Glossa ordinaria

Capitulum 7

Numérotation du verset Act. 7,1 

1 Dixit
1 Act. 7, 1] Hic incipit capitulum 7 Wordsworth Weber  ; Rusch : cf. Act. 7, 2b
autem princeps sacerdotum si hec ita se habent
Numérotation du verset Act. 7,2 

Qui ait : Viri2 fratres
2 Viri] Capitulum 7 praem. Rusch
et patres,
audite.
Deus glorie
apparuit
patri nostro Abraham,
cum esset in Mesopotamiam
priusquam moraretur in Charram.
Numérotation du verset Act. 7,3 

Et dixit ad illum :
Exi de terra tua et de cognatione tua et veni in terram quam monstravero tibi3.
3 monstravero tibi] inv. Weber
Numérotation du verset Act. 7,4 

Tunc exiit
de terra Chaldeorum
et habitavit in Charram et inde postquam mortuus est pater eius,
transtulit illum in terram istam in qua nunc vos habitatis,
Numérotation du verset Act. 7,5 

et non dedit illi hereditatem
in ea nec passum pedis
sed4 repromisit
4 sed] et Weber
dare illi eam in possessionem
et semini eius post ipsum cum non haberet filium.
Numérotation du verset Act. 7,6 

Locutus est autem Deus :
Quia erit semen eius accola
in terra aliena
et servituti eos subicient
et male tractabunt eos
annis quadringentis triginta5
5 triginta] om. Weber
Numérotation du verset Act. 7,7 

et gentem cui servierint
iudicabo
ego dixit Deus et post hec exibunt,
et deservient
mihi in loco isto
Numérotation du verset Act. 7,8 

et dedit illi testamentum circumcisionis
et sic genuit Isaac
et circumcidit eum die octava.
Et Isaac Iacob
et Iacob duodecim patriarchas.
Numérotation du verset Act. 7,9 

Et patriarche emulantes Ioseph
vendiderunt in Egyptum
et erat Deus cum eo,
Numérotation du verset Act. 7,10 

et eripuit eum
ex omnibus tribulationibus eius
et dedit ei gratiam
et sapientiam
in conspectu pharaonis regis Egypti, et constituit eum prepositum super Egyptum et super omnem domum suam.
Numérotation du verset Act. 7,11 

Venit autem fames
in universam Egyptum et Chanaan
et tribulatio magna
et non inveniebant
cibos patres nostri.
Numérotation du verset Act. 7,12 

Cum audisset autem Iacob esse frumentum in Egypto misit patres nostros
primum,
Numérotation du verset Act. 7,13 

et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis, et manifestatum est
pharaoni genus eius.
Numérotation du verset Act. 7,14 

Mittens autem Ioseph accersivit
Iacob patrem suum et omnem cognationem suam6
6 suam] om. Weber
in animabus septuaginta quinque.
Numérotation du verset Act. 7,15 

Et descendit
Iacob in Egyptum et defunctus est ipse
et patres nostri,
Numérotation du verset Act. 7,16 

et translati sunt
in Sichem et positi sunt in sepulcro
quod emit Abraham
pretio argenti a filiis
Emmor filii Sichem.
Numérotation du verset Act. 7,17 

Cum appropinquaret autem tempus
repromissionis
quam confessus
fuerat7 Deus Abrae crevit populus,
7 fuerat] erat Weber
et multiplicatus est in Egypto
Numérotation du verset Act. 7,18 

quoadusque surrexit rex alius
in Egypto qui non sciebat Ioseph.
Numérotation du verset Act. 7,19 

Hic circumveniens genus nostrum,
afflixit patres nostros8
8 nostros] om. Weber
ut exponerent
infantes suos ne vivificarentur.
Numérotation du verset Act. 7,20 

Eodem tempore
natus est Moyses et fuit gratus Deo
qui nutritus est
tribus mensibus in domo patris sui.
Numérotation du verset Act. 7,21 

Exposito
autem illo sustulit eum
filia pharaonis,
et enutrivit eum sibi in filium,
Numérotation du verset Act. 7,22 

et eruditus est Moyses
in9 omni sapientia Egyptiorum et erat potens in verbis
9 in] om. Weber
et in operibus suis.
Numérotation du verset Act. 7,23 

Cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus ascendit
in cor eius, ut visitaret
fratres suos filios Israel.
Numérotation du verset Act. 7,24 

Et cum vidisset quemdam iniuriam patientem vindicavit illum
et fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat percusso Egyptio.
Numérotation du verset Act. 7,25 

Existimabat autem
intelligere fratres quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis.
At illi non intellexerunt.
Numérotation du verset Act. 7,26 

Sequenti vero die apparuit illis litigantibus et reconciliabat eos in pacem dicens :
viri fratres estis ut quid nocetis alterutrum ?
Numérotation du verset Act. 7,27 

Qui autem iniuriam faciebat proximo suo10 repulit
10 suo] om. Weber
eum dicens : Quis
te constituit principem et iudicem super nos.
Numérotation du verset Act. 7,28 

Numquid interficere me tu vis quemadmodum interfecisti heri Egyptium ?
Numérotation du verset Act. 7,29 

Fugit autem11
11 autem] + Moses Weber
in verbo isto
et factus est advena in terra Madian, ubi generavit
duos filios12.
12 duos filios] inv. Weber
Numérotation du verset Act. 7,30 

Et expletis annis quadraginta,
apparuit illi
in deserto montis Sina
angelus
in igne flamme rubi.
Numérotation du verset Act. 7,31 

Moyses autem videns admiratus est visum
et accedente illo ut consideraret, facta est vox Domini ad eum dicens13 :
13 ad...dicens] om. Weber
Numérotation du verset Act. 7,32 

Ego sum14 Deus
14 sum] om. Weber
patrum vestrorum15,
15 vestrorum] tuorum Weber
Deus Abraham
et Deus Isaac et Deus Iacob.
Tremefactus16
16 Tremefactus] + autem Weber
Myoses non audebat considerare.
Numérotation du verset Act. 7,33 

Dixit autem illi Dominus :
solve calciamentum pedum tuorum,
locus enim in quo stas terra sancta est.
Numérotation du verset Act. 7,34 

Videns
vidi afflictionem populi mei
qui est in Egypto et gemitum17 eorum audivi et descendi liberare eos.
17 gemitum] coniec., cum Weber , genitum cacogr. Rusch
Et nunc veni et mittam te in Egyptum.
Numérotation du verset Act. 7,35 

Hunc Moysen
quem negaverunt dicentes :
Quis te constituit principem et iudicem super nos18 ? Hunc
18 super nos] om. Weber
Deus principem et redemptorem
misit cum manu angeli
qui apparuit illi in rubo.
Numérotation du verset Act. 7,36 

Hic eduxit illos faciens prodigia et signa
in terra Egypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta.
Numérotation du verset Act. 7,37 

Hic est Moyses qui dixit :
Filiis Israel, prophetam
vobis
suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam meipsum audietis19.
19 meipsum audietis] me Weber
Numérotation du verset Act. 7,38 

Hic est qui fuit in Ecclesia
in solitudine
cum angelo qui loquebatur ei in monte Sina
et cum patribus
nostris.
Qui accepit verba vite dare nobis
Numérotation du verset Act. 7,39 

cui noluerunt obedire patres nostri
sed repulerunt eum20 et aversi sunt cordibus suis
20 eum] om. Weber
in Egyptum
Numérotation du verset Act. 7,40 

dicentes ad Aaron :
Fac nobis deos
qui nos precedant21.
21 nos precedant] inv. Weber
Moyses enim huic22
22 huic] hic Weber
qui eduxit nos de terra Egypti, nescimus quid factum sit ei.
Numérotation du verset Act. 7,41 

Et vitulum
fecerunt in illis diebus,
et obtulerunt hostiam simulacro,
et letabantur in operibus manuum suarum.
Numérotation du verset Act. 7,42 

Convertit autem Deus et tradidit
eos servire militie celi,
sicut scriptum est in libro Prophetarum :
Numquid victimas aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto domus Israel ?
Numérotation du verset Act. 7,43 

Et suscepistis
tabernaculum
Moloch
et sidus dei vestri
Rempham figuras
quas fecistis adorare eas et transferam vos trans Babylonem.
Numérotation du verset Act. 7,44 

Tabernaculum testimonii
fuit cum23 patribus nostris,
23 cum] om. Weber
in deserto sicut disposuit illis Deus24
24 illis Deus] om. Weber
loquens ad Moysen ut faceret illud secundum formam quam viderat.
Numérotation du verset Act. 7,45 

Quod et induxerunt suscipientes
patres nostri cum Iesu
in possessionem gentium
quas expulit Deus
a facie patrum nostrorum usque in diebus David.
Numérotation du verset Act. 7,46 

Qui
invenit gratiam ante Deum,
et petiit
ut inveniret tabernaculum Deo Iacob.
Numérotation du verset Act. 7,47 

Salomon autem edificavit illi domum,
Numérotation du verset Act. 7,48 

sed non Excelsus in manufactis habitat,
sicut per prophetam25 dicit :
25 per prophetam] propheta Weber
Numérotation du verset Act. 7,49 

Celum
mihi sedis est,
terra autem scabellum pedum meorum.
Quam domum
edificabitis mihi ?
Dicit Dominus. Aut quis locus requietionis mee est ?
Numérotation du verset Act. 7,50 

Nonne manus mea fecit hec omnia ?
Numérotation du verset Act. 7,51 

Dura cervice
et incircumcisi
cordibus
et auribus
vos
semper Spiritui sancto
resistitis sicut et26 patres vestri
26 et] om. Weber
et vos
Numérotation du verset Act. 7,52 

quem prophetarum
non sunt persecuti patres vestri ?
Et occiderunt eos qui prenuntiabant de adventu iusti,
cuius vos nunc proditores et homicide fuistis,
Numérotation du verset Act. 7,53 

qui accepistis legem
in dispositionem
angelorum
et non custodistis.
Numérotation du verset Act. 7,54 

Audientes autem hec dissecabantur cordibus suis,
et stridebant
dentibus in eum.
Numérotation du verset Act. 7,55 

Cum autem esset plenus
Spiritu sancto
intendens in celum
vidit gloriam Dei,
et Iesum
stantem
a dextris Dei
et ait : Ecce video celos apertos
et Filium hominis
stantem
a dextris27
27 stantem a dextris] inv. Weber
virtutis Dei.
Numérotation du verset Act. 7,56 

Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas
et impetum fecerunt unanimiter
in eum.
Numérotation du verset Act. 7,57 

Et eicientes
eum extra civitatem
lapidabant.
Et testes deposuerunt
vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus.
Numérotation du verset Act. 7,58 

Et lapidabant Stephanum
invocantem et dicentem : Domine Iesu,
suscipe
spiritum meum.
Numérotation du verset Act. 7,59 

Positis autem genibus
voce magna clamavit28 dicens29 : Domine ne statuas illis hoc peccatum, quia nesciunt quid faciunt30.
28 voce...clamavit] inv. Weber |
29 dicens] om. Weber |
30 quia...faciunt] om. Weber |
Et cum hoc dixisset obdormivit in Domino31.
31 in Domino] om. Weber
Numérotation du verset Act. 7,59b 

Saulus32 autem erat consentiens neci eius.
32 Saulus Weber ] Capitulum 8 praem. Rusch | -Aulus (littera capitalis initialis vacat) Rusch ( Graz ) ; S praem. rubricator in facsim. et Erfurt  ; al. m. superscripsit : P[aulus] Erfurt

Capitulum 7

Numérotation du verset Act. 7,1 
1 Dixit
1 Act. 7, 1] Hic incipit capitulum 7 Wordsworth Weber  ; Rusch : cf. Act. 7, 2b
interl.| Stephano
autem princeps sacerdotum si hec ita se habent
interl.| blasphemasse te Deum legem et locum sanctum
Numérotation du verset Act. 7,2 
Qui ait : Viri2 fratres
2 Viri] Capitulum 7 praem. Rusch
interl.| prudentes
interl.| coevi
interl.| quia unius erant generis
marg.| VIRI  FRATRES. B<EDA>. Quia Stephanus insimulabatur blasphemasse in Moysen et Deum, in principio sui sermonis illorum calumnie occurrit dicens : Deum qui loquebatur patribus et prophetis Deum esse maiestatis et glorie. Moysen etiam laudat, sed illos rebelles et semper inobedientes comprobat, sed arte loquendi usus est ad rebelles, incipiens quasi timeret eos, sic viri fratres et patres, lenis sermo et clemens conciliat auditorem ut commendet actorem blande cepit ut diu audiretur et qui accusabat contra Deum et legem loqui verum Deum predicat in principio oratoris, legem etiam sic exposuit ut eius esset predicator cuius accusabatur destructor in processu etiam sermonis errores eorum redarguens vigorem animi et quod liber erat a timore inimici perdocuit.
marg.| VIRI etc.  DEUS  GLORIE etc. Memor Stephanus precepti illius : «Diligite inimicos vestros»a etc., persecutoribus suis salutem nuntiat.
a Lc. 6, 35.
et patres,
interl.| seniores
audite.
interl.| aure interiori
Deus glorie
interl.| cuius gloria ineternum
interl.| primo ostendit se non blasphemare Deum
apparuit
interl.| per angelum
patri nostro Abraham,
interl.| tam fide quam et carne
cum esset in Mesopotamiam
marg.| IN  MESOPOTAMIA. B<EDA>. Mesopotamia in capite Syrie est constituta ad aquilonem.
marg.| R<ABANUS>. Mesopotamia et Charram in Chaldea sunt de Mesopotamia transmigravit in Charram.
priusquam moraretur in Charram.
Numérotation du verset Act. 7,3 
Et dixit ad illum :
marg.| ET  DIXIT etc. In Genesib videtur contineri quod post mortem patris sui locutus est Dominus Abrae qui in   Charram mortuus est, ubi cum eo filius habitavit sed priusquam in illa civitate habitaret cum esset in Mesopotamia dictum est ei :   Exi de terra etc.
b Cf. Gn. 11, 31-32 ubi Charram nuncupatur Aran ; cf. Idt. 5, 9.
Exi de terra tua et de cognatione {t. 4 : Erfurt, f. 1154rb ; facsim., p. 467b} tua et veni in terram quam monstravero tibi3.
3 monstravero tibi] inv. Weber
interl.| ut maior sit obedientia et patientia
marg.| EXI  DE  TERRA  ET  DE  COGNATIONE etc. Terram et cognationem Abrae Chaldeorum patriam genusque appellat, unde iam exierat degens modo in Mesopotamia, sed adhuc tenebatur spe et desiderio redeundi et ideo audit :   Exi de terra et de cognatione tua, non ut corpus extraheret quod iam fecerat sed amorem cordis evelleret. Ideoque quod sequitur :   Tunc exiit de terra etc. non de corpore sed amore intelligendum est quo in perpetuum a Chaldeis loco et desiderio avulsus est. Iuxta fidem chronicorum eodem anno Chaldeam egressus Mesopotamiam ingressus, in   Charram moratus et in terram promissionis est inductus.
marg.| R<ABANUS>. Tertium Stephanus pretermisit, id est et de domo patris, tui quod factum est propter nimiam populi peritiam vel imperitiam.
marg.| B<EDA>. De Chaldea in qua est Charram .
marg.| R<ABANUS>. De Ur Chaldeorum Abraham exivit. Ur ignis interpretatur. Ignem Chaldei {t. 4 : Erfurt, f. 1154rb ; facsim., p. 467b} adorant cui etiam homines sacrificant. Tradunt Hebreic Aram fratrem Abrae Chaldeorum igni immolatum combustum fuisse, sed ignem Abrae a Deo extinctum quare inde cum patre suo et Loth filio Aram et tota familia fugit in Charram , ubi mortuo patre dictum est ei :   Exi de terra tua etc.
c Cf. Hieronymus, Liber quaestionum hebraicarum in Gn. 11, 28, CCSL 72, p. 15 >   Targum (Gn. 11, 28) [pseudo Ionathan / Add. 27031], SChr 245, p. 147.
Numérotation du verset Act. 7,4 
Tunc exiit
interl.| voluntate
de terra Chaldeorum
interl.| Mesopotamia
et habitavit in Charram et inde postquam mortuus est pater eius,
interl.| Thare
marg.| PATER  EIUS etc.  SED  REPROMISIT etc. RABANUS. 4 Redit ad originem generis Israel et amicitie divine exordium, ut nihil pretermittat in quo blasphemare videatur.
4 Rabanus] coniec., R. Rusch
transtulit illum in terram istam in qua nunc vos habitatis,
marg.| VOS  HABITATIS etc. Non apostoli qui terram reliquerant, nec Stephanus qui iam quasi in morte positus erat.
Numérotation du verset Act. 7,5 
et non dedit illi hereditatem
interl.| quamvis multos agros ibi possederit agrum tamen proprium non habuit
in ea nec passum pedis
interl.| minimam partem speluncam enim cum agro non hereditate possedit sed pretio emit ab Ephron filio Seor Etheod
d Cf. Gn. 23, 8-11 ; Gn. 25, 8 .
sed5 repromisit
5 sed] et Weber
interl.| quare merito eius datur semini
dare illi eam in possessionem
interl.| hereditatem
et semini eius post ipsum cum non haberet filium.
interl.| hoc dicitur ut magis appareat scientia Dei promittentis
Numérotation du verset Act. 7,6 
Locutus est autem Deus :
interl.| per angelum ut putatur
Quia erit semen eius accola
interl.| advena qui non suam colit terram
in terra aliena
interl.| Chanaan vel Egypto scilicet
et servituti eos subicient
interl.| Egyptii
et male tractabunt eos
interl.| affligentes eos duris operibus
annis quadringentis triginta6
6 triginta] om. Weber
marg.| QUIA  ERIT  SEMEN  TUUM  ACCOLA etc. B<EDA>. Non ita intelligendum est quasi male tractandum et servituti subiiciendum diceret hoc   semen annis quadringentis et   triginta ; sed per hyperbaton legendum quia peregrinum erit semen eius   annis quadringentis triginta in parte cuius temporis etiam servitus accidit, quia scriptum est : «In Isaac vocabitur tibi semen»e. Ex anno nativitatis Isaac usque ad annum egressionis de Egypto computantur anni quadragenti quinque quibus peregrinum erat futurum illud semen, sive in terra Chanaan sive in Egypto.
e Gn. 21, 12.
marg.| ANNIS  QUADRINGENTIS. R<ABANUS>. Sic est iungendum   accola : annis quadringentis triginta, ex quo enim Deus promisit Abrae usque ad descensum Iacob in Egyptum anni fuerunt duocenti quindecim ; a descensu Iacob in Egyptum usque ad egressum Israel ex Egypto anni fuerunt duocenti quindecim. Hebrei in Egypto annis centum quadraginta quatuor servierunt. In Genesi autem quadringenti tantum numerantur anni. In Exodo et Stephani predicatione adduntur triginta. Aliquando enim in Scripturis ubi magnus ponitur numerus, minor numerus causa brevitatis pretermittitur, ubi non diligentia numerandi sed magnitudo tantum demonstratur, quod secuta est Genesis. Exodus vero finito tempore accolatus totum peregrinationis spatium diligenter describit. In Actibus etiam apostolorum quadringentos annos et triginta Paulus huic numero assignat dicens quasi post quadringentos et triginta annos qui numerus non a prima promissione, sed a nativitate Isaac usque ad distributionem terre promissionis completus est.
Numérotation du verset Act. 7,7 
et gentem cui servierint
interl.| Egyptios
iudicabo
interl.| decem plagis et submersione pharaonis cum omni populo in mari Rubro
marg.| IUDICABO. R<ABANUS>. Iudicium aliquando discretionem significat ut ibi : «Iudica me Deus et discerne causam meam»f aliquando penam ut : «Iudica illos Deus»g.
f Ps. 42, 1.
g Ps. 5, 11.
ego dixit Deus et post hec exibunt,
interl.| de Egypto
et deservient
interl.| servire incipient
interl.| liberati de servitute humana
mihi in loco isto
interl.| terra promissionis scilicet
interl.| ostendit locum sanctum non blasphemat
Numérotation du verset Act. 7,8 
et dedit illi testamentum circumcisionis
marg.| TESTAMENTUM  CIRCUMCISIONIS. R<ABANUS>.Fedus sive signum ideo factum, ut populus Israel non solum moribus, sed etiam signo corporali a gentibus divideretur. In membro genitali ponitur ut in illa carnis sit imminutio que tegitur pudicitie secreto et quia per omnes progenies erat servanda in genitali membro est posita.
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1154va ; facsim., p. 468a} Mystice : circumcisio mortificationem carnis designans. In illo fit membro quo voluptas carnis expletur. In eo etiam quo tegebatur circumcisio carnalis signatur vitandam esse iactationem glorie in circumcisione spirituali.
interl.| id est circumcicus non in preputio
et circumcidit eum die octava.
marg.| DIE  OCTAVA. R<ABANUS>. Octo diebus mysterium circumcisionis notre ostenditur qui per octavam novi testamenti que in resurrectione Domini, et octo beatitudinibus continetur a vitiis octava die circumcidimur.
Et Isaac Iacob
interl.| circumcisus, circumcisum ut repetatur et Iacob circumcisus duodecim patriarchas circumcisos ut potius laudet eos quam vituperet
et Iacob duodecim patriarchas.
Numérotation du verset Act. 7,9 
Et patriarche emulantes Ioseph
interl.| quia plus ceteris amabatur a patre
vendiderunt in Egyptum
interl.| propter somnia que pollicebantur ei magna
marg.| VENDIDERUNT  IN  EGYPTUM. Breviter narrans transit ad finem. Non enim primo Egyptiis sed Ismaelitis negotiatoribus et Madianitis venditur est, et illi vendiderunt eum in Egyptum Phutiphar sacerdoti.
et erat Deus cum eo,
Numérotation du verset Act. 7,10 
et eripuit eum
interl.| de manu fratrum, de cisterna, de manu negotiatorum, et domine Egyptie, de periculo mortis tandem de ipso carcere
ex omnibus tribulationibus eius
interl.| adversitatibus et periculis
et dedit ei gratiam
interl.| coram sacerdote et principe carceris et pharaone
et sapientiam
interl.| interpretandi somnium et providendi consilium
in conspectu pharaonis regis Egypti, et constituit eum prepositum super Egyptum et super omnem domum suam.
Numérotation du verset Act. 7,11 
Venit autem fames
marg.| VENIT  AUTEM  FAMES. R<ABANUS>. Utrum in toto orbe fames venerit dubitatur.
in universam Egyptum et Chanaan
interl.| cum omnibus habitatoribus in universa Egypto et Chanaan
et tribulatio magna
interl.| idem tribulatio et fames
et non inveniebant
interl.| etiam si quererent ex hoc putatur ubique fuisse famem
cibos patres nostri.
interl.| patriarche patet quia patres non blasphemat quos etiam suos vocat
Numérotation du verset Act. 7,12 
Cum audisset autem Iacob esse frumentum in Egypto misit patres nostros
interl.| preter Beniamin
primum,
interl.| prima vice Ioseph cognovit eos et ipsi eum secunda
Numérotation du verset Act. 7,13 
et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis, et manifestatum est
interl.| prius enim celaverat quia Egyptii ovem adorantes esum ovium oderant quas Israel offerebat
pharaoni genus eius.
Numérotation du verset Act. 7,14 
Mittens autem Ioseph accersivit
interl.| evocavit
Iacob patrem suum et omnem cognationem {t. 4 : Erfurt, f. 1154vb ; facsim., p. 468b} suam7
7 suam] om. Weber
interl.| Ioseph fratres suos, scilicet et fratrum filios quia Iacob non erat cognatio sed progenies
in animabus septuaginta quinque.
interl.| pars pro toto
marg.| IN  ANIMABUS  SEPTUAGINTA  QUINQUE. B<EDA>. Hoc secundum editionem Septuaginta interpretum dicitur. In hebreo septuaginta tantum reperiuntur, sed si series animarum secundum genesim computetur, addito Iacob et Ioseph cum duobus filiis qui erant in Egypto septuaginta solummodo inveniuntur.
marg.| R<ABANUS>. Si Iacob et Ioseph cum duobus filiis non numerantur sexaginta sex tantum erunt illis annumeratis septuaginta fiunt. Lucas quinque superaddit secundum editionem Septuaginta quam Vulgatam noverat esse et firmatam auctoritate grecorum. Si ergo obviaret consuete auctoritati non crederetur sibi qui videretur derogare olim credite editioni. Maluit ergo consentientibus interpretibus fidem Christi firmare quam pro hebraica veritate sermonem suum suspectum facere.
Numérotation du verset Act. 7,15 
Et descendit
interl.| All<egorice> : qui Egyptum vadit, id est mundo adheret vere descendit
marg.| ET  DESCENDIT. Secundum situm locorum descensus est de terra promissionis in Egyptum sed quia libertati successerat servitus, Iacob cum progenie descendisse in Egyptum dicitur.
Iacob in Egyptum et defunctus est ipse
interl.| in Egypto
et patres nostri,
interl.| patriarche quisque in sua etate
Numérotation du verset Act. 7,16 
et translati sunt
marg.| TRANSLATI. R<ABANUS>. Synecdoche8 pro solo Ioseph dicuntur translati cui Iacob dixith : ‘Dedi tibi sichimam precipuam extra fratres tuos’. Ideo in libro Iosue ossa eius leguntur in ea sepulta que filii Israel ipso mandante de Egypto transtulerunt. In Exodo enim legitur : «Tulit Moyses ossa Ioseph secum»i quia dixerat Ioseph filiis Israel : ‘Ferte ossa mea hinc vobiscum’j.
h Gn. 48, 22 : « Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhaei in gladio et arcu meo ».
i Ex. 13, 19.
j Cf. Gn. 50, 24.
8 synecdoche] sinodoche Rusch
marg.| B<EDA>. De solo Ioseph Scriptura testatur quod ossa eius de Egypto translata in Sichem sint tumulata, sed ex verbis Stephani et scriptis Hieronymi qui loca illa incoluit, constat ceteros etiam patriarchas ibidem esse sepultos quamvis memoria Ioseph celebrior sit qui hoc de ossibus suis mandavit, ad cuius tribum civitas {t. 4 : Erfurt, f. 1154vb ; facsim., p. 468b} illa pertinuit. Hieronymus, in historia Paulek, sic ait transivit Sichem et vidit duodecim patriarcharum sepulcra. Ideml : duodecim patriarche non sunt sepulti in Arboc9 sed in Sichem.m
k Cf. Hieronymus , Epistolae, Ep. 108 § 13, CSEL 55, p. 322.14 sqq.
l Hieronymus , Epistolae, Ep. 57 § 10, CSEL 54, p. 522.2 : « Duodecim autem patriarchae non sunt sepulti in arboc, sed in sychem, qui ager non est emptus ab abraham, sed a iacob ». 
m ¶Fons : Beda Venerabilis , Expositio Actuum Apostolorum, cap. 7, CCSL121, lin. 37 sqq. : « De Ioseph quidem solo scriptura refert quod eius ossa de Aegypto translata et in Sychem sunt tumulata ; uerum et ex his beati Stephani uerbis et sancti Hieronymi scriptis, qui eorundem locorum incola erat, animaduertendum est ceteros quoque patriarchas ibidem esse sepultos, quamuis memoria Ioseph merito celebrior habeatur qui et haec ipse de ossibus suis fieri mandauit et ad cuius tribum ciuitas ipsa pertinuit. Siquidem Hieronymus in historia beatae Paulae sic refert: Transiuit, inquiens, Sychem non ut plerique errantes legunt Sychar, quae nunc Neapolis appellatur et ex latere montis Garizim exstructam circa puteum Iacob, intrauit ecclesiam super quem dominus sedit ; et paulo post: Atque inde, inquit, diuertens uidit duodecim patriarcharum sepulchra. Item in libro de optimo genere interpretandi: Duodecim autem patriarchae non sunt sepulti in Arboc sed in Sychem ». [MM2017]
9 Arboc] scrips. cum Hieron. ; Arbe Rusch
in Sichem et positi sunt in sepulcro
marg.| ET  POSITI  SUNT  IN  SEPULCRO etc. R<ABANUS>. Docet Genesisn Abraham ab Ephron filio Seor Ethei in Chariatharbe sepulcrum emisse, in quo ipse et Isaac, Iacob et Adam sepulti sunt. Item docet Iacob iuxta Sichem partem agri ubi poneret tabernacula ab Emor patre Sichem datis centum argenteis accepisse non ergo emit Abraham sepulcrum ab Emor patre Sichem sed ab Ephron Etheo in quo duodecim patriarche non sunt sepulti sed in Sichem ut diximus. Sed Stephanus vulgo loquens vulgi opinionem sequitur duas enim narrationes coniungens non tam ordinem historie quam causam de qua agebatur intendit. Qui enim insimulatur contra sanctum locum et legem docuisse, ostendit Christum ex lege promissum esse, et quod tunc nec Moysi, nec Domino servire voluerunt.
n Cf. Gn. 23, 7-11.
marg.| IN  SEPULCRO  QUOD  EMIT  ABRAHAM. B<EDA>. Hoc de solo Iacob cuius corpus filii de Egypto tollentes sepelierunt in spelunca duplici, ubi Abraham cum Sara sepultus est, et Isaac cum Rebecca, et ibi Lia condita est. Unde civitas illa vocatur Hebron, id est coniugium quod patres ibi cum coniugibus sepulti sunt.
marg.| B<EDA>. Duas historias confundit et alteram alteri implicat. Non enim a filiis Emor filii Sichem emit Abraham sed Iacob ab illis emit Sichem. Ideo sic iungendum est translati sunt in Sichem a filiis Emor filii Sichem quasi diceretur : in Sichem illam quam emit Iacob, a filiis Emor filii Sichem. In Genesi legitur Sichem filius fuisse Emor, unde putant quidam duos fuisse Sichem quorum alter a Luca dicitur pater Emor, alter a Genesi filius eius. Quidam iungunt principium et finem sermonis dicentes a filiis Sichem, et post inferunt Emor filii ut hic locus congruat Genesi.
quod emit Abraham
interl.| speluncam illam emit quadringentis siclis ab Ephron filio Seor Etheo
pretio argenti a filiis
interl.| ad filiis Sichem ut sit explanatio prioris
marg.| A FILIIS etc. Redit ad ordinem narrationis anticipatio enim fuit quod premisit translati sunt in Sichem a filiis Emor filii Sichem.
Emmor filii Sichem.
interl.| qui erat filius Emor
Numérotation du verset Act. 7,17 
Cum appropinquaret autem tempus
interl.| anni quadringenti triginta
repromissionis
interl.| illius qua dictum est post hoc exibunt et deservient mihi in loco isto
quam confessus
interl.| in greco : ‘pollicitus’
fuerat10 Deus Abrae crevit populus,
10 fuerat] erat Weber
interl.| Israel crucifixo Christo et apostolis passis
interl.| mortuo Ioseph et fratribus
et multiplicatus est in Egypto
Numérotation du verset Act. 7,18 
quoadusque surrexit rex alius
marg.| REX  ALIUS. Rex iste diabolus est, qui effeminatos diligit masculos odit.
in Egypto qui non sciebat Ioseph.
interl.| ignorabat vel bneficium non reddebat
Numérotation du verset Act. 7,19 
Hic circumveniens genus nostrum,
interl.| precipiendo obstetricibus ut necarent masculos
marg.| GENUS  NOSTRUM etc.  PATRES  NOSTROS. etc. Patres nostros dicit et genus nostrum ne patres blasphemare videatur.
afflixit patres nostros11
11 nostros] om. Weber
interl.| manifeste imperando, ut exponeret infantes, scilicet vel afflixit dolore servitutis
ut exponerent
interl.| in flumen
infantes suos ne vivificarentur.
interl.| id est vivi custodirentur
Numérotation du verset Act. 7,20 
Eodem tempore
interl.| quo surrexit novus rex super Egyptum
natus est Moyses et fuit gratus Deo
interl.| a quo gratiam habuit
marg.| GRATUS  DEO. Ostendit quod Moysen non blasphemaverit.
marg.| MOYSES. R<ABANUS>. Aquaticus, quia de aqua est assumptus. Vel liniens quia inventus est in fiscella bitumine lita.
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1155ra ; facsim., p. 469a} R<ABANUS>. Moyses typus est salvatoris qui percusso diabolo genus suum liberavit. Tribus temporibus occultatus est in Israel ab Abraham scilicet usque ad David, a David usque ad transmigrationem Babylonis, inde usque ad nativitatem Christi. Qui proiectus a Iudeis ab Ecclesia gentium veniente ad baptismum, que filia diaboli prius erat assumptus est et nutritus, qui fuit potens in opere et verbo coram Deo et omni plebe qui in plenitudine temporum visitavit nos et fecit redemptionem plebis sue.
qui nutritus est
interl.| quia elegantem habuit faciem
tribus mensibus in domo patris sui.
interl.| occulte
Numérotation du verset Act. 7,21 
Exposito
interl.| in flumine Nilo
autem illo sustulit eum
interl.| de flumine
filia pharaonis,
interl.| que venerat ad flumen ut lavaretur
et enutrivit eum sibi in filium,
Numérotation du verset Act. 7,22 
et eruditus est Moyses
interl.| ita ut alios vinceret
{t. 4 : Erfurt, f. 1155ra ; facsim., p. 469a} in12 omni sapientia Egyptiorum et erat potens in verbis
12 in] om. Weber
interl.| eloquens
et in operibus suis.
interl.| fortis
Numérotation du verset Act. 7,23 
Cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus ascendit
interl.| de bona cogitatione solet dici quod ascendat in cor
in cor eius, ut visitaret
interl.| qui onere servitutis infirmabantur
fratres suos filios Israel.
interl.| genere
Numérotation du verset Act. 7,24 
Et cum vidisset quemdam iniuriam patientem vindicavit illum
interl.| fratrem suum
et fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat percusso Egyptio.
marg.| VINDICAVIT  PERCUSSO  EGYPTIO. Ostendit illum qui iniuriam faciebat non esse de genere suo.
Numérotation du verset Act. 7,25 
Existimabat autem
interl.| id est putabat eos intellecturos que in uno fecerat eum in omnibus esse facturum
intelligere fratres quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis.
interl.| opus quo meruit esse liberator eorum
At illi non intellexerunt.
interl.| manifesta est Iudeorum figura
Numérotation du verset Act. 7,26 
Sequenti vero die apparuit illis litigantibus et reconciliabat eos in pacem dicens :
interl.| Christus per apostolos pacem predicabat
viri fratres estis ut quid nocetis alterutrum ?
Numérotation du verset Act. 7,27 
Qui autem iniuriam faciebat proximo suo13 repulit
13 suo] om. Weber
interl.| verbo sicut et Iudei Christum
eum dicens : Quis
interl.| ignarus prophetat quia Moyses princeps et iudex datus est Israeli
te constituit principem et iudicem super nos.
marg.| QUIS  TE  CONSTITUIT etc. Solus Deus : «Non est potestas nisi a Deo»o ex hoc tale a Christo responsum acceperant : «O homo quis me constituit iudicem aut divisorem super vos ?»p
o Rm. 13, 1.
p Lc. 12, 14.
marg.| QUIS  TE  CONSTITUIT  PRINCIPEM  ET  IUDICEM  SUPER  NOS ? In contentione sua illos redarguit iam, tunc legi et Moysi fuisse contrarios.
Numérotation du verset Act. 7,28 
Numquid interficere me tu vis quemadmodum interfecisti heri Egyptium ?
marg.| NUMQUID  INTERFICERE etc ? Quidam putant illum qui defensus est ex ira rem protulisse.
Numérotation du verset Act. 7,29 
Fugit autem14
14 autem] + Moses Weber
interl.| Moyses timens Egyptios propter eum quem occiderat
marg.| FUGIT. Moyses fugit in Madian, id est Christus in gentes.
in verbo isto
interl.| quia volebat occultum esse
et factus est advena in terra Madian, ubi generavit
interl.| de Sephora filia sacerdotis Madian quam uxorem acceperat
duos filios15.
15 duos filios] inv. Weber
interl.| Gersan et Eliezerq
q Cf. 1Par. 23, 15.
Numérotation du verset Act. 7,30 
Et expletis annis quadraginta,
interl.| ecce non blasphemat sed laudat
apparuit illi
marg.| APPARUIT. R<ABANUS>. Sic Christus post ascensionem apparuit per apostolos litigantibus Iudeis et infidelibus qui resistebant apostolis.
in deserto montis Sina
interl.| cum minaret gregem ad interiora deserti
angelus
interl.| Michael in persona Domini, vel ipse"angelus magni consilii"r
r Introitus in die Natalis Domini (Antiphonale Missarum sextuplex, p. 1415, n° 11a ; 17bis) : « Puer natus est nobis, et filius datus est nobis cuius imperium super humerum eius et vocabitur nomen eius, magni consilii angelus ». Cf. Is. 9, 6 ( Vetus latina , p. 293 iuxta LXX : « Μεγάλης βουλῆς ἄγγελος »). Edmaior. : « Admirabilis consiliarius».
in igne flamme rubi.
interl.| que ideo facta est, ut timerent et scirent quia Deus noster ignis consumens est
marg.| IN  IGNE  FLAMME. Ignis in rubo Spiritus sanctus peccata populi quasi spine, quia ardor Spiritus sancti peccata illius populi non consumpsit qui densas nequitie spinas beneficiis Dei opposuit.
marg.| R<ABANUS>. Ideo forma ignis que non est imitabilis ostensa est illis, ne aliquam similitudinem facerent.
marg.| RUBI. R<ABANUS>. Rubus ardet sed non comburiturs, rubique nomen monti convenit. Sinai enim ‘rubus’ interpretatur. Rubus genus est spinarum significans Ecclesiam que persecutione inflammatur sed non perit, quia Christus in ea loquitur.
s Cf. Ex. 3, 2 : « Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi et videbat quod rubus arderet, et non combureretur ».
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1155rb ; facsim., p. 469b} R<ABANUS>. In flamma rubi signum fuit liberationis, quia populus ille quamvis temptatione inflammatus. Non erat tamen in tribulatione periturus. Idem in solutione calciamenti de signatur, quia tam facile est Deo a servitute quempiam liberare, quam promptum homini calciamentum tollere.
Numérotation du verset Act. 7,31 
Moyses autem videns admiratus est visum
interl.| quod contra consuetudinem rubus ardens non combureretur
et accedente illo ut consideraret, facta {t. 4 : Erfurt, f. 1155rb ; facsim., p. 469b} est vox Domini ad eum dicens16 :
16 ad...dicens] om. Weber
interl.| nunc Dominus dictus est qua prius vocabatur angelus
Numérotation du verset Act. 7,32 
Ego sum17 Deus
17 sum] om. Weber
interl.| semper presens
marg.| EGO  SUM. Sum proprium Dei verbum est, secundum illud : «Ego sum qui sum»t et : «Qui est misit me ad vos»u.
t Ex. 3, 14.
u Ex. 3, 14.
marg.| Serpentes non sunt timendi ubi Deus presens loquitur.
patrum vestrorum18,
18 vestrorum] tuorum Weber
interl.| nondum tuus vocandus hoc dicens ostendit eum esse verum filium eorum
Deus Abraham
interl.| non recens et novitius
et Deus Isaac et Deus Iacob.
interl.| hi tres commemorantur quibus facta est promissio que impletur
Tremefactus19
19 Tremefactus] + autem Weber
interl.| audiens nomen Domini
Myoses non audebat considerare.
Numérotation du verset Act. 7,33 
Dixit autem illi Dominus :
interl.| ne putes te esse dominum Ecclesie
solve calciamentum pedum tuorum,
marg.| SOLVE  CALCIAMENTUM etc. B<EDA>. Moraliter nos admonet ut stantes in Ecclesia que est sancta terra mortuis operibus renuntiemus.
locus enim in quo stas terra sancta est.
interl.| sancti pedes locum sanctum debent contingere
Numérotation du verset Act. 7,34 
Videns
marg.| VIDENS. R<ABANUS>. Deus totus est visus, totus est auditus. Omnia videt, omnia audit. Sed videre et audire dicitur quando miseretur.
vidi afflictionem populi mei
interl.| dicendo mei misereri se ostendit
marg.| VIDI  ET  AUDIVI. R<ABANUS>. Qui licet aliquem temptari permittam, non tamen putandum quod nesciam.
qui est in Egypto et gemitum20 eorum audivi et descendi liberare eos.
20 gemitum] coniec., cum Weber , genitum cacogr. Rusch
interl.| descendere est misericorditer compati
Et nunc veni et mittam te in Egyptum.
Numérotation du verset Act. 7,35 
Hunc Moysen
interl.| ecce laus non blasphemia
quem negaverunt dicentes :
marg.| QUEM  NEGAVERUNT. Synecdoche21 multi dicuntur negasse cum unus dixerat, vel forsan plures consenserunt.
21 synecdoche] sinodoche Rusch
Quis te constituit principem et iudicem super nos22 ? Hunc
22 super nos] om. Weber
interl.| solvitur ab humili quod superbus interrogaverat
Deus principem et redemptorem
interl.| de servitute Egypti
marg.| PRINCIPEM  ET  REDEMPTOREM etc. Magna laus, quia princeps et redemptor et eductor populi dicitur.
misit cum manu angeli
interl.| opere vel potestate quia primogenita occidit et alias plagas irrogavit
qui apparuit illi in rubo.
Numérotation du verset Act. 7,36 
Hic eduxit illos faciens prodigia et signa
interl.| hic cum Deo et Aaron tertius decem plagis Egyptum percussit et in deserto in manna et petra aliisque innumerabilibus signa fecit
in terra Egypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta.
Numérotation du verset Act. 7,37 
Hic est Moyses qui dixit :
interl.| vobis
marg.| HIC  EST  MOYSES. In eos culpam retorquet quam ipsi inobedientes et increduli in Moysen refundebant.
marg.| MOYSES  QUI  DIXIT. B<EDA>. Ne nova videatur doctrina Christi, Moyses cui noluerunt obedire patres vestri, predicavit eum in forma hominis venturum et precepta vite daturumv.
v Cf. Dt.18, 18-19 : « Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui : et ponam verba mea in ore eius, loqueturque ad eos omnia quae praecepero illi. Qui autem verba eius, quae loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam ».
Filiis Israel, prophetam
interl.| carne visibilem sed super me maiestatem terribilem
vobis
interl.| non aliis preter vos
suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam meipsum audietis23.
23 meipsum audietis] me Weber
Numérotation du verset Act. 7,38 
Hic est qui fuit in Ecclesia
interl.| congregatione populi non solus ut prius quando cum angelo loquebatur
in solitudine
interl.| deserto montis Sina
cum angelo qui loquebatur ei in monte Sina
interl.| tam ei quam omni populo
et cum patribus
interl.| filiis Israel
nostris.
interl.| non tantum vestris
Qui accepit verba vite dare nobis
interl.| non solum illis
marg.| VERBA  VITE. R<ABANUS>. Duas tabulas cum decalogo et mandata cetera de quibus dicitur qui fecerat ea vivet in eis.
Numérotation du verset Act. 7,39 
cui {t. 4 : Erfurt, f. 1155va ; facsim., p. 470a} noluerunt obedire patres nostri
interl.| dupliciter accusantur quia noluerunt et quia non obedierunt
sed repulerunt eum24 et aversi sunt cordibus suis
24 eum] om. Weber
interl.| etsi non corporibus suis
in Egyptum
interl.| ad quam desiderabant reverti, vel in morem Egyptiorum reversi sunt vitulum adorando
Numérotation du verset Act. 7,40 
dicentes ad Aaron :
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1155va ; facsim., p. 470a} AD  AARON. R<ABANUS>. Quasi ad principem, quasi ignari divinitatis loquuntur. Deus enim verus non est factus sed omnia fecit, nec creatura est sed creator omnium.
Fac nobis deos
interl.| pluraliter dicunt deos non deum unum
interl.| errore gentium
marg.| FAC  NOBIS  DEOS. R<ABANUS>. Deos dicunt propter duas columnas que precesserunt eos de Egypto, in honore quarum unum factum est simulacrum sed ambe columne adorate, et ideo dicunt precedant nos, quia columna nubis in die columna ignis in nocte populum precedebat.
qui nos precedant25.
25 nos precedant] inv. Weber
interl.| providentia et potestate
Moyses enim huic26
26 huic] hic Weber
interl.| derogando et inhonorando hoc dicunt
qui eduxit nos de terra Egypti, nescimus quid factum sit ei.
interl.| mors vel vita quia quadraginta diebus et noctibus cum Domino sederat in monte
Numérotation du verset Act. 7,41 
Et vitulum
interl.| ex consuetudine Egyptiorum qui bovem adorant, petulans etiam et hebes populus ex hoc demonstratur
fecerunt in illis diebus,
interl.| ut adorarent
et obtulerunt hostiam simulacro,
interl.| plus accusantur quam si vivo animali hoc facerent
et letabantur in operibus manuum suarum.
interl.| non creatorem suum sed opera a se facta venerati sunt
Numérotation du verset Act. 7,42 
Convertit autem Deus et tradidit
interl.| permisit
marg.| CONVERTIT  AUTEM etc. AUGUSTINUS. Manifestum est Deum operari in cordibus hominum ad inclinandas eorum voluntates sive ad bonum sive ad malum etc.
eos servire militie celi,
interl.| soli, lune, stellis, quia Deo militant peragentes cursus suos
marg.| MILITIE  CELI. B<EDA>. Militia celi aliquando dicitur exercitus angelorum sed in hoc loco sidera militiam celi nominat cum protinus addat fidus Dei sui etc.
sicut scriptum est in libro Prophetarum :
marg.| IN  LIBRO  PROPHETARUM. Quamvis multi sint prophete unus tamen liber dicitur esse, et apud Hebreos unus est liber duodecim prophetarum. AUGUSTINUS vero duodecim libros nominat.
Numquid victimas aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto domus Israel ?
marg.| NUMQUID  VICTIMAS etc. R<ABANUS>. Quamvis necessitate serviendi Deo libarent mente tamen aversi veraciter serviebant idolis. Ex quo aurum in caput vituli transformaverunt. Si autem postea leguntur Deo obtulisse, non bona voluntate sed timore pro interfectione eorum qui pro idolis corruerunt factum est. Ubicumque enim occasio fuit semper corde in Egyptum sunt reversi.
marg.| B<EDA>. Queritur quomodo non obtulerint Deo ? Cum legatur Deo eos quedam obtulisse non voluntate sed metu penarum Deus autem non que offeruntur ?Sed voluntatem offerentium accipit.
Numérotation du verset Act. 7,43 
Et suscepistis
interl.| pro tabernaculo Dei
tabernaculum
interl.| factum
marg.| ET  SUSCEPISTIS  TABERNACULUM etc. B<EDA>. Quamvis videremini ad tabernaculum ei victimas et hostias deferre tota tamen mente fanum   Moloch sube Melchon amplexati estis. Est autem   Moloch sive Melchon quod sepe invenitur idolum Ammonitarum quod interpretatur ‘rex noster’.
Moloch
interl.| sicut Deo vero
et sidus dei vestri
interl.| Luciferi quem colitis ut Deum
Rempham figuras
interl.| subaudi suscepistis adorare
marg.| SIDUS  REMPHAM. B<EDA>. Dimisistis quidem Deum verum et vivum et sidus   Rempham , id est facture vestre pro Deo suscepistis significat autem Luciferum, cuius cultui Saraceni erant mancipati, et quia Rempham interpretatur factura vel requies vestra consequenter adiungit figuras quas fecistis adorare eas.
marg.| R<ABANUS>. Sidus Dei vestri est Lucifer cui assignaverunt figuras idem dii in figuris et stellis adorabantur.
marg.| R<ABANUS>. Quidam sic dicunt sidus Dei vestri, ut ad Deum pertineat verbum, quia non ipsum Dominum sed eius sidus susceperunt.
quas fecistis adorare eas et transferam {t. 4 : Erfurt, f. 1155vb ; facsim., p. 470b} vos trans Babylonem.
interl.| et in ulteriores partes eius
marg.| ET  TRANSFERAM  VOS etc. Propter hec sacrilegia trans Babylonem ducemini {t. 4 : Erfurt, f. 1155vb ; facsim., p. 470b} captivi. Non est putandus primus martyr errasse qui pro eo quod in propheta scriptum est trans Damascum ducti sunt. Dixit :   trans Babylonem, magis enim intelligentiam quam verbum posuit, quia trans Damascum ducti sunt in Babylonem, sive trans Babylonem.
Numérotation du verset Act. 7,44 
Tabernaculum testimonii
interl.| quia in eo arca fuit in qua erat testimonium
fuit cum27 patribus nostris,
27 cum] om. Weber
interl.| semper communes appellat patres
marg.| TABERNACULUM  TESTIMONII  FUIT  CUM  PATRIBUS  NOSTRIS. B<EDA>. Quia dicebant eum sancto loco contrarium, ostendit Deum non appreciari ornatum lapidum, sed splendorem animarum unde subintelligitur quod sicut tabernaculum facto templo est desertum, sic ipsum templum meliori succedente est delendum, unde Ieremias non confidentes in verbis mendacii dicatis templum Domini templum Domini est. Et posteaw : «Faciam domui huic in qua invocatum est nomen meum et in qua habetis fiduciam sicut feci Silo», «Ubi habitavit nomen meum a principio»x. «Et proiiciam vos a facie mea»y.
w Ier 7, 14.
x Ier. 7, 12.
y Ier. 7, 15.
marg.| TABERNACULUM  TESTIMONII. Quia dicebant eum contra sanctum locum agere, ostendit quod in sanctum locum non est locutus blasphemiam.
in deserto sicut disposuit illis Deus28
28 illis Deus] om. Weber
interl.| qui totius artis actor fuit et dispositor
loquens ad Moysen ut faceret illud secundum formam quam viderat.
marg.| SECUNDUM  FORMAM. R<ABANUS>. Quam ei in Sina ostenderat, quia et secundum formam factum ostenditur ipsum tabernaculum formam fuisse.
marg.| R<ABANUS>. Historice cum Iesu dicitur, quia Moyses erat defunctus.
Numérotation du verset Act. 7,45 
Quod et induxerunt suscipientes
interl.| venerandum et humeris portandum
patres nostri cum Iesu
interl.| in figura Iesu Christi
in possessionem gentium
interl.| Chananeorum
quas expulit Deus
interl.| cuius virtute delete sunt ab Israel, sicut demones cum gentilitate ab Christianis expulsi sunt
a facie patrum nostrorum usque in diebus David.
interl.| sic iunge tabernaculum fuit usque ad dies David et in diebus Salomonis templum tabernaculo successit
Numérotation du verset Act. 7,46 
Qui
interl.| David
invenit gratiam ante Deum,
interl.| gratus Deo gratis que petebat accepit ab eo
et petiit
interl.| sciens tabernaculum illud non semper sufficere et Ecclesie umbram esse
ut inveniret tabernaculum Deo Iacob.
interl.| verum templum cuius illud figura scilicet Ecclesiam
marg.| UT  INVENIRET  TABERNACULUM. Verum templum cuius illud figura quod loco non mutaretur, id est Ecclesiam quam previdebat futuram firmam et immutabilem de qua Apostolus firmum fundamentum Domini stat et alibi : «Fundamentum aliud nemo potest ponere propter illud quod positum est quod est Christus Iesus»z.
z 1Cor. 3, 11.
Numérotation du verset Act. 7,47 
Salomon autem edificavit illi domum,
interl.| David vir sanguinum prohibitus est sed Salomon figura veri pacifici id est filii Dei pacis domum Domino edificavit
Numérotation du verset Act. 7,48 
sed non Excelsus in manufactis habitat,
interl.| non in manufactis habitat Dominus
marg.| SED  NON  EXCELSUS etc. R<ABANUS>. Ex sententia Salomonis Iudeos convincit qui edificato templo dixit : «Si celum et celi celorum te capere non possunt quanto magis domus hec quam edificavi»aa verbo autem Salomonis adiungit testimonium prophete : «Celum mihi sedes est»ab etc., ut manifestius sit non in solo templo Iudeorum eum habitare.
aa 1Rg. (1Sm.) 8, 27.
ab Is. 66, 1.
sicut per prophetam29 dicit :
29 per prophetam] propheta Weber
marg.| SICUT  PER  PROPHETAM etc. B<EDA>. De tabernaculo primo quod fuit umbra et non veritas prius dixit postea testimonium posuit dicentis de tabernaculo quod verius fuit : «Si introiero in tabernaculum domus mee»ac etc. Ad ultimum sententiam posuit Isaie ut : ‘In ore duorum vel trium stet verbum’ad.
ac Ps. 131, 3.
ad Cf. Mt. 18, 16 : « Si autem non te audierit adhibe tecum adhuc unum vel duos ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum ».
Numérotation du verset Act. 7,49 
Celum
interl.| sancti quibus inhabitando Deus presidet
mihi sedis est,
interl.| quasi thronus est et non domus
marg.| CELUM  MIHI  SEDES  EST etc. Sic demonstrat se circumdare omnia, unde alibi : ‘Celum se palmo metiri et terram pugillo’ae se concludere asserit.
ae Cf. Is. 40, 12 : « Quis mensus est pugillo aquas, et caelos palmo ponderavit ? quis appendit tribus digitis molem terrae, et libravit in pondere montes, et colles in statera ? ».
terra autem scabellum pedum meorum.
interl.| peccatores quos damnatione prosternit
marg.| TERRA  AUTEM etc. Terre exemplo designat omnem creaturam creatoris.
Quam domum
interl.| hoc ideo dicit, ne sic in templo confidant ut ipsius tantum habitatorem Deum esse putent
interl.| cui thronus celum et terra scabellum
Dicit Dominus. Aut quis locus requietionis mee est ?
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1155ra ; facsim., p. 471a} AUT  QUIS  LOCUS  REQUIETIONIS etc. B<EDA>. Non aureus vel marmoreus terrestris habitaculi locus, sed ille quem propheta subnectit : ‘super quem requiescet Spiritus meus ? Nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos ?’af
af Cf. Is. 66, 2 : « Omnia haec manus mea fecit, et facta sunt universa ista, dicit Dominus ; ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos ? ».
Numérotation du verset Act. 7,50 
Nonne manus mea fecit hec omnia ?
Numérotation du verset Act. 7,51 
Dura cervice
interl.| estis
interl.| non sustinentes iugum legis
marg.| DURA etc. R<ABANUS>. Purgatus a crimine de quo falsi testes eum arguebant incipit Iudeos arguere, quia qui sine crimene est dignus est doctoris officio.
et incircumcisi
interl.| iugum Christi leve non portantes circumciso corde
cordibus
interl.| et si carne circumcisi non tamen corde ab infidelitate
marg.| ET  INCIRCUMCISIS  COR etc. B<EDA>. Ostendit eis circumcisionem de qua contra gratiam evangelii gloriabantur non valere ad salutem qui cogitationem et auditum habebant immundum.
et auribus
interl.| que sunt surde nec a vitiis purgate
vos
interl.| non ego quem accusatis
semper Spiritui sancto
interl.| non mihi sed Spiritui Sancto
interl.| quia numquam penitentiam agitis
resistitis sicut et30 patres vestri
30 et] om. Weber
interl.| de quibus predixerat cui noluerunt obedire patres vestri
interl.| nec modo inceptum
marg.| PATRES  VESTRI. R<ABANUS>. Supra patres nostri dicebat persuadendo loquens, nunc increpando patres illorum tamen vocat quibus similes sunt in malitia.
et vos
interl.| illis pares in nequitia
Numérotation du verset Act. 7,52 
quem prophetarum
interl.| nullus est quem non sint persecuti
non sunt persecuti patres vestri ?
interl.| non nostri
Et occiderunt eos qui prenuntiabant de adventu iusti,
interl.| hoc ad eorum accusationem qui iustum prodentes occiderunt
marg.| ET  OCCIDERUNT etc. R<ABANUS>. Tres gradus malitie eorum ponit, primus est quod Spiritui restiterunt, secundus quod prophetas persecuti sunt, tertius quod crescente malitia eos occiderunt.
cuius vos nunc proditores et homicide fuistis,
Numérotation du verset Act. 7,53 
qui accepistis legem
interl.| per hoc inexcusabiles ostendit
in dispositionem
interl.| ministerio
angelorum
interl.| ordinata per angelos lex est in manum
interl.| non aliorum ministrorum qui essent inferiores
et non custodistis.
interl.| opere scienter peccando
Numérotation du verset Act. 7,54 
Audientes autem hec dissecabantur cordibus suis,
interl.| quia zelabant laudem Dei
et stridebant
interl.| nimietate furoris
dentibus in eum.
interl.| more bestiali
Numérotation du verset Act. 7,55 
Cum autem esset plenus
interl.| sicut dolebat vel illa hora maxime superabundavit gratia
Spiritu sancto
interl.| qui loquebatur in eo : «Non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis»ag
ag Mt. 10, 20.
intendens in celum
interl.| unde sperabat auxilium
vidit gloriam Dei,
interl.| ut tribulatus carne consolaretur Spiritu
marg.| VIDIT  GLORIAM  DEI. B<EDA>. Ad confortandam martyris patientiam celum panditur, et ne homo lapidandus titubet in terra Deus homo crucifixus apparet in gloria.
marg.| B<EDA>. Quidam electorum adhuc in hac vita detenti mundato oculo cordis videre meruerunt gloriam Dei, ut hic Stephanus et Paulus ad tertium celum raptusah.
ah Cf. 2Cor. 12, 2 : « Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum huiusmodi usque ad tertium caelum ».
et Iesum
interl.| verum hominem qui resurrexit vere et ascendit
stantem
marg.| STANTEM. Immobiliter quia non iterum casurus vel habitus auxiliantis et iniurias iudicantis et pro servo pugnantis sic ostenditur.
a dextris Dei
interl.| ubi post laborem quiescit et iudicat sedens in throno
et ait : Ecce video celos apertos
marg.| VIDEO  CELOS. R<ABANUS>. Migraturus a terra celos vidit apertos ut qui terrenam vitam pro Christo contempsit mereatur hereditatem celi. Et ideo in ipsa passione videt premium.
et Filium hominis
interl.| non reseratione elementorum sed spirituali revelatione que in corde iusti fiebat
interl.| quem vos sic estimatis vel veritatem resurrectionis ostendit
marg.| FILIUM  HOMINIS. B<EDA>. Cum sit filius Dei, maluit tamen appellare filium hominis ut confundatur Iudeorum infidelitas qui ut purum hominem crucifixerunt quem Deum credere noluerunt.
stantem
interl.| quia stare pugnantis vel adiuvantis est recte a dextris stantem vidit quem inter persecutores adiutorem habuit
interl.| ostenditur veritas resurrectionis
a dextris31
31 stantem a dextris] inv. Weber
interl.| ubi invisibiliter omnia iudicat qui iudex omnium visibilis adveniet
virtutis Dei.
interl.| quem Stephanus invocabat
Numérotation du verset Act. 7,56 
Exclamantes {t. 4 : Erfurt, f. 1155rb ; facsim., p. 471b} autem voce magna continuerunt aures suas
interl.| ne blasphemantem audirent
et impetum fecerunt unanimiter
interl.| omnis turba culpatur quia unanimis in malo
in eum.
interl.| quasi abominabilem
Numérotation du verset Act. 7,57 
Et eicientes
marg.| ET  EICIENTES. R<ABANUS>. In hoc se implere legem glorificabant Moyses enim de blasphemante dixit : ‘Educ eum foras extra castra et lapidet eum populus’ai.
ai Cf. Nm. 15, 36 : « Cumque eduxissent eum foras, obruerunt lapidibus, et mortuus est, sicut praeceperat Dominus ».
eum extra civitatem
marg.| EXTRA  CIVITATEM. B<EDA>. Et Dominus extra portam passus est qui nos elegit de mundo ad celum, et Stephanus quasi advena mundi extra civitatem lapidatur {t. 4 : Erfurt, f. 1156rb ; facsim., p. 471b} non enim hic habens manentem civitatem futuram tota mente querebat et dum martyr mundi ad celos intuitum dirigit, persecutor dure cervicis ad lapides manum mittit.
lapidabant.
interl.| et Christus extra civitatem passus est
Et testes deposuerunt
interl.| falsi qui lapidabant secundum legem dicentem prima manus testium lapidabit eum
interl.| vel pre nimio furore vel ne cum vestimentis pollutum tangerent
vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus.
Numérotation du verset Act. 7,58 
Et lapidabant Stephanum
interl.| hic nomen proprium ponitur ut causa nominis aperiatur, hic enim vere coronatus est
invocantem et dicentem : Domine Iesu,
interl.| quasi presentem precatur
suscipe
interl.| in celum
marg.| DOMINE  SUSCIPE etc. In celum quod vidi apertum Christus dixit Patri : «Pater in manus tuas commendo spiritum meum»aj. Stephanus quasi servus Domino :   Domine suscipe spiritum meum .
aj Lc. 23, 46.
spiritum meum.
interl.| corpus tribuens lapidationi spiritum precatur conservari
Numérotation du verset Act. 7,59 
Positis autem genibus
interl.| securus pro se genua non flexit
marg.| POSITIS  AUTEM  GENIBUS. B<EDA>. Pro se stans oravit pro inimicis genu flectit. Quorum maior iniquitas maius supplicandi remedium postulabat et mira virtus martyris qui ex zelo eis a quibus tenebatur, perfidie culpam exprobrans ardore caritatis in morte orabat pro occisoribus suis.
voce magna clamavit32 dicens33 : Domine ne statuas illis hoc peccatum, quia nesciunt quid faciunt34.
32 voce...clamavit] inv. Weber
33 dicens] om. Weber
34 quia...faciunt] om. Weber
interl.| Christum imitatur dicentem : «Pater ignosce illis»ak
ak Lc. 23, 34.
interl.| ut sit insolubile sed penitentibus dimitte
marg.| QUIA  NESCIUNT. R<ABANUS>. Multi eorum occidendo Stephanum estimabant se implere legem quia blasphemum eum credebant, hoc et Christus predixerat : ‘Veniet inquit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur se obsequium prestare Deo’al.
al Cf. Io. 15, 2 : « Absque synagogis facient vos : sed venit hora, ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo ».
Et cum hoc dixisset obdormivit in Domino35.
35 in Domino] om. Weber
marg.| OBDORMIVIT. Pulchre dictum est obdormivit et non mortuus est, quia obtulit sacrificium dilectionis et obdormivit in spe resurrectionis.
marg.| Sancti non moriuntur, quia in melius mutantur et vita temporalis in eternam vertitur.
Numérotation du verset Act. 7,59b 
Saulus36 autem erat consentiens neci eius.
36 Saulus Weber ] Capitulum 8 praem. Rusch | -Aulus (littera capitalis initialis vacat) Rusch ( Graz ) ; S praem. rubricator in facsim. et Erfurt  ; al. m. superscripsit : P[aulus] Erfurt
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1156rb ; facsim., p. 471b} ERAT  CONSENTIENS. Non quidem lapidavit sed lapidantibus consensit unde periret, nisi gratia Dei et penitentia ei subveniret, quia qui faciunt et consentiunt digni sunt morte.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Act. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=74&chapitre=74_7)

Notes :