Glossa ordinaria

Capitulum 16

Numérotation du verset Act. 16,1 

Pervenit1 autem in Derben et Lystram.
1 Act. 16, 1] Hic incipit capitulum 16 Wordsworth Weber . Rusch cf. infra
Et2 ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus,
2 Et] Capitulum 16 praem. Rusch
filius mulieris vidue3 fidelis patre gentili.
3 vidue CorS3 Rusch ] Iudee CorS3* Weber
Numérotation du verset Act. 16,2 

Huic testimonium reddebant qui in Lystris erant et Iconio fratres.
Numérotation du verset Act. 16,3 

Hunc voluit Paulus secum proficisci et assumens circumcidit eum
propter Iudeos
qui erant in illis locis.
Sciebant enim omnes quod pater eius erat gentilis4.
4 erat gentilis] gentilis esset Weber
Numérotation du verset Act. 16,4 

Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodire dogmata
que erant decreta ab apostolis
et senioribus qui essent Hierosolymis.
Numérotation du verset Act. 16,5 

Et Ecclesie quidem
confirmabantur fide
et abundabant numero quotidie.
Numérotation du verset Act. 16,6 

Transeuntes autem Frigiam et Galatie
regionem, vetati sunt a Spiritu sancto5
5 Spiritu sancto] inv. Weber
loqui verbum in Asia.
Numérotation du verset Act. 16,7 

Cum venissent autem in Misiam
temptabant
ire Bithyniam,
et non permisit eos Spiritus Iesu.
Numérotation du verset Act. 16,8 

Cum autem pertransissent Misiam
descenderunt Troadem,
Numérotation du verset Act. 16,9 

Et visio per noctem Paulo ostensa est. Vir Macedo quidam
erat stans
et deprecans eum
et dicens : Transiens in Macedoniam adiuva nos,
Numérotation du verset Act. 16,10 

ut autem visum vidit. Statim
quesivimus proficisci in Macedoniam,
certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis.
Numérotation du verset Act. 16,11 

Navigantes autem a Troade recto cursu
venimus Samothraciam et sequenti die Neapolim,
Numérotation du verset Act. 16,12 

et6 Philippis
6 et] + inde Weber
que est prima partis Macedonie civitas colonia.
Eramus autem in hac urbe diebus aliquot conferentes
Numérotation du verset Act. 16,13 

Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen, ubi videbatur oratio esse
et sedentes loquebamur mulieribus que convenerant.
Numérotation du verset Act. 16,14 

Et quedam mulier nomine Lidda7 purpuraria
7 Lidda] Lydia Weber
civitatis Thyatirenorum
colens
Deum
audivit, cuius Dominus aperuit
cor
intendere his que dicebantur a Paulo.
Numérotation du verset Act. 16,15 

Cum autem baptizata esset et domus eius deprecata est dicens : Si iudicastis me fidelem Domino esse,
introite in domum meam
et manete.
Et coegit nos.
Numérotation du verset Act. 16,16 

Factum est autem euntibus nobis ad orationem, puellam quamdam habentem spiritum pythonem
obviare nobis que questum magnum prestabat dominis suis divinando.
Numérotation du verset Act. 16,17 

Hec subsecuta Paulum
et nos, clamabat dicens : Isti homines
servi Dei excelsi sunt
qui annuntiant vobis viam salutis.
Numérotation du verset Act. 16,18 

Hoc autem faciebat
multis diebus. Dolens autem Paulus
et conversus
spiritui dixit : Precipio tibi
in nomine Iesu Christi
exire ab ea. Et exiit eadem hora.
Numérotation du verset Act. 16,19 

Videntes autem domini eius
quia exivit spes
questus eorum, apprehendentes Paulum et Silam, perduxerunt in forum ad principes.
Numérotation du verset Act. 16,20 

Et offerentes eos magistratibus dixerunt : Hii homines conturbant civitatem nostram cum sint Iudei.
Numérotation du verset Act. 16,21 

Et annuntiant morem
quem non licet nobis suscipere,
neque facere
cum simus Romani.
Numérotation du verset Act. 16,22 

Et cucurrit8 plebs adversus eos et magistratus, scissis9 tunicis eorum iusserunt virgis cedi.
8 cucurrit] concurrit Weber |
9 scissis] et praem. Weber |
Numérotation du verset Act. 16,23 

Et cum multas plagas eis intulissent10, miserunt eos in carcerem,
10 intulissent] inposuissent Weber
precipientes custodi ut diligenter custodiret eos.
Numérotation du verset Act. 16,24 

Qui cum tale preceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno.
Numérotation du verset Act. 16,25 

Media autem nocte
Paulus et Silas adorantes laudabant Deum
et audiebant eos
qui in custodia erant.
Numérotation du verset Act. 16,26 

Subito vero terremotus factus est magnus,
ita ut moverentur fundamenta carceris ; et statim aperta sunt11 omnia ostia
11 statim...ostia] aperta sunt statim ostia omnia Weber
et universorum vincula soluta sunt.
Numérotation du verset Act. 16,27 

Expergefactus autem custos carceris,
et videns apertas ianuas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, estimans fugisse vinctos.
Numérotation du verset Act. 16,28 

Clamavit autem Paulus voce magna12 dicens : Nihil feceris tibi mali universi enim hic sumus.
12 voce magna] inv. Weber
Numérotation du verset Act. 16,29 

Petitoque lumine
introgressus est et tremefactus procidit Paulo et Sile ad pedes13.
13 ad pedes] om. Weber
Numérotation du verset Act. 16,30 

Et producens eos foras
ait domini :
Quid me oportet facere ut salvus fiam ?
Numérotation du verset Act. 16,31 

At illi dixerunt : Crede in Dominum Iesum14
14 Dominum Iesum] Domino Iesu Weber
et salvus eris
tu et domus tua.
Numérotation du verset Act. 16,32 

Et locuti sunt ei verbum Domini
cum omnibus qui erant in domo eius.
Numérotation du verset Act. 16,33 

Et tollens eos in illa hora noctis lavit plagas eorum,
et baptizatus est
ipse et omnes eius continuo.
Numérotation du verset Act. 16,34 

Cumque perduxisset eos in domum suam apposuit eis mensam et letatus est
cum omni domo sua credens Deo.
Numérotation du verset Act. 16,35 

Et cum dies factus esset miserunt magistratus lictores dicentes : Dimitte homines illos.
Numérotation du verset Act. 16,36 

Nuntiavit autem custos carceris verba hec Paulo, quia miserunt magistratus ut dimittamini. Nunc igitur exeuntes ite in pace.
Numérotation du verset Act. 16,37 

Paulus autem dixit eis : Cesos nos publice indamnatos15
15 indamnatos] indemnatos Weber
homines romanos
miserunt in carcerem
et nunc occulte nos eiciunt. Non ita sed veniant
Numérotation du verset Act. 16,38 

et ipsi nos eiciant. Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba hec. Timueruntque
audito quod Romani essent.
Numérotation du verset Act. 16,39 

Et venientes deprecati sunt eos, et educentes rogabant ut egrederentur de urbe16.
16 de urbe] urbem Weber
Numérotation du verset Act. 16,40 

Exeuntes autem de carcere, introierunt ad Lidiam
et visis fratribus
consolati sunt eos
et profecti sunt.

Capitulum 16

Numérotation du verset Act. 16,1 
Pervenit1 autem in Derben et Lystram.
1 Act. 16, 1] Hic incipit capitulum 16 Wordsworth Weber . Rusch cf. infra
Et2 ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus,
2 Et] Capitulum 16 praem. Rusch
interl.| beneficus interpretatur
filius mulieris {t. 4 : Erfurt, f. 1165rb ; facsim., p. 489b} vidue3 fidelis patre gentili.
3 vidue CorS3 Rusch ] Iudee CorS3* Weber
marg.| VIDUE  FIDELIS. R<ABANUS>. Vel ‘Iudee’, et Iudeam eam fuisse apparet ex hoc quod ait pate gentili.
Numérotation du verset Act. 16,2 
Huic testimonium reddebant qui in Lystris erant et Iconio fratres.
Numérotation du verset Act. 16,3 
Hunc voluit Paulus secum proficisci et assumens circumcidit eum
marg.| CIRCUMCIDIT  EUM. Non quod figure legis post veritatem evangelii aliquid utilitatis afferrent sed ne per occasionem gentium Iudei a fide recederent quibus umbra vetus paulatim tollenda erat sicut gentibus idolatria. Legales vero umbre, quia a Domino institute interdum ab apostolis illo tempore sunt usurpate pro declinanda Iudeorum perfidia gentilis autem institutio a Satana reperta a sanctis numquam est recepta.
marg.| RA<BANUS>. Timotheum circumcidit pro scandalo Iudeorum, ne legem Moysi videretur damnare, sed eam quasi non necessariam gentibus non imponere. Titum non circumcidit, ne occasionem circumcidendi acciperent gentes ab eo. Et hoc est quod dicit : «Sed propter {t. 4 : Erfurot, f. 1165rb ; facsim., p. 489b} subintroductos fratres falsos»a etc.
a Gal. 2, 4.
marg.| RA<BANUS>. Propter Iudeos ne ipsum persequerentur vel Timotheum, vel ne offensi a fide alienarentur.
propter Iudeos
marg.| R<ABANUS>. ‘Iudeis factus sum Iudeus ut eos lucri facerem’b
b Cf. 1Cor. 9, 20 : « Et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus, ut Iudaeos lucrarer ».
qui erant in illis locis.
interl.| Lystris et Iconio
Sciebant enim omnes quod pater eius erat gentilis4.
4 erat gentilis] gentilis esset Weber
interl.| et filius eius incircumcisus non traderet dogma circumcisionis et non voluerant circumcidi
Numérotation du verset Act. 16,4 
Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodire dogmata
interl.| statuta
que erant decreta ab apostolis
marg.| CUSTODIRE  DOGMATA  DECRETA  AB  APOSTOLIS. R<ABANUS>. Non predicabant quod ipsi fecerant, sed quod propter voluntatem Dei apostoli decreverant. Et est exemplum recte docendi etiam quod non feceris.
marg.| R<ABANUS>. In figura huius facti feminalibus induebantur sacerdotes velut seminaturi opus non facturi.
et senioribus qui essent Hierosolymis.
Numérotation du verset Act. 16,5 
Et Ecclesie quidem
marg.| ECCLESIE  QUIDEM. R<ABANUS>. Hoc est de sepe dictis capitulis que narrationibus inseruntur.
confirmabantur fide
interl.| in his qui ante crediderant
et abundabant numero quotidie.
interl.| in his qui conversi ad fidem baptizabantur
Numérotation du verset Act. 16,6 
Transeuntes autem Frigiam et Galatie
interl.| in qua sunt Galate sic nominati a candore corporis et interpretantur lactei
regionem, vetati sunt a Spiritu sancto5
5 Spiritu sancto] inv. Weber
interl.| qui preciebat homines Asie non modo credituros
marg.| VETATI  SUNT etc. B<EDA>. Terribilis Deus in consiliis super filios hominum. Quidam se magistrum sequi per omnia promittit nec permittitur. Alter sequi iussus sepelire patrem prohibetur. Invitus ac repugnans trahitur Saulus. Cornelio precibus et eleemosynis insistenti velut remunerationis vice via salutis ostenditur, et Deus qui novit corda beneficii gratia doctorem removit ab Asia, ne sanctum detur canibusc et cor iniquum de contempta pedicatione gravius iudicetur.
c Cf. Mt. 7, 6 : « Nolite dare sanctum canibus : neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos ».
loqui verbum in Asia.
interl.| minore quia fere omnes predicte civitates et regiones in maiore Asia sunt
Numérotation du verset Act. 16,7 
Cum venissent autem in Misiam
interl.| que est in Europa tunc enim de Asia transierunt in Europam
temptabant
interl.| id est rursus in Asiam
ire Bithyniam,
interl.| in qua non erat fidei ostium apertum
et non permisit eos Spiritus Iesu.
interl.| salvatoris quia non erant salutem recepturi
marg.| TEMPTABANT  IRE  SED  NON  PERMISIT  EOS  SPIRITUS. R<ABANUS>. Permittuntur apostoli velle sed non ire ut appareat infirmitas humana et quod divino consilio sit subdita dicens ; fiat voluntas tua. Rereruntur etiam provincie a quibus apostoli vetantur ut alii predicent in eis ut Ioannes et Philippus in Minori Asia evangelizaverunt, Lucas in Bythynia etc.
Numérotation du verset Act. 16,8 
Cum autem pertransissent Misiam
interl.| in qua erat apertum fidei ostium
descenderunt Troadem,
Numérotation du verset Act. 16,9 
Et visio per noctem Paulo ostensa est. Vir Macedo quidam
marg.| VIR  MACEDO. Angelus illius gentis assimilatus viro Macedoni proprietate lingue vel forma speciali vel indicio verbi.
erat stans
interl.| angeli semper stare dicuntur
et deprecans eum
interl.| ex forma humana
et dicens : Transiens in Macedoniam adiuva nos,
interl.| hinc patet Macedonem hominem fuisse
marg.| ADIUVA  NOS. R<ABANUS>. Hoc ex persona hominis dictum non enim angeli humano auxilio indigent. Vel hoc dicit angelus propter illos quibus prefidet ut baptizentur et salvi fiant. Dicendo ‘adiuva nos’ ostendit Macedones vel per angelos a Deo inspirari vel aliquos doctores cepisse doceri.
Numérotation du verset Act. 16,10 
ut autem visum vidit. Statim
interl.| velox obedientia per statim notatur
quesivimus proficisci in Macedoniam,
interl.| hic Lucas ostendit se fuisse comitem Pauli
certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis.
Numérotation du verset Act. 16,11 
Navigantes autem a Troade recto cursu
interl.| plenis velis
venimus Samothraciam et sequenti die Neapolim,
Numérotation du verset Act. 16,12 
et6 Philippis
6 et] + inde Weber
marg.| SAMOTHRACIA  NEAPOLIS  ET  PHILIPPIS civitates sunt.
que est prima partis {t. 4 : Erfurt, f. 1165va ; facsim., p. 490a} Macedonie civitas colonia.
interl.| venientibus a mari prima occurrit
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1165va ; facsim., p. 490a} COLONIA. B<EDA>. Est que defectu indigenarum novis cultoribus impletur unde a cultu agri colonia dicta est.
Eramus autem in hac urbe diebus aliquot conferentes
interl.| consiliando vel cogitando
marg.| ALIQUOT  DIES  CONFERENTES. In quibusdam libris invenitur conferentes verbum Domini die sabbati.
Numérotation du verset Act. 16,13 
Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen, ubi videbatur oratio esse
interl.| id est locus aptus locutioni predicantium vel predicationi orantium
et sedentes loquebamur mulieribus que convenerant.
interl.| ostendit quod orationem vocavit locutionem
Numérotation du verset Act. 16,14 
Et quedam mulier nomine Lidda7 purpuraria
7 Lidda] Lydia Weber
marg.| PURPURARIA. B<EDA>. Regina induta regali purpura vel purpure textrix vel purpuram vendens significat Ecclesiam que purpuram vendit dum sanguinem pro Christo fundit ut vitam mercari possit. Purpura recte sanguinem colore et natura designat, quia de sanguine conchyliorum est confecta. Lidda, apostolum cum sociis suis domum intrare coegit, quia repulsam predicationem a Iudeis Ecclesia devoto corde suscepit.
civitatis Thyatirenorum
interl.| plebis illius civitatis
colens
interl.| natura vel lege audita a Iudeis
Deum
interl.| verum
audivit, cuius Dominus aperuit
interl.| ostium fidei
cor
interl.| diabolus corda claudit sed Deus aperit
intendere his que dicebantur a Paulo.
Numérotation du verset Act. 16,15 
Cum autem baptizata esset et domus eius deprecata est dicens : Si iudicastis me fidelem Domino esse,
interl.| id est si digna sum ut in me habitet Deus et maneat introite et manete
introite in domum meam
interl.| in domos gentilium non consueverant intrare causa Iudeorum
et manete.
interl.| mansione alicuius intervalli
Et coegit nos.
marg.| COEGIT  NOS. R<ABANUS>. Hic datur exemplum vel duo exempla dantur. Unum hospites cogendi alterum ad nuper conversos intrandi.
Numérotation du verset Act. 16,16 
Factum est autem euntibus nobis ad orationem, puellam quamdam habentem spiritum pythonem
marg.| PUELLAM  HABENTEM  SPIRITUM  PYTHONEM. R<ABANUS>. Python nomen maligni spiritus per quem pythonisse hoc agunt ut mortuos ad locutionem et divinationem incantatione suscitent.
marg.| B<EDA>. De pythonica divinatione in libro Regum invenitur ubi rogante Saule pythonissa vel animam Samuelis vel pro ea potius spiritum immundum evocavit ab inferis. Quod genus magice ab Apolline Pythio repertum et ab eius cognomine dicitur sic vocatum cui hebreum etiam nomen congruit, quia pythona os abyssi dicitur.
marg.| B<EDA>. Qui purpurariam Ecclesie adunavit ipse pythonissam immundo ore magnalia Dei predicantem districte puniens arte sua privavit. Hec est enim potestas apostolorum ut que ligaverent super terram sint ligata et in celo et e converso.
obviare nobis que questum magnum prestabat dominis suis divinando.
interl.| divinationis pretio
Numérotation du verset Act. 16,17 
Hec subsecuta Paulum
marg.| SUBSECUTA  PAULUM. RA<BANUS>. Quamvis obviasset non in facie sed post eos clamat femineam servans pudicitiam.
et nos, clamabat dicens : Isti homines
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1165vb ; facsim., p. 490b} ISTI  HOMINES. B<EDA>. Non est voluntatis ista confessio sed timore Spiritus sancti cogente vera spiritus mendax loquitur non ausus luce presente suas tenebras celare.
servi Dei excelsi sunt
interl.| quamvis sint humiles tamen excelsus est eorum Deus cuius servi sunt
qui annuntiant vobis viam salutis.
interl.| servos Dei et Deum eiusque doctrinam breviter laudat
Numérotation du verset Act. 16,18 
Hoc autem faciebat
interl.| id est clamabat aut per bonum nature aut Deo cogente per Spiritum pythonicum
multis diebus. Dolens autem Paulus
interl.| illam a diabolo possideri
et conversus
interl.| quia post eum clamabat
spiritui dixit : Precipio tibi
interl.| potestate non adiuro oratione
in nomine Iesu Christi
interl.| non meo
exire ab ea. Et exiit eadem hora.
Numérotation du verset Act. 16,19 
Videntes autem domini eius
interl.| puelle
quia exivit spes
interl.| vel spiritus
questus eorum, apprehendentes Paulum et Silam, perduxerunt in forum ad principes.
marg.| PRECIPIO  TIBI  EXIRE etc.  QUIA  EXIVIT etc. B<EDA>. Bariend, qui fidem impugnabat arte, privatum excecavit hanc que perversa. Licet mente vera loquebatur, arte solummodo privavit, quia indignum erat ut verbum evangelii spiritus immundus nuntiaret. Exire et silere precepit, quia demones et cum tremore debent Deum confiteri, non laudare cum gaudio.
d Act. 13, 6 ; Act. 16, 18.
Numérotation du verset Act. 16,20 
Et offerentes eos magistratibus dixerunt : Hii homines conturbant civitatem {t. 4 : Erfurt, f. 1165vb ; facsim., p. 490b} nostram cum sint Iudei.
interl.| qui mali sunt vel captivi vel alterius legis
Numérotation du verset Act. 16,21 
Et annuntiant morem
interl.| fidem Iesu Christi in cuius nomine pythonicus exierat spiritus
quem non licet nobis suscipere,
interl.| auditu
neque facere
interl.| actu
cum simus Romani.
interl.| qui meliores Iudeis vel domini vel dissimilis legis
marg.| CUM  SIMUS  ROMANI. B<EDA>. Iam decretum erat a Romanis ne quis Deus reciperetur nisi approbante senatu.
Numérotation du verset Act. 16,22 
Et cucurrit8 plebs adversus eos et magistratus, scissis9 tunicis eorum iusserunt virgis cedi.
8 cucurrit] concurrit Weber
9 scissis] et praem. Weber
interl.| alterum ad abominationem alterum ad penam spectat
Numérotation du verset Act. 16,23 
Et cum multas plagas eis intulissent10, miserunt eos in carcerem,
10 intulissent] inposuissent Weber
marg.| MISERUNT  EOS  IN  CARCEREM. R<ABANUS>. Et per hoc maior virtus est liberantis. Ad idem spectat et quod sequitur misit in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit ligno.
precipientes custodi ut diligenter custodiret eos.
Numérotation du verset Act. 16,24 
Qui cum tale preceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno.
Numérotation du verset Act. 16,25 
Media autem nocte
interl.| «Media nocte surgebam ad confitendum tibi»e
e Ps. 118, 62.
marg.| MEDIA  AUTEM  NOCTE  ADORANTES. Orandum est media nocte et in periculis servanda diligentia orationis.
Paulus et Silas adorantes laudabant Deum
interl.| vel hymnum dicebant
et audiebant eos
interl.| Paulum et Silam
qui in custodia erant.
interl.| vincti
Numérotation du verset Act. 16,26 
Subito vero terremotus factus est magnus,
interl.| ad timorem incutiendum et ad ostia carceris aperienda
marg.| TERREMOTUS  FACTUS  EST  MAGNUS etc. B<EDA>. Devotio orantium et virtus orationis exprimitur, quia illis in carcere hymnos canentibus laus eorum terram movet carceris fundamenta concutit ostia aperit catenas vinctorum solvit.
marg.| All<egorice>. Qui omne gaudium estimat cum in temptationes varias inciderit libenterque gloriatur in infirmitatibus suis, ut in eo habitet virtus Christi. Hic cum Paulo et Sila in carcere Deum laudat dicens cum propheta : ‘Tu es refugium meum a pressura que circumdedit me exultatio mea’f etc.
f Cf. Ps. 31, 7 : « Tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me ; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me ».
ita ut moverentur fundamenta carceris ; et statim aperta sunt11 omnia ostia
11 statim...ostia] aperta sunt statim ostia omnia Weber
interl.| magna virtus orationis qua omnia ostia interiora scilicet et exteriora aperiuntur
et universorum vincula soluta sunt.
interl.| non solum Pauli et Sile sed et aliorum vinctorum
Numérotation du verset Act. 16,27 
Expergefactus autem custos carceris,
interl.| ex terremotu magno
et videns apertas ianuas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, estimans fugisse vinctos.
Numérotation du verset Act. 16,28 
Clamavit autem Paulus voce magna12 dicens : Nihil feceris tibi mali universi enim hic sumus.
12 voce magna] inv. Weber
interl.| vincti quos custodiebas
marg.| CLAMAVIT  VOCE  MAGNA  NIHIL  FECERIS etc. R<ABANUS>. Magna vox est qua scientia occultorum declaratur. Noverat enim etiam in tenebris illum qui volebat se interficere et inimico custodi pepercit.
Numérotation du verset Act. 16,29 
Petitoque lumine
interl.| a ministris
introgressus est et tremefactus procidit Paulo et Sile ad pedes13.
13 ad pedes] om. Weber
marg.| PROCIDIT etc. R<ABANUS>. Propter potentiam et {t. 4 : Erfurt, f. 1166ra ; facsim., p. 491a} scientiam potentia quia terremotu ostia sunt aperta scientia, quia cognovit Paulus cur se vellet interficere ideo pre omnibus Paulo et Sile procidit ad pedes.
Numérotation du verset Act. 16,30 
Et producens eos foras
interl.| de carcere
ait domini :
interl.| honorare eos incipit plusquam decuit
Quid me oportet facere ut salvus fiam ?
interl.| sentit se hactenus male fecisse
Numérotation du verset Act. 16,31 
At illi dixerunt : Crede in Dominum Iesum14
14 Dominum Iesum] Domino Iesu Weber
interl.| non in multos dominos ut de nobis dixisti
et salvus eris
interl.| salvatorem nuntiant illi qui querebat salutem
tu et domus tua.
interl.| non tu solus sed etiam
interl.| credens in Iesum
Numérotation du verset Act. 16,32 
Et locuti sunt ei verbum Domini
interl.| non unus tantum, sed ambo pre gaudio quia ostium fidei apertum erat illa hora noctis, vel ostenditur equitas benefaciendi
cum omnibus qui erant in domo eius.
Numérotation du verset Act. 16,33 
Et {t. 4 : Erfurt, f. 1166ra ; facsim., p. 491a} tollens eos in illa hora noctis lavit plagas eorum,
interl.| de quibus dixerat et cum multas plagas eis intulissent
interl.| lavans lavatus est
et baptizatus est
marg.| LAVIT  PLAGAS  ET  BAPTIZATUS. B<EDA>. Pulchra varietas quibus plagas vulneris lavit per eos plagas criminis amisit.
ipse et omnes eius continuo.
marg.| CONTINUO. R<ABANUS>. Velocitas obedientie signatur nescit tarda molimina Spiritus Sancti gratia.
Numérotation du verset Act. 16,34 
Cumque perduxisset eos in domum suam apposuit eis mensam et letatus est
interl.| baptismate accepto spiritualis fructus sequitur id est letitia
marg.| CUMQUE  PERDUXISSET etc.  APPOSUIT  EIS  MENSAM. RA<BANUS>. Optimum utriusque exemplum ingressus domus et mense appositio.
cum omni domo sua credens Deo.
Numérotation du verset Act. 16,35 
Et cum dies factus esset miserunt magistratus lictores dicentes : Dimitte homines illos.
interl.| hoc custodi dicitur
interl.| ne plures credant
interl.| quasi despectos
Numérotation du verset Act. 16,36 
Nuntiavit autem custos carceris verba hec Paulo, quia miserunt magistratus ut dimittamini. Nunc igitur exeuntes ite in pace.
Numérotation du verset Act. 16,37 
Paulus autem dixit eis : Cesos nos publice indamnatos15
15 indamnatos] indemnatos Weber
interl.| sine reatu certo a iudicibus prolato
homines romanos
interl.| censum professos
miserunt in carcerem
interl.| occulta displicebat eiectio quia publica fuerat flagellatio
et nunc occulte nos eiciunt. Non ita sed veniant
Numérotation du verset Act. 16,38 
et ipsi nos eiciant. Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba hec. Timueruntque
interl.| ad hoc quod dixerat Paulus
audito quod Romani essent.
Numérotation du verset Act. 16,39 
Et venientes deprecati sunt eos, et educentes rogabant ut egrederentur de urbe16.
16 de urbe] urbem Weber
Numérotation du verset Act. 16,40 
Exeuntes autem de carcere, introierunt ad Lidiam
interl.| regionem
et visis fratribus
interl.| christianis in Lidia conversantibus
consolati sunt eos
interl.| apostoli
interl.| adventu suo exemplo et doctrina
et profecti sunt.
interl.| post verbum consolationis



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Act. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=74&chapitre=74_16)

Notes :