alieni a filiis regum terre, sed sunt filii Dei; liberi sunt qui manent in verbis Iesu, et cognoverunt veritatem, et veritas liberavit eos a servitute peccati. Filii autem regum terre liberi non sunt; quoniam qui facit peccatum, servus est peccatibk.
bk Io. 8, 34.
153 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT17d7.11} HIERONYMUS. − Dominus autem noster et secundum carnem et secundum spiritum filius erat regis; vel ex David stirpe generatus, vel omnipotentis patris verbum; ergo tributa quasi filius regis non debebat.bl
bl ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 155.439-442: «Quid tibi uidetur simon? reges terrae a quibus accipiunt tributum uel censum, a filiis suis an ab alienis? et ille dixit: ab alienis. dixit illi iesus: ergo liberi sunt filii. dominus noster et secundum carnem et secundum spiritum filius regis erat uel ex dauid stirpe generatus uel omnipotentis uerbum patris. ergo tributa quasi regum filius non debebat, sed qui humilitatem carnis adsumpserat debuit adimplere omnem iustitiam. nos que infelices qui christi censemur nomine et nihil dignum tanta facimus maiestate, ille pro nobis et crucem sustinuit et tributa reddidit, nos pro illius honore tributa non reddimus et quasi filii regis a uectigalibus inmunes sumus» [FG2013]
marg.| {CMT17d7.12} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Dicit enim in omni regno liberos esse filios , id est non esse vectigabiles. Multo ergo magis liberi esse debent in quolibet regno terreno filii regni ipsius, sub quo sunt omnia regna terrena.AS bm
bm ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum, lib. 1, qu. 23, CCSL 44B, p. 20.1-5: «Quod dixit: ergo liberi sunt filii, in omni regno intellegendum est liberos esse filios, id est non esse uectigales. multo ergo magis liberi esse debent in quolibet regno terreno filii regni illius sub quo sunt omnia regna terrena». [FG2017]
AS ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT17d7.13} CHRYSOSTOMUS. 154* {hom.59} − Si155 autem non erat filius, inaniter hoc exemplum induxit. Sed dicet aliquis filius est, sed non proprius; est ergo alienus; et si hoc exemplum non habet veritatem ipse enim de propriis filiis disputat, ad quorum differentiam alienos vocat qui non ex parentibus substantialiter nati sunt. Intende autem qualiter et hinc Christus certificat eam cognitionem que Petro revelata est a Deo, per quam dixitbn: « Tu es Christus filius Dei vivi ».
bn Mt. 16, 16.
154 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
155 Si] + dum Li446
marg.| {CMT17d7.14} HIERONYMUS. − Quamvis ergo liber esset, quia tamen humilitatem carnis assumpserat, debuit omnem iustitiam adimplere.bo
Unde sequitur:
bo ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 155.442-443: «Dominus noster et secundum carnem et secundum spiritum filius regis erat uel ex dauid stirpe generatus uel omnipotentis uerbum patris. ergo tributa quasi regum filius non debebat, sed qui humilitatem carnis adsumpserat debuit adimplere omnem iustitiam. nos que infelices qui christi censemur nomine et nihil dignum tanta facimus maiestate, ille pro nobis et crucem sustinuit et tributa reddidit, nos pro illius honore tributa non reddimus et quasi filii regis a uectigalibus inmunes sumus». [FG2013]
Numérotation du verset Mt. 17,26 
Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare etc.156
156 etc.] om. Ed1953
marg.| {CMT17d7.15} ORIGENES. 157* {tract.4} − Consequens quoque158 est intelligere quoniam quoties exurgunt quidam qui per iustitiam tollant nostra terrena, reges huius terre eos transmittunt, ut exigant a nobis que sunt ipsorum; et suo exemplo prohibet Dominus aliquod scandalum fieri etiam huiusmodi hominibus, sive ne amplius peccent, sive ut salventur. Filius enim Dei, qui nullum opus fecit servile, quasi habens formam servi quam propter hominem suscepit, tributum et censum dedit.
157 Origenes] + In Mattheum Ed1953
158 quoque] autem Li446
marg.| {CMT17d7.16} HIERONYMUS. − [d] Quid primum in hoc loco mirer nescio utrum prescientiam, an magnitudinem salvatoris prescientiam, quod noverat habere piscem in ore staterem, et quod primus ipse capiendus esset; magnitudinem atque virtutem, si ad eius verbum stater in ore piscis creatus est; et quod futurum erat, ipse loquendo fecerit. [b] Ipse ergo Christus propter eximiam caritatem, et crucem sustinuit, et tributa reddidit [a] nos infelices qui Christi censemur nomine, et nihil tanta dignum facimus maiestate [c] pro illius honore et tributa non reddimus, et quasi filii regis a vectigalibus immunes sumus. [e] Hoc etiam simpliciter intellectum edificat auditorem, dum audit Dominum tante fuisse paupertatis ut unde tributa pro se et apostolo redderet, non habuerit. Quod si quis obicere voluerit, quomodo Iudas in loculis portabat pecuniam, respondebimus rem pauperum in usus suos convertere nefas putavit, nobisque idem tribuit exemplum.bp
bp ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 155.443-156.471: «Ergo tributa quasi regum filius non debebat, sed qui humilitatem carnis adsumpserat debuit adimplere omnem iustitiam. [a] nos que infelices qui christi censemur nomine et nihil dignum tanta facimus maiestate, [b] ille pro nobis et crucem sustinuit et tributa reddidit, [c] nos pro illius honore tributa non reddimus et quasi filii regis a uectigalibus inmunes sumus. Vade ad mare et mitte hamum et eum piscem qui primus ascenderit tolle et aperto ore eius inuenies staterem; illum sumens da eis pro me et te. [d] quid primum mirer in hoc loco nescio utrum praescientiam an magnitudinem saluatoris, praescientiam quod nouerat habere piscem in ore staterem et quod primus ipse capiendus esset, magnitudinem atque uirtutem si ad uerbum eius statim stater in ore piscis creatus est et quod futurum erat ipse loquendo fecerit. uidetur autem mihi secundum mysticos intellectus iste esse piscis qui primus captus est qui in profundo maris erat et in salsis amaris que gurgitibus morabatur, ut per secundum adam liberaretur primus adam, et id quod in ore eius, hoc est in confessione, fuerat inuentum pro petro et domino redderetur. et pulchre id ipsum quidem datur pretium sed diuisum est quia pro petro quasi pro peccatore pretium reddebatur, dominus autem noster peccatum non fecerat nec dolus inuentus est in ore eius. stater dicitur qui duo habet didragma ut ostenderetur similitudo carnis, dum eodem et dominus et seruus pretio liberantur. sed et [e] simpliciter intellectum aedificat auditorem, dum tantae dominus fuerit paupertatis ut unde tributa pro se et apostolo reddere non habuerit. quod si quis obicere uoluerit: et quomodo iudas in loculis portabat pecuniam, respondebimus rem pauperum in usus suos conuertere nefas putauit nobis que idem tribuit exemplum». [FG2013]
marg.| {CMT17d7.17} CHRYSOSTOMUS. 159* {hom.59} − Vel ideo non ex repositis160 iubet dare, ut ostendat quod maris et piscium dominetur161.AT
AT ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
159 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
160 ex repositis] expositis Li446
161 dominetur] dominatur Li446
marg.| {CMT17d7.18} ORIGENES. 162* {tract.4} − Vel quoniam Iesus non habuit imaginem cesaris (princeps enim huius seculi nihil habebat in eo), propterea non ex proprio sed ex mari imaginem Cesaris accepit. Non autem suscepit ipse staterem, neque fecit eum sibi possessionem, ne sit aliquando imago cesaris apud imaginem invisibilis Dei. Vide etiam Christi prudentiam qualiter nec retinuit tributum, nec simpliciter iubet dari; sed prius ostendit se non esse obnoxium, et tunc dat quorum unum fecit, scilicet dare tributum, ut illi, scilicet exactores, non scandalizentur; hoc autem, scilicet ut ostendat se liberum, ut non scandalizentur discipuli. Alio vero loco contemnit Phariseorum scandalum, quando de escis disputabant; docens nos scire tempora secundum que oportet non contemnere eos qui scandalizantur, et secundum que oportet contemnere.
162 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT17d7.19} GREGORIUS. Super Ezechielem. − Considerandum enim est quia inquantum sine peccato possumus, vitare proximorum scandalum debemus. Si autem de veritate scandalum sumitur, utilius permittitur nasci scandalum, quam veritas relinquatur.bq
bq ¶Fons : Gregorius Magnus , Super Ezechielem I, hom. 7, § 5, p. 85.87-92: «Ex qua re nobis considerandum est, quia in quantum sine peccato possumus, uitare proximorum scandalum debemus. Si autem de ueritate scandalum sumitur, utilius permittitur nasci scandalum quam ueritas relinquatur. Corpora ergo animalium plena sunt oculis cum se hinc inde caute circumspiciunt». [FG2013]
marg.| {CMT17d7.20} CHRYSOSTOMUS. 163* {hom.59} − Sicut autem stupescis de Christi virtute, ita admirare Petri fidem, quoniam rei tam difficili obedivit. Ideoque de fide eum remunerans, copulavit eum sibi in tributi datione; quod fuit abundantis honoris.
Et hoc est quod dicitur:
163 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Invenies staterem illum sumens da eis pro me et te.
marg.| {CMT17d7.21} GLOSSA. − Consuetudo enim erat ut unusquisque pro se didrachma redderet. Stater vero est pondus duorum didrachmatum.AU br
br ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 17, PL 162, 1405C: «Consuetudo enim erat ut unusquisque pro se didragma redderet. Stater vero pondus est duorum didragmatum. Aliquid tamen mystici in hac re potest intelligi. Piscis est Christus. Mare mundus. Hamus mors. Christus gerebat pretium nostrae redemptionis ».
<Non hab.> Glossa ordinaria (Gloss-e) [MM2021]
AU ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT17d7.22} ORIGENES. 164* {tract.4} − Mystice autem in agro consolationis (sic enim interpretatur capharnaum) consolatur omnem discipulum, et liberum filium esse pronuntiat, et dat ei virtutem piscandi primum piscem, ut ascendente eo, consolationem accipiat Petrus super eum quem piscatus est.
164 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT17d7.23} HILARIUS. 165* {c.17} − Cum autem primum piscem admonetur Petrus inquirere, ascensuri ostenduntur et plures. Beatus ille primus martyr Stephanus, primus ascendit, et staterem in ore continuit; in quo didrachma nove predicationis tamquam duo denarii habebantur Dei enim gloriam et Dominum Christum in passione contuens predicabat.
165 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT17d7.24} HIERONYMUS. − Vel [a] iste piscis primus captus est [c] primus Adam, qui [b] per secundum Adam liberatur [d] et id quod in ore eius, hoc est in confessione, fuit inventum, pro Petro et Domino redditur.bs
bs ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 155.456-460: «Videtur autem mihi secundum mysticos intellectus [a] iste esse piscis qui primus captus est qui in profundo maris erat et in salsis amaris que gurgitibus morabatur, ut [b] per secundum adam liberaretur [c] primus adam, [d] et id quod in ore eius, hoc est in confessione, fuerat inuentum pro petro et domino redderetur. et pulchre id ipsum quidem datur pretium sed diuisum est quia pro petro quasi pro peccatore pretium reddebatur, dominus autem noster peccatum non fecerat nec dolus inuentus est in ore eius». [FG2013]
marg.| {CMT17d7.25} ORIGENES. 166* {tract.4} − Cum etiam videris avarum hominem ab aliquo Petro correctum, quod abstulit de ore eius verbum pecunie; dices eum ascendisse de mari, id est de fluctibus sollicitudinum avaritie, ad hamum rationalem; et comprehensum atque salvatum ab aliquo Petro, qui eum docuit veritatem, ut pro statere habeat imaginem Dei, id est eloquia eius.
166 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT17d7.26} HIERONYMUS. − Et pulchre id167* ipsum quidem datur pretium sed divisum est quia pro Petro quasi pro peccatore pretium reddebatur. Dominus autem noster peccatum non fecit. Ostenditur autem similitudo carnis, dum eodem et Dominus et servus pretio liberantur.AV bt
bt ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 155.461-466: «Videtur autem mihi secundum mysticos intellectus iste esse piscis qui primus captus est qui in profundo maris erat et in salsis amaris que gurgitibus morabatur, ut per secundum adam liberaretur primus adam, et id quod in ore eius, hoc est in confessione, fuerat inuentum pro petro et domino redderetur. et pulchre id ipsum quidem datur pretium sed diuisum est quia pro petro quasi pro peccatore pretium reddebatur, dominus autem noster peccatum non fecerat nec dolus inuentus est in ore eius. stater dicitur qui duo habet didragma ut ostenderetur similitudo carnis, dum eodem et dominus et seruus pretio liberantur. sed et simpliciter intellectum aedificat auditorem, dum tantae dominus fuerit paupertatis ut unde tributa pro se et apostolo reddere non habuerit. quod si quis obicere uoluerit: et quomodo iudas in loculis portabat pecuniam, respondebimus rem pauperum in usus suos conuertere nefas putauit nobis que idem tribuit exemplum». [FG2013]*
AV ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
167 id] illud Ed1953



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Mt. Capitulum 17 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=55&chapitre=55_17)

Notes :