Glossa ordinaria

Capitulum 6

Numérotation du verset Act. 6,1 

In diebus autem illis
crescente
numero discipulorum
factus est murmur
Grecorum
adversus Hebreos, eo quod dispicerentur
in ministerio quotidiano vidue eorum.
Numérotation du verset Act. 6,2 

Convocantes autem
duodecim multitudinem
discipulorum dixerunt : Non est equum
nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensis.
Numérotation du verset Act. 6,3 

Considerate ergo fratres viros
ex vobis
boni testimonii
septem
plenos Spiritu sancto1 et sapientia
1 sancto] om. Weber
quos constituamus
super hoc opus,
Numérotation du verset Act. 6,4 

nos vero orationi
et ministerio verbi
instantes erimus.
Numérotation du verset Act. 6,5 

Et placuit
sermo2 omni multitudini3. Et elegerunt
2 sermo] + coram Weber |
3 multitudini] multitudine Weber |
Stephanum
virum plenum fide
et Spiritu sancto, et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum advenam Antiochenum
Numérotation du verset Act. 6,6 

hos statuerunt
ante conspectum apostolorum et orantes
imposuerunt eis manus
Numérotation du verset Act. 6,7 

et verbum Dei
crescebat
et multiplicabatur numerus discipulorum in Hierusalem valde.
Multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei.
Numérotation du verset Act. 6,8 

Stephanus4
4 Stephanus] + autem Weber
plenus
gratia
et fortitudine
faciebat prodigia et signa magna in populo.
Numérotation du verset Act. 6,9 

Surrexerunt autem quidam de synagoga
que appellatur Libertinorum
et Cyrenensium
et Alexandrinorum
et eorum qui erant a Cilicia et Asia
disputantes cum Stephano.
Numérotation du verset Act. 6,10 

Et non poterant resistere
sapientie
et Spiritui quo loquebatur.
Numérotation du verset Act. 6,11 

Tunc submiserunt viros
qui dicerent se audisse eum dicentem verba
blasphemie in Moysen et Deum.
Numérotation du verset Act. 6,12 

Commoverunt
itaque plebem et seniores et scribas,
et concurrentes rapuerunt eum
et adduxerunt Erfurt in concilium.
Numérotation du verset Act. 6,13 

Et statuerunt testes falsos
dicentes :
Homo iste
non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem.
Numérotation du verset Act. 6,14 

Audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic
destruet locum istum,
et mutabit traditiones
quas tradidit nobis Moyses.
Numérotation du verset Act. 6,15 

Et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio viderunt faciem eius tamquam
faciem angeli.

Capitulum 6

Numérotation du verset Act. 6,1 
In diebus autem illis
interl.| prius dixerat omni die
crescente
interl.| sedulitate predicantium
numero discipulorum
interl.| Christianorum qua illo tempore discipuli dicebantur
factus est murmur
marg.| MURMUR. B<EDA>. Causa murmuris erat Hebrei viduas suas, utpote eruditiores in ministerio preferebant viduis grecorum.
Grecorum
marg.| GRECORUM. R<ABANUS>. Sive advenarum gentilium in civitate conversantium, sive Iudeorum genere qui inter grecos nati fuerant et nutriti. Qui murmurabant, quia despiciebantur aut quia in ministerium vidue eorum non admittebantur, aut quia pre ceteris quotidiano ministerio gravabantur.
adversus Hebreos, eo quod dispicerentur
marg.| DESPICERENTUR. R<ABANUS>. Ex despectu plus gravarentur.
in ministerio quotidiano vidue eorum.
Numérotation du verset Act. 6,2 
Convocantes autem
interl.| communi consensu
duodecim multitudinem
interl.| consensum querunt multitudinis quod in exemplum debet assumi
discipulorum dixerunt : Non est equum
marg.| NON  EST  EQUUM. B<EDA>. Ostendunt apostoli episcopos et doctores Ecclesie non debere corporalibus rebus implicari.
nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensis.
interl.| meliora sunt fercula mentis quam dapes corporis
Numérotation du verset Act. 6,3 
Considerate ergo fratres viros
interl.| non mulieres
marg.| CONSIDERATE etc.  SEPTEM etc. B<EDA>. Hic iam discernebant apostoli, et successores eorum per Ecclesias constitui septem diacones qui essent sublimioris gradus ceteris, et proximi circa aram quasi columne assisterent non sine septenarii mysterio.
ex vobis
interl.| omnibus eligantur
boni testimonii
interl.| quibus testimonium perhibeant omnes
septem
interl.| hic numerus Spiritui sancto convenit
plenos Spiritu sancto1 et sapientia
1 sancto] om. Weber
interl.| quod patet in signis et linguis
quos constituamus
interl.| vos eligite nos constituamus
super hoc opus,
interl.| ut ministrent ipsi vel presint ministrantibus
Numérotation du verset Act. 6,4 
nos vero orationi
interl.| isti actioni nos adherebimus theorie
interl.| sine intermissione orate
marg.| NOS  VERO. De se ipsis non interrogant sed iudicant.
et ministerio verbi
interl.| predicationis
interl.| pro vobis et aliis
instantes erimus.
interl.| ut instruantur alii
Numérotation du verset Act. 6,5 
Et placuit
interl.| ne quod offendiculum fieret evangelio murmura sedant consensui omnium student
sermo2 omni multitudini3. Et elegerunt
2 sermo] + coram Weber
3 multitudini] multitudine Weber
interl.| populi multitudo
marg.| ELEGERUNT etc.  ET  ORANTES etc. R<ABANUS>. Hic ordo servandus est inordinandis eligat populus ordinet episcopus.
Stephanum
marg.| STEPHANUM. R<ABANUS>. Hic primus ponitur et solus laudatur ut in uno omnes laudentur aut primo martyri honor feratur.
virum plenum fide
interl.| in Deum vel cui ab hominibus credendum utrumque probavit eventus
et Spiritu sancto, {t. 4 : Erfurt, f. 1153vb ; facsim., p. 466b} et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum advenam Antiochenum
interl.| hic solus advena dicitur vel quia ceteri advene non erant vel quia notabilis fuerat futurus ideo quasi alienus advena dicitur
Numérotation du verset Act. 6,6 
hos statuerunt
interl.| illi qui elegerunt
ante conspectum apostolorum et orantes
interl.| apostoli
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1153vb ; facsim., p. 466b} ET  ORANTES etc. B<EDA>. Communis dispensatio exigebat, ut ministri eligerentur qui ut digni inventi sunt crescente gradatim providentia consilii salutaris placuit eosdem ipsos sacri altaris et dominici sanguinis, sicut refectionis et mense communis ministros ordinari quod probatur inde quia dictum est   orantes imposuerunt eis manus hoc est proprium eorum qui ad sacrosancti altaris promoventur officium.
marg.| Hoc exemplo orationes fiunt in ordinibus licet oratio apostolorum non sit scripta.
imposuerunt eis manus
interl.| hac auctoritate diaconibus manus imponuntur
Numérotation du verset Act. 6,7 
et verbum Dei
interl.| predixerat crescente numero discipulorum etc.
marg.| ET  VERBUM  DOMINI etc. R<ABANUS>. Quasi recapitulatio videtur, quia dixerat omni die non cessabant docentes etc. et in hoc ipsum redit dicens et Verbum Domini crescebat.
marg.| R<ABANUS>. Sepe in hoc libro et in evangelio etiam talia interponuntur capitula, ne subito desinentes vel subito introducte vilescant sententie. Unde ad ornandum preterite narrationis finem et sequentis principium et ad evangelii et apostolorum laudem inseruntur hec : Et Verbum Domini crescebat et multiplicabatur numerus .
marg.| Maior ex hoc nascitur causa persecutionis, quia prius credente pleve zelus fuerat concitatus.
crescebat
interl.| in fide et opere credentium
et multiplicabatur numerus discipulorum in Hierusalem valde.
interl.| nondum enim aliis civitatibus erat predicatum
Multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei.
Numérotation du verset Act. 6,8 
Stephanus4
4 Stephanus] + autem Weber
interl.| coronatus vel forma martyrii credentibus
marg.| STEPHANOS. Grece, latine ‘corona’ qui quod percepturus erat in re. Presagio nominis preoccupabat, quia post crucem Christi primus martyrio coronatus est sublimiter qui lapidatus est humiliter hebraice interpretatur Stephanus norma nostra, qui primo passus sequentibus martyribus factus est forma mori pro Christo.
plenus
interl.| sic distiguendum est plenus Spiritus sancto subaudis gratia et fortitudine faciebat signa et prodigia
gratia
interl.| Spiritus sancti
et fortitudine
interl.| fidei
faciebat prodigia et signa magna in populo.
Numérotation du verset Act. 6,9 
Surrexerunt autem quidam de synagoga
interl.| synagoga congregatio vel collectio
que appellatur Libertinorum
interl.| a regione
interl.| hec tria loca sibi propinqua sunt
marg.| LIBERTINORUM. B<EDA>. Libertini dicuntur filii libertinorum, id est eorum qui de servitute manumissi et libertati donati sunt. Constat ergo de stirpe servili fuisse qui primo fidei Christi restiterunt qui etsi ab hominibus emancipati, tamen servi erant peccati figurantes hereticos et persecutores fidei et sanctitatis.
et Cyrenensium
interl.| Cyrene civitas est
et Alexandrinorum
interl.| Alexandria metropolis est Egypti
et eorum qui erant a Cilicia et Asia
interl.| Cilicia minorque Asia sibi proxime sunt
disputantes cum Stephano.
Numérotation du verset Act. 6,10 
Et non poterant resistere
interl.| volebant quidem et conabantur
marg.| NON  POTERANT  RESISTERE. B<EDA>. Dignum fuit ut in protomartyre confirmaret quod in martyribus tradendis pro nomine suo promiserat dicens : «Dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere adversarii»a.
a Lc. 21, 15.
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1154ra ; facsim., p. 467a} R<ABANUS>."Nolite cogitare quomodo aut quid loquamini non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis"b. Impletur etiam illud : «Non relinquam vos orphanos»c sed :"Mittam vobis Paraclitum"d etc.
b Cf. Lc. 10, 20 : « Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis ».
c Io. 14, 18.
d Cf. Io. 16, 7 : « Sed ego veritatem dico vobis : expedit vobis ut ego vadam : si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos ; si autem abiero, mittam eum ad vos ».
sapientie
interl.| Scripturarum
et Spiritui quo loquebatur.
interl.| cum omni fiducia et sine timore
Numérotation du verset Act. 6,11 
Tunc submiserunt viros
interl.| calliditatem fraudis
qui dicerent se audisse eum dicentem verba
interl.| quia veteri novam legem preferebat
blasphemie in Moysen et Deum.
interl.| Patrem
interl.| cui equalem dicebat Christum
Numérotation du verset Act. 6,12 
Commoverunt
interl.| ad concilium
itaque plebem et seniores et scribas,
interl.| precellentes auctoritate
et concurrentes rapuerunt eum
interl.| quia non poterant resistere mortem parant inferre
interl.| ecce violentia
et adduxerunt Erfurt , t. 4, f. 1154ra ; facsim., p. 467a} in concilium.
Numérotation du verset Act. 6,13 
Et statuerunt testes falsos
interl.| passionem Christi imitatur contra quem surrexerunt falsi testese
e Cf. Ps. 26, 12 : « Ne tradideris me in animas tribulantium me, quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi. ».
dicentes :
interl.| ex invidia accusantes
Homo iste
interl.| addunt ad hoc quod iussi sunt dicere
marg.| HOMO  ISTE. Ex despectu non proprio nomine, sed hominem quasi carnalem et infirmum appellant.
non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem.
interl.| Hierusalem quia templo et legi veteri Ecclesiam et legem novam preferebat
Numérotation du verset Act. 6,14 
Audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic
interl.| a Nazareth qui est vilis locus et inferior
destruet locum istum,
interl.| sanctum et cunctis reverendum
et mutabit traditiones
interl.| ut legi veteri succedat nova
quas tradidit nobis Moyses.
Numérotation du verset Act. 6,15 
Et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio viderunt faciem eius tamquam
interl.| pre fulgore terribili vel pulchritudine candoris
faciem angeli.
interl.| vere angelus erat scilicet nuntius voluntatis Dei



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Act. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=74&chapitre=74_6)

Notes :