Capitulum 9

Numérotation du verset Act. 9,1 

Saulus
autem adhuc
spirans1 minarum
1 spirans] inspirans Weber
et cedis
in discipulos Domini,
accessit ad principem sacerdotum
Numérotation du verset Act. 9,2 

et petiit ab eo
epistolas
in Damascum
ad synagogas,
ut si quos inveniret2
2 inveniret invenisset] inveniret invenisset Weber
huius vite3
3 vite] viae Weber
viros ac mulieres
vinctos perduceret Hierusalem4.
4 Hierusalem] in praem. Weber
Numérotation du verset Act. 9,3 

Et cum iter faceret, contigit
ut appropinquaret Damasco.
Et subito
circumfulsit eum
lux de celo.
Numérotation du verset Act. 9,4 

Et cadens
in terram audivit vocem dicentem sibi : Saule
Saule
quid me persequeris ?
Numérotation du verset Act. 9,5 

Qui dixit : Quis es Domine ?
Et ille : Ego sum
Iesus
quem tu persequeris.
Durum est tibi contra stimulum calcitrare5.
5 Durum...calcitrare] om. Weber
Numérotation du verset Act. 9,6 

Et tremens
ac stupens
dixit : Domine, quid me vis facere ?
Et Dominus ad eum6 :
6 et tremens...ad eum] om. Weber
Numérotation du verset Act. 9,7 

surge7
7 surge] sed praem. Weber
et ingredere civitatem
et dicetur tibi quid te oporteat facere.
Viri autem illi qui comitabantur cum eo stabant
stupefacti,
audientes quidem vocem neminem autem videntes.
Numérotation du verset Act. 9,8 

Surrexit
autem Saulus de terra, apertisque oculis nihil videbat.
Ad manus autem
illum trahentes introduxerunt Damascum.
Numérotation du verset Act. 9,9 

Et erat tribus diebus
non videns
et non manducans neque bibens8.
8 et...bibens] et non manducavit neque bibit Weber
Numérotation du verset Act. 9,10 

Et9 erat autem quidam discipulus
9 et] om. Weber
Damasci nomine Ananias
et dixit ad illum in visu Dominus : Anania at ille ait : ecce ego, Domine.
Numérotation du verset Act. 9,11 

Et Dominus ad illum : Surgens vade
in vicum
qui vocatur Rectus et quere
in domo Iude Saulum nomine Tharsensem.
Ecce enim orat.
Numérotation du verset Act. 9,12 

Et vidit virum Ananiam nomine
introeuntem, et imponentem sibi manus ut visum recipiat.
Numérotation du verset Act. 9,13 

Respondit autem Ananias : Domine, audivi a multis de viro hoc,
quanta mala sanctis tuis fecerit in Hierusalem.
Numérotation du verset Act. 9,14 

Et hic habet potestatem
a principibus sacerdotum alligandi
omnes qui invocant nomen tuum.
Numérotation du verset Act. 9,15 

Dixit autem ad eum Dominus : Vade, quoniam vas electionis est mihi iste,
ut portet nomen meum
coram gentibus et regibus et filiis Israel.
Numérotation du verset Act. 9,16 

Ego enim ostendam illi,
quanta oporteat eum pro nomine meo pati.
Numérotation du verset Act. 9,17 

Et abiit Ananias et introivit in domum
et imponens ei manus
dixit : Saule frater, Dominus Iesus10 misit me
10 Iesus] post me Weber
qui apparuit tibi in via qua veniebas,
ut videas
et implearis
Spiritu sancto.
Numérotation du verset Act. 9,18 

Et confestim
ceciderunt ab oculis eius tamquam squame
et visum recepit,
et surgens baptizatus est.
Numérotation du verset Act. 9,19 

Et cum accepisset cibum
confortatus est.
fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot.
Numérotation du verset Act. 9,20 

Et continuo ingressus11 in synagogas12 predicabat Dominum13,
11 ingressus] om. Weber |
12 in synagogas] in synagogis Weber |
13 Dominum] Iesum Weber |
quoniam hic est Filius Dei.
Numérotation du verset Act. 9,21 

Stupebant autem omnes
qui audiebant et dicebant : Nonne hic est qui expugnabat in Hierusalem eos qui invocabant nomen istud ?
Et huc
ad hoc venit,
ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum ?
Numérotation du verset Act. 9,22 

Paulus14 autem
14 Paulus] Saulus Weber
magis invalescebat15 et confundebat Iudeos qui habitabant Damasci affirmans quoniam hic est Christus.
15 invalescebat] convalescebat Weber
Numérotation du verset Act. 9,23 

Cum implerentur autem dies multi
concilium16
16 concilium] consilium Weber
fecerunt Iudei ut eum interficerent.
Numérotation du verset Act. 9,24 

Note autem facte sunt Saulo insidie eorum.
Custodiebant
autem et portas die ac nocte ut eum interficerent.
Numérotation du verset Act. 9,25 

Accipientes autem discipuli eius
nocte per murum dimiserunt eum,
submittentes in sporta.
Numérotation du verset Act. 9,26 

Cum autem venisset
in Hierusalem temptavit
se iungere17 discipulis et omnes timebant eum, non credentes quod18 esset discipulus.
17 temptavit se iungere] temptabat iungere se Weber |
18 quod] quia Weber |
Numérotation du verset Act. 9,27 

Barnabas
autem apprehensum illum
duxit ad apostolos et narravit illis
quomodo in via vidisset Dominum, et quia locutus est ei et quomodo in Damasco
fiducialiter egerit in nomine Iesu.
Numérotation du verset Act. 9,28 

Et erat cum illis intrans et exiens Hierusalem19 fiducialiter20 agens in nomine Domini.
19 Hierusalem] in praem. Weber |
20 fiducialiter] et praem. Weber |
Numérotation du verset Act. 9,29 

Loquebatur quoque gentibus21 et disputabat cum Grecis.
21 gentibus] om. Weber
illi autem querebant occidere eum.
Numérotation du verset Act. 9,30 

Quod cum cognovissent fratres
deduxerunt eum Cesaream
et dimiserunt Tharsum.
Numérotation du verset Act. 9,31 

Ecclesia quidem per totam
Iudeam et Galileam et Samariam
habebat pacem
et edificabatur
ambulans
in timore Domini et consolatione Sancti spiritus
replebatur.
Numérotation du verset Act. 9,32 

Factum est autem Petrum dum pertransiret universos,
devenire et ad sanctos qui habitabant Lidde.
Numérotation du verset Act. 9,33 

Invenit autem ibi hominem quemdam nomine Eneam
ab annis octo iacentem in grabato qui erat paralyticus.
Numérotation du verset Act. 9,34 

Et ait illi Petrus : Eneas
sanat te Dominus22 Iesus Christus.
22 Dominus] om. Weber
Surge
et sterne tibi
et continuo
surrexit.
Numérotation du verset Act. 9,35 

Et viderunt illum omnes qui habitabant Lidde et Sarone
qui conversi sunt ad Dominum
Numérotation du verset Act. 9,36 

In Ioppe autem fuit quedam discipula
que interpretata dicitur Dorcas.
Hec erat plena operibus bonis
et eleemosynis quas faciebat.
Numérotation du verset Act. 9,37 

Factum est autem in diebus illis
ut infirmata moreretur.
Quam cum lavissent
posuerunt eam in cenaculo.
Numérotation du verset Act. 9,38 

Cum autem23 prope esset Lidda ab
23 autem] om. Weber
Ioppe, discipuli audientes quia Petrus esset in ea duos viros miserunt24 ad eum,
24 duos...miserunt] inv. Weber
rogantes ne pigriteris venire usque ad nos.
Numérotation du verset Act. 9,39 

Exsurgens autem Petrus venit cum illis.
Et cum advenisset duxerunt illum in cenaculum et circumsteterunt illum omnes vidue
flentes,
et ostendentes tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas.
Numérotation du verset Act. 9,40 

Eiectis autem
omnibus foras Petrus ponens genua oravit,
et conversus ad corpus dixit : Tabita, surge.
At illa
aperuit oculos suos
et viso Petro resedit.
Numérotation du verset Act. 9,41 

Dans autem illi manum
erexit eam.
Et cum vocasset sanctos et viduas
assignavit eam vivam.
Numérotation du verset Act. 9,42 

Notum autem factum est per universam Ioppen et crediderunt multi in Domino.
Numérotation du verset Act. 9,43 

Factum est autem ut dies multos moraretur in Ioppe
apud Simonem
coriarium quemdam25.
25 quendam] ante Simonem Weber

Capitulum 9

Numérotation du verset Act. 9,1 
Saulus
marg.| SAULUS. Redit ad hoc quod super dixerat  : «Saulus adhuc devastabat Ecclesiam »a .
a Act. 8, 3.
autem adhuc
interl.| nondum devastare et persequi dimittebat
spirans1 minarum
1 spirans] inspirans Weber
interl.| in verbis
et cedis
interl.| in opere
marg.| MINIS 2  ET  CEDIS. Minis terrens absentes, cede afficiebat presentes, dubitatur utrum occideret seu flagellaret vel utrumque faceret.
2 sic Rusch
marg.| SPIRANS  MINARUM  ET  CEDIS. Spirat in modum ignis, non ab alio {t. 4 : Erfurt, f. 1157vb ; facsim., p. 474b} incitatus ipse alios accendebat.
in discipulos Domini,
interl.| quia ita tunc vocabantur Christiani
accessit {t. 4 : Erfurt, f. 1157vb ; facsim., p. 474b} ad principem sacerdotum
interl.| non vocatus sed sponte zelo concitante eum
Numérotation du verset Act. 9,2 
et petiit ab eo
interl.| non ingeruntur ei sed ipse petiit
epistolas
interl.| epistola missiva
in Damascum
interl.| Syrie civitatem remotam quia in proximis iam exercuerat persecutionem
ad synagogas,
interl.| Iudeorum
ut si quos inveniret3
3 inveniret invenisset] inveniret invenisset Weber
interl.| quia pauci erant
huius vite4
4 vite] viae Weber
interl.| qua vivebant discipuli Domini
viros ac mulieres
interl.| utrumque persequitur sexum
vinctos perduceret Hierusalem5.
5 Hierusalem] in praem. Weber
interl.| non ait ut occideret
Numérotation du verset Act. 9,3 
Et cum iter faceret, contigit
interl.| contingere de bonis dicitur
ut appropinquaret Damasco.
interl.| prohibendus erat cum appropinquaret civitati
Et subito
interl.| nescit tarda molimina Spiritus sancti gratia
circumfulsit eum
interl.| ut terreretur
lux de celo.
interl.| ut prius apostolis ignis apparuit ita Paulo lux fulsit
Numérotation du verset Act. 9,4 
Et cadens
marg.| ET  CADENS. Territus ad terram refugit, vel quasi adorans in faciem cadit.
in terram audivit vocem dicentem sibi : Saule
interl.| increpando iteratur
Saule
interl.| increpando non nesciendo interrogat
quid me persequeris ?
interl.| in membris
marg.| QUID  ME  PERSEQUERIS ? B<EDA>. Non ait membra sed me, quia ipse in membris adhuc inimicos patitur, et beneficia membris collata sibi facta denuntiat cum ait : «Esurivi et dedistis mihi manducare»b et exponendo subiuinxit : «Quamdiu uni ex minimis istis feci mihi fecistis»c.
b Mt. 25, 35.
c Mt. 25, 40.
Numérotation du verset Act. 9,5 
Qui dixit : Quis es Domine ?
interl.| utrum Deus vel angelus
interl.| Deum legis quarebat Dominum nominat qui de celo vocem dabat
Et ille : Ego sum
interl.| ego Deus de celestibus loquor quem mortuum putabas
Iesus
interl.| salvator
marg.| EGO  SUM  IESUS. B<EDA>. Non Deum vel Dei Filium se vocat sed humilitatis mee inquit infirma suscipe et superbie tue squamas depone.
quem tu persequeris.
interl.| ut hominem
Durum est tibi contra stimulum calcitrare6.
6 Durum...calcitrare] om. Weber
interl.| verbum et potentia Dei
Numérotation du verset Act. 9,6 
Et tremens
interl.| fulgore
ac stupens
interl.| stupebat non putans Iesum in celo esse
interl.| propter vocem que fuit cum stupore
dixit : Domine, quid me vis facere ?
interl.| indica voluntatem tuam et ego obediam, intellexit quod stimulus compellebat eum ad opus
Et Dominus ad eum7 :
7 et tremens...ad eum] om. Weber
Numérotation du verset Act. 9,7 
surge8
8 surge] sed praem. Weber
marg.| SURGE. B<EDA>. Impiger operare ut bos, et esto doctor Ecclesie. In lege scriptum est : ‘Non alligabis os bovi trituranti’d.
d Cf. Dt. 25, 4 : « Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas » ; 1Cor. 9, 9 : « Scriptum est enim in lege Moysi : Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo ? ».
et ingredere civitatem
marg.| INGREDERE. R<ABANUS>. Ingressurus civitatem terretur, ne sanctis tristitiam inferat de hinc domatus iubetur ingredi ut fidem discat quam impugnaverat.
et dicetur tibi quid te oporteat facere.
marg.| ET  DICETUR  TIBI etc. Exemplum discendi datur et superbia increpatur ut nullus alium indignum estimet a quo doceatur quod ignoret.
marg.| B<EDA>. Non continuo que facienda sunt monstrat, sed in civitate predocet esse audienda ut tanto post in bono solidius staret quanto prius eversus a pristino errore cecidisset.
Viri autem illi qui comitabantur cum eo stabant
interl.| non ceciderunt
stupefacti,
interl.| lumine claritatis
audientes quidem vocem neminem autem videntes.
interl.| faciem loquentis non viderant
marg.| AUDIENTES  QUI  VOCEM. R<ABANUS>. Vocem Pauli ut infra legitur dicente Paulo : «Qui mecum erant lumen quidem viderunt vocem autem non audierunt eius qui loquebatur mecum»e.
e Act. 22, 9.
Numérotation du verset Act. 9,8 
Surrexit
interl.| modo sponte
autem Saulus de terra, apertisque oculis {t. 4 : Erfurt, f. 1158ra ; facsim., p. 475a} nihil videbat.
marg.| APERTISQUE  OCULIS.R<ABANUS>. Ostenditur ei in corpore, quod prius patiebatur in anima. Sicut enim apertus oculus sine visu sic lex inutilis sine fide Christi.
marg.| APERTISQUE  OCULIS  NIHIL etc. B<EDA>. Oculis non posset rursus bene videre nisi prius cecatus, sapientia qua turbabatur exclusa fidei se committeret.
Ad manus autem
interl.| manus eius mensibus suis tenentes
illum trahentes introduxerunt Damascum.
Numérotation du verset Act. 9,9 
Et erat tribus diebus
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1158ra ; facsim., p. 475a} ET  ERAT etc. R<ABANUS>. Hic datur forma penitentibus ut ex triduo incipiant, hoc etiam triduo catechuminorum gradus dedicatur.
marg.| TRIBUS  DIEBUS. B<EDA>. Apparet quod per triduum quo cecatus lucem gratie exspectabat non torpens otio, sed illustratus a Deo celestia rimabatur. Credibile est quod etiam eo tempore dispensationem evangelii edoctus sit, de quo gloriatur ad Galatas dicens : «Neque ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi»f et paulo post : «Ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem illum in gentibus»g etc.
f Gal. 1, 12.
g Gal. 1, 16.
non videns
interl.| ut sciat quam opportunum sit anime liberari a cecitate
marg.| NON  VIDENS. Quia non credebat Deum tertia die resurgendo mortem vicisse, suo exemplo instruitur qui tenebras tridui luce reversa mutavit.
et non manducans neque bibens9.
9 et...bibens] et non manducavit neque bibit Weber
marg.| NON  MANDUCANS etc. R<ABANUS>. Hoc anime sue acciderat que cibum interiorem non habuerat et potum, ex inedia autem corporis et siti ostenditur animam indigentem satiari oportere.
Numérotation du verset Act. 9,10 
Et10 erat autem quidam discipulus
10 et] om. Weber
interl.| Christi
Damasci nomine Ananias
interl.| merito vocatur ‘gratia Dei’, cui a Deo data est illuminatio Pauli
marg.| ANANIA. R<ABANUS>. Indicium familiaritatis aliquem vocari suo nomine.
et dixit ad illum in visu Dominus : Anania at ille ait : ecce ego, Domine.
interl.| confitetur se servum et obedire paratum
Numérotation du verset Act. 9,11 
Et Dominus ad illum : Surgens vade
interl.| nihil aliud interveniat sed ut surrexeris vade
in vicum
marg.| IN  VICUM. R<ABANUS>. Vici dicuntur agri aut civitatibus, aut sibi intrinsecus in civitate proximi.
qui vocatur Rectus et quere
interl.| in tribu Iuda id est inter Iudeos qui ibi erant
in domo Iude Saulum nomine Tharsensem.
interl.| id est de Tharso Cilicie unde cum parentibus migraverat
Ecce enim orat.
interl.| mitem eum feci nulli timendus est
Numérotation du verset Act. 9,12 
Et vidit virum Ananiam nomine
interl.| in visu
interl.| de tribu iuda
interl.| uterque in visione ostenditur alteri et nomen eius indicatur, ut prius sint sibi invicem noti quam se videant
introeuntem, et imponentem sibi manus ut visum recipiat.
interl.| interiorem et exteriorem
Numérotation du verset Act. 9,13 
Respondit autem Ananias : Domine, audivi a multis de viro hoc,
interl.| ovis lupum timet
quanta mala sanctis tuis fecerit in Hierusalem.
interl.| in sancta civitate sanctis mala fecit et ideo in ceteris locis timendus est
Numérotation du verset Act. 9,14 
Et hic habet potestatem
interl.| et voluntas non deest
a principibus sacerdotum alligandi
interl.| persequendi non occidendi
omnes qui invocant nomen tuum.
Numérotation du verset Act. 9,15 
Dixit autem ad eum Dominus : Vade, quoniam vas electionis est mihi iste,
interl.| probandus multitudine tribulationum vel integer est carne
marg.| VADE  QUONIAM. B<EDA>. Non est timendus quasi persecutor, sed amplectendus ut frater, quia mala que sanctis intulit paratus est sustinere.
ut portet nomen meum
interl.| nomen illud portabit cuius invocatores alligare venit
coram gentibus et regibus et filiis Israel.
interl.| Iudeis
Numérotation du verset Act. 9,16 
Ego enim ostendam illi,
interl.| non tu eum docebis sed baptizabis
quanta oporteat eum pro nomine meo pati.
interl.| in temptatione probatur electum vas vasa enim figuli probat fornax
Numérotation du verset Act. 9,17 
Et abiit Ananias et introivit {t. 4 : Erfurt, f. 1158rb ; facsim., p. 475b} in domum
interl.| ad Saulum
marg.| INTROIVIT  IN  DOMUM. Impleta est prophetia Isaie dicentis : «Habitabit lupus cum agno»h, id est Saulus cum Anania.
h Is. 11, 6.
et imponens ei manus
interl.| ut catechumini adhuc lignantur sale
dixit : Saule frater, Dominus Iesus11 misit me
11 Iesus] post me Weber
interl.| cui dixisti Domine quid vis me facere
qui apparuit tibi in via qua veniebas,
interl.| signum dicit ut se a Domino sciat esse missum
ut videas
interl.| utroque modo
et implearis
interl.| in baptismo
Spiritu sancto.
Numérotation du verset Act. 9,18 
Et confestim
interl.| ne puterur casu factum
ceciderunt ab oculis eius tamquam squame
marg.| CECIDERUNT  SQUAME. B<EDA>. Serpentis corpus squamis tegitur Iudei serpentes sunt, et genimina viperarum quorum perfidiam Saulus secutus, quasi pelle serpentis oculos cordis texerat, sed cadentibus squamis sub manu Ananie {t. 4 : Erfurt, f. 1158rb ; facsim., p. 475b} monstratur in facie quod lumen recepit in mente.
marg.| R<ABANUS>. Quod cadunt squame, similitudo est interioris visionis renovate de legis velamine.
et visum recepit,
interl.| quia et ante viderat
et surgens baptizatus est.
Numérotation du verset Act. 9,19 
Et cum accepisset cibum
interl.| duplicem
confortatus est.
interl.| dupliciter
fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot.
Numérotation du verset Act. 9,20 
Et continuo ingressus12 in synagogas13 predicabat Dominum14,
12 ingressus] om. Weber
13 in synagogas] in synagogis Weber
14 Dominum] Iesum Weber
interl.| Iesum Christum hominem esse
marg.| CONTINUO  INGRESSUS  IN  SYNAGOGIS etc. Implet sermonem Domini dicentis : ‘Qui vult venire post me abneget semetipsum’i etc.
i Cf. Mt. 16, 24 : « Tunc Iesus dixit discipulis suis : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me ».
quoniam hic est Filius Dei.
Numérotation du verset Act. 9,21 
Stupebant autem omnes
interl.| infideles qui ignorabant mysterium
qui audiebant et dicebant : Nonne hic est qui expugnabat in Hierusalem eos qui invocabant nomen istud ?
interl.| Iesu quod modo predicat
marg.| NONNE  HIC  EST etc. R<ABANUS>. Exemplum dat non rubescendi, ubi patet veritas mutare sententias15 suas.
15 sententias] sentenetias cacogr. Rusch
Et huc
interl.| non ad hoc venit quod facit
ad hoc venit,
interl.| tantam diligentiam adhibuit persecutioni
ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum ?
Numérotation du verset Act. 9,22 
Paulus16 autem
16 Paulus] Saulus Weber
interl.| tale exordium habuit vasis probatio
marg.| PAULUS  AUTEM. B<EDA>. Petrus et Paulus latina vel greca sunt nomina et non hebrea, quia Hebrei ‘P’ non habent.
magis invalescebat17 et confundebat Iudeos qui habitabant Damasci affirmans quoniam hic est Christus.
17 invalescebat] convalescebat Weber
interl.| Iesus homo est Christus Deus
Numérotation du verset Act. 9,23 
Cum implerentur autem dies multi
interl.| a baptismo
concilium18
18 concilium] consilium Weber
interl.| vel : ‘consilium’
fecerunt Iudei ut eum interficerent.
interl.| utrum in Damasco dubitatur sed tamen magis videtur ibi factum esse
Numérotation du verset Act. 9,24 
Note autem facte sunt Saulo insidie eorum.
interl.| aut per indicium hominum aut per Spiritum
Custodiebant
interl.| non solum consilium fecerunt sed etc.
marg.| CUSTODIEBANT. Non Iudei sed cives cum rege suo Aretha ut ipse scribit ad Galatas, Iudeis enim concordabant gentiles in persecutione Christianorum.
autem et portas die ac nocte ut eum interficerent.
Numérotation du verset Act. 9,25 
Accipientes autem discipuli eius
interl.| Christi vel Ecclesie
marg.| ACCIPIENTES  AUTEM  DIE etc. B<EDA>. Christi vel Ecclesie. In greco : non est additum eius ut generaliter discipuli Christi vel Ecclesie intelligantur. Non dum enim Paulus discipulos habuit.
nocte per murum dimiserunt eum,
marg.| MURUM. B<EDA>. Hoc genus effugii in Ecclesia servatur, quando aliquis insidiis diaboli vel seculi laqueis circumfusus fidei et spei munimine salvatur, murus enim damasci - que sanguinem bibens interpretatur - adversitas est seculi. Rex Aretha diabolus est, Sporta que iuncis et palmis conficitur vel texitur fidei et spei coniunctio est. Iuncus iuriditas fidei et palma spes eternitatis. Qui ergo muro adversitatis se cinctum videt sportam virtutis ascendat et evadet.
marg.| GREGORIUS. In morem militis fecit qui obsessus in angusto, in latitudinem campi erumpit ut plures hostium occcidat postea multis acquisitis pro Christo mortem subiit, quia non timore mortis fugit qui dixit mihi vivere Christus et mori lucrum.
submittentes in sporta.
Numérotation du verset Act. 9,26 
Cum autem venisset
marg.| CUM  AUTEM  VENISSET. Non quam cito baptizatus est venit in Hierusalem ad apostolos {t. 4 : Erfurt, f. 1158va ; facsim., p. 476a} sed sicut Galatis scribit, primo abiit in Arabiam et inde reversus est Damascum. Deinde post annos tres venit Hierusalem videre Petrum etc. Deinde ut Lucas testatur venit in partes Syrie et Cilicie. Utrum autem prima aut secunda vice Damasci insidias pertulerit non facile patet. Nam et secunda intelligi potest ex eo quod dicitur multis diebus impletis consilium fecisse Iudeos.
marg.| TEMPTAVIT etc. Hoc est quod ipse in epistola ait : ‘Eram ignotus facie Ecclesiis Iudee que erant in Christo tamen auditum habebant de me’j.
j Gal. 1, 22-23 : « Eram autem ignotus facie Ecclesiis Iudee, quae erant in Christo : tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat : et in me clarificabant Deum ».
se iungere19 discipulis et omnes timebant eum, non credentes quod20 esset discipulus.
19 temptavit se iungere] temptabat iungere se Weber
20 quod] quia Weber
Numérotation du verset Act. 9,27 
Barnabas
interl.| Levites
marg.| BARNABAS. B<EDA>. Hic fuit Cyprius genere Levites qui pretium agri ad pedes apostolorum super memoratur attulisse.
autem apprehensum illum
marg.| APPREHENSUM  ILLUM. B<EDA>. Quando hoc factum est et ad quos apostolos ductus sit, ipse ostendit ad Galatas scribens : «Cum placuit ei qui me segregavit ex utero matris»k etc. Et postea : «Deinde post annos tres veni Hierosolymam videre Petrum et mansi apud eum diebus quindecim alium autem apostolorum neminem vidi nisi Iacobum fratrem Domini»l. Quod ergo subsequenter ait et erat cum illis intrans et exiens hoc est per dies quindecim quibus cum Petro et Iacobo moratus est et quod in epistola sua dicit : «Deinde veni in partes Syrie et Cilicie»m. Hoc est quod Lucas ait loquebatur :   Et disputabat cum Grecis .
k Gal. 1, 15.
l Gal. 1, 18-19.
m Gal. 1, 21.
duxit ad apostolos et narravit illis
interl.| Barnabas de Paulo sive Paulus de se ipso
quomodo in via vidisset Dominum, et quia locutus est ei et quomodo in Damasco
interl.| quando ut predixit historia predicabat Iesum
fiducialiter egerit in nomine Iesu.
Numérotation du verset Act. 9,28 
Et erat cum illis intrans et exiens Hierusalem21 fiducialiter22 agens in nomine Domini.
21 Hierusalem] in praem. Weber
22 fiducialiter] et praem. Weber
Numérotation du verset Act. 9,29 
Loquebatur quoque gentibus23 et disputabat cum Grecis.
23 gentibus] om. Weber
interl.| Iudeis inter grecos natis
marg.| CUM  GRECIS. R<ABANUS>. Grecis Iudei dicuntur qui inter Grecos dispersione sunt nati.
marg.| B<EDA>. Grecos in Hierusalem, Iudeos in Damasco civitate gentium docuit, quia in civitate Dei gentiles adunandi sunt Iudei vero in perfidia gentium permansuri.
illi autem querebant occidere eum.
Numérotation du verset Act. 9,30 
Quod cum cognovissent fratres
interl.| ipse non timuit sed fratribus consensit
deduxerunt eum Cesaream
interl.| Palestine
interl.| unde Dominusn : “In quacumque civitate persecuti vos fu<erint> fu<gite> in aliam”
n Cf. sententia : « Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam » ex Mt. 10, 23 : « Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam », ut ref. Augustinus Hipponensis , In Ioannis evangelium, tract. 46, par. 7, et alii, passim. Cf. Sabatier, t. 3, p. 58 ; cf. Mt. 5, 11 : « Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me ». [MM2016]
marg.| CESAREAM. Cesarea Philippi civitas est Syrie. Tharsus civitas est Cilicie.
et dimiserunt Tharsum.
interl.| quasi ad amicos Ecclesie
Numérotation du verset Act. 9,31 
Ecclesia quidem per totam
interl.| non solum Hierosolymis
marg.| ECCLESIA  QUIDEM etc. Talia ut supra dictum est in fine narrationum et principio interseruntur sepe ad laudem apostolorum et Ecclesiastice fidei.
Iudeam et Galileam et Samariam
interl.| unde Dominus : “Eritis mihi testes in Hierusalem Iudea sive Samaria”o etc.
o Cf. Act. 1, 8 : « Sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus sancti in vos, et eritis mihi testes in Ierusalem, et in omni Iudea, et Samaria, et usque ad ultimum terre ».
habebat pacem
interl.| in se ipsa
et edificabatur
interl.| in unum sanctum templum Dei
ambulans
interl.| conversando vel crescendo per gradus sermonis
in timore Domini et consolatione Sancti spiritus
interl.| quia Paraclitus est
marg.| ET  CONSOLATIONE. Consolatio in labore datur. Unde patet quod Ecclesia temptabatur.
replebatur.
interl.| sive multiplicabatur
Numérotation du verset Act. 9,32 
Factum est autem Petrum dum pertransiret universos,
interl.| discurrendo predicando
devenire et ad sanctos qui habitabant Lidde.
Numérotation du verset Act. 9,33 
Invenit autem ibi hominem quemdam nomine Eneam
marg.| NOMINE  ENEAM. R<ABANUS>.   Eneas signat genus humanum languens amore terrenorum sed apostolorum opere et ore sanatum, quia enim mundus quatuor plagis distinguitur et cursus seculi quatuor temporibus variatur qui presentia {t. 4 : Erfurt, f. 1158vb ; facsim., p. 476b} amplectitur quasi octo annis grabato sternitur. Grabatum est segnities in qua quiescit animus eger qui infirmatur voluptate carnis et delectatione seculi.
ab annis octo iacentem in grabato qui erat paralyticus.
interl.| non novem ut virtus sit gloriosior
Numérotation du verset Act. 9,34 
interl.| frater
interl.| Eneas interpretatur frater
sanat te Dominus24 Iesus Christus.
24 Dominus] om. Weber
interl.| non ego Domini sui non suam querit gloriam
Surge
interl.| impletur illud saliet sicut cervus claudus
et sterne tibi
interl.| tu non alius tibi sternat
marg.| SURGE  ET  STERNE. Quem de paralysi curaverat surgere et sternere sibi precepit, insinuans ut qui fidem in corde preceperat non solum torporem discutiat, sed etiam opera paret in quibus quiescat.
et continuo
interl.| sine mora
surrexit.
interl.| quia pars operis ponitur pro omni opere
Numérotation du verset Act. 9,35 
Et viderunt illum omnes qui habitabant Lidde et Sarone
marg.| LIDDE  ET  SARONE. Que civitates fuerunt converse ad Deum, ideo enim fiebant virtutes in eis.
qui conversi sunt ad Dominum
interl.| cum prius essent aversi
Numérotation du verset Act. 9,36 
In Ioppe autem fuit quedam discipula
interl.| christiana
marg.| NOMINE  THABITA. R<ABANUS>.   Thabita de hebreo in latinum Dorcas transfertur, vel damula ut in exemplaribus invenitur.p
p <Parall . > Glossa ordinaria (Prv. 6, 5).
que interpretata dicitur Dorcas.
marg.| DORCAS. All<egorice> : id est damula vel caprea significat animam studio virtutis sublimem, sed hominum opinione contemptibilem. Interpretationem enim nominis Lucas ponens mysterium inesse significat hec animalia morantia in montibus acute vident. Unde ab acumine visus dorcades grece vocantur. Sic meritis operum excelsi superius intendunt et sibi circumspecte invigilant, simpliciter vivunt discreto gradu operis quasi fissa ungula incedunt, verbum Dei assidua meditatione ruminant.
Hec erat plena operibus bonis
interl.| nihil imperfecti habens
et eleemosynis quas faciebat.
interl.| non accipiens personas
Numérotation du verset Act. 9,37 
Factum est autem in diebus illis
interl.| quibus Petrus venit Liddam
marg.| FACTUM  EST  AUTEM etc. B<EDA>. Sancti cum per fragilitatem nature delinquunt quasi in diebus bonorum operum subita infirmitate occunbunt. Sed cum mox lacrimis insistunt spem recuperande virtutis ascendunt sanctorum auxilia invocant et bona intermissa recogitant faciunt quod sequitur quam cum lavissent etc. que de Petri vocatione et eleemosynarum dorcadis ostensione narrantur.
marg.| B<EDA>. Si sancti ignorantia vel infirmitate mortem anime incurrunt, pro recte intentionis integritate suscitari merentur sicut Petro contigit cui recte quod de Dorcade scriptum est aptari potest.
ut infirmata moreretur.
interl.| non subita mors fuit
Quam cum lavissent
interl.| in quibusdam codicibus invenitur cum lavissent unguentis
posuerunt eam in cenaculo.
marg.| IN  CENACULO. R<ABANUS>. In loco superiori ponitur, vel propter altitudinem meriti, vel propter sublimitatem miraculi quod faciendum erat de ea.
Numérotation du verset Act. 9,38 
Cum autem25 prope esset Lidda ab
25 autem] om. Weber
interl.| vel : ad
Ioppe, discipuli audientes quia Petrus esset in ea duos viros miserunt26 ad eum,
26 duos...miserunt] inv. Weber
interl.| sexum prudentiorem
interl.| numerus testium quem Dominus mittebat
rogantes ne pigriteris venire usque ad nos.
interl.| causam non indicant ne venire recuset propter humilitatem
Numérotation du verset Act. 9,39 
Exsurgens autem Petrus venit cum illis.
interl.| impiger et humilis nulla excusatione est usus
Et cum advenisset duxerunt illum in cenaculum et circumsteterunt illum omnes vidue
interl.| sancte pro sancta sanctum precantur
flentes,
interl.| miserie sue misericordem et flent coram eo qui erat misericors
marg.| VIDUE  FLENTES. B<EDA>. Sunt pie cogitationes anime penitentis que pristinum iugorem, quasi viri regimen ad tempus obmiserant he pro anima delinquente suppliciter exorant.
marg.| Opus misericordie illius ostendunt ut pateat quod merito fleant et ideo Petrus eis compatitur.
et ostendentes tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas.
interl.| non suis vocibus pro defuncta sed ipsius operibus precantur quia eleemosyna non solu a secunda sed etiam a prima morte liberat
Numérotation du verset Act. 9,40 
Eiectis autem
marg.| EIECTIS  AUTEM. R<ABANUS>. Iuxta exemplum Christi filiam archisynagogi principis {{t. 4 : Erfurt, f. 1159ra ; facsim., p. 477a} resuscitantis hoc factum est ad vitandam elationem, vel ne indigni signum viderent.
{{t. 4 : Erfurt, f. 1159ra ; facsim., p. 477a} omnibus foras Petrus ponens genua oravit,
interl.| orat ut servus, Iesus autem implet ut Deus
et conversus ad corpus dixit : Tabita, surge.
interl.| in nomine Iesu non in meo
At illa
interl.| facta oratione
aperuit oculos suos
marg.| APERUIT  OCULOS. B<EDA>. Rectus ordo resurgentium, prius oculos mentis aperit, postea agnita voce Petri resedit, lumen sue circumspectionis amissum recepit, ut ad doctrinam eorum qui adiuvant vivant.
marg.| APERUIT  OCULOS  RESEDIT  EREXIT. Isti sunt tres gradus resuscitationis.
et viso Petro resedit.
interl.| ex visione Petri resedit
Numérotation du verset Act. 9,41 
Dans autem illi manum
interl.| auxilium
marg.| DANS  AUTEM  ILLI  MANUM. Contacta manu Petri Tabita resurgit, quia anima languens peccatis nullo melius ordine quam sanctorum exemplis convalescit.
erexit eam.
interl.| boni operis exemplum
Et cum vocasset sanctos et viduas
interl.| quibus prebuerat beneficia
assignavit eam vivam.
Numérotation du verset Act. 9,42 
Notum autem factum est per universam Ioppen et crediderunt multi in Domino.
interl.| hec erat precipua causa virtutum
Numérotation du verset Act. 9,43 
Factum est autem ut dies multos moraretur in Ioppe
interl.| pulchra vel pulchritudo
apud Simonem
interl.| in domo obedientis moratur
coriarium quemdam27.
27 quendam] ante Simonem Weber
interl.| coriarium a curia el coriarium a coriis



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Act. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 20/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=74&chapitre=74_9)

Notes :