Glossa ordinaria

Capitulum 22

Numérotation du verset Act. 22,1 

Viri fratres
et patres
audite quam ad vos nunc reddo rationem.
Numérotation du verset Act. 22,2 

Cum audissent autem quia hebrea lingua loquitur ad illos magis prestiterunt silentium.
Numérotation du verset Act. 22,3 

Et dixit : Ego sum vir Iudeus natus Tharso Cilicie, nutritus autem in civitate ista1
1 civitate ista] inv. Weber
secus pedes Gamalielis,
eruditus iuxta veritatem paterne legis, emulator legis
sicut et vos omnes estis hodie.
Numérotation du verset Act. 22,4 

Qui hanc viam
persecutus sum usque ad mortem,
alligans et tradens in custodias
viros ac mulieres.
Numérotation du verset Act. 22,5 

Sicut princeps sacerdotum
mihi testimonium2 reddit
2 mihi testimonium] inv. Weber
et omnes maiores natu a quibus et epistolas accipiens ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Hierusalem ut3 punirentur.
3 ut] uti Weber
Numérotation du verset Act. 22,6 

Factum est autem eunte me et appropinquante Damasco media die
subito de celo
circumfulsit me lux copiosa,
Numérotation du verset Act. 22,7 

Et decidens in terram audivi vocem dicentem mihi : Saule Saule
quid me persequeris ?
Numérotation du verset Act. 22,8 

Ego autem respondi : Quis es Domine ?
Dixitque ad me : Ego sum Iesus Nazarenus quem tu persequeris.
Numérotation du verset Act. 22,9 

Et qui mecum erant lumen quidem viderunt vocem
autem non audierunt
eius qui loquebatur mecum.
Numérotation du verset Act. 22,10 

Et dixi : Quid faciam Domine ?
Dominus autem dixit ad me : Surgens, vade Damascum, et ibi tibi dicetur
de omnibus que te oporteat facere.
Numérotation du verset Act. 22,11 

Et cum non viderem pre claritate luminis illius
ad manum
deductus a comitibus veni Damascum.
Numérotation du verset Act. 22,12 

Ananias autem quidam vir
secundum legem testimonium habens
ab omnibus habitantibus Iudeis.
Numérotation du verset Act. 22,13 

Veniens ad me et adstans dixit mihi : Saule frater, respice.
Et ego eadem hora respexi in eum.
Numérotation du verset Act. 22,14 

At ille dixit : Deus patrum nostrorum
preordinavit te
ut cognosceres voluntatem eius, ut4 videres Iustum
4 ut] et Weber
et audires vocem ex ore eius,
Numérotation du verset Act. 22,15 

qui5 eris testis illius ad omnes homines
5 qui] quia Weber
eorum que vidisti
et audisti.
Numérotation du verset Act. 22,16 

Et nunc quid moraris ? Exsurge et6 baptizare et abluere7 peccata tua, invocato nomine ipsius.
6 et] om. Weber |
7 abluere] ablue Weber |
Numérotation du verset Act. 22,17 

Factum est autem
revertenti
mihi in Hierusalem.
Et oranti
in templo
fieri me in stupore mentis.
Numérotation du verset Act. 22,18 

Et videre illum
dicentem mihi : Festina.
Et exi velociter de7 Hierusalem, quoniam non recipient testimonium tuum de me.19
Et ego dixi : Domine ipsi sciunt
quia ego eram concludens in carcerem et cedens per synagogas eos qui credebant in te.
Numérotation du verset Act. 22,20 

Et cum funderetur sanguis Stephani testis tui,
ego astabam et
consentiebam
et custodiebam vestimenta interficientium illum.
Numérotation du verset Act. 22,21 

Et dixit ad me : Vade
quoniam ego ad8 nationes
9 ad] in Weber
longe mittam te.
Numérotation du verset Act. 22,22 

Audiebant autem eum usque ad hoc verbum
et levaverunt vocem suam dicentes :
Tolle de terra huismodi9. Non enim fas est eum vivere.
10 huismodi] eiusmodi Weber
Numérotation du verset Act. 22,23 

Vociferantibus autem eis et proicientibus eis10 vestimenta sua
11 eis] om. Weber
et pulverem iactantibus in aerem.
Numérotation du verset Act. 22,24 

Iussit tribunus induci eum in castra
et flagellis cedi et torqueri eum
ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei.
Numérotation du verset Act. 22,25 

Et cum astrinxissent eum loris
dixit adstanti sibi centurioni : Paulus si hominem romanum et indemnatum licet vobis flagellare ?
Numérotation du verset Act. 22,26 

Quo audito centurio accessit ad tribunum et nuntiavit dicens : Quid acturus es ? Hic enim11 civis romanus est ?
12 enim] + homo Weber
Numérotation du verset Act. 22,27 

Accedens autem tribunus dixit illi : Dic mihi tu Romanus es ? At ille dixit : Etiam.
Numérotation du verset Act. 22,28 

Et respondit tribunus : Ego multa summa
civitatem
hanc consecutus sum. Et Paulus ait : Ego autem et natus sum.
Numérotation du verset Act. 22,29 

Protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant. Tribunus quoque timuit postquam rescivit, quia civis romanus esset et quia ligasset12 eum.
13 ligasset] alligasset Weber
Numérotation du verset Act. 22,30 

Postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Iudeis, solvit eum, et iussit sacerdotes convenire et omne concilium. Et producens Paulum statuit inter illos.

Capitulum 22

Numérotation du verset Act. 22,1 
Viri fratres
interl.| coevi
et patres
interl.| seniores
audite quam ad vos nunc reddo rationem.
Numérotation du verset Act. 22,2 
Cum audissent autem quia hebrea lingua loquitur ad illos magis prestiterunt silentium.
Numérotation du verset Act. 22,3 
Et dixit : Ego sum vir Iudeus natus Tharso Cilicie, nutritus autem in civitate ista1
1 civitate ista] inv. Weber
interl.| in Hierusalem
secus pedes Gamalielis,
interl.| ad obsequium vel quia puer et humilis sedebat ad pedes magistri
marg.| NATUS  IN  THARSO. BE<DA>. Natus in oppido Galilee Giscali nomine fuit Paulus, quo capto a Romanis cum parentibus suis Tharsum Cilicie migravit, ob studium autem legis Hierosolymam veniens, a Gamaliele est eruditus. Non vocat se civem sed municipem a municipio, id est territorio illius civitatis, in qua nutritus est. Dicitur municipium quod tantum munia, id est tributa debita vel munera reddat. Quamvis vero Giscali natus, tamen se Tharsensem dicit. Sicut Christus in Bethleem natus, Nazarenus est appellatus.a
a ¶Fons : Cf. Beda Venerabilis, Expositio Actuum Apostolorum, cap. 21, CCSL 121, linea 2 sqq. : «Natus quidem apostolus in oppido Galilaeae Giscali fuit; quo a Romanis capto cum parentibus suis Tharsum Ciliciae commigrauit; a quibus ob studium legis missus Hierosolymam a Gamalihelo uiro doctissimo, sicut in sequentibus ipse memorat, eruditus est. Non autem se ciuem sed municipem a municipio, id est territorio eiusdem ciuitatis in quo nutritus est, appellat. Dictum autem municipium quod tantum munia, id est tributa debita uel munera, reddat; nam liberales et famosissimae causae et quae ex principe proficiscuntur ad dignitatem ciuitatum pertinent. Nec mirum si se Tharsensem et non Giscaliten dicat, cum dominus ipse in Bethleem natus non Bethleemites sed Nazareus sit cognominatus». [MM2023]
eruditus iuxta veritatem paterne legis, emulator legis
interl.| imitator vel zelator adversus Christianos
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1170vb ; facsim., p. 500b} EMULATOR  LEGIS. B<EDA>. In greco : emulator legis Dei existens secundum illud testimonium illis perhibeo quod emulationem Dei habent sed non secundum scientiam.b
b ¶Fons : Cf. Beda Venerabilis, Retractatio in Actus apostolorum, cap. 22, CCSL 121, linea 2-4 : « In Graeco plus habet: Aemulator existens dei, iuxta illud ad Romanos: Testimonium enim illis perhibeo quod aemulationem dei habent, sed non secundum scientiam ». [MM2023]
sicut et vos omnes estis hodie.
Numérotation du verset Act. 22,4 
Qui hanc viam
interl.| Christi quam nunc predico
persecutus sum usque ad mortem,
interl.| Christianorum vel Stephani vel mori paratus pro lege
alligans et tradens in custodias
interl.| carceris
viros ac mulieres.
Numérotation du verset Act. 22,5 
interl.| expertum vocat in testimonium
mihi testimonium2 reddit
2 mihi testimonium] inv. Weber
interl.| verborum in presenti vel epistole testimonium pontifex reddiderat
et omnes maiores natu a quibus et epistolas accipiens ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Hierusalem ut3 punirentur.
3 ut] uti Weber
Numérotation du verset Act. 22,6 
Factum est autem eunte me et appropinquante Damasco media die
interl.| ut sciatur sole esse lucidior lux que circumfulsit eum
subito de celo
interl.| a Deo
circumfulsit me lux copiosa,
Numérotation du verset Act. 22,7 
Et decidens in terram audivi vocem dicentem mihi : Saule Saule
interl.| increpando nomen iteratur
marg.| SAULE  SAULE. RA<BANUS>. Quedam exemplaria habent : ‘Saul Saul’, ut ostendatur de nomine Saulis Saulum nominatur esse.
quid me persequeris ?
Numérotation du verset Act. 22,8 
Ego autem respondi : Quis es Domine ?
interl.| Deum esse credebat qui de sursum loquebatur
Dixitque ad me : Ego sum Iesus Nazarenus quem tu persequeris.
Numérotation du verset Act. 22,9 
Et qui mecum erant lumen quidem viderunt vocem
interl.| non faciem
marg.| LUMEN  QUIDEM  VIDERUNT  VOCAM etc. B<EDA>. Supra de hac visione narrat historia, quod comites illius starent stupefacti, audientes quidem vocem neminem autem videntes. Unde colligitur eos sonum vocis confuse non discrimen verborum audisse.
autem non audierunt
marg.| AUDIERUNT. R<ABANUS>. Intellexerunt sed solum sonum vocis Pauli, vel eius qui Paulo loquebatur.
eius qui loquebatur mecum.
Numérotation du verset Act. 22,10 
Et dixi : Quid faciam Domine ?
interl.| te cognoscens tibi obediam
Dominus autem dixit ad me : Surgens, vade Damascum, et ibi tibi dicetur
marg.| ET  IBI  TIBI  DICETUR. R<ABANUS>. Exemplum humilitatis contra doctores non disputandi, nec de nobis presumendi quasi a Deo simus edocti.
de omnibus que te oporteat facere.
Numérotation du verset Act. 22,11 
Et cum non viderem pre claritate luminis illius
interl.| que excecaverat me
ad manum
interl.| non ad oculum
deductus a comitibus veni Damascum.
Numérotation du verset Act. 22,12 
Ananias autem quidam vir
interl.| idoneus
secundum legem testimonium habens
interl.| testimonium habebat a Deo sed plus credebatur Iudeis
ab omnibus habitantibus Iudeis.
Numérotation du verset Act. 22,13 
Veniens ad me et adstans dixit mihi : Saule frater, respice.
marg.| SAULE  FRATER  RESPICE. R<ABANUS>. Duo erant in oculis Pauli excecatio et illuminatio et ideo merito credidit.
Et ego eadem hora respexi in eum.
Numérotation du verset Act. 22,14 
At ille dixit : Deus patrum nostrorum
interl.| non recens Deus ut Iudei putabant
preordinavit te
marg.| PREORDINAVIT  TE. R<ABANUS>. Conveniens ordo primo preordinatus in prescientia Dei, deinde cognoscit veritatem, videt iustum audit ex ore ipsius, postea fit testis eorum que cognovit vidit audivit.
ut cognosceres voluntatem eius, ut4 videres Iustum
4 ut] et Weber
interl.| Christum vel evangelium
et audires vocem ex ore eius,
interl.| Christi non apostolorum : ‘Non enim ab hominibus vel per hominem’c etc.
c Cf. Gal. 1, 1 : « Paulus, Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Iesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis ».
Numérotation du verset Act. 22,15 
qui5 eris testis illius ad omnes homines
5 qui] quia Weber
interl.| per Scripturam et famam suam vel ad omnes etates condiciones linguas sexus
eorum que vidisti
interl.| in luce fulgenti
et audisti.
interl.| in voce vocante
Numérotation du verset Act. 22,16 
Et nunc quid moraris ? {t. 4 : Erfurt, f. 1171ra ; facsim., p. 501a} Exsurge et6 baptizare et abluere7 peccata tua, invocato nomine ipsius.
6 et] om. Weber
7 abluere] ablue Weber
Numérotation du verset Act. 22,17 
Factum est autem
interl.| locum et tempus preterit
revertenti
interl.| post magnum circuitum de Damasco rediit
mihi in Hierusalem.
interl.| sanctam civitatem
Et oranti
interl.| ne Satanas illuderet
in templo
interl.| domo Dei
fieri me in stupore mentis.
interl.| extasi, alii ponunt in pavore alii alienatione
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1171ra ; facsim., p. 501a} FIERI  IN  STUPORE etc. R<ABANUS>. Hoc non narrat ad elationem sed propter necessitatem ut videatur idoneus evangelizare gentibus.
Numérotation du verset Act. 22,18 
Et videre illum
interl.| Christum
dicentem mihi : Festina.
interl.| necessite et ad monitione Dei omnia fecit
Et exi velociter de8 Hierusalem, quoniam non recipient testimonium tuum de me.19
Et ego dixi : Domine ipsi sciunt
interl.| sufficeret eis exemplum mee conversionis
quia ego eram concludens in carcerem et cedens per synagogas eos qui credebant in te.
Numérotation du verset Act. 22,20 
Et cum funderetur sanguis Stephani testis tui,
interl.| martyris
ego astabam et
interl.| etiam
consentiebam
marg.| CONSENTIEBAM. RA<BANUS>. Confitendo quod consensit notat, quia non occidit nisi cedens accipiatur pro occidens.
et custodiebam vestimenta interficientium illum.
Numérotation du verset Act. 22,21 
Et dixit ad me : Vade
interl.| quasi diceret quamvis sciant tamen non reciperent
quoniam ego ad9 nationes
9 ad] in Weber
interl.| non Iudeos
longe mittam te.
interl.| tam fide quam loco
Numérotation du verset Act. 22,22 
Audiebant autem eum usque ad hoc verbum
interl.| mittam te ad nationes
et levaverunt vocem suam dicentes :
interl.| tribuno
Tolle de terra huismodi10. Non enim fas est eum vivere.
10 huismodi] eiusmodi Weber
Numérotation du verset Act. 22,23 
Vociferantibus autem eis et proicientibus eis11 vestimenta sua
11 eis] om. Weber
interl.| ut occiderent eum vel in signum meroris
marg.| PROIICIENTIBUS  EIS  VESTIMENTA  SUA. B<EDA>. In passione Christi solus sacerdos de throno exiliens vestimenta scidit, quia tunc sacerdotium vetus erat immutandum. Nunc vero quia tota gens gloria regni spolianda erat, omnes indumenta proiiciunt et clamorem pulvere mixtum ad celum tollunt secundum illud : «Superbia eorum qui te oderunt ascendit semper»d.
d Ps. 73, 23.
et pulverem iactantibus in aerem.
interl.| vel merore vel more brutorum animalium
Numérotation du verset Act. 22,24 
Iussit tribunus induci eum in castra
interl.| quia prius preparatum fuerat nunc impletum
et flagellis cedi et torqueri eum
interl.| ut eius tormentis satiarentur
ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei.
interl.| ideo iussit non occidi
Numérotation du verset Act. 22,25 
Et cum astrinxissent eum loris
interl.| ad flagellandum
dixit adstanti sibi centurioni : Paulus si hominem romanum et indemnatum licet vobis flagellare ?
interl.| iudiciario ordine nullo reatu convictum
Numérotation du verset Act. 22,26 
Quo audito centurio accessit ad tribunum et nuntiavit dicens : Quid acturus es ? Hic enim12 civis romanus est ?
12 enim] + homo Weber
Numérotation du verset Act. 22,27 
Accedens autem tribunus dixit illi : Dic mihi tu Romanus es ? At ille dixit : Etiam.
Numérotation du verset Act. 22,28 
{t. 4 : Erfurt, f. 1171rb ; facsim., p. 501b} Et respondit tribunus : Ego multa summa
marg.| EGO  MULTA  SUMMA etc. B<EDA>. Alia editio manifestius insinuat quid dixerit tribunus. Dixit tribunus iam facile dicis civem Romanum te esse ? Ego enim scio quanto pretio civilitatem possedi istam.
civitatem
marg.| CIVILITATEM. B<EDA>, id est socialem inter cives conversationem vel reipublice administrationem. Non enim tribunus civitatis romane civis esse non posset, sed consortium civitatis emerat ut esset particeps. Paulus eo magis erat civis Romanus quod non comparando sed hoc nascendo habebat.
hanc consecutus sum. Et Paulus ait : Ego autem et natus sum.
marg.| EGO  AUTEM  ET  NATUS. BE<DA>, id est In hoc sum Romanus plus quam tu, quia non alibi natus Romanum nomen emi {t. 4 : Erfurt, f. 1171rb ; facsim., p. 501b} sed in ipsorum civilitate sum progenitus.
Numérotation du verset Act. 22,29 
Protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant. Tribunus quoque timuit postquam rescivit, quia civis romanus esset et quia ligasset13 eum.
13 ligasset] alligasset Weber
Numérotation du verset Act. 22,30 
Postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Iudeis, solvit eum, et iussit sacerdotes convenire et omne concilium. Et producens Paulum statuit inter illos.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Act. Capitulum 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=74&chapitre=74_22)

Notes :