Glossa ordinaria

Capitulum 14

Numérotation du verset Act. 14,1 

Factum est autem Iconii
ut simul
introirent synagogam Iudeorum et loquerentur ita ut crederet Iudeorum et Grecorum copiosa multitudo.
Numérotation du verset Act. 14,2 

Qui vero increduli fuerunt Iudei, suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres.
Numérotation du verset Act. 14,3 

Multo igitur tempore demorati sunt
fiducialiter agentes
in Domino testimonium
perhibente verbo gratie sue,
dante signa et prodigia fieri per manus eorum.
Numérotation du verset Act. 14,4 

Divisa est autem multitudo civitatis. Et quidam quidem erant cum Iudeis, quidam vero cum apostolis.
Numérotation du verset Act. 14,5 

Cum autem factus esset impetus gentilium et Iudeorum cum principibus suis ut contumeliis
afficerent et lapidarent eos.
Numérotation du verset Act. 14,6 

Intelligentes confugerunt
ad civitates Lycaonie
Lystram et Derben,
et universam in circuitu regionem et ibi evangelizantes erant.
Numérotation du verset Act. 14,7 

Et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat
claudus
ex utero matris sue
qui numquam ambulaverat.
Numérotation du verset Act. 14,8 

Hic audivit Paulum loquentem. Qui intuitus eum
et videns quia haberet fidem ut salvus b} fieret.
Numérotation du verset Act. 14,9 

Dixit magna voce : Surge
super pedes tuos rectus.
Et exilivit
et ambulabat.
Numérotation du verset Act. 14,10 

Turbe
autem cum vidissent quod fecerat Paulus levaverunt
vocem suam lycaonice dicentes : Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos.
Numérotation du verset Act. 14,11 

Et vocabant Barnaban
Iovem,
Paulum vero
Mercurium,
quoniam ipse erat dux verbi.
Numérotation du verset Act. 14,12 

Sacerdos quoque Iovis qui erat ante civitatem
tauros
et coronas
ante ianuas afferens cum populis volebat sacrificare.
Numérotation du verset Act. 14,13 

Quod
ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus
conscissis tunicis suis
exilierunt in turbas,
clamantes
Numérotation du verset Act. 14,14 

et dicentes : Viri quid hec facitis ?
et nos mortales sumus similes vobis homines
annuntiantes vobis ab his vanis
converti
ad Deum vivum
qui fecit celum et terram et mare et omnia que in eis sunt.
Numérotation du verset Act. 14,15 

Qui in preteritis generationibus dimisit omnes gentes
ingredi in vias
suas.
Numérotation du verset Act. 14,16 

Et quidem
non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens,
de celo dans pluvias et tempora fructifera implens cibo
et letitia corda vestra.
Numérotation du verset Act. 14,17 

Et hec dicentes
vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent.
Numérotation du verset Act. 14,18 

Supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Iudei et persuasis turbis
lapidantesque Paulum traxerunt
extra civitatem
estimantes eum mortuum esse.
Numérotation du verset Act. 14,19 

Circumdantibus autem eum discipulis,
surgens intravit civitatem. Et postera die profectus est cum Barnaba in Derben.
Numérotation du verset Act. 14,20 

Cumque evangelizassent civitati illi
et docuissent multos
reversi sunt Lystram et Iconium et Antiochiam
Numérotation du verset Act. 14,21 

confirmantes animas discipulorum
exhortantesque1 ut permanerent in fide.
1 exhortantesque] exhortantes Weber
et quoniam per multas tribulationes
oportet nos intrare in regnum Dei.
Numérotation du verset Act. 14,22 

Et cum constituissent illis per singulas Ecclesias presbyteros et orassent cum ieiunationibus
commendaverunt
eos Domino in quem crediderunt.
Numérotation du verset Act. 14,23 

Transeuntes2 Pisidiam
2 Transeuntes] Transeuntesque Weber
venerunt Pamphiliam.
Numérotation du verset Act. 14,24 

Et loquentes Domini verbum in Pergen3 descenderunt in Attaliam.
3 Domini verbum in Pergen] in Pergen verbum Domini Weber
Numérotation du verset Act. 14,25 

Et inde navigaverunt Antiochiam
unde erant traditi
gratie Dei
in opus quod compleverunt.
Numérotation du verset Act. 14,26 

Cum autem venissent
et congregassent Ecclesiam retulerunt
quanta fecisset Deus
cum illis,
quia aperuisset gentibus ostium fidei.
Numérotation du verset Act. 14,27 

Morati4 sunt autem tempus non modicum cum discipulis.
4 Morati] Capitulum 15 praem. Rusch

Capitulum 14

Numérotation du verset Act. 14,1 
Factum est autem Iconii
interl.| civitas est
ut simul
interl.| Paulus et Barnabas
introirent synagogam Iudeorum et loquerentur ita ut crederet Iudeorum et Grecorum copiosa multitudo.
interl.| greci sunt gentiles vel Iudei dispersi
Numérotation du verset Act. 14,2 
Qui vero increduli fuerunt Iudei, suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres.
interl.| qui credebant
Numérotation du verset Act. 14,3 
Multo igitur tempore demorati sunt
interl.| Iconii
fiducialiter agentes
interl.| cum fiducia predicantes
in Domino testimonium
interl.| in signis et prodigiis
perhibente verbo gratie sue,
interl.| baptismi in quo per Spiritum datur remissio
dante signa et prodigia fieri per manus eorum.
Numérotation du verset Act. 14,4 
Divisa est autem multitudo civitatis. Et quidam quidem erant cum Iudeis, quidam vero cum apostolis.
Numérotation du verset Act. 14,5 
Cum autem factus esset impetus gentilium et Iudeorum cum principibus suis ut contumeliis
interl.| tormentis
afficerent et lapidarent eos.
Numérotation du verset Act. 14,6 
Intelligentes confugerunt
interl.| Secundum illuda : «Si vos persecuti fuerint in una civitas fugite in aliam».
a Mt. 10, 23 ( Vetus latina : Sabatier, t. 3, p. 58, ut ref.   Augustinus Hipponensis , In Ioannis evangelium, tract. 46, par. 7 et alii, passim). Weber : « Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam ». [MM2016]
marg.| CONFUGERUNT. R<ABANUS>. Fuga apostolorum non plus fuit ex timore quam amore verbi Dei.
ad civitates Lycaonie
interl.| regionis
Lystram et Derben,
interl.| due civitates sunt
et universam in circuitu regionem et ibi evangelizantes erant.
interl.| ad hoc fugerant ut ibi evangelizare possent
marg.| ET  UNIVERSAM  IN  CIRCUITU  REGIONEM etc. B<EDA>. Quod in greco sequitur : Deus autem pacem fecit, quidam latini codices minus habent. Et ibi evangelizantes erant sequitur in greco : et commota est omnis multitudo in doctrina eorum Paulus autem et Barnabas morabantur in Lystris. Et hi etiam versus in quibusdam nostris codicibus non habentur.
Numérotation du verset Act. 14,7 
Et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat
interl.| quia nec stare nec ambulare poterat
claudus
marg.| CLAUDUS. B<EDA>. Sicut claudus ille quem Petrus et Ioannes ad portam templi curant prefigurat Iudeorum salutem, ita hic Lycaonius eger gentes a legis et templi religione remotas sed Pauli predicatione collectas. Dextras inquit dederunt mihi et Barnabe societatis ut nos in gentes ipsi autem in circumcisionem. Sed et tempora expositioni conveniunt, quia ille primo fidei tempore cum nec dum gentibus verbum crederetur hic vero Iudeis ob perfidiam repulsis et damnationis pulvere respersis inter nova converse gentilitatis gaudia salvatur.
ex utero matris sue
interl.| maior virtus in sanatione illius qui ab utero claudus numquam ambulaverat
qui numquam ambulaverat.
Numérotation du verset Act. 14,8 
Hic audivit Paulum loquentem. Qui intuitus eum
interl.| Spiritu sancto monstrante vel signis infirmitatis et fidei apparentibus
et videns quia haberet fidem ut salvus {t. 4 : Erfurt, f. 1163vb ; facsim., p. 486 b} fieret.
interl.| tanta erat fides ut per eam salvari posset vel hoc credidit ut salvus fieret
Numérotation du verset Act. 14,9 
Dixit magna voce : Surge
interl.| qui huc usque sedisti
interl.| in nomine Domini
interl.| bonus servus Dominum glorificat
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1163vb ; facsim., p. 486b} DIXIT  MAGNA  VOCE etc. B<EDA>. In greco : Dixit magna voce : Tibi dico in nomine Domini nostri Iesu Christi surge super pedes tuos rectus.
super pedes tuos rectus.
interl.| non ut ante alienos
Et exilivit
interl.| velocitas ostenditur sanitatis
interl.| ut saliet sicut servus claudus
et ambulabat.
interl.| consuetudine diuturna ne ad horam tantum exivisse putetur
Numérotation du verset Act. 14,10 
Turbe
interl.| quarum sensus turbatus
autem cum vidissent quod fecerat Paulus levaverunt
marg.| LEVAVERUNT. R<ABANUS>. In quo notatur petulantia. Vel altior erat sententia quam sua lingua barbara et unius Dei ignara.
vocem suam lycaonice dicentes : Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos.
interl.| hoc dicunt ex traditione gentilium inter quos dii in diversis formis sepe appariusse referuntur
interl.| stultus error gentilium qui omne quod supra se vident deos esse putant
Numérotation du verset Act. 14,11 
Et vocabant Barnaban
interl.| qui prior esse videbatur
Iovem,
interl.| deorum patrem et hominem regem
Paulum vero
interl.| qui erat dux verbi
Mercurium,
interl.| sermo vel eloquentia interpretatur
marg.| MERCURIUM. B<EDA>. Qui eloquens et litteratus fuisse traditur et linguam et eloquium hominibus prestare putat. Unde   Mercurium quasi medio currentem, id est inter aures et linguas latini vocant, greci vero Hermen id est interpretem.
quoniam ipse erat dux verbi.
Numérotation du verset Act. 14,12 
Sacerdos quoque Iovis qui erat ante civitatem
interl.| Lystris
tauros
interl.| ad immolandum
et coronas
interl.| ad ornandum caput dei aut aliquo religionis modo nobis ignoto obtulit
marg.| CORONAS. R<ABANUS>. Ut faciem templi iuxta ritum gentium ornaret, vel eis quasi diis immolaturus imponeret.
marg.| B<EDA>. Mos erat gentilium ut deorum suorum honori sacrificantes sumerent coronas victimis simul coronatis.
ante ianuas afferens cum populis volebat sacrificare.
interl.| Barnabe quasi Iovi
Numérotation du verset Act. 14,13 
Quod
interl.| scilicet quod vellent sacrificare
ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus
interl.| non morantur nec patienter ferunt iniuria Dei honorem sibi deferri
conscissis tunicis suis
interl.| signum magni doloris
marg.| CONSCISSIS. B<EDA>. Paventes scindunt vestimenta, quia deorum cultu honorantur. Hoc faciebant Iudei quotiens aliquid blasphemum contra Deum audiebant. Herodes qui non dedit honorem Deo sed acquievit immoderato favori populi ab angelo percussus est.
exilierunt in turbas,
interl.| commoti animo
clamantes
Numérotation du verset Act. 14,14 
et dicentes : Viri quid hec facitis ?
interl.| mortalibus
et nos mortales sumus similes vobis homines
interl.| non dii
annuntiantes vobis ab his vanis
interl.| Iove Mercurio et ceteris diis
converti
interl.| quia aversi estis
ad Deum vivum
interl.| non mortalem ut nos et dii vestri
qui fecit celum et terram et mare et omnia que in eis sunt.
interl.| nomine celi terre maris omnes creaturas comprehendit
Numérotation du verset Act. 14,15 
Qui in preteritis generationibus dimisit omnes gentes
interl.| liberati arbitrii
ingredi in vias
interl.| non viam propter errorum diversitatem
suas.
interl.| non Dei
Numérotation du verset Act. 14,16 
Et quidem
interl.| sed per creaturas et beneficia se Deum testatus est
non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens,
interl.| non ex toto reliquit sed benefaciens etc.
de celo dans pluvias et tempora fructifera implens cibo
interl.| ventri et voluptati carnis satisfaciens
marg.| IMPLENS  CIBO etc. RA<BANUS>. De carnalibus loquitur, quia letitia de cibis et vino quod letificat cor hominis.
et letitia corda vestra.
Numérotation du verset Act. 14,17 
Et hec dicentes
interl.| ad ostensionem infirmitatis sue
vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent.
Numérotation du verset Act. 14,18 
Supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Iudei et persuasis turbis
interl.| in occisionem Pauli
marg.| SUPERVENERUNT  AUTEM etc. B<EDA>. In greco sic incipit hec narratio : Demorantibus eis et docentibus supervenerunt quidam etc.
lapidantesque Paulum traxerunt
marg.| TRAXERUNT. R<ABANUS>. Ad lapidandum sicut cadaver de hoc ipse ad Corinthios semel lapidatus sum.
interl.| ut abominabilem
estimantes eum mortuum esse.
Numérotation du verset Act. 14,19 
Circumdantibus autem eum discipulis,
interl.| ne videretur a Iudeis et sic eum defendere volebant
surgens intravit civitatem. Et postera die profectus est cum Barnaba in Derben.
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1164ra ; facsim., p. 487a} SURGENS etc.  PROFECTUS  EST  IN  DERBEN. B<EDA>. Prius anticipando dixerat : fugerat ad civitates Lycaonie Lystris et Derben, et postea per partes narravit primo quod factum est in Lystris modo quod in Derben.
Numérotation du verset Act. 14,20 
Cumque evangelizassent civitati illi
interl.| verbum Dei
et docuissent multos
interl.| quia non omnes recipiebant
reversi sunt Lystram et Iconium et Antiochiam
interl.| per eadem vestigia per que venerant
Numérotation du verset Act. 14,21 
confirmantes animas discipulorum
interl.| non fidem destruentes sed confirmantes fundatam
exhortantesque1 ut permanerent in fide.
1 exhortantesque] exhortantes Weber
interl.| exorantes pro eis Dominum vel ipsos discipulos exhortantes ut permanerent
marg.| UT  PERMANERENT. R<ABANUS>. Contra multas tribulationes, quia multitudo tribulationum fidei poscit perseverantiam.
et quoniam per multas tribulationes
marg.| QUONIAM  PER  MULTAS  TRIBULATIONES. R<ABANUS>. Labor premittitur de hinc regni introitus predicatur, quia : «Spes premii solacium est laboris»b.
b Cf. Sedulius Scotus , Collectaneum miscellaneum, divisio 4, linea 129 : « Spes premii solatium fit laboris ».[FG2016]
marg.| RA<BANUS>. Quamvis tribulationum difficilis sit via appetendum est, tamen regnum celorum quo itur ad vitam hanc exhortationem sic concludunt quasi incertum habentes utrum ad eos amplius sint reversuri. Et hoc est cum constituissent, id est ordinassent pro se qui erant migraturi. Illo autem tempore eiusdem nominis erant episcopi et presbyteri.
oportet nos intrare in regnum Dei.
Numérotation du verset Act. 14,22 
Et cum constituissent illis per singulas Ecclesias presbyteros et orassent cum ieiunationibus
interl.| cum discipulis ieiunantibus unde manifestum est et ipsos ieiunasse
commendaverunt
interl.| oratione ut fortiores essent
eos Domino in quem crediderunt.
interl.| discipuli
Numérotation du verset Act. 14,23 
Transeuntes2 Pisidiam
2 Transeuntes] Transeuntesque Weber
interl.| regione in qua erat alia Antiochia
venerunt Pamphiliam.
interl.| regionem in qua erat civitas Pergen
Numérotation du verset Act. 14,24 
Et loquentes Domini verbum in Pergen3 descenderunt in Attaliam.
3 Domini verbum in Pergen] in Pergen verbum Domini Weber
interl.| civitatem ut plures dicunt
Numérotation du verset Act. 14,25 
Et inde navigaverunt Antiochiam
interl.| illam priorem ex qua exiverant segregati a Spiritu in opus evangelii
unde erant traditi
interl.| a fratribus
gratie Dei
interl.| Spiritui sancto dicenti : «Separate mihi Paulum»c etc.
c Act. 13, 2.
in opus quod compleverunt.
Numérotation du verset Act. 14,26 
Cum autem venissent
interl.| Antiochiam
et congregassent Ecclesiam retulerunt
interl.| assignaverunt fructum sui laboris
quanta fecisset Deus
interl.| in doctrina et signis
cum illis,
interl.| cooperatus est obedientie illorum
quia aperuisset gentibus ostium fidei.
interl.| Christum vel fidem que est ostium
Numérotation du verset Act. 14,27 
Morati4 sunt autem tempus non modicum cum discipulis.
4 Morati] Capitulum 15 praem. Rusch
interl.| in Antiochia



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Act. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=74&chapitre=74_14)

Notes :