Capitulum 19
Numérotation du verset
Act. 19,1
Factum est autem
cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum et inveniret quosdam de discipulis1.
1 de discipulis] discipulos
Weber
Numérotation du verset
Act. 19,2
Dixitque ad eos : Si Spiritum sanctum accepistis credentes ?
At illi ad eum : Sed neque si Spiritus sanctus est audivimus.
Numérotation du verset
Act. 19,3
Ille vero ait : In quo ergo baptizati estis ?
Qui dixerunt : In Ioannis baptismate
Numérotation du verset
Act. 19,4
Dixit autem Paulus : Ioannes baptizavit baptisma penitentie
B<EDA>. Questio est : si ille qui per ignorantiam forte a non baptizato sed tamen recte fidei baptizatus est debeat rebaptizari ? Quam hoc capitulo expositam reor. Quid enim differt an tunc ante initium baptismi Christi an nunc a quopiam sine susceptione eiusdem quisquam baptizaretur ? Cum quos Ioannes in fide et nomine Christi venturi baptizavit iterum baptizandos predicavit dicens : «Ego baptizo in aqua ille baptizabit in Spiritu Sancto»a.populum dicens : In eum qui venturus esset
0 Mc. 1, 8.
post ipsum ut crederent
hoc est in Iesum.
Numérotation du verset
Act. 19,5
His auditis baptizati sunt
in nomine Domini Iesu.
Numérotation du verset
Act. 19,6
Et cum imposuisset illis manus2
2 manus] manum
Webere
Paulus, venit Spiritus sanctus super eos et loquebantur linguis
et prophetabant.
Numérotation du verset
Act. 19,7
Erant autem omnes fere viri3 duodecim.
3 fere viri]
inv. Weber
Numérotation du verset
Act. 19,8
Introgressus autem synagogam, cum fiducia loquebatur per tres menses
disputans4 de regno Dei.
4 disputans] + et suadens
Weber
Numérotation du verset
Act. 19,9
Cum autem quidam indurarentur et non crederent maledicentes
viam Domini5
5 Domini]
om. Weber
coram multitudine discedens
ab eis segregavit discipulos
quotidie disputans in scola Tyranni cuiusdam6.
6 cuiusdam]
om. Weber
Numérotation du verset
Act. 19,10
Hoc autem factum est per biennium,
ita ut omnes qui habitabant in Asia,
audirent verbum Domini Iudei atque gentiles.
Numérotation du verset
Act. 19,11
Virtutesque7 quaslibet faciebat Deus8 per manum9 Pauli,
7 Virtutesque] + non
Weber
|
8 faciebat Deus]
inv. Weber
|
9 manum] manus
Weber
|
Numérotation du verset
Act. 19,12
ita
ut etiam
super languidos deferrentur a corpore eius sudaria
vel semicintia
et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam egrediebantur.
Numérotation du verset
Act. 19,13
Temptaverunt autem quidam et de circumeuntibus
Iudeis exorcistis
invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Iesu dicentes : Adiuro vos
per Iesum quem Paulus predicat.
Numérotation du verset
Act. 19, 14
Erant autem quidam Sceve Iudei principis sacerdotum septem filii qui hoc faciebant.
Numérotation du verset
Act. 19,15
Respondens autem spiritus nequam dixit eis : Iesum novi
et Paulum scio. Vos autem qui estis ?
Numérotation du verset
Act. 19,16
Et insiliens homo in eos in quo erat demonium pessimum
et dominatus
amborum
invaluit contra eos, ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa.
Numérotation du verset
Act. 19,17
Hoc autem
notum factum est
omnibus Iudeis atque gentilibus qui habitabant Ephesi. Et cecidit timor
super omnes illos et magnificabatur nomen Domini Iesu.
Numérotation du verset
Act. 19,18
Multique credentium veniebant confitentes et annuntiantes actus suos.
Numérotation du verset
Act. 19,19
Multi
autem ex his qui fuerant curiosa sectati,
contulerunt libros et combusserunt coram omnibus.
et computatis pretiis illorum,
invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta millium.
Numérotation du verset
Act. 19,20
Ita fortiter crescebat verbum Dei10 et confirmabatur.
10 crescebat verbum Dei] verbum Dei crescebat
Weber
Numérotation du verset
Act. 19,21
His autem expletis
proposuit11 Paulus in Spiritu
11 proposuit] posuit
Weber
transita Macedonia et Achaia ire Hierosolymam
dicens : quoniam postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre.
Numérotation du verset
Act. 19,22
Mittens autem in Macedoniam
duos ex ministrantibus sibi Timotheum et Herastum, ipse remansit ad tempus in Asia.
Numérotation du verset
Act. 19,23
Facta est autem in illo tempore turbatio
non minima de via Domini12.
12 Domini]
om. Weber
Numérotation du verset
Act. 19,24
Demetrius
enim quidam nomine argentarius faciens edes argenteas Diane prestabat artificibus
non modicum questum.
Numérotation du verset
Act. 19,25
quos convocans et eos qui eiusmodi erant opifices dixit : Viri scitis quia de hoc artificio
est nobis acquisitio13,
13 est...acquisitio] acquisitio est nobis
Weber
Numérotation du verset
Act. 19,26
et videtis et auditis, quia non solum Ephesi
sed pene totius Asie Paulus hic suadens avertit multam turbam dicens quoniam non sunt dii qui manibus fiunt.
Numérotation du verset
Act. 19,27
Non solum autem hec periclitabitur nobis
pars
in redargutionem venire,
sed14 magne15 Diane
14 sed] + et
Weber
|
15 magne] + deae
Weber
|
templum in nihilum reputabitur
sed et destrui incipiet maiestas eius quam tota Asia colit et orbis16.
16 colit et orbis] et orbis colit
Weber
Numérotation du verset
Act. 19,28
His auditis repleti sunt ira et exclamaverunt dicentes :
magna Diana Ephesiorum.
Numérotation du verset
Act. 19,29
Et impleta est civitas confusione,
et impetum fecerunt uno animo in theatrum
rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus comitibus Pauli.
Numérotation du verset
Act. 19,30
Paulo autem volente intrare in populum,
non permiserunt discipuli.
Numérotation du verset
Act. 19,31
Quidam autem et de Asie principibus qui erant amici eius miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum.
Numérotation du verset
Act. 19,32
Alii autem aliud clamabant.
Erat enim Ecclesia
confusa
et plures nesciebant qua ex causa convenissent.
Numérotation du verset
Act. 19,33
De turba autem detraxerunt
Alexandrum
propellentibus eum Iudeis. Alexander ergo manu silentio postulato
volebat rationem reddere populo.
Numérotation du verset
Act. 19,34
Quem
ut cognoverunt Iudeum esse vox
facta est una omnium quasi per horas duas clamantium : magna Diana Ephesiorum.
Numérotation du verset
Act. 19,35
Et cum
sedasset
scriba turbas dixit : Viri Ephesii,
quis enim est hominum
qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magne Diane Iovisque prolis ?
Numérotation du verset
Act. 19,36
Cum ergo his contradici non possit oportet vos sedatos esse et nihil temere agere.
Numérotation du verset
Act. 19,37
Adduxistis enim homines istos
neque sacrilegos,
neque blasphemantes deam vestram.
Numérotation du verset
Act. 19,38
Quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices, habent adversus aliquem causam
conventus forenses aguntur,
et pro consules17 sunt
17 consules] consulibus
Weber
accusent invicem.
Numérotation du verset
Act. 19,39
Si quid autem alterius rei queritis ?
In legitima Ecclesia
poterit absolvi.
Numérotation du verset
Act. 19,40
Nam
et periclitamur argui seditionis hodierne,
cum nullus obnoxius sit,
de quo18 possimus reddere rationem
18 quo] + non
Weber
concursus istius. Et cum hec dixisset dimisit Ecclesiam.
Capitulum 19
Numérotation du verset
Act. 19,1
Factum est autem
interl.|
dictum est Apollo venit Ephesum illuc etiam Paulus redit ubi Priscillam reliquit
cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum et inveniret quosdam de discipulis1.
1 de discipulis] discipulos
Weber
interl.|
baptizatos forsitan ab Apollo vel Ioanne secundum Augustinum
Numérotation du verset
Act. 19,2
Dixitque ad eos : Si Spiritum sanctum accepistis credentes ?
interl.|
si post baptisma manus impositionem qua Spiritus datur accepistis
At illi ad eum : Sed neque si Spiritus sanctus est audivimus.
Numérotation du verset
Act. 19,3
Ille vero ait : In quo ergo baptizati estis ?
interl.|
baptismate scilicet penitentie vel indulgentie
Qui dixerunt : In Ioannis baptismate
interl.|
penitentie scilicet
Numérotation du verset
Act. 19,4
Dixit autem Paulus : Ioannes baptizavit baptisma penitentie
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 1167vb ; facsim., p. 494b}
IOANNES
BAPTIZAVIT
BAPTISMO
PENITENTIE. B<EDA>. Non peccata remisit sed penitentiam docuit. Nam sicut circumcisio in patriarchis signaculum fidei quam habebant fuit, ita et hoc lavacrum populus penitens quasi signaculum sue devotionis accepit quod Christi baptisma in quo fit remissio figurabat.
marg.|
RA<BANUS>. Non est baptisma quod non datur in nomine Trinitatis, baptizati a Iuda non rebaptizantur, quia in fide Trinitatis sed baptizati a Ioanne, quia Ioannes in aquam tantum Christus in Spiritu sancto baptizat. Cum ergo bonus vel malus minister baptizat, si plena est Trinitatis fides Dominus baptizat. In aquam vero sola a Ioanne baptizati a Paulo sunt rebaptizati.
B<EDA>. Questio est : si ille qui per ignorantiam forte a non baptizato sed tamen recte fidei baptizatus est debeat rebaptizari ? Quam hoc capitulo expositam reor. Quid enim differt an tunc ante initium baptismi Christi an nunc a quopiam sine susceptione eiusdem quisquam baptizaretur ? Cum quos Ioannes in fide et nomine Christi venturi baptizavit iterum baptizandos predicavit dicens : «Ego baptizo in aqua ille baptizabit in Spiritu Sancto»2.populum dicens : In eum qui venturus esset
2 Mc. 1, 8.
interl.|
baptizando
post ipsum ut crederent
interl.|
quasi dicatur credere in Spiritum sanctum non est Ioanni contrarium. R<ABANUS>. Cuius ipse precursor fuit
hoc est in Iesum.
interl.|
dicentem : «Ite baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti»a
a Mt. 28, 19.
Numérotation du verset
Act. 19,5
His auditis baptizati sunt
interl.|
non rebaptizati quod audierant Ioanni congruere
in nomine Domini Iesu.
Numérotation du verset
Act. 19,6
Et cum imposuisset illis manus3
3 manus] manum
Webere
interl.|
consummationis
Paulus, venit Spiritus sanctus super eos et loquebantur linguis
interl.|
signum consuetum Spiritus Sancti suscepti
et prophetabant.
interl.|
docendo vel futura predicendo
Numérotation du verset
Act. 19,7
Erant autem omnes fere viri4 duodecim.
4 fere viri]
inv. Weber
marg.|
ERANT
AUTEM
OMNES
FERE etc. R<ABANUS>. Iudicia Dei abyssus multa, ecce Asia prius apostolorum visitatione indigna nunc apostolico numero sacrata, et prophetie munere est sublimata. Et notandum quod Spiritus sanctus hic in duodecim discipulos et supra in centum et viginti - qui numerus perficitur duo denario decies ducto - adventus sui signa monstravit illud in Hierusalem, hoc in Epheso que est civitas grecorum in quo ostenditur illos tantum sive de Iudeis sive de gentibus Spiritum replere qui sunt in catholica unitate.
Numérotation du verset
Act. 19,8
Introgressus autem synagogam, cum fiducia loquebatur per tres menses
interl.|
breviando tacet quid loquebatur
disputans5 de regno Dei.
5 disputans] + et suadens
Weber
Numérotation du verset
Act. 19,9
Cum autem quidam indurarentur et non
{t. 4 : Erfurt, f. 1168ra ; facsim., p. 495a}
crederent maledicentes
interl.|
non solum non credentes
viam Domini6
6 Domini]
om. Weber
interl.|
doctrinam
coram multitudine discedens
interl.|
hereticum hominem post primam et secundam correctionem devita
ab eis segregavit discipulos
interl.|
ne inficerentur infidelium blasphemiis
quotidie disputans in scola Tyranni cuiusdam7.
7 cuiusdam]
om. Weber
interl.|
id est in edificio in quo Tyrannus docebat
interl.|
in illo loco predicat ut ubi abundavit perfidia fides floreat
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 1168ra ; facsim., p. 495a}
QUOTIDIE
DISPUTANS
IN
SCOLA. B<EDA>. Ab hora quinta usque ad horam nonam et decimam, sicut traditur a quibusdam, quia horas operi quinque alias quinque doctrine, duas dabat cibo et orationi quod nulla auctoritate firmatur.
marg.|
IN
SCOLA
TYRANNI. RA<BANUS>. Pro dignitate vel proprium nomen et interpretatur continens eos vel confirmans.
Numérotation du verset
Act. 19,10
Hoc autem factum est per biennium,
interl.|
disputatio in scola
marg.|
PER
BIENNIUM. B<EDA>. Hoc tempore Paulus in Epheso scripsit primam epistolam ad Corinthios.
ita ut omnes qui habitabant in Asia,
interl.|
Minore
audirent verbum Domini Iudei atque gentiles.
Numérotation du verset
Act. 19,11
Virtutesque8 quaslibet faciebat Deus9 per manum10 Pauli,
8 Virtutesque] + non
Weber
9 faciebat Deus]
inv. Weber
10 manum] manus
Weber
interl.|
nulla erat impossibilis Deo qui nullo impeditur loco
interl.|
non modicas nulla virtus Dei modica est
Numérotation du verset
Act. 19,12
ita
interl.|
faciebat
ut etiam
interl.|
suo more narrationem breviat
super languidos deferrentur a corpore eius sudaria
interl.|
quibus laborantium sudor tergitur
vel semicintia
interl.|
zone vel genus vestis vel sudarii
marg.|
SEMICINCTIA. R<ABANUS>. Vestes ex uno latere pendentes, vel zone sive vestes nocturne, vel genus sudarii quo Hebrei utuntur in capite.
et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam egrediebantur.
Numérotation du verset
Act. 19,13
Temptaverunt autem quidam et de circumeuntibus
interl.|
inconstantibus
Iudeis exorcistis
interl.|
exorcista adiurator
interl.|
quibus ars erat exorcizandi
marg.|
EXORCISTIS. B<EDA>. Iosephus excogitavit Salomon et docuit suos modos exorcismi, id est coniurationis quibus immundi spiritus expulsi non audebant ad homines reverti. Fit autem hoc per reprobos ad condemnationem ipsorum et utilitatem eorum qui vident et audiunt, quia licet illos despiciant qui signa faciunt tamen Deum honorant ad cuius invocationem fit.
invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Iesu dicentes : Adiuro vos
interl.|
ecce exorcismus
per Iesum quem Paulus predicat.
interl.|
nos non predicamus ecce signum infidelitatis
Numérotation du verset
Act. 19, 14
Erant autem quidam Sceve Iudei principis sacerdotum septem filii qui hoc faciebant.
interl.|
similiter
marg.|
ERANT
AUTEM. B<EDA>. In greco : Erant autem cuiusdam Sceve proprium nomen sacerdotis interpretatur vero vulpecula clamans vel loquens.
marg.|
SEPTEM
FILII. B<EDA>. Quoniam : «Satanas transfigurat se in angelum lucis»b, ministros etiam suos eadem simulatione colorat. Unde quia per septenarium gratia Spiritus sancti designatur in qua figura Christus post resurrectionem cum septem discipulis est epulatus. Filii Sceve quasi spiritus malos expulsuri, septenario censentur qui quia non credendo sed temptando Christi et apostolorum nomen invocant non tantum a Deo sed etiam a demonibus sub dole falsitatis merito condemnantur. Et bene filii Sceve dicuntur qui ‘vulpecula clamans’ interpretatur, quod animal doli et astutie sagacis simul Iudeos gentiles et hereticos Ecclesie insidiantes, et garrula voce perstrepentes {t. 4 : Erfurt, f. 1168rb ; facsim., p. 495b} ostendit de quibus custodibus Ecclesie precipitur : ‘Capite nobis vulpeculas que devastant vineas’c.
b 2Cor. 11, 14.
c Cf. Ct. 2, 15 : « Capite nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas ».
Numérotation du verset
Act. 19,15
Respondens autem spiritus nequam dixit eis : Iesum novi
interl.|
de hoc Aratus versu dicitd : «Cognosce furorem gens inimica tuum, demon regnare fatetur, quem venisse negas, atque hoc convinceris, ipso quo stimulante ruis».
d
Arator,
Historia apostolica, 2, CCSL 130, p. 354, v. 647.
et Paulum scio. Vos autem qui estis ?
interl.|
temptantes invocare nomen Iesu Christi
Numérotation du verset
Act. 19,16
Et insiliens homo in eos in quo erat demonium pessimum
interl.|
grave ad nocendum
et dominatus
interl.|
non ipsi eius dominati sunt
amborum
interl.|
duorum exorcistarum
invaluit contra eos, ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa.
Numérotation du verset
Act. 19,17
Hoc autem
interl.|
scilicet quod invaluit
notum factum est
interl.|
id est divulgatum
omnibus Iudeis atque gentilibus qui habitabant Ephesi. Et cecidit timor
interl.|
propter hoc factum
super omnes illos et magnificabatur nomen Domini Iesu.
Numérotation du verset
Act. 19,18
Multique credentium veniebant
{t. 4 : Erfurt, f. 1168rb ; facsim., p. 495b}
confitentes et annuntiantes actus suos.
Numérotation du verset
Act. 19,19
Multi
interl.|
philosophi
autem ex his qui fuerant curiosa sectati,
marg.|
MULTI
QUI
CURIOSA etc. B<EDA>. Magice artis industriam cuius sectatores merito libros incendunt, licet pretio magno estimatos, quia demones quibus servierant Iesum appellare et apostolos eius vident honorare.
contulerunt libros et combusserunt coram omnibus.
interl.|
exemplum relinquentes
et computatis pretiis illorum,
interl.|
que inde possent haberi si venderentur vel quibus comparati erant
invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta millium.
interl.|
hoc dicitur ut maior sit fides illorum
marg.|
QUINQUAGINTA
MILLIUM. B<EDA>. Et in evangelio debitoribus sub quinquagenario numero debita laxantur qui nos quinque sensibus corporis subsistentes in hac vita decalogi precepta transgredimur, hic autem propter enormitatem magici sceleris millenarius est adiectus. Aliter quinqua genarius numerus refertur ad penitentiam et peccatorum remissionem. Unde et quinquagesimus est penitentie psalmus, et quinquagesimus est remissionis annus.
Numérotation du verset
Act. 19,20
Ita fortiter crescebat verbum Dei11 et confirmabatur.
11 crescebat verbum Dei] verbum Dei crescebat
Weber
interl.|
quod combusserunt libros ut predictum est
Numérotation du verset
Act. 19,21
His autem expletis
interl.|
biennio
proposuit12 Paulus in Spiritu
12 proposuit] posuit
Weber
interl.|
Sancto vel suo
transita Macedonia et Achaia ire Hierosolymam
interl.|
quia iam ibi predicatum fuerat et ideo transitus sufficiebat
dicens : quoniam postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre.
interl.|
preponit futuram narrationem
marg.|
ROMAM
VIDERE. RA<BANUS>. Quam prius non viderat forsitan, vel quia levem ducebat tribulationem quam ibi passurus erat videre tantum dicit non multa pati.
Numérotation du verset
Act. 19,22
Mittens autem in Macedoniam
interl.|
quamvis proposuerat transire, tamen iterum mittit legatos ad preparandam eleemosynam, quam Hierosolymam erat allaturus ne cum ipse veniret tunc fierent collecte
marg.|
IN
MACEDONIAM. RA<BANUS>. Transire volebat de Asia in qua est Ephesus in Europam ubi Macedonia et Achaia sunt, et sic rursus ire in Asiam, id est Hierusalem cum eleemosyna de qua scribsit Corinthiise.
e Cf. 2Cor. 8, 8-14 : « Non quasi imperans dico : sed per aliorum sollicitudinem, etiam vestrae caritatis ingenium bonum comprobans. Scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. Et consilium in hoc do : hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle coepistis ab anno priore : nunc vero et facto perficite : ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis. Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet. Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex aequalitate. In praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat : ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum, ut fiat aequalitas, sicut scriptum est : Qui multum, non abundavit : et qui modicum, non minoravit ».
duos ex ministrantibus sibi Timotheum et Herastum, ipse remansit ad tempus in Asia.
interl.|
Minore
Numérotation du verset
Act. 19,23
Facta est autem in illo tempore turbatio
interl.|
dissensio inter Paulum cum fidelibus et Demetrium cum infidelibus
non minima de via Domini13.
13 Domini]
om. Weber
Numérotation du verset
Act. 19,24
Demetrius
marg.|
DEMETRIUS. B<EDA>. Iste dum viam Domini turbare nititur, nomen proprium factis exequitur. Interpretatur enim ‘nimium persequens’, unde templa Diane argento edificat. Argentum quippe eloquium significat et gentilis versutia religionem suam nudo sermonis nitore solet astruere.
enim quidam nomine argentarius faciens edes argenteas Diane prestabat artificibus
interl.|
eadem operantibus
non modicum questum.
Numérotation du verset
Act. 19,25
quos convocans et eos qui eiusmodi erant opifices dixit : Viri scitis quia de hoc artificio
interl.|
quia de pretio artificii lucra habebant
est nobis acquisitio14,
14 est...acquisitio] acquisitio est nobis
Weber
Numérotation du verset
Act. 19,26
et videtis et auditis, quia non solum Ephesi
interl.|
ubi est
sed pene totius Asie Paulus hic suadens avertit multam turbam dicens quoniam non sunt dii qui manibus fiunt.
interl.|
ore proprio se condemnant
marg.|
QUI
MANIBUS. B<EDA>. Mira gentilium stultitia talia colere que ab homine constitui vel destrui posse cognoscunt.
Numérotation du verset
Act. 19,27
Non solum autem hec periclitabitur nobis
interl.|
venditoribus et emptoribus
marg.|
NON
SOLUM
HEC
PARS. B<EDA>, id est non solum opera nostra vana nec mercede digna redarguentur, verum et religio nostra dehonestabitur, {t. 4 : Erfurt, f. 1168va ; facsim., p. 496a} si Pauli doctrina prevaluerit idola deos non esse.
pars
interl.|
acquisitio lucri
in redargutionem venire,
interl.|
quia inculpabitur
sed15 magne16 Diane
15 sed] + et
Weber
16 magne] + deae
Weber
marg.|
MAGNA
DIANA. B<EDA>. Quia Demetrius perituram dixit Dianam et illi e contrario magnam esse mirantur.
templum in nihilum reputabitur
interl.|
sic enim docebat Paulus dicens idolum nihil esse
sed et destrui incipiet maiestas eius
{t. 4 : Erfurt, f. 1168va ; facsim., p. 496a}
quam tota Asia colit et orbis17.
17 colit et orbis] et orbis colit
Weber
Numérotation du verset
Act. 19,28
His auditis repleti sunt ira et exclamaverunt dicentes :
interl.|
destrui non poterit
magna Diana Ephesiorum.
Numérotation du verset
Act. 19,29
Et impleta est civitas confusione,
interl.|
huius clamoris vel duarum partium
et impetum fecerunt uno animo in theatrum
interl.|
spectaculum ubi rei puniebantur ibi et Paulum cum suis punire voluerunt
marg.|
IN
THEATRUM. B<EDA>. Locus semicirculi formam habens in quo populus stans ludos scenicos inspiciebat. Unde et a spectaculo grece theatrum nomen accepit. De hoc Arator : Non alio decuit causas meritumque Diane. Quam lascivo tractare foro capit area turpis. Consilii deformis opus etc.
rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus comitibus Pauli.
Numérotation du verset
Act. 19,30
Paulo autem volente intrare in populum,
interl.|
theatrum quia non timebat puniri
non permiserunt discipuli.
interl.|
sui vel fideles amici Pauli
Numérotation du verset
Act. 19,31
Quidam autem et de Asie principibus qui erant amici eius miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum.
interl.|
ubi conventus populi
Numérotation du verset
Act. 19,32
Alii autem aliud clamabant.
marg.|
ALII
ALIUD
CLAMABANT. R<ABANUS>. Ut veniant in theatrum. Vel deum alium dicebant magnum sive aliud idolum. Vel in Paulum opprobria.
Erat enim Ecclesia
interl.|
catholica
confusa
interl.|
a cultoribus Diane
marg.|
CONFUSA. R<ABANUS>, id est collectio illa que theatro affuit erat permixta fidelibus simul et perfidis diversa clamantibus.
et plures nesciebant qua ex causa convenissent.
Numérotation du verset
Act. 19,33
De turba autem detraxerunt
interl.|
pro reverentia
Alexandrum
interl.|
ne occideretur vel ne Paulum defenderet
propellentibus eum Iudeis. Alexander ergo manu silentio postulato
interl.|
dum trahitur manu silentium postulat
volebat rationem reddere populo.
interl.|
id est ut populus redderet causam concilii vel ipse redderet pro Paulo et suis
Numérotation du verset
Act. 19,34
Quem
interl.|
Alexandrum
ut cognoverunt Iudeum esse vox
interl.|
contra Deum Iudeorum
facta est una omnium quasi per horas duas clamantium : magna Diana Ephesiorum.
marg.|
VOX
UNA
OMNIUM. MAGNA
DIANA etc. Merito extrahunt Iudei scribam Alexandrum de turba illa que tota Dianam adorabat.
Numérotation du verset
Act. 19,35
Et cum
interl.|
vix
sedasset
interl.|
ad silentium
scriba turbas dixit : Viri Ephesii,
interl.|
fortasse hec est ratio
quis enim est hominum
interl.|
nullus vestro clamori contradicit
qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magne Diane Iovisque prolis ?
Numérotation du verset
Act. 19,36
Cum ergo his contradici non possit oportet vos sedatos esse et nihil temere agere.
interl.|
in Paulum et suos
Numérotation du verset
Act. 19,37
Adduxistis enim homines istos
interl.|
ex industria communiter loquitur ne Paulum defendere videatur
neque sacrilegos,
interl.|
NEQUE SACRILEGOS. RA<BANUS>. Sacrilegi dicuntur a profana diligentia. Sacrum enim mundum et profanum significat.
neque blasphemantes deam vestram.
Numérotation du verset
Act. 19,38
Quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices, habent adversus aliquem causam
interl.|
Christianorum
conventus forenses aguntur,
interl.|
in foro ubi cause ventilantur non theatrales ubi damnati puniuntur
et pro consules18 sunt
18 consules] consulibus
Weber
interl.|
ut iudicent
accusent invicem.
interl.|
Demetrius
et sui
interl.|
coram consulibus disceptent
Numérotation du verset
Act. 19,39
{t. 4 : Erfurt, f. 1168vb ; facsim., p. 496b} Si quid autem alterius rei queritis ?
interl.|
preter causam artificum
In legitima Ecclesia
interl.|
ubi de legibus agitur non de occisione
poterit absolvi.
Numérotation du verset
Act. 19,40
Nam
interl.|
ideo agantur nam
et periclitamur argui seditionis hodierne,
interl.|
putabimur seditonem adversus aliquos concitare
cum nullus obnoxius sit,
interl.|
reus et occidi dignus
de quo19 possimus reddere rationem
19 quo] + non
Weber
interl.|
causam conveniendi
concursus istius. Et cum hec dixisset dimisit Ecclesiam.
interl.|
Alexander deseruit vel dimitti fecit
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 1168vb ; facsim., p. 496b}
ET
CUM
HEC. R<ABANUS>. Hoc ait quasi Iudeus nolens Iudeos ab idolorum cultoribus occidi aut quasi Christianus locutus est.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Act. Capitulum 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=74&chapitre=74_19)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Act. Capitulum 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=74&chapitre=74_19)
Notes :