Glossa ordinaria

Capitulum 8

Numérotation du verset Act. 8,1 

1Facta est autem in illa die
1 Act. 8, 1] Hic incipit capitulum 8 apud Wordsworth Weber . Rusch : cf. Act. 7, 59b.
persecutio magna in Ecclesia
que erat Hierosolymis
et omnes dispersi sunt
per regiones Iudee et Samarie
preter apostolos.
Numérotation du verset Act. 8,2 

Curaverunt autem Stephanum
viri timorati
et fecerunt planctum magnum super eum2.
2 eum] illum Weber
Numérotation du verset Act. 8,3 

Saulus
vero devastabat
Ecclesiam
per domos intrans3 viros ac mulieres trahens4
3 intrans] + et Weber |
4 viros ac mulieres - trahens] inv. Weber |
in custodiam5.
5 in custodiam] tradebat praem. Weber
Numérotation du verset Act. 8,4 

Igitur qui dispersi erant
pertransiebant
evangelizantes verbum Dei6.
6 Dei] om. Weber
Numérotation du verset Act. 8,5 

Philippus
autem descendens in civitatem Samarie
predicabat illis Christum.
Numérotation du verset Act. 8,6 

Intendebant autem
turbe his que a Philippo dicebantur unanimiter audientes
et videntes signa
que faciebat.
Numérotation du verset Act. 8,7 

Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos,
clamantes
voce magna exiebant. Multi autem paralytici
et claudi curati sunt.
Numérotation du verset Act. 8,8 

Factum est ergo magnum gaudium in illa civitate.
Numérotation du verset Act. 8,9 

Vir
autem quidam nomine Simon
qui ante fuerat
in civitate magus
seducens
gentem Samarie dicens esse se aliquem magnum
Numérotation du verset Act. 8,10 

cui auscultabant omnes a minimo
usque ad maximum
dicentes : Hic
est virtus
Dei
que vocatur Magna.
Numérotation du verset Act. 8,11 

Attendebant autem eum propter quod
multo tempore magicis suis
dementasset eos.
Numérotation du verset Act. 8,12 

Cum vero credidissent Philippo
evangelizanti de regno Dei
et nomine Iesu Christi.
Baptizabantur viri ac mulieres.
Numérotation du verset Act. 8,13 

Tunc Simon et ipse credidit
et cum baptizatus esset adherebat Philippo.
Videns etiam signa et virtutes maximas fieri stupens admirabatur.
Numérotation du verset Act. 8,14 

Cum autem audissent apostoli
qui erant Hierosolymis, quia recepit Samaria
verbum Dei miserunt ad eos7 Petrum et Ioannem.
7 eos] illos Weber
Numérotation du verset Act. 8,15 

Qui cum venissent oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum sanctum.
Numérotation du verset Act. 8,16 

Nondum enim in quemquam illorum venerat,
sed baptizati tantum erant
in nomine Domini Iesu.
Numérotation du verset Act. 8,17 

Tunc imponebant manus
super illos
et accipiebant Spiritum sanctum.
Numérotation du verset Act. 8,18 

Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus apostolorum daretur Spiritus sanctus, obtulit eis pecuniam
Numérotation du verset Act. 8,19 

dicens : Date et mihi hanc potestatem
ut cuicumque imposuero manus accipiat Spiritum sanctum. Petrus
autem dixit ad eum :
Numérotation du verset Act. 8,20 

Pecunia tua
tecum sit in perditionem
quoniam donum Dei
existimasti pecunia possideri.
Numérotation du verset Act. 8,21 

Non est tibi pars neque sors in sermone isto.
Cor enim tuum non est rectum coram Deo.
Numérotation du verset Act. 8,22 

Penitentiam itaque age
ab hac nequitia tua,
et roga Deum.
Si forte
remittatur tibi hec cogitatio cordis tui.
Numérotation du verset Act. 8,23 

In felle
enim amaritudinis
et obligatione
iniquitatis
video te esse.
Numérotation du verset Act. 8,24 

Respondens autem Simon dixit : Precamini vos
pro me ad Dominum, ut nihil
veniat super me horum que dixistis.
Numérotation du verset Act. 8,25 

At8 illi
8 at] et Weber
quidem testificati
et locuti verbum Domini rediebant Hierosolymam,
et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant.
Numérotation du verset Act. 8,26 

Angelus autem Domini
locutus est ad Philippum dicens : Surge
et vade contra meridianum latus9
9 latus] om. Weber
ad viam que descendit
ab Hierusalem in Gazam.
Hec est deserta.
Numérotation du verset Act. 8,27 

Et surgens abiit.
et ecce vir Ethiops
eunuchus
potens
Candacis regine Ethiopum,
qui erat
super omnes gazas
eius venerat
adorare in Hierusalem.
Numérotation du verset Act. 8,28 

Et revertebatur
sedens super currum suum legensque Isaiam prophetam10.
10 Isaiam prophetam] inv. Weber
Numérotation du verset Act. 8,29 

Dixit autem Spiritus
Philippo : Accede et adiunge te ad currum istum.
Numérotation du verset Act. 8,30 

Accurrens autem Philippus audivit illum legentem Isaiam prophetam et dixit : Putasne intelligis que legis ?
Numérotation du verset Act. 8,31 

Qui ait : Et quomodo possum ? Si non aliquis
ostenderit mihi ?
Rogavitque Philippum
ut ascenderet et sederet
secum.
Numérotation du verset Act. 8,32 

Locus autem Scripture
quam legebat erat hic : Tamquam ovis
ad occisionem
ductus est
et sicut agnus
coram tondente11
11 tondente] + se Weber
sine voce.
Sic non aperuit os suum.
Numérotation du verset Act. 8,33 

In humilitate iudicium eius
sublatum est.
Generationem eius12
12 eius] illius Weber
quis enarrabit ? Quoniam tolletur13 de terra vita eius.
13 tolletur] tollitur Weber
Numérotation du verset Act. 8,34 

Respondens autem eunuchus Philippo
dixit : obsecro te de quo propheta dicit hoc ? De se an de alio aliquo ?
Numérotation du verset Act. 8,35 

Aperiens
autem Philippus os suum
dixit14 et incipiens ab Scriptura ista
14 dixit] om. Weber
evangelizavit illi Iesum.
Numérotation du verset Act. 8,36 

Et dum irent per viam venerunt ad quamdam aquam
et ait eunuchus : Ecce aqua. Quid prohibet me baptizari ?
Numérotation du verset Act. 8,37 

Dixit autem Philippus : Si credis
ex toto corde, licet.
Et respondens ait : Credo Filium Dei Iesum esse15.
15 Dixit....esse] om. Weber
Numérotation du verset Act. 8,38 

Et iussit stare currum et descenderunt
uterque in aquam Philippus et eunuchus et baptizavit eum.
Numérotation du verset Act. 8,39 

Cum autem ascendissent
de aqua
Spiritus Domini
rapuit Philippum et amplius non vidit eum eunuchus.
Ibat enim per viam suam gaudens.
Numérotation du verset Act. 8,40 

Philippus autem inventus est in Azoto
et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis
donec veniret Cesaream.

Capitulum 8

Numérotation du verset Act. 8,1 
1Facta est autem in illa die
1 Act. 8, 1] Hic incipit capitulum 8 apud Wordsworth Weber . Rusch : cf. Act. 7, 59b.
interl.| qua Stephanus occisus est
marg.| IN  ILLA  DIE. R<ABANUS>. Qua Stephanus occisus est ? Non quia tunc solum facta sed quia ab illa die cepit persecutio magna occiso uno de principibus Ecclesie.
persecutio magna in Ecclesia
marg.| ECCLESIA. Collectio vel congregatio, sive vocatio.
que erat Hierosolymis
interl.| non alibi secundum illud : «Et eritis mihi testes in Hierusalem»a etc.
a Act. 1, 8.
et omnes dispersi sunt
marg.| DISPERSI. Hoc est quod Dominus precepit : «Cum persequentur vos in civitate ista fugite in aliam»b. Eius enim nutu gerebatur, ut occasione tribulationis fieret seminarium evangelii.
b Mt. 10, 23.
per regiones Iudee et Samarie
interl.| in similitudinem granorum seminis ut ex ipsis magna seges fidei multiplicaretur
preter apostolos.
interl.| qui ut pastores gregis constantiores erant ceteris
Numérotation du verset Act. 8,2 
Curaverunt autem Stephanum
interl.| id est fecerunt morem sepulture
interl.| curaverunt redit ad hoc quod dimiserat dicens obdormivit, sed non addiderat de sepultura corporis quod modo facit
viri timorati
interl.| timore persecutorum
marg.| TIMORATI. Deum timentes sive Christiani qui postea sunt dispersi, sive Iudei timentes Deum et si nondum Christiani.
et fecerunt planctum {t. 4 : Erfurt, f. 1156va ; facsim., p. 472a} magnum super eum2.
2 eum] illum Weber
Numérotation du verset Act. 8,3 
Saulus
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1156va ; facsim., p. 472a} SAULUS. R<ABANUS>. A Saule persecutore qui rex Israel fuit de tribu Beniamin de qua et Paulus, sed iuxta antiquorum consuetudinem a maioribus posteri nomina trahunt.
vero devastabat
marg.| DEVASTABAT. R<ABANUS>. Quasi lupus gregem iuxta prophetiam Iacob : «Beniamin lupus rapax mane comedet predam sero dividet spolia»c.
c Gn. 49, 27.
Ecclesiam
interl.| discurrebat impiger ad vastandum
per domos intrans3 viros ac mulieres trahens4
3 intrans] + et Weber
4 viros ac mulieres - trahens] inv. Weber
interl.| more vastantium nulli sexui parcebat
marg.| TRAHENS. Trahebat non occidebat, quia fortasse manus eius custodiebat Dominus ne sanguine innocentum polluentur.
in custodiam5.
5 in custodiam] tradebat praem. Weber
interl.| carceris
Numérotation du verset Act. 8,4 
Igitur qui dispersi erant
marg.| DISPERSI. R<ABANUS>. Quamvis timore dispersi, tamen stabiles erant in predicatione evangelii.
pertransiebant
interl.| de loco ad locum
evangelizantes verbum Dei6.
6 Dei] om. Weber
Numérotation du verset Act. 8,5 
Philippus
marg.| PHILIPPUS. B<EDA>. De numero disseminatorum fuit qui primus Christum predicavit Samarie.
marg.| Diaconus secundus a Stephano, secundus post ipsum narratur quasi heres et eiusdem gradus.
autem descendens in civitatem Samarie
interl.| secundum situm loci, vel quia civitas illa inferior Hierusalem erat
predicabat illis Christum.
interl.| hominem esse verum Deum
Numérotation du verset Act. 8,6 
Intendebant autem
marg.| INTENDEBANT. R<ABANUS>. Credebant audientes verba et videntes signa due cause fidei, propter verba predicationis et signa virtutum.
marg.| Ex presenti capitulo et Samaritane mulieris historia probatur animos huius gentis ad credendum promptos fuisse.
turbe his que a Philippo dicebantur unanimiter audientes
interl.| verba
et videntes signa
interl.| miracula
que faciebat.
Numérotation du verset Act. 8,7 
Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos,
interl.| demones
clamantes
interl.| scilicet demones
voce magna exiebant. Multi autem paralytici
interl.| dissoluti
et claudi curati sunt.
Numérotation du verset Act. 8,8 
Factum est ergo magnum gaudium in illa civitate.
interl.| cognita veritate letati sunt se de tenebris liberatos esse
Numérotation du verset Act. 8,9 
Vir
interl.| quasi ignobilis
autem quidam nomine Simon
interl.| non merito quia opere inobediens erat
qui ante fuerat
interl.| semper bonis mala contraria adversantur
in civitate magus
interl.| prestigiosus
marg.| MAGUS. R<ABANUS>. Magi de singulis philosophantur, de natura mundi cursu siderum et motibus.
seducens
marg.| SEDUCENS. Seorsum a veritate ducens vel in excessum, sive stuporem et admirationem convertens per prestigias suas.
gentem Samarie dicens esse se aliquem magnum
interl.| prophetam vel angelum, sive Deum vel Dei filium
Numérotation du verset Act. 8,10 
cui auscultabant omnes a minimo
interl.| servo vel iuniore
usque ad maximum
interl.| regem vel decrepitum senem
dicentes : Hic
interl.| Simon
est virtus
interl.| Christus
Dei
interl.| non angeli
que vocatur Magna.
interl.| ignorabant Christi nomen
Numérotation du verset Act. 8,11 
Attendebant autem eum propter quod
interl.| hoc scilicet quod
multo tempore magicis suis
interl.| artibus vel falsis virtutibus
dementasset eos.
interl.| fallendo
marg.| DEMENTARE. Est rationalem mentem ab hominibus absentare.
Numérotation du verset Act. 8,12 
Cum vero credidissent Philippo
marg.| PHILIPPO. R<ABANUS>. Dicunt quidam istum Philippum fuisse apostolum et unum de duodecim sed non videtur verum secundum seriem huius libri.
interl.| ut est illud : ‘Penitentiam agite appropinquat enim regnum celorum’d
d Cf. Mt. 3, 2 : « Et dicens : Poenitentiam agite : appropinquavit enim regnum caelorum ».
et nomine Iesu Christi.
marg.| IESU  CHRISTI etc. R<ABANUS>. Cuius erant ignari vel ut predictum est in nomine Iesu Trinitatem predicavi. Qui enim unam personam de Trinitate perfecte credit, credulitate aliarum duarum carere non potest.
Baptizabantur viri ac mulieres.
interl.| in Christo Iesu non est masculus vel femina etc.
Numérotation du verset Act. 8,13 
Tunc Simon et ipse credidit
interl.| simulate et ficte ne credentibus resistens despectus haberetur
marg.| TUNC  ET  IPSE  SIMON. B<EDA>. Credidit verbis Philippi et virtute devictus vere credidit, vel quod magis credibile simulavit se credere, quoadusque baptisma susciperet, ut qui adeo avidus laudis erat ut Christus credi vellet, artem addisceret qua miracula facere posset. Quod etiam leguntur fecisse successores eius qui malignis instructi {t. 4 : Erfurt, f. 1156vb ; facsim., p. 472b} artibus Ecclesiam fraudulenter ingressi baptisma furantur.
et cum baptizatus esset adherebat Philippo.
interl.| corpore non corde volebat enim potestatem habere ut cuicumque etc. ut infra sequitur
Videns etiam signa et virtutes maximas fieri stupens admirabatur.
interl.| cupiens se talia posse
Numérotation du verset Act. 8,14 
Cum autem audissent apostoli
interl.| de quibus non fuit Philippus de quo predictum est
qui erant Hierosolymis, quia recepit Samaria
interl.| nunc apparet que scilicet fuit civitas Samarie quam predixit scilicet ipsa Samaria
verbum Dei miserunt ad eos7 Petrum et Ioannem.
7 eos] illos Weber
interl.| qui erant columne
interl.| non unum sed duos sicut et Christus binos misit ‘’ut in ore duo stet omne verbum’’e
e Cf. Mt. 18, 16 : « Si autem non te audierit adhibe tecum adhuc unum vel duos ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum ».
marg.| MISERUNT  PETRUM  ET  IOANNEM. Petrus Ioannem sociat sibi quia virginitas Ecclesie grata est et placet.
Numérotation du verset Act. 8,15 
Qui cum venissent oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum sanctum.
interl.| iam enim sola aqua baptizat eranti
interl.| visibiliter
Numérotation du verset Act. 8,16 
Nondum enim in quemquam illorum venerat,
interl.| Spiritus sanctus
sed baptizati tantum erant
interl.| id est tincti erant in aqua tantum non autem in Spiritu sancto
in nomine Domini Iesu.
marg.| IN  NOMINE  IESU. Non est sic legendum in nomine Iesu tantum, ut alie persone excludantur.
marg.| IESU etc. Quia ante in Patrem credebant et Spiritum sanctum sicut alii Iudei vel plena fides unius persone fidem Trinitatis confirmat.
Numérotation du verset Act. 8,17 
Tunc imponebant manus
marg.| IMPONEBANT  MANUS. R<ABANUS>. Philippus qui Samarie evangelizabat unus de septem fuit. Si enim apostolus esset manus imponere posset ut Spiritum acciperent quod solis episcopis licet. Nam presbyter sive presente sive absente episcopo cum baptizat chrismate inungi,t quod ab episcopo consecratum est non tamen frontem oleo signat, quod solus episcopus facit cum tradit Spiritum Paraclitum baptizatis.
super illos
interl.| ecce exemplum confirmationis
et accipiebant Spiritum sanctum.
interl.| quod monstrabatur quia linguis loquebantur
Numérotation du verset Act. 8,18 
Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus apostolorum daretur Spiritus sanctus, obtulit eis pecuniam
Numérotation du verset Act. 8,19 
dicens : Date et mihi hanc potestatem
marg.| POTESTATEM. R<ABANUS>. Non baptizandi tantum in aqua et predicandi sive virtutes faciendi quam habebat Philippus, sed ut   cuicumque imposuero manus etc.
marg.| B<EDA>. Ad pecuniam non poterant apostoli potestatem illam dare quibus dictum est gratis accepistis gratis date.
ut cuicumque imposuero manus accipiat Spiritum sanctum. Petrus
interl.| quasi princeps loquitur primus
autem dixit ad eum :
Numérotation du verset Act. 8,20 
Pecunia tua
marg.| PECUNIA  TUA. Non nostra qui non cupimus, sed tua quam spiritui comparas, ut illam pro eo vendas et eam spiritu emas. Ideo spiritum emere volebat ut aliis vendens eum plus accipere posset.
marg.| PECUNIA  TUA. R<ABANUS>. Ex hoc exemplum capitur ut perditorum eleemosyne non recipiantur.
marg.| B<EDA>. Apostoli nolentes pecuniam dicunt sit tecum, id est tuam retine et hoc in perditionem ut pro pecunia iniuste congregata penam eternam luas.
tecum sit in perditionem
interl.| quasi de pecunia tua tecum pereat
marg.| IN  PERDITIONEM. B<EDA>. Iusti cum sententiam maledictionis proferunt, non ad hanc ex voto ultionis sed ex iustitia erumpunt. Iudicium enim Dei intus aspicientes quo maledicto mala debeant foris feriri cognoscunt et in maledicto non peccant in quo a iudicio Dei non discordant. Cum enim et maledicentis innocentia permanet et reum maledictio absorbet ex utraque parte colligitur, quia a sumno iudice sententia profertur unde Simon a Petro maledictus eternaliter periit.
quoniam donum Dei
interl.| Spiritum sanctum qui est Deus et donum Dei
existimasti {t. 4 : Erfurt, f. 1157ra ; facsim., p. 473a} pecunia possideri.
Numérotation du verset Act. 8,21 
Non est tibi pars neque sors in sermone isto.
interl.| in quo dictum est quod per manus eius acciperetur Spiritus
Cor enim tuum non est rectum coram Deo.
Numérotation du verset Act. 8,22 
Penitentiam itaque age
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1157ra ; facsim., p. 473a} PENITENTIAM  AGE. Pro cupiditate et pravo sensu quo putasti de Spiritu commercium fieri posse.
marg.| PENITENTIAM etc. R<ABANUS>. Ut omnes videant quod es. Non quod ignoret Petrus eum penitentiam non acturum, sed quia omnibus iussus est predicare suum facit officium ut ille sit inexcusabilis. Coram omnibus etiam arguitur ne amplius ab eo fallantur.
ab hac nequitia tua,
interl.| id est duplici malo cupiditatis, scilicet et prave fidei
et roga Deum.
marg.| ROGA  DEUM. Cui patet cor de quo propheta. Quam bonus Israel Deus quem fallere non potes, quia Spiritus sanctus effugiet fictum.
Si forte
interl.| non affirmative sed dubitando loquitur ne desperemus
remittatur tibi hec cogitatio cordis tui.
Numérotation du verset Act. 8,23 
In felle
interl.| perfidie
enim amaritudinis
marg.| IN  FELLE  ENIM  AMARITUDINIS. B<EDA>. Ideo Spiritus in columba descendit, ut a simplicibus doceret se suscipit. Nam qui amaritudinem in corde servat quamvis baptizatus videatur non est a vinculo peccati solutus. Sed quasi ad punctum hora baptizandi purgatus, mox acriore demone septempliciter opprimitur. Frustra ergo gratiam emere temptat qui se non exuit mente corvina.
et obligatione
interl.| funiculis quibus peccatorum quisquam constringitur
iniquitatis
interl.| peccati
video te esse.
interl.| quamvis celes tamen mihi non est occultum
Numérotation du verset Act. 8,24 
Respondens autem Simon dixit : Precamini vos
marg.| PRECAMINI etc. Causa desperationis non audet ipse precari sed apostolos rogat, ut pro se precentur nec pro se audet orare qui non credit se exaudiendum esse. Apostolis etiam ficte loquitur.
pro me ad Dominum, ut nihil
interl.| presentes plagas timens vult vitare
veniat super me horum que dixistis.
marg.| QUE  DIXISTIS. Non que credidi sed quasi infidelis eis imputat que ventura sunt.
Numérotation du verset Act. 8,25 
At8 illi
8 at] et Weber
interl.| Petrus et Ioannes
quidem testificati
interl.| firmius testimonium perhibentes verbis vel signis
et locuti verbum Domini rediebant Hierosolymam,
interl.| secundum modum consuetudinis
et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant.
interl.| non solum in Samaria
Numérotation du verset Act. 8,26 
Angelus autem Domini
interl.| ad distinctionem angelorum Satane
marg.| ANGELUS  AUTEM. Post reditum apostolorum de Philippo historia texitur.
locutus est ad Philippum dicens : Surge
interl.| perfectionis est indicium in utroque
et vade contra meridianum latus9
9 latus] om. Weber
marg.| CONTRA  MERIDIANUM  LATUS. B<EDA>. Bene in meridie queritur, invenitur, et abluitur ille qui devotione ardens velut gentium primitie Deo meruit consecrari. In quo illud completum est. Ethiopia preveniet manus eius Deo. Mystice ad meridiem Philippus exit, id est apostoli ad gentes ubi calor fidei est.
ad viam que descendit
interl.| de metropoli Iudeorum in civitates gentium qua deserte sunt
marg.| AD  VIAM  QUE  DESCENDIT. Non via descendit sed per viam descenditur ex natura loci.
ab Hierusalem in Gazam.
interl.| id est Africam
interl.| Gaza Philistinorum metropolis
marg.| IN  GAZAM. B<EDA>. Vetus Gaza que terminus quondam Chananeorum erat iuxta Egyptum, funditus est destructa et loco eius alia edificata. Allegorice10 gentes designat a cultu Dei desertas, via que ab Hierusalem descendit, et viam salutis aperit Christus est qui est veritas et vitaf. De superna enim Hierusalem ad ima descendit et nigredinem peccati unda baptismi dealbavit.
f Cf. Io. 14, 6 : « Dicit ei Iesus : Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me ».
10 Allegorice] sine abreviatione Rusch
Hec est deserta.
interl.| non via sed Gaza dicitur deserta
Numérotation du verset Act. 8,27 
Et surgens abiit.
interl.| in altero perfectio, in altero obedientia
et ecce vir Ethiops
interl.| propter virilem animam
marg.| ETHIOPS. Natura et merito   Ethiops enim tenebrosus ; undeg : «Ethiopia preveniet manus eius Deo».
marg.| VIR  ET  POTENS. B<EDA>. Merito dicitur qui in Scriptura tantum studebat, ut nec legere {t. 4 : Erfurt, f. 1157rb ; facsim., p. 473b} cessaret in via, in tantum religionem amabat ut de ultimis partibus mundi veniret ad templum Domini. Unde merito dum querit interpretem lectionis Christum quem querebat invenit et secundum Hieronymum plus reperit in deserto fonte Ecclesie quam in aurato templo Synagoge. Hic   Ethiops mutavit pellem, quia sordes peccati in lavacro deposuit.
eunuchus
interl.| typus gentium que in Christo carnalibus desideriis circumciduntur
potens
interl.| virtute et mentis integritate
interl.| regina Austri venit a finibus terre audire sapientia Salomonis
marg.| CANDACIS  REGINE. Mos erat illius regionis a feminis regi et eas Candacis vocari.
marg.| POTENS  CANDACIS  REGINE etc  SUPER  OMNES  GAZAS etc. B<EDA>. Regina Ethiopum thesaurum premittens in Hierusalem Ecclesia est gentium fidei et virtutum dona largitura cui convenit interpretatio nominis. Candacis enim interpretatur ‘commutata’ de qua in psalmo scribitur : «Pro his qui commutabuntuevangelir»h, et alibi : «Audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui»i.
h Ps. 79, 1.
i Ps. 45, 11.
qui erat
interl.| consuetudo eunuchorum custodire thesauros potentum
super omnes gazas
interl.| divitias
eius venerat
interl.| antequam Philippo loqueretur
adorare in Hierusalem.
interl.| propter urbis celebritatem et templi famam mos gentium famosa adire loca cultui deorum dicata
Numérotation du verset Act. 8,28 
Et revertebatur
marg.| REVERTEBATUR. Incipiebat reverti legens Isaiam. Ubicumque in novo Testamento salutis narratur principium. De Isaia sumitur testimonium qui interpretatur ‘salus Domini’.
sedens super currum suum legensque Isaiam prophetam11.
11 Isaiam prophetam] inv. Weber
Numérotation du verset Act. 8,29 
Dixit autem Spiritus
interl.| sanctus vel angelus
Philippo : Accede et adiunge te ad currum istum.
Numérotation du verset Act. 8,30 
Accurrens autem Philippus audivit illum legentem Isaiam prophetam et dixit : Putasne intelligis que legis ?
marg.| PUTAS  NE etc.  ET  QUOMODO etc. R<ABANUS>. Suas invicem linguas agoscunt vel per doctrinam eunuchi vel per spiritum Philippi.
Numérotation du verset Act. 8,31 
Qui ait : Et quomodo possum ? Si non aliquis
interl.| linguam non ignorabat qui librum legebat
ostenderit mihi ?
interl.| unde propheta agat
marg.| QUOMODO  POSSUM  SI  NON  ALIQUIS  OSTENDERIT etc. Hic arguit illorum audaciam qui existimant sine doctore Scripturam divinam intelligere.
Rogavitque Philippum
interl.| in figura doctorum qui a gentibus assumpti sunt
ut ascenderet et sederet
interl.| in hoc profectus
secum.
interl.| cum sedente et revoluit librum eunuchus vel Philippus
Numérotation du verset Act. 8,32 
Locus autem Scripture
marg.| LOCUS  AUTEM  SCRIPTURE etc. R<ABANUS>. Domino preparante, ita legendum locus Scripture erat hic. Vel sic :   Hic tamquam ovis ad occisionem etc.
quam legebat erat hic : Tamquam ovis
interl.| innocens
marg.| TAMQUAM  OVIS. B<EDA>. Ovis cum ad victimam ducitur non reluctatur et Christus passus est voluntate propria. Vel sicut agnus in Pascha immolari solebat, sic Christus immolatus est nostrum Pascha, et sicut agnus coram tondente non solum nos sanguine redemit sed lana operuit ut algentes infidelitate calefaceret sua veste. Unde dicit Apostolus : «Quotquot in Christo baptizati estis Christum induistis»j.
j Gal. 3, 27.
ad occisionem
interl.| passionem crucis
ductus est
interl.| ut crucifigeretur
et sicut agnus
interl.| «Ecce agnus Dei ecce qui tollit peccata mundi12«k
k Io. 1, 29.
12 peccata] scrips., pe. Rusch
coram tondente13
13 tondente] + se Weber
interl.| Pilato et Iudeis
sine voce.
interl.| pauca Pilato et pontificibus sed Herodi nihil respondit
Sic non aperuit os suum.
Numérotation du verset Act. 8,33 
In humilitate iudicium eius
interl.| quia in passione se humilians non iudicavit sed se iniuste iudicari permisit
marg.| IN  HUMILITATE  IUDICIUM  EIUS. B<EDA>. Quia iudex omnium veritatem iudicii non reperit sine culpa seditione Iudeorum et voce Pilati damnatus.
marg.| HUMILITATE. R<ABANUS>. Passione que humiliavit se factus obediens usque ad morteml.
l Cf. Phil 2, 8 : « Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis ».
sublatum est.
interl.| in Barabbam latronem quem quasi iustum petierunt
Generationem eius14
14 eius] illius Weber
interl.| generatio eius celestis non potest enarrari quam Ioannes ex parte dixit
interl.| generationem etiam carnalem quis explicare posset quomodo de virgine natus sine semine
marg.| GENERATIONEM. B<EDA>. Divinitatis impossibile est cognosci de qua dicitur : «Ante luciferum genui te»m. Partus etiam virginis quomodo potest exponi ? Cuius rationem querenti Marie dictum est : «Spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi»n etc.
m Ps. 109, 3.
n Lc. 1, 35.
quis enarrabit ? Quoniam tolletur15 de terra vita eius.
15 tolletur] tollitur Weber
interl.| ut in celo non in terra vivat
marg.| TOLLETUR. Secundus homo de celo celestis sanctitate segregatus a terrenis. {t. 4 : Erfurt, f. 1157va ; facsim., p. 474a} Vel de vita in mortem transivit.
Numérotation du verset Act. 8,34 
{t. 4 : Erfurt, f. 1157va ; facsim., p. 474a} Respondens autem eunuchus Philippo
interl.| loco Scripture si ipse revelabat vel Philippo si ipse legebat
dixit : obsecro te de quo propheta dicit hoc ? De se an de alio aliquo ?
Numérotation du verset Act. 8,35 
Aperiens
interl.| quod nomini suo congruit
autem Philippus os suum
marg.| APERIENS  PHILIPPUS. B<EDA>. Qui interpretatur ‘os lampadis’. Pulchre os suum aperit dum obscuritatem prophetie profert in lucem scientie, vel hec circumlocutio designat longiorem sermonem.
marg.| APERUIT. R<ABANUS>. Thesaurum scientie aperuit, vel aperuit os ut spiritus loquatur in eo secundum illud : «Dilata os tuum et implebo illud»o.
o Ps. 80, 11.
marg.| Mystice os Ecclesie Philippus aperit, ut ex hoc gentibus predicetur quem prius nesciebant.
dixit16 et incipiens ab Scriptura ista
16 dixit] om. Weber
interl.| tamquam ovis ad occisionem ductus est
evangelizavit illi Iesum.
marg.| EVANGELISAVIT  ILLI  IESUM. Solvit questionem illius interrogantis de quo prophetia dixit. Demonstrat autem quod de Iesu prophetatum est.
Numérotation du verset Act. 8,36 
Et dum irent per viam venerunt ad quamdam aquam
marg.| AD  AQUAM. Ad hoc enim predicatio duxerat ut aqua indigeret qui de baptismo in via audierat.
et ait eunuchus : Ecce aqua. Quid prohibet me baptizari ?
Numérotation du verset Act. 8,37 
Dixit autem Philippus : Si credis
marg.| SI  CREDIS. R<ABANUS>. Non ignorabat eius fidem sed volebat manifestam confessionem ut baptizaturis et baptizandis daretur exemplum interrogandi et confitendi.
ex toto corde, licet.
interl.| baptizari
Et respondens ait : Credo Filium Dei Iesum esse17.
17 Dixit....esse] om. Weber
interl.| id est Filium esse hominis
Numérotation du verset Act. 8,38 
Et iussit stare currum et descenderunt
interl.| debet humiliari baptizandus unde Iordanis ‘descensus’ interpretatur
uterque in aquam Philippus et eunuchus et baptizavit eum.
interl.| tinxit
Numérotation du verset Act. 8,39 
Cum autem ascendissent
interl.| proficiendo
de aqua
interl.| que est quasi fundamentum
Spiritus Domini
interl.| HIERONYMUS. dicit hoc angelum fecisse in Spiritu sancto
marg.| ET  SPIRITUS  DOMINI. R<ABANUS>. Vel Spiritus irruit in eunuchum fortiter, sicut et in apostolos venit. Quanto fides fortior tanto spiritualis impetus maior. Ex hoc quod Spiritus irruit in eunuchum dicitur Philippum apostolum fuisse, a quo tamen nec manus impositione, nec invocatione Spiritus sancti missionem legimus factam. Unde apparet in primicias gentium non manus impositione nec invocatione sed sponte Spiritum sanctum descendisse ut apostoli excusationem haberent contra Iudeos accusantes eos quia gentes baptizabant. Quis enim posset prohibere Spiritum Domini ? Aut quis arceret ab aqua ? In quos Spiritus descenderat ?
rapuit Philippum et amplius non vidit eum eunuchus.
interl.| quia perfectus factus non indigebat doctrina quia Paraclitus quem Pater mittit ipse docet omnia
Ibat enim per viam suam gaudens.
interl.| ad patriam vel ad regnum celorum
Numérotation du verset Act. 8,40 
Philippus autem inventus est in Azoto
interl.| una est quinque civitatum Philistinorum
marg.| INVENTUS. R<ABANUS>. Ab hominibus qui in raptu non inveniebatur, quia ambulavit in solitudine vel nimia velocitate.
et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis
interl.| non discernens personas
donec veniret Cesaream.
marg.| CESAREAM. B<EDA>. Cesaream Palestine dicit, ubi infra domum habuisse describitur que usque hodie demonstratur nec non et cubiculum filiarum quatuor eius prophetantium virginum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Act. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=74&chapitre=74_8)

Notes :