Glossa ordinaria

Capitulum 21

Numérotation du verset Act. 21,1 

Cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis recto cursu venimus Cho et sequenti die Rhodum et inde Patharam.
Numérotation du verset Act. 21,2 

Et cum invenissemus navim transfretantem in Phenicen
ascendentes navigavimus.
Numérotation du verset Act. 21,3 

Cum apparuissemus1
1 apparuissemus] paruissemus Weber
autem Cypro, relinquentes2 eam ad sinistram
2 relinquentes] et praem. Weber
navigavimus3 in Syriam
3 navigavimus] navigabamus Weber
et venimus Tyrum
ibi enim navis erat expositura onus.
Numérotation du verset Act. 21,4 

Inventis autem discipulis mansimus ibi diebus septem qui Paulo dicebant per Spiritum
ne ascenderet Hierosolymam.
Numérotation du verset Act. 21,5 

Et explicitis diebus
profecti ibamus
deducentibus
nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem. Et positis genibus in litore oravimus.
Numérotation du verset Act. 21,6 

Et cum valefecissemus invicem,
ascendimus in navim, illi
autem redierunt ad4 sua.
4 ad] in Weber
Numérotation du verset Act. 21,7 

Nos vero, navigatione
expleta5
5 expleta] explicita Weber
a Tyro, descendimus Ptolomaidam,
et salutatis fratribus mansimus die una apud illos.
Numérotation du verset Act. 21,8 

Alia autem die profecti
venimus Cesaream
intrantes6 in domum Philippi evangeliste
6 intrantes] et praem. Weber
qui erat unus7 de septem.
7 unus] om. Weber
Mansimus apud eum.
Numérotation du verset Act. 21,9 

Huic autem erant filie quatuor virgines prophetantes.
Numérotation du verset Act. 21,10 

Et cum moraremur per dies aliquot supervenit quidam a Iudea
propheta nomine Agabus.
Numérotation du verset Act. 21,11 

Is cum venisset ad nos tulit zonam Pauli et alligans sibi pedes et manus dixit : Hec dicit Spiritus sanctus,
virum cuius est zona hec. Sic alligabunt in Hierusalem Iudei et tradent in manus gentium.
Numérotation du verset Act. 21,12 

Quod cum audissemus rogabamus nos et qui loci illius erant ne ascenderet Hierosolymam.
Numérotation du verset Act. 21,13 

Tunc respondit Paulus et dixit : Quid facitis flentes et affligentes cor meum ? Ego autem8 non solum alligari sed et mori in Hierusalem paratus sum
8 autem] enim Weber
propter nomen Domini Iesu.
Numérotation du verset Act. 21,14 

Et cum ei suadere non possemus quievimus dicentes Domini voluntas fiat.
Numérotation du verset Act. 21,15 

Post dies autem istos preparati
ascendebamus Hierusalem.
Numérotation du verset Act. 21,16 

Venerunt autem et ex discipulis a Cesarea nobiscum, adducentes apud quem hospitaremur Iasonem9
9 Iasonem] Mnasonem Weber
quemdam Cyprium antiquum discipulum.
Numérotation du verset Act. 21,17 

Et cum venissemus Hierosolymam libenter exceperunt nos fratres.
Numérotation du verset Act. 21,18 

Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Iacobum
omnesque collecti sunt seniores.
Numérotation du verset Act. 21,19 

Quos cum salutasset
narrabat per singula que fecisset Deus in gentibus per ministerium illius10.
10 illius] ipsius Weber
Numérotation du verset Act. 21,20 

At illi cum audissent magnificabant Deum.
Dixeruntque ei :
vides frater quot millia sint in Iudeis qui crediderunt et omnes emulatores sunt legis.
Numérotation du verset Act. 21,21 

Audierunt autem de te,
quia discessionem doceas a Moyse
eorum qui per gentes sunt Iudeorum dicens : Non debere circumcidere eos
filios suos neque secundum consuetudinem
ingredi.
Numérotation du verset Act. 21,22 

Quid ergo est ?
utique oportet convenire multitudinem.
Audient enim te supervenisse.
Numérotation du verset Act. 21,23 

Hoc ergo fac quod11 dicimus, sunt nobis viri quatuor votum habentes super se.
11 quod] + tibi Weber
Numérotation du verset Act. 21,24 

His assumptis sanctifica te cum illis, et impende in illis
ut radant capita et scient omnes quia que de te audierunt falsa sunt
sed ambulas et ipse custodieris12 legem.
12 custodieris] custodiens Weber
Numérotation du verset Act. 21,25 

De his autem qui crediderunt ex gentibus
nos scripsimus
iudicantes
ut abstineant se ab idolis immolato, et sanguine, et suffocato, et fornicatione.
Numérotation du verset Act. 21,26 

Tunc Paulus assumptis viris,
postera die purificatus,
cum illis intravit in templum
annuntians expletionem
dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque oblatio eorum13.
13 oblatio eorum] inv. Weber
Numérotation du verset Act. 21,27 

Cum14 autem septem dies consummarentur hii qui de Asia
14 cum] dum Weber
erant Iudei cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem populum
et iniecerunt ei manus clamantes :
Numérotation du verset Act. 21,28 

Viri Israelite adiuvate hic est homo qui adversus populum et legem et locum hunc
omnes ubique docens insuper et gentiles induxit in templum et violavit sanctum istum locum15.
15 istum locum] inv. Weber
Numérotation du verset Act. 21,29 

Viderant enim Trophimum Ephesium in civitate
cum ipso quem estimaverunt quoniam in templum induxisset Paulus.
Numérotation du verset Act. 21,30 

Commota16 est autem17 civitas tota et facta est concursio populi. Et apprehendentes Paulum trahebant eum extra templum et statim clause sunt ianue.
16 Commota] Commotaque Weber |
17 autem] om. Weber |
Numérotation du verset Act. 21,31 

Querentibus autem eum occidere, nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Hierusalem.
Numérotation du verset Act. 21,32 

Qui statim assumptis militibus et centurionibus decurrit18 ad illos qui cum vidissent tribunum et milites cessaverunt percutere Paulum
18 decurrit] decucurrit Weber
Numérotation du verset Act. 21,33 

Tunc ascendens19
19 ascendens] accedens Weber
tribunus apprehendit eum et iussit alligari catenis duabus.
Et interrogabat quis esset et quid fecisset.
Numérotation du verset Act. 21,34 

Alii autem
aliud clamabant in turba.
Et cum non posset certum cognoscere pre tumultu iussit duci eum in castra.
Numérotation du verset Act. 21,35 

Et cum venisset ad gradus
contigit ut portaretur a militibus propter vim populi.
Numérotation du verset Act. 21,36 

Sequebatur enim multitudo populi clamans : Tolle eum.
Numérotation du verset Act. 21,37 

Et cum cepisset duci20 in castra Paulus
20 duci] induci Weber
dicit tribuno : Si licet mihi loqui aliquid ad te ? Qui dixit grece : nosti ?
Numérotation du verset Act. 21,38 

Nonne tu es Egyptius
qui ante hos dies tumultum concitasti et eduxisti in desertum quatuor millia virorum sicariorum ?
Numérotation du verset Act. 21,39 

Et dixit ad eum Paulus : Ego homo sum quidem Iudeus
a Tharso Cilicie
non ignote civitatis municeps.
Rogo autem te
permitte mihi loqui ad populum.
Numérotation du verset Act. 21,40 

Et cum ille permisisset Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem, et magno silentio facto allocutus est hebrea lingua dicens :

Capitulum 21

Numérotation du verset Act. 21,1 
Cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis recto cursu venimus Cho et sequenti die Rhodum et inde Patharam.
marg.| CHOUM  RHODUM  PATHARAM. RA<BANUS>. Chous et Rhodus Pathara insule sunt.
Numérotation du verset Act. 21,2 
Et cum invenissemus navim transfretantem in Phenicen
interl.| provinciam Syrie ubo Tyrus et Sidon
ascendentes navigavimus.
Numérotation du verset Act. 21,3 
Cum apparuissemus1
1 apparuissemus] paruissemus Weber
interl.| propinquaremus ut videri possemus
{t. 4 : Erfurt, f. 1169vb ; facsim., p. 498b} autem Cypro, relinquentes2 eam ad sinistram
2 relinquentes] et praem. Weber
interl.| ad occidentem retrorsum euntes consueto more nautarum
navigavimus3 in Syriam
3 navigavimus] navigabamus Weber
interl.| id est Phenicem
et venimus Tyrum
interl.| urbem Phenicis
ibi enim navis erat expositura onus.
Numérotation du verset Act. 21,4 
Inventis autem discipulis mansimus ibi diebus septem qui Paulo dicebant per Spiritum
interl.| suum vel propheticum scientes eum esse alligandum
ne ascenderet Hierosolymam.
Numérotation du verset Act. 21,5 
Et explicitis diebus
interl.| septem predictis
profecti ibamus
interl.| de Tyro
deducentibus
interl.| Hierosolymam
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1169vb ; facsim., p. 498b} DEDUCENTIBUS etc. B<EDA>. Hic est impleta prophetia que dicit : «Filii Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis»a etc. usque ad finem psalmi. Nulla enim civitas cum maiori dulcedine apostolum suscepit tenuit dimisit denique hodie monstratur locus in arenis ubi pariter orabant.
a Ps. 44, 13.
nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem. Et positis genibus in litore oravimus.
Numérotation du verset Act. 21,6 
Et cum valefecissemus invicem,
interl.| alterutrim
ascendimus in navim, illi
interl.| homines civitatis
autem redierunt ad4 sua.
4 ad] in Weber
Numérotation du verset Act. 21,7 
Nos vero, navigatione
interl.| hucusque mari vehuntur
expleta5
5 expleta] explicita Weber
interl.| vel explicita
a Tyro, descendimus Ptolomaidam,
interl.| civitas est
et salutatis fratribus mansimus die una apud illos.
Numérotation du verset Act. 21,8 
Alia autem die profecti
interl.| per terram
venimus Cesaream
interl.| Palestine
intrantes6 in domum Philippi evangeliste
6 intrantes] et praem. Weber
interl.| non apostoli sed predicatoris qui in Samaria evangelizavit eunucho
marg.| PHILIPPI  EVANGELISTE. BE<DA>. Ob promptum predicationis officium evangelista meruit vocari.
qui erat unus7 de septem.
7 unus] om. Weber
interl.| diaconibus
Mansimus apud eum.
Numérotation du verset Act. 21,9 
Huic autem erant filie quatuor virgines prophetantes.
interl.| ut Ioel : «Et prophetabunt filii et filie vestre»b etc.
b Ioel 2, 28.
marg.| HUIC  ERANT  QUASI. R<ABANUS>. Alibi filie Philippi apostoli prophetisse leguntur fuisse, sed veritati huius loci non est contradicendum nisi fortasse uterque filias prophetissas habuisse intelligatur.
Numérotation du verset Act. 21,10 
Et cum moraremur per dies aliquot supervenit quidam a Iudea
marg.| A IUDEA. BE<DA>. Hoc ideo dicitur, quia Cesarea in qua morabantur ad Samariam pertinet in confinio Phenicis et Palestine sita.
propheta nomine Agabus.
Numérotation du verset Act. 21,11 
Is cum venisset ad nos tulit zonam Pauli et alligans sibi pedes et manus dixit : Hec dicit Spiritus sanctus,
marg.| HEC  DICIT  SPIRITUS. BE<DA>. Prophetas veteres imitatur qui dicere solebant hec dicit Dominus Deus, quia Spiritus sanctus eque ut Pater et Filius Dominus et Deus est, nec eorum separari operatio potest quorum natura et voluntas una est.
virum cuius est zona hec. Sic alligabunt in Hierusalem Iudei et tradent in manus gentium.
Numérotation du verset Act. 21,12 
Quod cum audissemus rogabamus nos et qui loci illius erant ne ascenderet Hierosolymam.
Numérotation du verset Act. 21,13 
Tunc respondit Paulus et dixit : Quid facitis flentes et affligentes cor meum ? Ego autem8 non solum alligari sed et mori in Hierusalem paratus sum
8 autem] enim Weber
interl.| per hoc fortitudo fidei in Paulo monstratur
Numérotation du verset Act. 21,14 
Et cum ei suadere non possemus quievimus dicentes Domini voluntas fiat.
interl.| de vita Pauli vel de morte
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1170ra ; facsim., p. 499a} QUIEVIMUS  DICENTES. Eat Paulus Hierusalem sicut dixerat : «Ecce alligatus Spiritu vado Hierusalem»c.
c Act. 20, 22.
Numérotation du verset Act. 21,15 
Post dies autem istos preparati
interl.| ad voluntatem Domini sive mori sive vivere
ascendebamus Hierusalem.
Numérotation du verset Act. 21,16 
Venerunt autem et ex discipulis a Cesarea nobiscum, adducentes apud quem hospitaremur Iasonem9
9 Iasonem] Mnasonem Weber
marg.| HUNC  APUD  QUEM  HOSPITAREMUR. R<ABANUS>. Vel hunc, id est Philippum evangelistam adducentes, vel hunc id est Iasonem adducentes ad hoc.
quemdam Cyprium antiquum discipulum.
interl.| olim fidelem
Numérotation du verset Act. 21,17 
Et cum venissemus Hierosolymam libenter exceperunt nos fratres.
Numérotation du verset Act. 21,18 
Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Iacobum
interl.| apostolum filium Alphei qui erat episcopus Hierosolymorum
marg.| AD  IACOBUM. B<EDA>. Iacobus iste frater Domini, filius Marie sororis matris Domini fuit, qui post passionem statim ab apostolis episcopus ordinatus. triginta annis Ecclesiam rexit, id est usque ad septimum Neronis annum qui iuxta templum ubi precipitatus fuit sepultus est.
omnesque collecti sunt seniores.
Numérotation du verset Act. 21,19 
Quos cum salutasset
interl.| Paulus
narrabat per singula que fecisset Deus in gentibus per ministerium illius10.
10 illius] ipsius Weber
Numérotation du verset Act. 21,20 
At illi cum audissent magnificabant Deum.
interl.| gratias ei agentes
Dixeruntque ei :
interl.| interrogando dicunt
vides frater quot millia sint in Iudeis qui crediderunt et omnes emulatores sunt legis.
interl.| zelatores legis adversum te
Numérotation du verset Act. 21,21 
Audierunt autem de te,
interl.| inde est zelus
quia discessionem doceas a Moyse
interl.| id est a Moysi lege
eorum qui per gentes sunt Iudeorum dicens : Non debere circumcidere eos
marg.| DICENS  NON  DEBERE  EOS  CIRCUMCIDERE. B<EDA>. In doctrina enim Christi damnas velut sacrilega nec Deo mandante scripta que a Moyse sunt ministrata. Hoc dicebant de Paulo non illi qui sciebant quomodo fideles Iudei hec observarent, scilicet pro commendanda auctoritate Dei et illorum sacramentorum sanctitate. Non pro adipiscenda salute que in Christo revelata per baptismum dabatur. Sed illi hoc sparserant qui sic legalia observabant, quasi necessaria credentibus Paulus enim vehemens gratie predicator eis adversabatur docens non per illa sed per gratiam Christi hominem iustificari que prenuntiabatur in umbra legis. Ideoque persecutionem in eum suscitare moliebantur tamquam inimicum legis et mandatorum Dei, hanc falsam criminationem congrue divitavit eadem celebrando que damnare videbatur. Sic ostendens nec Iudeos tunc ab eis sicut nefariis prohibendos, nec gentiles ad ea tamquam necessaria cogendos. Iam tamen apostoli decreverant nequis cogeret gentes iudaizare sed Iudei non prohibebantur.
filios suos neque secundum consuetudinem
interl.| antiquam
ingredi.
interl.| in Synagogam vel versari in lege
marg.| NEQUE  SECUNDUM  CONSUETUDINEM  INGREDI. B<EDA>. Non sunt prohibiti eo tempore Iudei in Christum credentes secundum legem {t. 4 : Erfurt, f. 1170rb ; facsim., p. 499b} ingredi, stante adhuc templo et sua religione quamvis in sacramentis novi Testamenti salutem habituri, sed credentes ex gentibus prohibebantur ad legem converti qui tamen legis mandata ad mores et munditiam corporis pertinentia ut est : «Non concupisces»d etc. diligenter observare iubebantur. Quarta synodus Hierosolymis hec habita est. Prima fuit de electione alterius apostoli pro Iuda. Secunda de electione septem diaconorum. Tertia de circumcisione non imponenda illis quie credebant de gentibus. Quarta hec de Iudeis illo tempore non prohibendis ubi necessitas exigeret legalibus cerimoniis initiari propter scandalum eorum qui pubabant apostolos legem Moysi sicut idolatrie dogmata damnare.
d Ex. 20, 17.
Numérotation du verset Act. 21,22 
Quid ergo est ?
interl.| in concilio eorum
interl.| quid audierunt de te
interl.| vel quid tibi faciendum est
utique oportet convenire multitudinem.
interl.| necesse est vel opportunum
Audient enim te supervenisse.
Numérotation du verset Act. 21,23 
Hoc ergo fac quod11 dicimus, sunt nobis viri quatuor votum habentes super se.
11 quod] + tibi Weber
Numérotation du verset Act. 21,24 
His assumptis sanctifica te cum illis, et impende in illis
interl.| iunge te illis
ut radant capita et scient omnes quia que de te audierunt falsa sunt
marg.| QUIA  QUE  DE  TE  AUDIERUNT  FALSA. B<EDA>. Non enim ita reprobas legalia sicut dictum est. Si autem ideo celebraret ut actione simulata suam occultaret sententiam non hoc diceret Iacobus.
sed ambulas et ipse custodieris12 legem.
12 custodieris] custodiens Weber
Numérotation du verset Act. 21,25 
De his autem qui crediderunt ex gentibus
interl.| quasi dicat : non contra legem nos dicimus modo
nos scripsimus
interl.| non tantum dicentes
iudicantes
interl.| nihil tale custodire eos nisi ut observent se ab idolaticis etc.
ut abstineant {t. 4 : Erfurt, f. 1170rb ; facsim., p. 499b} se ab idolis immolato, et sanguine, et suffocato, et fornicatione.
Numérotation du verset Act. 21,26 
Tunc Paulus assumptis viris,
interl.| quatuor habentibus votum
postera die purificatus,
interl.| radens caput
cum illis intravit in templum
interl.| donec offerretur etc.
annuntians expletionem
interl.| finem
dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque oblatio eorum13.
13 oblatio eorum] inv. Weber
Numérotation du verset Act. 21,27 
Cum14 autem septem dies consummarentur hii qui de Asia
14 cum] dum Weber
interl.| Minore
marg.| CUM  AUTEM  SEPTEM  DIES  CONSUMMARENTUR. B<EDA>. Nondum consummati erant sed eorum cursus agebatur adhuc unde in greco expressius dicitur : Cum incipiebant septem dies consummari alioquin non staret. Quod ipse post quinque dies adventus sui in Cesaream presidi dixit : «Quia non sunt plus dies mei quam duodecim ex quo ascendi adorare in Hierusalem»e. Si enim septem his et illis quinque diebus concilii dies quo ipse Phariseos et Sadduceos dissociavit et ille quo Iudei eum occidere voluerunt adiiciantur plusquam duodecim dies inveniuntur.
e Act. 24, 10.
erant Iudei cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem populum
marg.| CONCITAVERUNT  OMNEM  POPULUM. B<EDA>. Quia videbant gentiles gratie sectatores minus cerimonias legis et templi solennia frequentare timebant, ne venirent Romani et tollerent locum et gentem.
et iniecerunt ei manus clamantes :
Numérotation du verset Act. 21,28 
Viri Israelite adiuvate hic est homo qui adversus populum et legem et locum hunc
interl.| quia credentes docebat esse veram Hierusalem et novam legem preferebat et locum esse Dei dicebat totam Ecclesiam
omnes ubique docens insuper et gentiles induxit in templum et violavit sanctum istum locum15.
15 istum locum] inv. Weber
interl.| civitatem Hierusalem vel templum
Numérotation du verset Act. 21,29 
Viderant enim Trophimum Ephesium in civitate
interl.| Hierusalem non in templo
cum ipso quem estimaverunt quoniam in templum induxisset Paulus.
Numérotation du verset Act. 21,30 
Commota16 est autem17 civitas tota et facta est concursio populi. Et apprehendentes Paulum trahebant eum extra templum et statim clause sunt ianue.
16 Commota] Commotaque Weber
17 autem] om. Weber
interl.| ne in templum refugeret
Numérotation du verset Act. 21,31 
Querentibus autem eum occidere, nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Hierusalem.
Numérotation du verset Act. 21,32 
Qui statim assumptis militibus et centurionibus decurrit18 ad illos qui cum vidissent tribunum et milites cessaverunt percutere Paulum
18 decurrit] decucurrit Weber
interl.| qui parati erant vel iam inceperant
Numérotation du verset Act. 21,33 
Tunc ascendens19
19 ascendens] accedens Weber
interl.| vel : ‘accedens’
tribunus apprehendit eum et iussit alligari catenis duabus.
interl.| donec causa eius iudicaretur
Et interrogabat quis esset et quid fecisset.
Numérotation du verset Act. 21,34 
Alii autem
interl.| diversi diversa dicebant quia certam causam non habebant
aliud clamabant in turba.
interl.| que turbidam profert sententiam
Et cum non posset certum cognoscere pre tumultu {t. 4 : Erfurt, f. 1170va ; facsim., p. 500a} iussit duci eum in castra.
interl.| suorum militum ne Iudei occiderent eum
Numérotation du verset Act. 21,35 
Et cum venisset ad gradus
interl.| quibus ascenditur in templum
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1170va ; facsim., p. 500a} CUM  VENISSET  AD  GRADUS. B<EDA>. Gradus descensionis de templo sed ascensionis in castra significat.
contigit ut portaretur a militibus propter vim populi.
interl.| ideo a fortibus portabatur
Numérotation du verset Act. 21,36 
Sequebatur enim multitudo populi clamans : Tolle eum.
interl.| ad mortem noli inquirere causam
interl.| hoc dictum est de isto quod et de Christo dictum est
Numérotation du verset Act. 21,37 
Et cum cepisset duci20 in castra Paulus
20 duci] induci Weber
interl.| cum pararetur eius inductio nondum tamen a gradibus exierat
dicit tribuno : Si licet mihi loqui aliquid ad te ? Qui dixit grece : nosti ?
marg.| GRECE  NOSTI ? R<ABANUS>. Interrogatio vel affirmatio, quia ut putatur tribunus greca lingua loquebatur vel ne Iudei cognoscerent.
Numérotation du verset Act. 21,38 
Nonne tu es Egyptius
marg.| NONNE  TU  ES  EGYPTIUS. BE<DA>. Quidam Egyptius venerat in Iudeam qui fidem sibi prophetie magica arte consciscens triginta millia Iudeorum congregavit quos ducens per desertum venit ad montem Oliveti, paratus irruere in Hierusalem et eam sibi subiugare sed occurrens ei Felix cum armatis Egyptio cum paucis fugato alios occidit.
qui ante hos dies tumultum concitasti et eduxisti in desertum quatuor millia virorum sicariorum ?
interl.| gladiatorum sica enim gladius dicitur
marg.| QUATUOR  MILLIA etc. BE<DA>. Non est de hoc numero satellitum inter tribunum qui hec locutus est, et Iosephum qui de Egyptio scripsit habenda controversia. Potuit enim primo cum paucis tyrannidem exercentibus adveniens postea plures publica fraude coniunxisse. Tempore autem Felicis hoc genus latronum surrexit qui sicas, id est gladios breves manu gestantes populo promixti occulte vulnerabant ut querelam mors preveniret et percussor lateret.
Numérotation du verset Act. 21,39 
Et dixit ad eum Paulus : Ego homo sum quidem Iudeus
interl.| non Egyptius
a Tharso Cilicie
marg.| A THARSO  CILICIE. RABANUS. 21* Quo captus cum parentibus commigravit.
21 Rabanus] coniec., R. Rusch
non ignote civitatis municeps.
interl.| quidam libri pro municeps habent civis
interl.| munia capiens id est censum
Rogo autem te
interl.| quasi diceret : romanus censum professus
interl.| quia vester sum
permitte mihi loqui ad populum.
Numérotation du verset Act. 21,40 
Et cum ille permisisset Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem, et magno silentio facto allocutus est hebrea lingua dicens :
interl.| ut totus populus intelligeret vel ut plus taceret



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Act. Capitulum 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=74&chapitre=74_21)

Notes :