Glossa ordinaria

Capitulum 18

Numérotation du verset Act. 18,1 

Post hec egressus
ab Athenis venit Corinthum
Numérotation du verset Act. 18,2 

et inveniens quemdam Iudeum nomine Aquilam Ponticum genere qui nuper venerat ab Italia et Priscillam uxorem eius, eo quod precepisset Claudius discedere
omnes Iudeos a Roma accessit ad eos,
Numérotation du verset Act. 18,3 

et quia eiusdem erat artis manebat apud eos et operabatur. Erat autem scenofactorie artis.
Numérotation du verset Act. 18,4 

a
0 Act. 18, 4 = Et disputabat in synagoga per omne sabbatum, interponens nomen Domini Iesu suadebatque Iudeis et Grecis Amiatinus Clementina etc.] om. Rusch Weber. Cf. Wordsworth p. 331.
Numérotation du verset Act. 18,5 

Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo
Paulus testificans Iudeis esse Christum Iesum.
Numérotation du verset Act. 18,6 

Contradicentibus autem eis et blasphemantibus
excutiens vestimenta sua1
1 sua] om. Weber
dixit ad eos : Sanguis vester
super caput vestrum.
Mundus ego ex hoc.
Ad gentes vadam.
Numérotation du verset Act. 18,7 

Et migrans inde intravit in domum cuiusdam nomine Titi Iusti
colentis Deum,
cuius domus erat coniuncta synagoge.
Numérotation du verset Act. 18,8 

Crispus
autem archisynagogus
credidit Domino cum omni domo sua. Et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur.
Numérotation du verset Act. 18,9 

Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo : Noli timere,
sed loquere
et ne taceas.
Numérotation du verset Act. 18,10 

Propter quod ego sum tecum
et nemo apponetur tibi, ut noceat te quoniam populus est mihi multus in hac civitate.
Numérotation du verset Act. 18,11 

Sedit autem annum et sex menses docens apud eos verbum Dei.
Numérotation du verset Act. 18,12 

Gallione autem proconsule Achaie
insurrexerunt uno animo Iudei in Paulum et adduxerunt eum ad tribunal
Numérotation du verset Act. 18,13 

dicentes quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum.
Numérotation du verset Act. 18,14 

Incipiente autem Paulo aperire os
dixit Gallio ad Iudeos : Si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum
o viri iudei
recte vos sustinerem.
Numérotation du verset Act. 18,15 

Si vero questiones sunt de verbo et nominibus
et legis vestre
vos ipsi videritis.
Iudex ego horum nolo esse
Numérotation du verset Act. 18,16 

et minavit eos a tribunali.
Numérotation du verset Act. 18,17 

Apprehendentes autem omnes
Soschenem
principem synagoge
percutiebant ante tribunal et nihil eorum Gallioni cure erat.
Numérotation du verset Act. 18,18 

Paulus vero cum adhuc sustinuisset
dies multos
fratribus
valefaciens
navigavit Syriam
et cum eo Priscilla et Aquila
qui sibi totonderat
in Cencris
caput habebat enim votum.
Numérotation du verset Act. 18,19 

Devenitque Ephesum
et illos
ibi
reliquit. Ipse vero ingressus synagogam disputabat2 cum Iudeis.
2 disputabat] disputavit Weber
Numérotation du verset Act. 18,20 

Rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret non consensit,
Numérotation du verset Act. 18,21 

sed valefaciens et dicens iterum revertar ad vos Deo volente
profectus est ab Epheso.
Numérotation du verset Act. 18,22 

Et descendens Cesaream
ascendit,
et salutavit Ecclesiam
et descendit Antiochiam.
Numérotation du verset Act. 18,23 

Et facto ibi aliquanto tempore
profectus est perambulans ex ordine Galatiam3 regionem et Phrigiam confirmans
3 Galatiam] galaticam Weber
omnes discipulos.
Numérotation du verset Act. 18,24 

Iudeus autem quidam
Apollo nomine Alexandrinus
natione vir eloquens devenit Ephesum potens in Scripturis.
Numérotation du verset Act. 18,25 

Hic erat edoctus viam Domini
et fervens spiritu
loquebatur.
Et docebat diligenter ea que sunt Iesu, sciens tantum baptisma Ioannis.
Numérotation du verset Act. 18,26 

Hic ergo cepit fiducialiter
agere in synagoga, quem cum audissent
Priscilla et Aquila assumpserunt eum.
Et diligentius exposuerunt
ei viam Domini4.
4 Domini] Dei Weber
Numérotation du verset Act. 18,27 

Cum autem vellet ire Achaiam
exhortati fratres
scripserunt discipulis
ut susciperent eum.
Qui cum venisset contulit multum
his qui crediderunt5.
5 crediderunt] crediderant Weber
Numérotation du verset Act. 18,28 

Vehementer enim Iudeos revincebat
publice ostendens per Scripturas esse Christum Iesum.

Capitulum 18

Numérotation du verset Act. 18,1 
Post hec egressus
interl.| Paulus
ab Athenis venit Corinthum
Numérotation du verset Act. 18,2 
et inveniens quemdam Iudeum nomine Aquilam Ponticum genere qui nuper venerat ab Italia et Priscillam uxorem eius, eo quod precepisset Claudius discedere
marg.| EO  QUOD  PRECEPISSET  CLAUDIUS  DISCEDERE etc. B<EDA>. Hoc Iosephus {t. 4 : Erfurt, f. 1167rb ; facsim., p. 493b} nono anno Claudii factum narrat. Suetonius dicit quod Claudius Iudeos Roma expulit.
omnes Iudeos a Roma accessit ad eos,
Numérotation du verset Act. 18,3 
et quia eiusdem erat artis manebat apud eos et operabatur. Erat autem {t. 4 : Erfurt, f. 1167rb ; facsim., p. 493b} scenofactorie artis.
interl.| faciendo tabernacula vel funes quia scenos grece latine funis
interl.| scene tabernacula dicuntur qua obumbrant
marg.| SCENOFACTORIE  ARTIS. B<EDA>. Quasi exules et peregrini tentoria sibi quibus in via utantur edificant.
marg.| BE<DA>. Scene vel scenomata obumbracula que sagis, vel arborum frondibus, vel virgultis veteres componebant. Mystice . Sicut Petrus a fluctibus seculi per retia fidei extraxit, sic Paulus umbracula protectionis erigendo, ab umbra criminis, ardore temptationis, et a ventis insidiarum verbo et opere defendit.
Numérotation du verset Act. 18,4 
1
1 Act. 18, 4 = Et disputabat in synagoga per omne sabbatum, interponens nomen Domini Iesu suadebatque Iudeis et Grecis Amiatinus Clementina etc.] om. Rusch Weber. Cf. Wordsworth p. 331.
Numérotation du verset Act. 18,5 
Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo
interl.| evangelii
Paulus testificans Iudeis esse Christum Iesum.
interl.| Deum esse vel Iesum hominem illum esse Christum id est Deum
Numérotation du verset Act. 18,6 
Contradicentibus autem eis et blasphemantibus
interl.| Christum non esse
excutiens vestimenta sua2
2 sua] om. Weber
interl.| evangelii complet preceptum : «Excutite pulverem»a etc.
a Mt. 10, 14.
dixit ad eos : Sanguis vester
interl.| reatus vestre mortis cadat
marg.| SANGUIS  VESTER etc. RA<BANUS>. Annuntiavi vobis iniquitatem vestram. Si iniquo non annuntiaveris iniquitatem suam sanguinem eius de manu tua requiram.
marg.| BE<DA>. Titi Iusti aut proprium nomen viro fuit, aut merito iustitie sic cognominatus est. Non fuit hic Titus discipulus Pauli cui ipse epistolam scripsit et Crete episcopum ordinavit, cum quo et Barnabas ascendens Hierosolymam, contulit evangelium cum apostolis, inquirens in consilio eorum an recte predicaret per baptisma fidei gentes sine circumcisione salvari, non quia ipse de hoc dubitaret sed ut mentes dubitantium apostolorum auctoritate confirmaret.
super caput vestrum.
interl.| animam
Mundus ego ex hoc.
interl.| ad designandam munditiam ab hoc sanguine excussit vestimenta
Ad gentes vadam.
Numérotation du verset Act. 18,7 
Et migrans inde intravit in domum cuiusdam nomine Titi Iusti
interl.| gentilis
colentis Deum,
interl.| hoc non frustra dicitur ideo Deum colebat quia de proximo legem audiebat
cuius domus erat coniuncta synagoge.
Numérotation du verset Act. 18,8 
Crispus
interl.| hic est quem a se baptizatum Paulus ait : «Neminem baptizavi nisi Crispum et Gaium»b
b 1Cor. 1, 14.
autem archisynagogus
interl.| princeps illius synagoge cui domus coniuncta erat
credidit Domino cum omni domo sua. Et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur.
Numérotation du verset Act. 18,9 
Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo : Noli timere,
interl.| proximam ostendit temptationem
sed loquere
interl.| evangelium
et ne taceas.
interl.| veritatem propter timorem
Numérotation du verset Act. 18,10 
Propter quod ego sum tecum
interl.| vobiscum sum usque ad consummationem seculi
et nemo apponetur tibi, ut noceat te quoniam populus est mihi multus in hac civitate.
Numérotation du verset Act. 18,11 
Sedit autem annum et sex menses docens apud eos verbum Dei.
Numérotation du verset Act. 18,12 
Gallione autem proconsule Achaie
interl.| regionis in qua est Corinthus
insurrexerunt uno animo Iudei in Paulum et adduxerunt eum ad tribunal
interl.| ubi proconsul sedebat
Numérotation du verset Act. 18,13 
dicentes quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum.
interl.| alterum Iesum vel Deum Iudeorum sed aliter coli precipit id est quasi Patrem
Numérotation du verset Act. 18,14 
Incipiente autem Paulo aperire os
interl.| iuxta illos ne taceas propter quod ego sum tecum
marg.| INCIPIENTE  PAULO  APERIRE  OS. R<ABANUS>. Implendo illud   ne taceas propter quod ego sum tecum. Et ex hoc apparet Deum cum eo fuisse.
dixit Gallio ad Iudeos : Si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum
interl.| scelus manifestum etiam gentibus et magnum
o viri iudei
interl.| ad Iudeos enim loquitur
recte vos sustinerem.
interl.| iudex inter vos essem
Numérotation du verset Act. 18,15 
Si vero questiones sunt de verbo et nominibus
marg.| DE  VERBO  ET  NOMINIBUS. Quasi diceret : de verbo declarato nunc et narrato in evangelio et nominibus Iesu et Dei vel Dei Patris.
interl.| In greco : apprehendentes omnes greci Sostonem.
interl.| non nostre nec nobis note
vos ipsi videritis.
interl.| iudicetis
Iudex ego horum nolo esse
Numérotation du verset Act. 18,16 
et minavit eos a tribunali.
Numérotation du verset Act. 18,17 
Apprehendentes autem omnes
interl.| in Christum credentes
Soschenem
interl.| infidelem
principem synagoge
interl.| Iudeis cum ignominia expulsis a tribunali gentiles principem eorum maiore contumelia verberantes afficiebant
percutiebant ante tribunal et nihil eorum Gallioni cure erat.
interl.| cura pro ablativo vel cure dativo
Numérotation du verset Act. 18,18 
Paulus vero cum adhuc sustinuisset
interl.| persecutionem maiorem vel moram
dies multos
interl.| annum et sex menses
fratribus
interl.| christianis
valefaciens
interl.| benedicens
navigavit Syriam
interl.| rediit de Europa in Asiam sed breviter anticipat
et cum eo Priscilla et Aquila
interl.| fides mutavit ordinem unde non est masculus vel femina
qui sibi totonderat
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1167va ; facsim., p. 494a} QUI  SIBI  TOTONDERAT. R<ABANUS>. Paulus vel Aquila. Ut multi putant Paulus vel timore Iudeorum vel aviditate convertendi eos.
marg.| Ambigue dictum est sed secundum Hieronymum de Paulo est intelligendum.
in Cencris
marg.| CENCRIS. B<EDA>. Portus est Corinthi ubi navim ascensurus caput ex voto totondit iuxta legem qui se Deo voverant comam nutriebant, dum nazarei fieri volebant et post eam tondentes igni tradebant. Hoc ergo fecit Paulus non oblitus quid de abolitione legis cum aliis apostolis statuerat Hierosolymis, sed ne scandalizaret credentes ex Iudeis simulavit se Iudeum ut Iudeos lucrifaceret. Quidam codices habent : “Totonderunt caput Priscilla et Aquila”, sed Augustinus et Hieronymus singulari numero de Paulo interpretantur. Hieronymus sic ponit navigabat Syriam et cum eo Priscilla et Aquila et totondit caput in Cenchris. Votum enim habebat.
caput habebat enim votum.
Numérotation du verset Act. 18,19 
Devenitque Ephesum
interl.| eundo
et illos
interl.| Priscillam et Aquilam
ibi
interl.| in Epheso
reliquit. Ipse vero ingressus synagogam disputabat3 cum Iudeis.
3 disputabat] disputavit Weber
Numérotation du verset Act. 18,20 
Rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret non consensit,
Numérotation du verset Act. 18,21 
sed valefaciens et dicens iterum revertar ad vos Deo volente
interl.| secundum illud si Deus voluerit et si vixerimus etc.
profectus est ab Epheso.
Numérotation du verset Act. 18,22 
Et descendens Cesaream
interl.| Cappadocie vel Palestine
interl.| a Cesare Augusto sic vocatam
marg.| CESAREAM. R<ABANUS>. Cesarea metropolis est Cappadocie nondum in Syriam Phenicis venerat.
ascendit,
interl.| pro loco vel merito
et salutavit Ecclesiam
interl.| fideles
et descendit Antiochiam.
interl.| Syrie
Numérotation du verset Act. 18,23 
Et facto ibi aliquanto tempore
interl.| ut ante solitus erat
profectus est perambulans ex ordine Galatiam4 regionem et Phrigiam confirmans
4 Galatiam] galaticam Weber
interl.| quia prius crediderant
omnes discipulos.
interl.| suos vel Christianos
Numérotation du verset Act. 18,24 
Iudeus autem quidam
interl.| supra dictum erat devenit Ephesum et illos ibi reliquit
Apollo nomine Alexandrinus
interl.| de Alexandria natus
natione vir eloquens devenit Ephesum potens in Scripturis.
interl.| veteribus
Numérotation du verset Act. 18,25 
Hic erat edoctus viam Domini
interl.| fidem Christi
et fervens spiritu
interl.| suo vel Sancto
loquebatur.
interl.| predicabat Iesum
Et docebat diligenter ea que sunt Iesu, sciens tantum baptisma Ioannis.
interl.| quod solum in aqua sine Spiritu erat
Numérotation du verset Act. 18,26 
Hic ergo cepit fiducialiter
interl.| cum fiducia Iudeis predicare
agere in synagoga, quem cum audissent
interl.| predicantem
Priscilla et Aquila assumpserunt eum.
interl.| ad hospitium vel privatum colloquium
interl.| dicentes Spiritum esse necessarium
ei viam Domini5.
5 Domini] Dei Weber
Numérotation du verset Act. 18,27 
Cum autem vellet ire Achaiam
interl.| ad Corinthios
exhortati fratres
interl.| Priscilla etAquila et ceteri fideles
scripserunt discipulis
interl.| qui erant Corinthi
ut susciperent eum.
interl.| ne timerent quasi Iudeum
Qui cum venisset contulit multum
interl.| «Consolationem ego plantavi Apollo rigavit Deus incrementum dedit»c
c 1Cor. 3, 6.
marg.| CONTULIT  MULTUM. Alia translatio profuit multum credentibus per gratiam hoc est quod apostolus scribit : «Ego plantavi Apollo rigavit»d etc.
d 1Cor. 3, 6.
his qui crediderunt6.
6 crediderunt] crediderant Weber
interl.| prius Paulo predicanti
Numérotation du verset Act. 18,28 
Vehementer enim Iudeos revincebat
interl.| sic consolabatur quia vincendo Iudeos consolabatur Christianos
publice ostendens per Scripturas esse Christum Iesum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Act. Capitulum 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=74&chapitre=74_18)

Notes :