Glossa ordinaria

Capitulum 17

Numérotation du verset Act. 17,1 

Cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam
venerunt1 Thessalonicam ubi erat synagoga Iudeorum.
1 venerunt CorS2 ( VENERUNT sine PER- ) ] pervenerunt CorS2
Numérotation du verset Act. 17,2 

Secundum consuetudinem autem
Paulus introivit ad eos, et per sabbata tria disserebat2 eis3 de Scripturis,
2 disserebat] discurrebat Cors2 ( cacogr.?) |
3 eis CorS2 (al. sine CUM ) Rusch Weber] cum praem. CorS2 |
Numérotation du verset Act. 17,3 

adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati et resurgere a mortuis et quia hic est Iesus Christus4 quem ego annuntio vobis.
4 Iesus Christus] inv. Weber
Numérotation du verset Act. 17,4 

Et quidam ex eis crediderunt et adiuncti sunt Paulo et Sile et de colentibus
gentilibusque5
5 gentilibusque CorS1 ( al. hab.)] gentilibus CorS1 (grec. non hab. - QUE )
multitudo magna et mulieres nobiles non pauce.
Numérotation du verset Act. 17,5 

Zelantes6 autem Iudei
6 Zelantes CorS1 Rusch Weber ] increduli CorS1 ( grec.)
assumentesque de vulgo viros quosdam malos. Turba7 facta
7 Turba] et praem. Weber
concitaverunt
civitatem.
Et assistentes domui Iasonis
querebant eos
producere in populum.
Numérotation du verset Act. 17,6 

Et cum non invenissent
eos trahebant Iasonem
et quosdam fratres ad principes civitatis, clamantes8 quoniam hii qui orbem9 concitant et huc venerunt
8 clamantes CorS2 ( CLAMANTES sine ET DICENTES ) |
9 orbem CorS2 ( Ieronimus ) ] om. CorS1 (grec. non hab. ORBEM sed : HII SUNT QUI UNIVERSI CONCITANT pro quo beatus Ieronimus ORBEM dixit) universum CorS2 ( grec. ) |
Numérotation du verset Act. 17,7 

quos suscepit Iason, et hii omnes
contra decreta Cesaris faciunt regem alium
dicentes esse Iesum.
Numérotation du verset Act. 17,8 

Concitaverunt autem plebem
et principes civitatis
audientes hec.
Numérotation du verset Act. 17,9 

Et accepta satisfactione a10 Iasone
10 Et accepta satisfactione a] Et accepto satis ab Weber
et a ceteris
dimiserunt eos.
Numérotation du verset Act. 17,10 

Fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Beroam11
11 Beroam Rusch ΩJ ΩS] Beroeam ΩM Weber
qui cum venissent12 synagogam Iudeorum introierunt.
12 venissent] advenissent in Weber
Numérotation du verset Act. 17,11 

Hii autem
erant nobiliores
eorum qui sunt Thessalonice qui susceperunt verbum cum omni aviditate, quotidie scrutantes Scripturas si hec ita se haberent.
Numérotation du verset Act. 17,12 

Et multi quidem
crediderunt ex eis et gentilium mulierum honestarum et viri
non pauci.
Numérotation du verset Act. 17,13 

Cum autem cognovissent
in Thessalonica Iudei quia et Beroe predicatum est a Paulo
verbum Dei, venerunt et illuc commoventes et turbantes multitudinem.
Numérotation du verset Act. 17,14 

Statimque tunc Paulum dimiserunt fratres, ut iret usque ad mare Silas autem et Timotheus remanserunt ibi
Numérotation du verset Act. 17,15 

Qui autem deducebant Paulum perduxerunt usque Athenis13.
13 Athenis] Athenas CorS2 (plures sine AD) Weber, ad praem. CorS2
et accepto mandato
ab eo
ad Silam et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum profecti sunt.
Numérotation du verset Act. 17,16 

Paulus autem cum Athenis eos exspectaret incitabatur spiritus
eius in ipso videns idolatrie deditam civitatem.
Numérotation du verset Act. 17,17 

Disputabat igitur in synagoga
cum Iudeis et colentibus et in foro
per omnes dies ad eos qui audierant14.
14 audierant] aderant Weber
Numérotation du verset Act. 17,18 

Quidam autem epicurei15 et stoici philosophi
15 epicurei] epicu<r>i Cor1 P, epicures Cor1 P (al.)
disserebant cum illo16. Et quidam dicebant : Quid vult seminator verborum17 hic dicere ?
16 illo] eo Cor1 P Weber |
17 seminator verborum Φ F S Wordsworth (B K R V) Sarum CorS2 ( al. )] seminiverbius Amiatinus Θ Wordsworth (D G I M) Cor1 P (grecus : spermologos quod proprie uno latino nomine dicitur semina verbius id est seminator verborum . Simile in Iob. ultimo : Cornustibii quod magis proprie dicere cornu tibie. Sed interpretes magis volunt sequi expressionem idiomatis iuxta quam transferebant. Sicut enim ‘mandere racemos’ quasi vulgare est in Francia et ‘manducare uvas’ vulgare est in Lumbardia etc. Huiusmodi sicut ‘leuga’ in Francia, ‘miliare’ in Italia, vel euvangeliste, iuxta idiomata terrarum ubi erant, euuangelia scripserunt et interpretes eos proprie secuti sunt) CorS2 ( al. ) Clementina Weber, disseminator verborum Cava |
Alii vero dicebant18 : Novorum demoniorum
18 dicebant] om. Weber
videtur annuntiator esse, quia Iesum et resurrectionem annuntiabat eis.
Numérotation du verset Act. 17,19 

Et apprehensum eum ad Areopagum
duxerunt dicentes : Possumus scire que est hec nova que a te dicitur doctrina ?
Numérotation du verset Act. 17,20 

Nova enim quedam infers auribus nostris. Volumus ergo scire quidnam velint hec esse ?
Numérotation du verset Act. 17,21 

Athenienses autem omnes et advene hospites ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere19 aut audire aliquid novi.
19 dicere] discere Wordsworth (D c) CorS2 ( sic Textus non DICERE )
Numérotation du verset Act. 17,22 

Stans autem Paulus in medio Areopagi ait : Viri Athenienses per omnia
quasi superstitiosos20 vos iudico21.
20 superstitiosos Cor1 P CorS1 Rusch ] superstitiosiores Weber |
21 iudico] video Cor1 P CorS1 ( grec. theoro id est VIDEO ) Weber |
Numérotation du verset Act. 17,23 

Preteriens enim
et videns simulacra vestra
inveni et aram
in qua scriptum erat :
Ignoto deo.
Quod ergo ignorantes
colitis,
hoc
ego annuntio vobis.
Numérotation du verset Act. 17,24 

Deus qui fecit mundum
et omnia que in eo sunt,
hic celi et terre
cum sit Dominus, non in22 manufactis templis inhabitat,
22 in] om. CorS2 (plures sine IN, al. delent )
Numérotation du verset Act. 17,25 

nec manibus humanis
colitur indigens aliquo,
cum ipse det omnibus vitam
et inspirationem,
et omnia
Numérotation du verset Act. 17,26 

fecitque ex uno
omne genus hominum,
inhabitare super universam faciem terre, definiens23 statuta tempora
23 deffiniens CorS2 ( al. ) ] deffinies CorS2 ( sic utraque correctio ) [ non inveni in apparatibus editionum ]
et terminos habitationis eorum,
Numérotation du verset Act. 17,27 

querere Deum
si forte attractent
eum aut inveniant, quamvis
non longe sit ab unoquoque vestrum24.
24 vestrum] nostrum Weber
Numérotation du verset Act. 17,28 

In ipso enim vivimus
et movemur et sumus,
sicut et quidam vestrum poetarum
dixerunt : Ipsius enim et genus sumus.
Numérotation du verset Act. 17,29 

genus ergo cum simus Dei non debemus estimare
auro aut25 argento aut lapidi, sculpture26 artis et cogitationis27 hominis divinum esse simile.
25 aut CorS2 (vel) ] et CorS2 |
26 sculpture] aut praem. CorS2 ( al. ) |
27 cogitationis] cogitationibus CorS2 ( al. ) |
Numérotation du verset Act. 17,30 

Et tempora
quidem28 huius ignorantie
28 quidem CorS2 ( al. habent ) ] ergo CorS2 (Textus)
despiciens Deus,
nunc annuntiat
hominibus,
ut omnes
ubique
penitentiam agant,
Numérotation du verset Act. 17,31 

eo quod statuit diem
in qua iudicaturus est orbem
in equitate
in viro
in quo statuit fidem prebens omnibus suscitans eum a mortuis.
Numérotation du verset Act. 17,32 

Cum audissent autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant, quidam vero dixerunt : Audiemus te de hoc iterum.
Numérotation du verset Act. 17,33 

Sic Paulus exivit de medio eorum.
Numérotation du verset Act. 17,34 

Quidam vero viri adherentes ei crediderunt
in quibus et Dionysius Areopagita,
et mulier nomine Damaris et alii cum eis.

Capitulum 17

Numérotation du verset Act. 17,1 
Cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam
interl.| nomina sunt civitatum
venerunt1 Thessalonicam ubi erat synagoga Iudeorum.
1 venerunt CorS2 ( venerunt sine   per- ) ] pervenerunt CorS2
Numérotation du verset Act. 17,2 
Secundum consuetudinem autem
interl.| Iudeorum vel Pauli
Paulus introivit ad eos, et per sabbata tria disserebat2 eis3 de Scripturis,
2 disserebat] discurrebat Cors2 ( cacogr.?)
3 eis CorS2 (al. sine cum ) Rusch Weber] cum praem. CorS2
marg.| DES  CRIPTURIS etc. BEDA. Utrumque pariter de Scripturis insinuat, scilicet quia Christum pati et resurgere oportuit et quod passio ac resurrectio ad nullum alium nisi ad Iesum pertineret. Iudei enim qui passionem et resurrectionem negare non poterant Antichristum exspectantes ea ad Iesum pertinere contradicebant, et ideo Paulus non modo Christi mysteria predicat sed docet in Christo Iesu omnia esse consummata.
Numérotation du verset Act. 17,3 
adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati et resurgere a mortuis et quia hic est {t. 4 : Erfurt, f. 1166rb ; facsim., p. 491b} Iesus Christus4 quem ego annuntio vobis.
4 Iesus Christus] inv. Weber
Numérotation du verset Act. 17,4 
Et quidam ex eis crediderunt et adiuncti sunt Paulo et Sile et de colentibus
interl.| Deum Iudeis, scilicet religiosis
gentilibusque5
5 gentilibusque CorS1 ( al. hab.)] gentilibus CorS1 (grec. non hab. - que )
interl.| qui prius non colebant
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1166rb ; facsim., p. 491b} ET  DE  COLENTIBUS  GENTILIBUSQUE, id est et de his qui gentilem ritum iudaismo mutaverunt et de his qui gentiles permanserant multi ad Christum confluebant.
marg.| RA<BANUS>. Prima causa malitie quod de vulgo. Secunda quod et mali erant pre vulgo.
multitudo magna et mulieres nobiles non pauce.
interl.| ideo mulieres prius credunt ut viros facilius trahant
Numérotation du verset Act. 17,5 
Zelantes6 autem Iudei
6 Zelantes CorS1 Rusch Weber ] increduli CorS1 ( grec.)
interl.| illos qui crediderant
assumentesque de vulgo viros quosdam malos. Turba7 facta
7 Turba] et praem. Weber
interl.| propter turbatum sensum
concitaverunt
interl.| ad conventum commovent
civitatem.
interl.| Thessalonicam
Et assistentes domui Iasonis
interl.| viri fidelis
querebant eos
interl.| Paulum et Silam
producere in populum.
Numérotation du verset Act. 17,6 
Et cum non invenissent
interl.| putantes eos esse occultatos
eos trahebant Iasonem
marg.| TRAHEBANT  IASONEM etc. B<EDA>. In greco : Iasonem et quosdam alios fratres unde intelligendum est Iasonem fratrem et fidelem fuisse.
et quosdam fratres ad principes civitatis, clamantes8 quoniam hii qui orbem9 concitant et huc venerunt
8 clamantes CorS2 ( clamantes sine   et dicentes )
9 orbem CorS2 ( Ieronimus ) ] om. CorS1 (grec. non hab. orbem sed :   hii sunt qui universi concitant pro quo beatus Ieronimus   orbem dixit) universum CorS2 ( grec. )
Numérotation du verset Act. 17,7 
quos suscepit Iason, et hii omnes
interl.| apostoli et eorum susceptores
contra decreta Cesaris faciunt regem alium
marg.| REGEM  ALIUM. R<ABANUS>. Preter Cesarem, quod contra decretum Cesaris erat. Unde in evangelium : «Omnis qui se regem facit contradicit Cesari»a. Apostoli vero contradicebant Christum regem esse Iudeorum, id est confitentium unde et Iudei ipsum Christum accusabant.
a Io. 19, 12.
dicentes esse Iesum.
Numérotation du verset Act. 17,8 
Concitaverunt autem plebem
interl.| ipsi prius concitati concitant plebem
et principes civitatis
interl.| etiam concitaverunt cum plebe principes
audientes hec.
Numérotation du verset Act. 17,9 
Et accepta satisfactione a10 Iasone
10 Et accepta satisfactione a] Et accepto satis ab Weber
interl.| quod negavit se suscepisse vel penitentiam professus est
et a ceteris
interl.| qui defendebant et excusabant
dimiserunt eos.
interl.| Iasonem et ceteros
Numérotation du verset Act. 17,10 
Fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Beroam11
11 Beroam Rusch ΩJ ΩS] Beroeam ΩM Weber
interl.| civitas est
qui cum venissent12 synagogam Iudeorum introierunt.
12 venissent] advenissent in Weber
interl.| fortitudo fidei ostenditur quia nec pro Iudeorum persecutione loqui cessant
Numérotation du verset Act. 17,11 
Hii autem
interl.| qui susceperunt eos in Beroam
erant nobiliores
interl.| genere vel animo qui verbo audiendo et scrutando instabant
eorum qui sunt Thessalonice qui susceperunt verbum cum omni aviditate, quotidie scrutantes Scripturas si hec ita se haberent.
Numérotation du verset Act. 17,12 
Et multi quidem
interl.| de beroensibus
crediderunt ex eis et gentilium mulierum honestarum et viri
interl.| vel : ‘virorum’
non pauci.
Numérotation du verset Act. 17,13 
Cum autem cognovissent
interl.| qui erant
in Thessalonica Iudei quia et Beroe predicatum est a Paulo
interl.| qui erat dux verbi
marg.| A PAULO. Qui erat dux verbi et ideo postea solus dimissus est ut iret de Macedonia ad mare.
verbum Dei, venerunt et illuc {t. 4 : Erfurt, f. 1166va ; facsim., p. 492a} commoventes et turbantes multitudinem.
Numérotation du verset Act. 17,14 
Statimque tunc Paulum dimiserunt fratres, ut iret usque ad mare Silas autem et Timotheus remanserunt ibi
interl.| Beroe
Numérotation du verset Act. 17,15 
Qui autem deducebant Paulum perduxerunt usque Athenis13.
13 Athenis] Athenas CorS2 (plures sine ad) Weber, ad praem. CorS2
interl.| que est civitas Attice vel Achaie
et accepto mandato
interl.| vel solo verbo vel per epistolam
ab eo
interl.| Paulo
ad Silam et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum profecti sunt.
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1166va ; facsim., p. 492a} PROFECTI  SUNT etc. R<ABANUS>. Ab Athenis fratres illi qui duxerunt Paulum. Quidam de Sila dictum putant et Timotheo quod de Macedonia ad Paulum profecti sint.
Numérotation du verset Act. 17,16 
Paulus autem cum Athenis eos exspectaret incitabatur spiritus
interl.| meus
eius in ipso videns idolatrie deditam civitatem.
Numérotation du verset Act. 17,17 
Disputabat igitur in synagoga
interl.| inspirante Spiritu
cum Iudeis et colentibus et in foro
interl.| cum gentibus
per omnes dies ad eos qui audierant14.
14 audierant] aderant Weber
Numérotation du verset Act. 17,18 
Quidam autem epicurei15 et stoici philosophi
15 epicurei] epicu<r>i Cor1 P, epicures Cor1 P (al.)
marg.| EPICUREI. R<ABANUS>. Vocantur ab auctore suo, qui dicitur voluptatis assertor. ‘Stoici’ grece, latine ‘elementa’ qui contendebant paria esse peccata, id est omne peccatum uniforme esse.
marg.| BE<DA>. Epicurei preceptoris sui traditionem secuti felicitatem hominis in sola voluptate corporis. Stoici in sola animi virtute posuerunt. Qui inter se dissidentes apostolum unanimiter impugnant, quia hominem docebat beatum esse in anima et corpore non in presenti nec ex se, sed ex gratia Dei per Iesum Christum in resurrectione.
disserebant cum illo16. Et quidam dicebant : Quid vult seminator verborum17 hic dicere ?
16 illo] eo Cor1 P Weber
17 seminator verborum Φ F S Wordsworth (B K R V) Sarum CorS2 ( al. )] seminiverbius Amiatinus Θ Wordsworth (D G I M) Cor1 P (grecus : spermologos quod proprie uno latino nomine dicitur semina verbius id est seminator verborum . Simile in Iob. ultimo : Cornustibii quod magis proprie dicere cornu tibie. Sed interpretes magis volunt sequi expressionem idiomatis iuxta quam transferebant. Sicut enim ‘mandere racemos’ quasi vulgare est in Francia et ‘manducare uvas’ vulgare est in Lumbardia etc. Huiusmodi sicut ‘leuga’ in Francia, ‘miliare’ in Italia, vel euvangeliste, iuxta idiomata terrarum ubi erant, euuangelia scripserunt et interpretes eos proprie secuti sunt) CorS2 ( al. ) Clementina Weber, disseminator verborum Cava
marg.| QUID  VULT  SEMINATOR etc. Seminiverbius est qui verbum seminat. Vel seminiverbius, id est sermologus quia semen est Verbum Dei. Unde : «Si vobis seminavimus spiritualia»b etc.
b 1Cor. 9, 11.
marg.| AUGUSTINUS. Legimus Paulum apostolum dictum fuisse seminatorem verborum quod dictum est ab irridentibus sed non respuendum a credentibus erat quippe seminator verborum, sed messor morum. Et nos licet parvuli nec illi comparandi in agro Dei - quod est cor vestrum - seminamus verbum Dei exspectantes uberem frugem vel fructum de moribus vestris.
Alii vero dicebant18 : Novorum demoniorum
18 dicebant] om. Weber
marg.| ALII  VERO  DEMONIORUM. R<ABANUS>. A Iudeis audierunt vocabulum demoniorum esse abominabile, et ideo huic abominationi comparant doctrinam Pauli. Vel Iudei sunt qui hoc dicunt, id est Sadducei.
videtur annuntiator esse, quia Iesum et resurrectionem annuntiabat eis.
Numérotation du verset Act. 17,19 
Et apprehensum eum ad Areopagum
marg.| AD  AREOPAGUM. RA<BANUS>. Nomen est curie apud Athenas, dictum ab idolo Martis quod apud eos Arios vocatur.
duxerunt dicentes : Possumus scire que est hec nova que a te dicitur doctrina ?
Numérotation du verset Act. 17,20 
Nova enim quedam infers auribus nostris. Volumus ergo scire quidnam velint hec esse ?
interl.| qualia sint et ad quid tendant
Numérotation du verset Act. 17,21 
Athenienses autem omnes et advene hospites ad nihil aliud vacabant {t. 4 : Erfurt, f. 1166vb ; facsim., p. 492b} nisi aut dicere19 aut audire aliquid novi.
19 dicere] discere Wordsworth (D c) CorS2 ( sic Textus non dicere )
interl.| non ut firmiter crederent sed tantum mirarentur
interl.| ideo et pauci de doctrina interrogabant qualis sit ut crederent
Numérotation du verset Act. 17,22 
Stans autem Paulus in medio Areopagi ait : Viri Athenienses per omnia
interl.| vel hominum genera vel per omnia dogmata
marg.| VIRI  ATHENIENSES etc.  QUOD  IGNORANTES  COLITIS  HOC  ANNUNTIO etc. Respondet ad hoc quod dixerant vel premiserant. Nova quedam infers, quasi dicat : nova que infero inter vetera vestra habetis. Hoc autem dicit ad persuadendum ne quasi nova refutent sua verba.
quasi superstitiosos20 vos iudico21.
20 superstitiosos Cor1 P CorS1 Rusch ] superstitiosiores Weber
21 iudico] video Cor1 P CorS1 ( grec. theoro id est video ) Weber
interl.| vel : ‘video’
Numérotation du verset Act. 17,23 
Preteriens enim
interl.| ideo superstitiosos vos iudico quia preteriens etc.
et videns simulacra vestra
interl.| deorum qui vobis sunt noti
inveni et aram
interl.| preter aliorum deorum aras
in qua scriptum erat :
interl.| singulis aris titulus i
mponebatur, indicans cui dedicate essent
Ignoto deo.
interl.| quasi ignoto deo dedicata est hec ara
marg.| IGNOTO  DEO. R<ABANUS>, id est vero Deo quem nemo novit ut est : «Nemo enim novit Filium nisi Pater neque Patrem nisi Filius»c. Et iuxta hunc sensum a Paulo ignotus Deus dicitur. Aliter autem ex eorum sensu ignoto Deo dedicata est hec ara, id est illi Deo quem gentiles ignorant. Ergo vel scriptum erat ignoto Deo dedicata est, sive aliquid simile quod tacetur, vel simpliciter scriptum erat ignoto Deo.
c Mt. 11, 27.
marg.| B<EDA>. Notus in Iudea Deus sed non receptus. Ignotus Achaie Deus quamvis {t. 4 : Erfurt, f. 1166vb ; facsim., p. 492b} per multa quesitus et ideo qui ignorat ignorabitur. Prevaricator damnabitur neuter immunis a culpa, sed excusabilior qui fidem non obtulit Christo, quem nesciebat quam qui manus intulit Christo quem sciebat.
Quod ergo ignorantes
interl.| ut ara confitetur
colitis,
interl.| quia aram eius habetis
hoc
interl.| non nova ut dicitis sed hoc idem illud scilicet ignotum
ego annuntio vobis.
interl.| ut non sit ignotus Deus
Numérotation du verset Act. 17,24 
Deus qui fecit mundum
interl.| per creaturas creatorem notificat
marg.| DEUS  QUI  FECIT etc. B<EDA>. Nota ordinem huius disputationis, quia primo unum Deum auctorem mundi omnium que docet esse, in quo vivimus movemur et sumus cuius et genus sumus, ut non solum pro luce et vita sed etiam pro cognatione generis diligendus ostendatur. Postea opinionem que est de idolis ratione destruit, quod mundi conditor et Dominus templis saxeis non includatur, quod largitor omnis beneficii sanguine victimarum non egeat, quod hominum creator et omnium gubernator non possit manu hominis causari. Postremo docet Deum ad cuius imaginem est factus homo non esse similem metallis. Erroris remedium dicit penitendi studium. Si autem primo destrueret cerimonias idolorum gentes non audirent eum. Cum ergo unum Deum persuaderet adiunxit :   per Christum salutem nobis datam, magis tamen eum nominans hominem quam Deum incipiensque ab illis que gessit in corpore supra hominem ostendit esse qui victa morte resurrexit paulatim enim fides crescit, ut cum supra hominem esse monstraretur, Deus credatur. Non interest quo quisque credat ordine, non in primis perfecta queruntur, sed de initiis ad perfecta ascenditur.
et omnia que in eo sunt,
interl.| fructus et habitatores celi et terre
hic celi et terre
interl.| mundi qui significatur celi et terre nomine
cum sit Dominus, non in22 manufactis templis inhabitat,
22 in] om. CorS2 (plures sine in, al. delent  )
interl.| non parvo loco clauditur nec variis coloribus distinguitur sicut simulacra
Numérotation du verset Act. 17,25 
nec manibus humanis
interl.| fit
interl.| quasi facientium eum
colitur indigens aliquo,
interl.| ad hoc ut colatur ut Deus
cum ipse det omnibus vitam
interl.| animam quam inspirat
et inspirationem,
interl.| aerem
et omnia
Numérotation du verset Act. 17,26 
fecitque ex uno
interl.| homine
interl.| Adam
omne genus hominum,
marg.| EX  UNO  OMNE  GENUS  HOMINUM. B<EDA>. In greco : ex uno sanguine, quia sanguis propaginem carnis designat et per carnem homo intelligitur.
inhabitare super universam faciem terre, definiens23 statuta tempora
23 deffiniens CorS2 ( al. ) ] deffinies CorS2 ( sic utraque correctio ) [ non inveni in apparatibus editionum ]
interl.| etatum et regnorum
et terminos habitationis eorum,
interl.| id est fines gentium singularum
Numérotation du verset Act. 17,27 
querere Deum
interl.| fide
interl.| ad hoc fecit genus humanum ut querat Deum
si forte attractent
interl.| caritate
eum aut inveniant, quamvis
interl.| queritur ab homine quamvis sit prope
non longe sit ab unoquoque vestrum24.
24 vestrum] nostrum Weber
Numérotation du verset Act. 17,28 
In ipso enim vivimus
interl.| utraque vita
marg.| IN  IPSO  ENIM  VIVIMUS. AUGUSTINUS. Quia id operatur in nobis quod vivimus, movemur et sumus. Et hoc opus est quo continet omnia, quia eius sapientia : «Pertingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter»d. Per hanc dispositionem in illo vivimus, movemus et sumus. Quod si hoc opus suum rebus subtraxerit, nec vivemus nec movebimur nec erimus.
d Sap 8, 1.
marg.| AUGUSTINUS. In his que creavit ostenditur Deus indesinenter operari, neque enim tamquam eius substantia, sic in illo sumus sicut dicitur vitam habere in semetipso. Sed cum aliud simus quam ipse non aliud in ipso sumus, nisi quia id operatur quod vivimus movemur et sumus et paulo post non celum et terra et omnia que in eis sunt universa, scilicet spiritualis et corporalis creatura in se ipsa manet, sed in illo de quo dicitur {t. 4 : Erfurt, f. 1167ra ; facsim., p. 493a} : In illo vivimus movemur et sumus, quia si pars potest esse in toto cuius pars est ipsum totum non est nisi in illo a quo conditum est, neque hoc secundum corpus dicitur quia et de mundo similiter posset dici   in quo sumus movemur et vivimus . Ideo de mente que ad imaginem Dei accipiendum est quodam modo excellenti et intelligibili, quia quid non est in ipso de quo dicitur : «Ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia»e.
e Rm. 11, 36.
et movemur et sumus,
interl.| utroque modo scilicet motu membrorum et discursu locorum
interl.| corporaliter sive spiritualiter
{t. 4 : Erfurt, f. 1167ra ; facsim., p. 493a} sicut et quidam vestrum poetarum
marg.| SICUT  ET  QUIDAM  VESTRORUM  POETARUM. His qui prophetas non recipiebant non Moysi, non Isaie vel alicuius prophetarum, sed auctorum suorum loquitur testimonium versum Arati ponens et de falsis eorum quibus contradicere non poterant, suam veritatem conservat et confirmat.
dixerunt : Ipsius enim et genus sumus.
interl.| non natura sed Spiritu eius editi voluntate creati et adoptione recreati et ideo rectissime dictum est genus ipsius sumus
marg.| IPSIUS  ENIM  ET  GENUS. De Arato poeta hoc sumptum est testimonium, non de divina pagina ne nova videatur inferre.
Numérotation du verset Act. 17,29 
genus ergo cum simus Dei non debemus estimare
interl.| opus Dei non debet adorare opera hominum
marg.| GENUS  ERGO etc.  NON  DEBEMUS etc. R<ABANUS>. Homo in medio est, habens Deum superiorem, aurum et argentum cum ceteris huiusmodi inferiora que non debent ei comparari.
auro aut25 argento aut lapidi, sculpture26 artis et cogitationis27 hominis divinum esse simile.
25 aut CorS2 (vel) ] et CorS2
26 sculpture] aut praem. CorS2 ( al. )
27 cogitationis] cogitationibus CorS2 ( al. )
Numérotation du verset Act. 17,30 
Et tempora
interl.| preterita
quidem28 huius ignorantie
28 quidem CorS2 ( al. habent ) ] ergo CorS2 (Textus)
interl.| quibus ignoratus est Deus
despiciens Deus,
marg.| DESPICIENS. R<ABANUS>. Id est ignoscens ut venialia et tunc despiciens, id est indigna iudicans sua notitia.
nunc annuntiat
interl.| per apostolos
hominibus,
interl.| prudentibus
ut omnes
interl.| persone
ubique
interl.| in omni loco
interl.| nulla persona nullus locus excipit vel refellitur
penitentiam agant,
interl.| ad hoc omnia dicta sunt ut penitentiam que est in corde agant in opere
Numérotation du verset Act. 17,31 
eo quod statuit diem
interl.| quia Deo nihil futurum est
interl.| dies statutus causa penitentie est
in qua iudicaturus est orbem
interl.| introducit quod oderant illi qui resurrectionem mortuoum non credebant
in equitate
interl.| non secundum personarum acceptionem
in viro
interl.| homine vero virili vel forti
interl.| Christo : «Pater non iudicat quemquam sed omne iudicium dedit Filio»f
f Io. 19, 22.
in quo statuit fidem prebens omnibus suscitans eum a mortuis.
marg.| FIDEM  PREBENS  OMNIBUS. R<ABANUS>. Resurrectionis sue exemplo, vel statuit iudicare et post sic iungendum est fidem prebens omnibus quod resurgent.
Numérotation du verset Act. 17,32 
Cum audissent autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant, quidam vero dixerunt : Audiemus te de hoc iterum.
interl.| quasi id dicant modo non credimus nec respuimus
Numérotation du verset Act. 17,33 
Sic Paulus exivit de medio eorum.
interl.| quasi excommunicans eos
Numérotation du verset Act. 17,34 
Quidam vero viri adherentes ei crediderunt
interl.| non remanentes ex timore
in quibus et Dionysius Areopagita,
interl.| iudex curie illius cui nomen Areopagus
marg.| DIONYSIUS. B<EDA>. Hic est Dionysius qui postea episcopus Corinthiorum ordinatus bene rexit Ecclesiam. Ad cuius utilitatem etiam multa reliquit volumina cognomen a loco cui preerat accipiens. Areopagus est Athenarum curia nomen trahens a Marte qui grece arios dicitur ; pagus : villa.
et mulier nomine Damaris et alii cum eis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Act. Capitulum 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=74&chapitre=74_17)

Notes :