Capitulum 1
Numérotation du verset
Act. 1,1
Primum quidem sermonem
feci
de omnibus,
o Theophile,
que cepit
Iesus facere et docere
Numérotation du verset
Act. 1,2
usque in diem
qua precipiens apostolis
per Spiritum sanctum quos elegit
assumptus est.
Numérotation du verset
Act. 1,3
Quibus et prebuit se ipsum vivum
post passionem suam
in multis argumentis
per dies quadraginta
apparens eis
et loquens
de regno Dei.
Numérotation du verset
Act. 1,4
Et convescens
precepit eis ab Hierosolymis ne discederent
sed exspectarent promissionem1 Patris
1 promissionem] promissionis ΩN
quam audistis inquit2 per os meum.
2 inquit ΩN
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Act. 1,5
Quia Ioannes
quidem baptizavit
aqua,
vos autem baptizabimini
Spiritu sancto non post multos hos dies.
Numérotation du verset
Act. 1,6
Igitur
qui convenerant3
3 convenerant] cum venerant ΩN
interrogabant eum dicentes :
Domine, si in tempore hoc
restitues regnum
Israel.
Numérotation du verset
Act. 1,7
Dixit autem eis : Non est vestrum nosse
tempora vel momenta
que Pater
posuit in sua potestate,
Numérotation du verset
Act. 1,8
sed accipietis virtutem
Supervenientis Spiritus sancti
in vos
et eritis mihi testes
in Hierusalem
et in omni Iudea
et Samaria
et usque ad ultimum terre.
Numérotation du verset
Act. 1,9
Et cum hec dixisset
videntibus illis
elevatus est
et nubes suscepit eum ab oculis eorum.
Numérotation du verset
Act. 1,10
Cumque intuerentur in celum
eunte4 illo, ecce duo viri
4 eunte] euntem ΩN
astiterunt iuxta illos in vestibus albis
Numérotation du verset
Act. 1,11
qui et dixerunt : Viri Galilei quid statis aspicientes in celum ?
Hic Iesus qui assumptus est a vobis in celum5 sic veniet
5 a vobis – in celum
Rusch
]
inv.
ΩN
quemadmodum vidistis eum euntem in celum.
Numérotation du verset
Act. 1,12
Tunc
reversi sunt Hierosolymam
a monte qui vocatur Oliveti
qui est iuxta Hierusalem sabbati habens iter.
Numérotation du verset
Act. 1,13
Et cum introissent,
in cenaculum ascenderunt
ubi manebant
Petrus
et Ioannes,
Iacobus
et Andreas,
Philippus
et Thomas,
Bartholomeus
et Mattheus,
Iacobus
Alphei
et Simon Zelotes,
et Iudas Iacobi.
Numérotation du verset
Act. 1,14
Hi omnes erant perseverantes
unanimiter
in oratione6
6 pers. – unanim. in oratione
Rusch Weber
]
inv.
ΩN
cum mulieribus
et Maria matre Iesu
et fratribus eius.
Numérotation du verset
Act. 1,15
In7 diebus illis
7 in ΩN Rusch] et praem. Weber
exsurgens
Petrus in medio fratrum dixit.
Erat autem turba hominum8 simul9 fere centum viginti :
8 hominum plerique codd. et edd. ΩN Rusch Weber] nominum F cum graeco
|
9 simul
Rusch Weber
] similis ΩN
|
Numérotation du verset
Act. 1,16
Viri fratres,
oportet
impleri Scriptura10*
10 Scriptura
F Cava
ΩN ] Scripturam
Rusch Weber
quam predixit Spiritus sanctus
per os David :
de Iuda qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Iesum,
Numérotation du verset
Act. 1,17
quia connumeratus erat11 in nobis
11 erat] est ΩN*
(corrector cor.)
et sortitus est
sortem
ministerii huius.
Numérotation du verset
Act. 1,18
Et hic quidem possedit agrum
de mercede iniquitatis.
Et suspensus crepuit medius. Et diffusa sunt omnia viscera eius.
Numérotation du verset
Act. 1,19
Et notum factum est12 omnibus habitantibus Hierusalem,
12 est] om. ΩN* (corrector cor.)
ita ut appellaretur
ager ille lingua eorum13
13 ille lingua eorum]
om.
ΩN*
(corrector cor.)
Acheldemach,
hoc est ager sanguinis.
Numérotation du verset
Act. 1,20
Scriptum est enim in libro Psalmorum :
Fiat commoratio eorum14
14 eorum ΩN Rusch] eius F I Φ Clementina Weber
deserta
et non sit qui inhabitet in ea
et episcopatum eius
accipiat alius.
Numérotation du verset
Act. 1,21
Oportet ergo
ex his viris
qui nobiscum sunt congregati15
15 sunt congregati F S Φ ΩN Rusch Clementina] inv. Weber
in omni tempore
quo intravit et exivit
inter nos
Dominus Iesus
Numérotation du verset
Act. 1,22
incipiens a baptismate Ioannis
usque in diem qua assumptus est a nobis,
testem resurrectionis eius
nobiscum fieri unum ex istis.
Numérotation du verset
Act. 1,23
Et statuerunt duos
Ioseph qui vocabatur Barsabas
qui cognominatus est
Iustus,
et Matthiam.
Numérotation du verset
Act. 1,24
Et orantes dixerunt :
Tu, Domine, qui corda nosti omnium,
ostende quem elegeris
ex his duobus unum
Numérotation du verset
Act. 1,25
accipere
locum ministerii huius
et apostolatus de quo prevaricatus est16 Iudas
16 est] om. ΩN* (corrector cor.)
ut abiret in locum suum.
Numérotation du verset
Act. 1,26
Et dederunt sortes eis,
B<EDA>. Si quis necessitate compulsus exemplo apostolorum putat Dominum sortibus consulendum videat hoc apostolos egisse collecto fratrum cetu et ad Dominum fusis precibus.et cecidit sors
super Matthiam. Et adnumeratus17 est cum undecim apostolis.
17 adnumeratus
Weber
] annumeratus
Rusch,
connumeratus ΩN
Capitulum 1
Numérotation du verset
Act. 1,1
Primum quidem sermonem
interl.|
id est evangelium
marg.|
BEDA.
PRIMUM
QUIDEM
SERMONEM, id est evangelium cui secundum addidit, id est Actus Apostolorum. Completio primi est ibi usque in diem qua precipiens apostolis etc. Initium secundi quibus et prebuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis. Nam in evangelio Iesum celos ascendisse, discipulos a Bethania Hierusalem regressos testatur, non tamen ibi dicit quod per quadraginta dies post eius passionem crebro apparuit, quod ascensurum de regno Israel interrogaverunt quod eo ascendente angeli astiterunt et huiusmodi.
marg.|
SERMONEM. Totus liber evangelii unus sermo dicitur quia unum habet sensum. Aut singula re pro plurali. evangelium {t. 4 : Erfurt, f. 1146rb ; facsim., p. 451b} est bona annuntiatio in qua annuntiatur requies post laborem regnum post servitium vita post mortem.
feci
interl.|
id est scripsi
marg.|
FECI, id est scripsi quia scribere est operari vel quia factis meruit esse scriptor evangelii.
de omnibus,
interl.|
non omnia dicente Ioanne.Si scribantur per singula nec ipsum arbitror mundum capere posse. Omnibus modis doctrine et quantum singulorum sufficit fidei sacerdotum
marg.|
DE
OMNIBUS. Dicitis et factis Christi que iudicavit officio digna vel idonea sue dispensationis.
o Theophile,
interl.|
Dei amator
marg.|
THEOPHILE. Dei amicus vel Dei amator, quia si tu sis amicus Dei tibi scribitur. Cui evangelium scripserat eidem et Actus Apostolorum scribit Lucas medicus ad salutem anime etc.
que cepit
marg.|
QUE
CEPIT. A baptismo Ioannis quo Iesus baptizatus est usque in diem quo assumptus est in celum, quia de toto illo tempore Lucas sermones texuit qui in fine evangelii ita scripsit. Cum benedixisset, recessit ab eis et ferebatur in celum. Aliter. Cepit Iesus facere et docere usque in diem etc. Quia omnia que fecit et docuit inceptio quedam fuit eadem, postea apostolis facientibus et docentibus et eorum sequacibus.
Iesus facere et docere
interl.|
prius facere postea docere ne verbum opere distruatur
marg.|
FACERE
ET
DOCERE. Bonum doctorem instituit vel instruit qui facit quod docet. B<EDA>. Sensus est : scripsi de Iesu a tempore quo signa cepit facere et docere usque in diem quo iisdem completis assumptus est. R<ABANUS>. Precipiens apostolis predicare evangelium per Spiritum sanctum per quem predicatum est evangelium, quia verba inspirabatur et fiduciam tribuebat, vel precipiens per Spiritum sanctum. Quod enim Filius precipit hoc et Spiritus sanctus. Vel propter Spiritum precipit quia non preciperet nisi Spiritus venturus esset.
Numérotation du verset
Act. 1,2
usque in diem
interl.|
ante assumptionem
qua precipiens apostolis
interl.|
vos inquam testes estis horum et ego mitto repromissionem Patris mei in vos
interl.|
precepta dans que vel hic vel in evangelio leguntur
per Spiritum
{t. 4 : Erfurt, f. 1146rb ; facsim., p. 451b}
sanctum quos elegit
interl.|
ad evangelizandum
interl.|
de multitudine humani generis
interl.|
non vos me eligistis sed ego vos elegi etc.
marg.|
ELEGIT. Hoc ad laudem apostolorum quorum actus scribere proponit.
assumptus est.
interl.|
potentia deitatis
marg.|
ASSUMPTUS. A divinitate vel a nube assumptus, quasi verus homo.
Numérotation du verset
Act. 1,3
Quibus et prebuit se ipsum vivum
interl.|
non legatum misit ad resurrectionem
marg.|
VIVUM. Corpus vivum vel proprium non phantasticum, quod et apostoli cognoverunt tamquam notissimum. Aut vivum quod post mortem vivebat. Vel vivum, id est amplius non moriturum.
post passionem suam
interl.|
voluntarie susceptam
interl.|
vel aliis dissimilem quia non pro culpa sua est passus
in multis argumentis
interl.|
ostensionibus
per dies quadraginta
marg.|
PER
DIES. Non tamen eis per quadraginta dies continuos apparuitur, post diem enim resurrectionis alios quatuor dies intervenisse Ioannes dicit. Post quos rursus apparuit perquadraginta, quia quadraginta horis mortuus fuerat, quadraginta diebus se vivere confirmat, et per quadraginta typus presentis seculi, quo Christus in Ecclesia versatur potest intelligi, sive quia homo quatuor constans elementis eruditur contra transgressionem decalogi.
apparens eis
interl.|
apparere dicitur illud quod insolitum est
marg.|
APPARENS. B<EDA>. Ad instruendam fidem sue resurrectionis sepius quoque apostolis post resurrectionem vivus apparens cibum sumit carnem suam palpandam exhibet. Sed per mysterium huius conversationis significat se impleturum que promiserat : «Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem seculi»a. Iste numerus temporalem vitam significat, quia postquam consepulti fuerimus cum Christo per baptismum in mortem, quasi mari Rubro transito necessarium habemus ducatum in hac solitudine qui ad celos nos perducat, et imaginis sue denario remunerans presentia Sancti spiritus quasi vera quiete iubilei remuneret.
a Mt. 28, 20.
et loquens
interl.|
quod erat signum veritatis, scilicet solita sibi dicere prius
de regno Dei.
interl.|
scilicet de evangelio Ecclesia regno celesti que omnia unum regnum sunt
Numérotation du verset
Act. 1,4
Et convescens
marg.|
CONVESCENS. Signa veri corporis annuntiat, quia non uno corporis sensui, sed visu auditu tactu apparendo loquendo convescendo probantur.
precepit eis ab Hierosolymis ne discederent
interl.|
«Vos autem sedete hic in civitate quousque induamini virtute ex alto»b
b Lc. 24, 49.
interl.|
de visione pacis eterne non discedit Ecclesia
sed exspectarent promissionem1 Patris
1 promissionem] promissionis ΩN
interl.|
ad probationem fidei obedientie et patientie
marg.|
PROMISSIONEM. Quam promisit per Ioel, ut habetur in sequentibus et si a Christo promissa a Patre tamen complebitur. Vel Patris dicitur, quia in eius verbo id est Christo promittitur.
quam audistis inquit2 per os meum.
2 inquit ΩN
Rusch
]
om. Weber
interl.|
non apostolorum vel aliorum, vel non Patris qui incarnatus non est
Numérotation du verset
Act. 1,5
Quia Ioannes
interl.|
ideo indigetis promissione Spiritus quia in baptismate Ioannis non est datus Spiritus
marg.|
QUIA
IOANNES. B<EDA>. Cum diceret Dominus, quia Ioannes baptizavit aqua, vos autem non subiunxit vos autem baptizabitis sed baptizabimini Spiritu sancto, quia neque apostoli neque sequaces eorum usque hodie in Ecclesia aliter quam in aqua baptizare prevalent, sed invocato nomine Christi interior virtus Spiritus sancti baptizatorum animas et corpora purificat quod in baptismo Ioannis non fiebat.
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 1146va ; facsim., p. 452a}
B<EDA>. Baptisma datur in duabus naturis corporali scilicet et spirituali, quia homo qui baptizatur duobus constat corpore scilicet et anima, tamen unum est baptisma sicut unus homo.
marg.|
B<EDA>. Baptisma unctio unde et in quibusdam libris invenitur sic. Ioannes unxit aqua vos unguemini Spiritu sancto. Baptisma autem Domini quod in Spiritu sancto est, non ad illud tempus tantum respicit quo apostoli et ceteri fideles illius temporis baptizati sunt aqua in remissionem, gratia spiritus a Domino precepta. Sed ad hoc etiam in quo Domino mittente spiritum plenius acceperunt quicumque etiam modo baptismum in remissionem accepit in Spiritum baptizatur cuius dono solutis peccatis ut eriam in bono proficiat adiuvatur.
quidem
{t. 4 : Erfurt, f. 1146va ; facsim., p. 452a}
baptizavit
interl.|
multos vel vos
aqua,
interl.|
sola sine Spiritu
vos autem baptizabimini
marg.|
VOS
AUTEM
BAPTIZABIMINI. AUGUSTINUS. Quando Petrus negavit non erant apostoli baptizati non aqua sed spiritum post resurrectonem enim dictum est vos vero baptizabimini Spiritu Sancto nondum enim ressurrectione Christi et missione Spiritus confirmati erant. Sicut instis circumcisio non fuit necessaria antequam imperaretur Abrahe et posteritati sue sic postquam sacramentum novi testamenti id est baptisma circumcisionis loco datum est a Domino dicente : «Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto»c etc. Certum est nullum ad corpus Christi pertinere nisi baptizatum, preter eos quibus passio deputatur pro baptismo. Item scriptum est quando Paulus baptizatus est et non est scriptum quando alii apostoli baptizati sunt sed debemus intelligere baptizatos esse propter illud : «Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto»d etc.
c Io. 3, 3.
d Io. 3, 3.
marg.|
B<EDA>. Nondum fuerant baptizati vel baptismo Ioannis, non aqua sed Spiritu Sancto quos intelligimus baptizatos vel quod credibilius est baptismo Christi. Conveniens enim erat eos baptizatos esse qui baptizabant alios.
marg.|
RAB<ANUS>. Hic promittitur quod Ioannis baptismo precelleret baptisma apostolorum. Qui a Ioanne baptizati sunt tantum aqua ut patet in Andrea et in altero discipulo. Petro etiam dictum est : «Qui lotus est non indiget nisi ut lavet pedes»e, postea a Christo firmata est eorum fides quorum etiam pedes in cena lavit et quibus corpus suum dedit post resurrectionem insufflavit Spiritum die ascensionis eos benedixit, postea misit Spiritum.
e Io. 13, 10.
Spiritu sancto non post multos hos dies.
interl.|
ad probandam eorum obedientiam tempus interponitur. Multi non erant dies pro celeritate salutis credentium quibus erant predicaturi
Numérotation du verset
Act. 1,6
Igitur
interl.|
continuatio precepit eis etc.
qui convenerant
qui convenerant3
3 convenerant] cum venerant ΩN
interl.|
presentes erant ascendenti
interrogabant eum dicentes :
interl.|
servus hoc profert
Domine, si in tempore hoc
interl.|
post tuam resurrectionem superveniente Spiritu
marg.|
DOMINE
SI. B<EDA>. Quia apparens eis locutus fuerat de regno Dei et Spiritus sancti promiserat adventum, ideo in presenti querunt de regno Dei si in presenti adveniente Spiritum sit restituendum an in futuro sanctis reservandum. Carnales enim resurrectione Christi impleta, cito regnum Israel credebant esse venturum secundum illud : «Nos autem sperabamus quod esset redempturus Israel»f.
f Lc. 24, 21.
restitues regnum
interl.|
induces diem iudicii et regnum veri Israelis
interl.|
temporale vel spirituale quod in greco manifestum est
Israel.
interl.|
quia utrumque prius possessum est, postea perditum
interl.|
non huius sed huic Israeli
interl.|
insinuat spirituale regnum a prophetis promissum fuisse
Numérotation du verset
Act. 1,7
Dixit autem eis : Non est vestrum nosse
interl.|
id est non est hominum diem iudicii nosse ut quasi suspensi semper iudicium exspectent
marg.|
NON
EST
VESTRUM
NOSSE. Non ait non erit, sed non est notans adhuc esse infirmos et ideo ad secretum non esse idoneos.
marg.|
Cum vero ait. Non est vestrum nosse tempora ostendit quod ipse sciat cuius sunt omnia que Patris, sed eis non expedit nosse sed ita vivant quasi quotidie iudicandi.
tempora vel momenta
interl.|
numerum temporum vel momentorum usque ad finem seculi
que Pater
marg.|
QUE
PATER. B<EDA>. Illius inquit regni tam secretum est tempus, ut tantum scientie Patris pateat sed accipietis virtutem Spiritus sancti, ut quod propter infirmitatem carnis non potestis possitis ex virtute Spiritus sancti.
posuit in sua potestate,
interl.|
non ponet quia Deus preteritum cernit quicquid vult futurum esse
marg.|
IN
SUA
POTESTATE. B<EDA>. Hoc ut verus homo excusabiliter dixit, sed tamen una est Patris et Filii et Spiritus sancti, potestas Filius etiam potestas Patris est.
Numérotation du verset
Act. 1,8
sed accipietis virtutem
interl.|
quia infirmi
interl.|
scientie signorum confidentie
marg.|
SED
ACCIPIETIS. Tollitur scientia temporum, sed divinum quo indigent adhibetur auxilium, hoc modo cum pueris aliquid tollitur aliud datur {t. 4 : Erfurt, f. 1146vb ; facsim., p. 452b} ne penitus tristentur.
{t. 4 : Erfurt, f. 1146vb ; facsim., p. 452b} Supervenientis Spiritus sancti
interl.|
supervenit Spiritus Sanctus quia superior inferiori nature infunditur secundum illud Spiritus Sanctus superveniet in te
interl.|
non indigetis illud nosse, quia virtus Spiritus que amplius est necessaria superveniet
interl.|
qui vos docebit
marg.|
SUPERVENIENTIS
SPIRITUS etc. B<EDA>. Cum superveniet Spiritus in vos non regnum Israel sive regnum Dei in Israel ut putatis afferet, sed virtutem testificandi de me vobis prestabit, tantumque illius regni tempus longe est, ut prius non solum Hierosolymam sed omnes fines Iudee et Samarie mundi etiam terminos per circuitum fama evangelii percurret.
in vos
interl.|
interius
et eritis mihi testes
interl.|
verbo et exemplo vel signis
interl.|
resurrectionis
in Hierusalem
interl.|
visione pacis
marg.|
IN
HIERUSALEM
ET
IN
OMNI etc. RAB<ANUS>. Consequentia ordinis in vocabulis locorum conservata est. Hierusalem succedit proxima Iudee provincia cui Samaria situ coniungitur de hinc omnis terre communio subinfertur.
marg.|
IN
HIERUSALEM. RAB<ANUS>. Mystice : In visione pacis in confessione vere fidei custodia preceptorum Dei et in his qui se alienos fecerint a terra predicaturos eos predixit, per quos quasi rote radios de medio terre ubi salutem operatus est, gratia spiritualis et salutaris doctrina per totum orbem defluxit.
et in omni Iudea
interl.|
confessione
et Samaria
interl.|
custodia preceptorum Dei
et usque ad ultimum terre.
interl.|
ad eos qui alienantur a terrenis
interl.|
ex quo precepit ne ab Hierosolymis discederent
Numérotation du verset
Act. 1,9
Et cum hec dixisset
marg.|
ET
CUM
HEC
DIXISSET. Aliter Marcus commemorat dicens : «Et Dominus quidem Iesus postquam locutus est eis assumptus est in celum»g. Sed quia Lucas significantius adiecit, cum hec dixisset elevatus est, completis illis sermonibus quos commemoraverat Dominum ascendisse celos ostendit.
g Mc. 16, 19.
marg.|
B<EDA>. In greco ita habetur. Et cum in celum intuerentur eunte illo, scilicet intenderunt in celum quo ibat unde et angeli eis dicunt : Quid hic statis aspicientes in celum ? Quod vero eum in celum euntem intuerentur ibi ostenditur, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in celum.
marg.|
RAB<ANUS>. Quia prospera nuntiaturi et letitiam angelorum in ascensu salvatoris significantes qui humane nature consortio letantur.
marg.|
RAB<ANUS>. Creatura ubique obsequitur creatori, astra indicant nascentem patienti compatiuntur ascendentem nubes suscepit redeuntem ad iudicium comitabitur.
marg.|
B<EDA>. Ob duas causas angeli videntur ut scilicet ascensionis tristitiam regressionis commemoratione consolentur et ut vere eum ire in celum monstrarent et non quasi in celum sicut Eliam.
videntibus illis
interl.|
ut qui testes resurgentis sunt sint etiam testes ascendentis
elevatus est
marg.|
RAB<ANUS>. Elevatus est et suscepit ad infirmitatem carnis respiciunt, vel hoc referendum est ad potentiam divinitatis similiter et quod sequitur euntem in celum secundum quod ait : «Nemo ascendit in celum nisi qui de celo descendit»h
h Io. 3, 13.
et nubes suscepit eum ab oculis eorum.
Numérotation du verset
Act. 1,10
Cumque intuerentur in celum
interl.|
divinitate vel nube prius enim celum terrenum corpus non receperat
eunte4 illo, ecce duo viri
4 eunte] euntem ΩN
interl.|
principaliter sexus et numerus testium ostenditur
astiterunt iuxta illos in vestibus albis
interl.|
astare in albis dicuntur angeli quia infirmitatis et culpeet mortis expartes sunt
marg.|
IN
VESTIBUS
ALBIS. B<EDA>. Albe vestes congruunt exaltationi, et ideo in ascensione in albis vestibus apparent angeli. Qui enim apparuit in nativitate humilis Deus, in ascensione ostenditur homo sublimis. Etiam loca congruunt dum in humili civitate natus homo, de monte sublimi regressus est ad celos.
Numérotation du verset
Act. 1,11
{t. 4 : Erfurt, f. 1147ra ; facsim., p. 453a} qui et dixerunt : Viri Galilei quid statis aspicientes in celum ?
interl.|
prius dictum erat sedete in civitate sed hic stant in celum aspicientes quasi subito rediturum sperarent
Hic Iesus qui assumptus est a vobis in celum5 sic veniet
5 a vobis – in celum
Rusch
]
inv.
ΩN
marg.|
SIC
VENIET. B<EDA>. In eadem natura veniet iudicaturus, in qua venit iudicandus. Si enim immortalitatem accepit, naturam non amisit, cuius gloria eterna in monte tribus discipulis preostensa, post iudicium omnibus sanctis videbitur, quando tolletur impius ne videat gloriam Dei.
marg.|
SULPICIUS. Locus ille in quo steterunt vestigia Christi ascendentis, continuari pavimento cum reliqua stratorum parte non potuit respuens quecumque ei applicabantur, excussis in ora apponentium marmoribus calcati etiam ab eo pulveris hoc documentum est quod vestigia impressa cernuntur et eandem adhuc speciem velut pressis vestigiis terra custodit.
quemadmodum vidistis eum euntem in celum.
interl.|
in eadem forma et carnis substantia
interl.|
idem ipse in eodem corpore presentibus angelis et hominibus
interl.|
videbitis venientem sicut vidistis euntem manifeste enim veniet
Numérotation du verset
Act. 1,12
Tunc
interl.|
hoc audito quod dixerunt duo viri
reversi sunt Hierosolymam
interl.|
quia de Hierusalem exierunt in montem Oliveti, reversi autem sunt ut sedent in Hierusalem post increpationem illam quid statis aspicientes in celum
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 1147ra ; facsim., p. 453a}
TUNC
REVERSI etc. RAB<ANUS>. Reversio apostolorum de Monte Oliveti in Hierusalem, significat Ecclesiam que de activa in contemplativam ascendens, iterum descendit in conversationem activalem. Mons enim Oliveti ab antiquis mons trium luminum vocabatur, lucerne scilicet de templo resplendentis, ac solis ex altera parte orientis et olei in ipso monte naturalis lucis que tria conveniunt perfectioni, propter divini Verbi lucem de Ecclesia fulgentem propter solis iustitie fulgorem propter pure conscientie nitorem.
marg.|
MYSTICE. B<EDA>. Qui gloriam Christi intuetur ascendentis, promissione Spiritus sancti ditatus itinere sabbati pacis urbem ingreditur eritque sabbatum pro sabbato quia sui cessavit a malis requiescet in celis.
a monte qui vocatur Oliveti
interl.|
Olivetum dicitur multitudo olivarum
qui est iuxta Hierusalem sabbati habens iter.
interl.|
spatio milliarii distat a Hierusalem
interl.|
mille passus quod cuius sit auctoritas ignoratur
Numérotation du verset
Act. 1,13
Et cum introissent,
marg.|
ET
CUM
INTROISSENT. In greco ita ponitur : Cum introissent civitatem in cenaculum ascenderunt ubi erant manentes Petrus etc. In greco sic est ordo nominum : Petrus et Andreas, Iacobus et Ioannes, Simon Zelotes et Iudas Iacobi.
in cenaculum ascenderunt
interl.|
civitatem ascenderunt in cenaculum, id est excelsam domum quasi obviam Spiritui sancto. Cenaculum typus perfectionis in qua exspectandus est Spiritus
marg.|
CENACULUM. B<EDA>. Locus est in superiori designans quod a terra sublati ad superiora scientie et virtutis conscendunt.
marg.|
R<ABANUS>. Cenaculum dicitur tertium tectum, figura caritatis fidei superedificate et spei : «Caritas autem diffusa est in cordibus per Spiritum»i.
i Rm. 5, 5.
ubi manebant
interl.|
perseverantia perfectionis que Spiritum promeretur
Petrus
interl.|
agnoscens
et Ioannes,
interl.|
gratia Dei
marg.|
PETRUS
ET
IOANNES. Petrus primus ponitur, quia princeps et pastor. Petrus et Ioannes merito primi ponuntur qui simul cucurrerunt ad monumentum, quia plus ceteris amabant primus - si fas est dici - plus ceteris dilexit alium plurimum Iesus amavitj.
j Cf. Io. 20, 3-9 : « Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum. Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum. Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina : non tamen introivit. Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita, et sudarium, quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum : et vidit, et credidit : nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere. 10 Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos ».
marg.|
RAB<ANUS>. Catalogus apostolorum ideo ponitur, ne extra hos aliqui falsi recipiantur paria et ponuntur loca singulorum distinguentibus gradibus meritorum.
marg.|
RAB<ANUS>. Hi sunt duodecim filii Jacob, duodecim fontes deserti quos Israel reperit in Helim duodecim panes propositionis, duodecim lapides in veste pontificis, duodecim panes propositionis, duodecim lapides altaris, duodecim lapides de Iordane elevat, duodecim boves sub eneo mari, duodecim stelle in corona sponse, duodecim fundamenta, duodecim porte, duodecim mense anni, duodecim hore, duodecim fructus ligni vite.
Iacobus
interl.|
supplantator
et Andreas,
interl.|
virilis, grecum nomen
Philippus
interl.|
os lampadis vel lampadarum
et Thomas,
interl.|
abyssus vel geminus grece Didimus, vel quia geminus natus sit vel geminus fuerit salvatoris similitudinem imaginus eius gerens
Bartholomeus
interl.|
Syrum nomen
interl.|
Eilius suspendentis aquas, id est nubes quod ad carnem salvatoris pertinet
et Mattheus,
interl.|
donatus
Iacobus
interl.|
hic frater Domini dictus filius est Marie matertere eius que dicitur Marie Cleophe a patre sive familia
Alphei
interl.|
Alpheus doctus fugitivus vel millesimus
et Simon Zelotes,
interl.|
Simon Zelotes
consobrinus salvatoris quia patrem ipsius Cleopham fratrem fuisse Ioseph Egisippus testatur
marg.|
ZELOTES. B<EDA>.
Zelotes
hebraice dicitur Cananeus6. Cana ‘zelus’ interpretatur, est autem vicus ubi Dominus aquam convertit in vinum, hic post Iacobum fratrem suum rexit Ecclesiam Hirosolimorum.
6 Cananeus]
scrips.
, Chananeus (Chana etc.)
hic et ubique Rusch
marg.|
RA<BANUS>. Filio pereunte perditionis imperfectus numerus apostolorum remansit iuxta similitudinem enim lune crescit et decrescit Ecclesia sed vetera transeunt et nova fiunt.
{t. 4 : Erfurt, f. 1147rb ; facsim., p. 453b} et Iudas Iacobi.
interl.|
Iudas frater Iacobi filius Alphei qui Iudas, vocatur et Thadeus et Lebeus, et corculus cultor cordis sui et aliorum
Numérotation du verset
Act. 1,14
Hi omnes erant perseverantes
interl.|
cepisse non est virtus sed perfecisse
unanimiter
interl.|
unius moris habitant in domo
in oratione7
7 pers. – unanim. in oratione
Rusch Weber
]
inv.
ΩN
marg.|
IN
ORATIONE. B<EDA>. Unanimes perseverant qui Spiritum exspectant : ‘Spiritus enim effugiet fictum’k et ideo qui vult eum accipere perseveret in {t. 4 : Erfurt, f. 1147rb ; facsim., p. 453b} precibus et fratrum caritate quia oratio promeretur auxilium Dei.
k Sap. 1, 5 : « Sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu et corripietur superveniente iniquitate ».
cum mulieribus
interl.|
quas habebant in suo comitatu sicut et habuit Iesus
et Maria matre Iesu
interl.|
proprio nomine ceteris dignior designatur quia virgo est et mater
marg.|
MARIA
MATRE. RAB<ANUS>. Virgo a mulieribus distinguitur que tamen aliquando mulier non pro corruptione, sed pro sexu appellatur. Ecce principium nascentis Ecclesie adornatur flore virginitatis.
marg.|
Marie vel Iesu. B<EDA>. Quod in greco distincte ponitur. Curavit enim Lucas ostendere fratres Domini eo tempore fidei participes esse, de quibus ante passionem dictum est, neque enim fratres eius credebant in eum.
et fratribus eius.
Numérotation du verset
Act. 1,15
In8 diebus illis
8 in ΩN Rusch] et praem. Weber
interl.|
cum essent apostoli in cenaculo superiori
exsurgens
interl.|
carne propter turbam, spiritu propter profectum meriti, vel exsurgere dicitur qui prius negando est lapsus
Petrus in medio fratrum dixit.
interl.|
pastor pro ovibus loquitur
interl.|
parenthesis id est inter
marg.|
IN
MEDIO
FRATRUM. R<ABANUS>. Fratrum, id est filiorum Dei quorum unus est Pater in celis, quamquam etiam quatuor modos quibus fratres dicuntur chorus ille habuerit : natura Petrus frater Andree et Ioannes Iacobi et Iudas alterius Iacobi ; gente erant omnes Israelite et Iudei vocabantur ; cognatione etiam illi qui fratres Domini vel Marie dicebantur, erant invicem fratres ; affectu quoque carnali ex uno Adam omnes nati sunt. Sed maxime fratres secundum gratiam regenerationis.
marg.|
RA<BANUS>. In medio Iesus stetisse dicitur, quasi communi miseratione condescendens, hoc exemplum sumendum est pastoribus Ecclesie.
marg.|
RABANUS. Hic numerus centum viginti congruit etati Moysi, ut sicut sub hoc numero Moyse defuncto Iesus successit qui populum in terram promissionis induxit, sic veteri legi in Ecclesia principatus Christi successit ducens verum Israel ad regnum celi. Iste etiam numerus ab uno usque ad quindecim crescit habens septem et octo typum nove et veteris legis. Oportebat enim ut sacramentum quod legislator in annis exhibuit hoc gratie predicatores numero designarent.
Erat autem turba hominum9 simul10 fere centum viginti :
9 hominum plerique codd. et edd. ΩN Rusch Weber] nominum F cum graeco
10 simul
Rusch Weber
] similis ΩN
interl.|
nondum deificatorum posita ratiocinatio, quia nondum Spiritus venerat qui homines deos facit
interl.|
loco et voluntate
interl.|
secundum consuetudinem numerantium hoc ponit non quia spiritus de numero dubitaverit
Numérotation du verset
Act. 1,16
Viri fratres,
interl.|
quorum est discutere causas singulorum
marg.|
VIRI
FRATRES. B<EDA>. In undenario numero Petrus remanere timebat. Omne enim peccatum ad undenarium pertinet qui enim perverse agit precepta decalogi transit, ideoque in duodenarium redintegratur numerus apostolorum ut per duas septenarii partes - ter quaterni enim duodecim sunt - gratia quam predicabant, etiam in numero servaretur.
oportet
interl.|
necesse est vel opportunum
impleri Scriptura11*
11 Scriptura
F Cava
ΩN ] Scripturam
Rusch Weber
interl.|
quia iam incepta est non semiplena debet remanere
quam predixit Spiritus sanctus
interl.|
ut perfectus numerus apostolorum Spiritu Sancto preparetur
per os David :
interl.|
loquens in propheta non enim hominis sed Spiritus sancti fuit sententia
de Iuda qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Iesum,
interl.|
vie eorum ad ortum vel osculi ad prodendum
Numérotation du verset
Act. 1,17
quia connumeratus erat12 in nobis
12 erat] est ΩN*
(corrector cor.)
interl.|
solo numero coequatus non merito
et sortitus est
interl.|
Deo non iuxta prescientiam iudicante
sortem
interl.|
apostolatum
ministerii huius.
interl.|
doctrine et signorum vel ministerium dicit ducatum eorum qui comprehenderent Iesum
Numérotation du verset
Act. 1,18
Et hic quidem possedit agrum
interl.|
possideri fecit ab aliis
marg.|
POSSEDIT
AGRUM. RABANUS. Non quia agrum possederit, sed quia ipsius fuerat pretium agri qui Dominum vite vendidit. Amissa terra viventium agrum sanguinis et mortis, eterna sceleris et nominis sui memoria possidet, quia Iudas emptum pretio sanguinis agrum figuli non possedit qui traditionis crimen in se protinus mulctavit sed possedit dictum est id est possideri fecit.
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 1147va ; facsim., p. 454a}
R<ABANUS>. Quidam agrum a Iuda possessum ridicule exponunt infernum. Alii possedisse agrum illum existimant quia cum peregrinis in eo sepultus fuit.
marg.|
B<EDA>. Dignam sibi penam traditor invenit dum guttur, quo vox proditoris exierat laqueo necavit. Dignum etiam locum interitus quesivit ut qui hominum et angelorum Dominum prodiderat celo et terre perosus, quasi aeris spiritibus sociandus iuxta exemplum Achitophel et Absalom in medio aeris periret. Digno etiam exitu et mors ipsa successit, ut viscera que proditionem conceperant rupta caderent et in auras evoluerentur, cui scilicet fraudi vel proditioni vel culpe similis pene mors.
de mercede iniquitatis.
interl.|
sue
{t. 4 : Erfurt, f. 1147va ; facsim., p. 454a} Et suspensus crepuit medius. Et diffusa sunt omnia viscera eius.
marg.|
VISCERA. R<ABANUS>. Que sunt sedes fraudis tanto scelere dirupta se cohibere non valuerunt. Merito autem per sedem doli viscera funduntur non per locum osculi, id est os quo osculatus est Iesum quamvis falsa superficie, sed per alium cui virus occulte malitie inerat.
Numérotation du verset
Act. 1,19
Et notum factum est13 omnibus habitantibus Hierusalem,
13 est] om. ΩN* (corrector cor.)
interl.|
possedit ita ut appellaretur vel notum factum est ita ut appellaretur
ita ut appellaretur
marg.|
ITA
UT
APPELLARETUR. RABANUS. Hoc ut quidam dicunt Lucas sententie Petri inserit, quia grece scribens agri apud Hebreos exprimit nomen et interpretationem nominis illius greca lingua posuit. Vel Petrus in sue contextu sententie vocabulum agri illius sermone Hierosolymorum memoravit, et in Galileam loquelam transtulit. Quamvis enim eiusdem lingue fuerunt Iudei et Galilei non parum tamen in sermone distant. Vel interpretem latinum hoc addisse multi estimant. Supra dixerat oportet impleri Scripturam sed pendet sententia nondum terminata hucusque :
Scriptum est in libro Psalmorum
etc.
ager ille lingua eorum14
14 ille lingua eorum]
om.
ΩN*
(corrector cor.)
interl.|
habitantium Hierusalem
marg.|
EORUM. RAB<ANUS>. Habitantium Hierusalem, quia et si utrique loquebantur hebraice, distabat tamen proprietas lingue Hierosolymorum a Galileis, de quibus et apostoli erant quod in passione Domini ostenditur, ubi etiam Petrus nolens lingua sua proditus est esse Galileus.
Acheldemach,
interl.|
Syrum est
hoc est ager sanguinis.
Numérotation du verset
Act. 1,20
Scriptum est enim in libro Psalmorum :
interl.|
per hoc ostenditur unum esse librum psalmorum non quinque
Fiat commoratio eorum15
15 eorum ΩN Rusch] eius F I Φ Clementina Weber
marg.|
FIAT
COMMORATIO. Hi versus plani sunt quia Iudas prevaricationis penam accepit et abiens in gehennam humane conversationis, habitationem deservit et accipiente Matthia locum eius summa apostolici numeri restituta est.
deserta
marg.|
DESERTA. B<EDA>. Donec electus pro eo assumatur Matthias vel non sit ipse Iudas qui habitet in ea sed alius assumatur pro eo quia penitentia indignus iudicatus est.
et non sit qui inhabitet in ea
interl.|
id est deleatur nomen eius de numero duodecim apostolorum tam in presenti quam in futuro
interl.|
habitatio
interl.|
psalmus 68
et episcopatum eius
interl.|
speculationem vel super inspectionem episcopus enim speculator est vel superinspector
interl.|
Psalmus 108
accipiat alius.
interl.|
scilicet alius de multitudinis discipulis vel alter ad comparationem Iude l’alter amborum quorum sortes misse sunt
Numérotation du verset
Act. 1,21
Oportet ergo
interl.|
quia predixit spiritus propheticus
ex his viris
interl.|
non feminis quarum ad peragrandum sexus infirmiorem est ad predicandum persona verecundior ad testandum auctoritas inferior
qui nobiscum sunt congregati16
16 sunt congregati F S Φ ΩN Rusch Clementina] inv. Weber
interl.|
ex his viris non ex aliis qui non viderunt testanda auia testis non est idoneus qui non interfuit testandis
in omni tempore
interl.|
non ex dimidio temporis spatio
quo intravit et exivit
interl.|
hoc est humanitatis
interl.|
in ingressu locorum et exitu semper fuit qui multis civitatibus predicavit non habens ubi caput reclinaretl, vel intravit inciperiens a baptismo Ioannis exivit in die qua assumptus est
l Cf. Lc. 9, 58 : « Dixit illi Iesus : Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos : Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet ».
inter nos
interl.|
nobis presentibus vel inter homines
Dominus Iesus
interl.|
scilicet noster
interl.|
bonus servus et fidelis, prius ut consueverat Christum Dominum suum post ascensionem etiam profitetur
Numérotation du verset
Act. 1,22
incipiens a baptismate
{t. 4 : Erfurt, f. 1147vb ; facsim., p. 454b}
Ioannis
interl.|
quia post baptisma Ioannis cepit facere et docere
usque in diem qua assumptus est a nobis,
interl.|
hoc potestatis
testem resurrectionis eius
interl.|
quia de resurrectione dixerat et eritis mihi testes
nobiscum fieri unum ex istis.
Numérotation du verset
Act. 1,23
Et statuerunt duos
interl.|
pro caritate que gemina est
interl.|
exemplis equalibus duos pares esse cognoverunt quo ceteris preferendos esse non dubitaverunt, alterum vero preferre alteri non hominum erat sed Dei
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 1147vb ; facsim., p. 454b}
DUOS. B<EDA>. Clemens refert hos duos qui ad sortem apostolatus statuti sunt de numero septuaginta discipulorum fuisse.
Ioseph qui vocabatur Barsabas
interl.|
filius quietis
interl.|
vel ‘Barnabas’ ; hoc per anticipationem dicitur quia nominis causa in sequenti monstratur.
qui cognominatus est
marg.|
QUI
COGNOMINATUS. B<EDA>. In laude Barnabe immoratur, quia pro laude Matthias habet quod sorte eligitur Barnabe laus cumulatur, ne velut indignus repelli videretur quod postea declaratum est quia cum Paulo gentium apostolus ordinatur, illi officio reservatus.
Iustus,
interl.|
tante virtutis fuit ut etiam a Romanis qui eum nossent iustus diceretur
marg.|
IUSTUS. B<EDA>. Aut latinum est aut hebreum, et interpretatur parcens vel elevatus.
et Matthiam.
interl.|
donatus vel donum Dei
marg.|
ET
MATTHIAM. B<EDA>. Qui donatus est, vel donum Dei interpretatur cui donum apostolatus a Domino collatum est, vel Dei parus interpretatur merito parvi transcenditur ille qui laude hominum erat iustus.
marg.|
B<EDA>. Ostende quem elegeris accipere locum ministerii ut abiret in locum suum, id est sortem apostolicam.
Numérotation du verset
Act. 1,24
Et orantes dixerunt :
interl.|
exemplum orandi sortientibus datur, quia ut ait Salomon : «Sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur»m
m Prv. 16, 33.
Tu, Domine, qui corda nosti omnium,
interl.|
qua nos latent qui opera sola cernimus
interl.|
de scientia Dei non dubitant et ideo querunt eius ostensionem ut quod novit et ipsi noscant
ostende quem elegeris
interl.|
preteritum ponit quia iam in prescientia electus erat
ex his duobus unum
interl.|
sciunt alterum esse sed nesciunt quem
Numérotation du verset
Act. 1,25
accipere
interl.|
ut sit unus testium
locum ministerii huius
interl.|
id est ipsum ministerium et apostolatum
interl.|
apostolatus
et apostolatus de quo prevaricatus est17 Iudas
17 est] om. ΩN* (corrector cor.)
interl.|
deiecit se impietate sua
ut abiret in locum suum.
interl.|
ad hoc ad quod preiudicatus est
interl.|
infernum
Numérotation du verset
Act. 1,26
Et dederunt sortes eis,
marg.|
ET
DEDERUNT
SORTES. B<EDA>. Non hoc exemplo, vel quia Ionas sorte deprehensus est indifferenter sortibus est credendum, cum privilegia singulorum secundum Hieronymum communem legem facere non possunt.
marg.|
HIERONYMUS. Super Ionam. Sub hoc exemplo non debemus sortibus credere, cum privilegia communem legem non possint facere. Sicut enim in condemnationem Balaam asina loquitur, Caiphas etiam prophetat ignorans, ita et hic fugitivus sorte deprehenditur non viribus sortium, sed voluntate eius qui sorte regit incerta.
B<EDA>. Si quis necessitate compulsus exemplo apostolorum putat Dominum sortibus consulendum videat hoc apostolos egisse collecto fratrum cetu et ad Dominum fusis precibus.et cecidit sors
interl.|
cadere desursum dicitur quia sors a Deo temperata est
marg.|
ET
CECIDIT
SORS. B<EDA>. Hic sorte eligitur, ne a lege discrepet in qua summus sacerdos sorte querebatur sicut de Zacharia dicitur. Sorte surrexit ut incensum poneret, quia querendus erat verus sacerdos, donec veniret ille qui per proprium sanguinem intravit in sancta sanctorum cuius hostia in Pascha immolatur, sed die Pentecostes Spiritu apparente est consummata, donec veniret veritas figuram licuit exerceri. Ideo Matthias ante Pentecosten ordinatur sorte queritur. Septem diaconi qui postea non sorte, sed discipulorum electione apostolorum vero oratione et manus impositione sunt ordinati.
super Matthiam. Et adnumeratus18 est cum undecim apostolis.
18 adnumeratus
Weber
] annumeratus
Rusch,
connumeratus ΩN
interl.|
ut duodecim apostolorum perfecto numero perfectus daretur spiritus ecce luna post detrimentum recepit augmentum
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Act. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 11/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=74&chapitre=74_1)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Act. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 11/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=74&chapitre=74_1)
Notes :