Capitulum 24
Numérotation du verset
Act. 24,1
Post quinque autem dies descendit
princeps sacerdotum Ananias cum senioribus quibusdam, et Tertullo quodam oratore
qui adierunt presidem adversus Paulum.
Numérotation du verset
Act. 24,2
Et citato Paulo
cepit accusare Tertullus dicens : Cum in multa pace agamus per te,
et multa corrigantur
per tuam providentiam,
Numérotation du verset
Act. 24,3
semper et ubique suscipimus
optime Felix cum omni gratiarum actione.
Numérotation du verset
Act. 24,4
Ne diutius autem te protraham
oro breviter audias nos pro tua clementia.
Numérotation du verset
Act. 24,5
Invenimus hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones omnibus Iudeis in universo orbe et auctorem seditionis secte Nazarenorum.
Numérotation du verset
Act. 24,6
Qui etiam templum violare conatus est
quem et apprehensum1
1 apprehensum] adprehendimus
Weber
voluimus secundum legem nostram iudicare2.
2 voluimus..iudicare]
om. Weber
Numérotation du verset
Act. 24,7
Superveniens autem tribunus Lysias, cum vi magna eripuit eum de manibus nostris2,8
iubens accusatores eius ad te venire3 a quo
4 iubens...venire]
om. Weber
poteris ipse iudicans de omnibus istis cognoscere
de quibus nos accusamus eum.
Numérotation du verset
Act. 24,9
Adiecerunt autem et Iudei dicentes hec ita se habere.
Numérotation du verset
Act. 24,10
Respondit autem Paulus annuente
sibi preside dicere : Ex multis annis esse te iudicem genti huic sciens,
bono animo
pro me satisfaciam.
Numérotation du verset
Act. 24,11
Potes enim cognoscere,
quia non plus sunt dies mihi quam duodecim
ex quo ascendi adorare in Hierusalem.
Numérotation du verset
Act. 24,12
Et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem,
aut concursum facientem turbe, neque in synagogis, neque in civitate,
Numérotation du verset
Act. 24,13
neque probare possunt tibi de quibus nunc accusant me.
Numérotation du verset
Act. 24,14
Confiteor autem hoc tibi quod secundum sectam
quam dicunt
heresim,
sic deservio patri4 Deo meo credens
5 patri] patrio
Weber
omnibus que in lege et prophetis scripta sunt,
Numérotation du verset
Act. 24,15
spem habens in Deum,
quam et hi ipsi exspectant resurrectionem futuram iustorum et iniquorum.
Numérotation du verset
Act. 24,16
In hoc
Numérotation du verset
Act. 24,et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper.17
Post annos autem plures eleemosynas facturus in gentes meas5
6 gentes meas] gentem meam
Weber
veni et oblationes et vota.
Numérotation du verset
Act. 24,18
In quibus invenerunt me purificatum in templo
non cum turba neque cum tumultu.
Numérotation du verset
Act. 24,19
Quidam
autem ex Asia Iudei
Numérotation du verset
Act. 24,quos oportebat apud te presto esse, et accusare si quid haberent adversum me.20
Aut hii ipsi dicant :
si quid invenerunt in me iniquitatis ? Cum
stem in concilio,
Numérotation du verset
Act. 24,21
nisi de una hac solummodo voce
qua clamavi inter eos stans, quoniam de resurrectione mortuorum ego iudicor hodie a vobis.
Numérotation du verset
Act. 24,22
Distulit autem illos
Felix certissime sciens de via
dicens : Cum tribunus
Lysias descenderit audiam vos.
Numérotation du verset
Act. 24,23
Iussitque centurioni custodiri eum
et habere requiem, nec quemquam prohibere de suis ministrare ei.
Numérotation du verset
Act. 24,24
Post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua que erat Iudea, vocavit Paulum et audivit ab eo fidem que est in Iesum Christum.
Numérotation du verset
Act. 24,25
Disputante autem illo de iustitia et castitate et de iudicio futuro tremefactus6
7 tremefactus] timefactus
Weber
Felix respondit : Quod nunc attinet vade
tempore autem opportuno accersiam te.
Numérotation du verset
Act. 24,26
Simul et sperans quia pecunia daretur a Paulo propter quod
et frequenter accersiens eum
loquebatur cum eo.
Numérotation du verset
Act. 24,27
Biennio autem expleto,
accepit successorem Felix Porcium Festum. Volens autem gratiam prestare Iudeis
Felix reliquit
Paulum vinctum.
Capitulum 24
Numérotation du verset
Act. 24,1
Post quinque autem dies descendit
interl.|
ad accusandum Paulum
princeps sacerdotum Ananias cum senioribus quibusdam, et Tertullo quodam oratore
interl.|
qui loqueretur contra Paulum
qui adierunt presidem adversus Paulum.
Numérotation du verset
Act. 24,2
Et citato Paulo
interl.|
ad collocutionem
cepit accusare Tertullus dicens : Cum in multa pace agamus per te,
interl.|
o Felix
et multa corrigantur
interl.|
opera
per tuam providentiam,
Numérotation du verset
Act. 24,3
semper et ubique suscipimus
interl.|
multa opera
optime Felix cum omni gratiarum actione.
Numérotation du verset
Act. 24,4
Ne diutius autem te protraham
interl.|
distendam
oro breviter audias nos pro tua clementia.
Numérotation du verset
Act. 24,5
{t. 4 : Erfurt, f. 1172rb ; facsim., p. 503b} Invenimus hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones omnibus Iudeis in universo orbe et auctorem seditionis secte Nazarenorum.
interl.|
a Nazarenorum id est Iesu
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 1172rb ; facsim., p. 503b}
NAZARENORUM. BE<DA>. Illo tempore Christiani pro opprobrio Nazareni vocabantur. Postea inter Iudeos surrexit heresis que dicta est nazarenorum qui Christum Filium Dei credunt de Maria natum, passum etiam et resurrexisse, omnia veteris legis mandata custodientes. Sed dum volunt Iudei et Christiani esse neutrum sunt.
Numérotation du verset
Act. 24,6
Qui etiam templum violare conatus est
interl.|
inducendo in illud gentiles
quem et apprehensum1
1 apprehensum] adprehendimus
Weber
marg.|
QUEM
ET
APPREHENSUM. In hoc loco quidam nostri codices minus habent aliquos versus qui in greco ita leguntur : quem apprehendimus et secundum nostram legem voluimus iudicare, transiliens autem Lysias tribunus cum multa vi de manibus nostris, eduxit iubens eius accusatores ante te venire quo possis ipse diiudicans de omnibus istis cognoscere etc.
voluimus secundum legem nostram iudicare2.
2 voluimus..iudicare]
om. Weber
Numérotation du verset
Act. 24,7
Superveniens autem tribunus Lysias, cum vi magna eripuit eum de manibus nostris3,8
iubens accusatores eius ad te venire4 a quo
4 iubens...venire]
om. Weber
interl.|
tribuno
poteris ipse iudicans de omnibus istis cognoscere
interl.|
veritatem eorum
de quibus nos accusamus eum.
Numérotation du verset
Act. 24,9
Adiecerunt autem et Iudei dicentes hec ita se habere.
Numérotation du verset
Act. 24,10
Respondit autem Paulus annuente
interl.|
signum faciente manu
sibi preside dicere : Ex multis annis esse te iudicem genti huic sciens,
interl.|
quasi diceret : amicitiam vestram novi
bono animo
interl.|
cum fiducia
pro me satisfaciam.
interl.|
excusabo me
Numérotation du verset
Act. 24,11
Potes enim cognoscere,
interl.|
a testibus
quia non plus sunt dies mihi quam duodecim
interl.|
non est antiquum tempus
ex quo ascendi adorare in Hierusalem.
interl.|
violare templum
Numérotation du verset
Act. 24,12
Et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem,
interl.|
questionantem
aut concursum facientem turbe, neque in synagogis, neque in civitate,
Numérotation du verset
Act. 24,13
neque probare possunt tibi de quibus nunc accusant me.
Numérotation du verset
Act. 24,14
Confiteor autem hoc tibi quod secundum sectam
interl.|
nazarenorum
quam dicunt
interl.|
dicentes invenimus auctorem seditionis
heresim,
interl.|
scissionem
marg.|
SECTAM
QUAM
DICUNT
HERESIM. BE<DA>. Melius in greco habetur : secundum viam quam dicunt heresim sic deservio Patri Deo. Non enim convenit eum qui grece locutus est dicere sectam quam dicunt heresim, cum idem sit latine ‘secta’ quod grece ‘heresis’. Sed ait : sic deservio Patri Deo secundum illam viam quam increduli heresim, id est sectam vocant, quasi magis habeant pertinaciam quelibet sectandi quam industriam recta dinoscendi.
sic deservio patri5 Deo meo credens
5 patri] patrio
Weber
interl.|
ut Pharisei non ut Sadducei reprobantes qedam de his que in lege et prophetis
marg.|
PATRI
DEO. R<ABANUS>. Cuius filius demonstror non servus ut in aliis codicibus habetur.
omnibus que in lege et prophetis scripta sunt,
Numérotation du verset
Act. 24,15
spem habens in Deum,
interl.|
de resurrectione mortuorum
quam et hi ipsi exspectant resurrectionem futuram iustorum et iniquorum.
Numérotation du verset
Act. 24,16
In hoc
interl.|
credens
Numérotation du verset
Act. 24,et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper.17
Post annos autem plures eleemosynas
{t. 4 : Erfurt, f. 1172va ; facsim., p. 504a}
facturus in gentes meas6
6 gentes meas] gentem meam
Weber
interl.|
in Hierusalem
veni et oblationes et vota.
Numérotation du verset
Act. 24,18
In quibus invenerunt me purificatum in templo
interl.|
raso capite servantem legem
non cum turba neque cum tumultu.
Numérotation du verset
Act. 24,19
Quidam
interl.|
me invenerunt in templo
autem ex Asia Iudei
interl.|
Asianos
Numérotation du verset
Act. 24,quos oportebat apud te presto esse, et accusare si quid haberent adversum me.20
Aut hii ipsi dicant :
interl.|
Ananias cum senioribus et Tertullio
si quid invenerunt in me iniquitatis ? Cum
interl.|
modo
stem in concilio,
Numérotation du verset
Act. 24,21
nisi de una hac solummodo voce
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 1172va ; facsim., p. 504a}
NISI
DE
HAC
UNA etc. R<ABANUS>. Hoc per antifrasim sciebat enim hoc eis placere, quasi dicat : nihil commisi nisi quia predicavi quod et ipsi credunt.
qua clamavi inter eos stans, quoniam de resurrectione mortuorum ego iudicor hodie a vobis.
Numérotation du verset
Act. 24,22
Distulit autem illos
interl.|
iudicare inter illos
Felix certissime sciens de via
interl.|
veritatis que in Paulo erat vel de via quam faciebant Paulo
dicens : Cum tribunus
interl.|
hoc dicit ut iudicium diffferat et quia Paulus dixerat a quo poteris veritatem cognoscere
Lysias descenderit audiam vos.
Numérotation du verset
Act. 24,23
Iussitque centurioni custodiri eum
interl.|
Paulum
et habere requiem, nec quemquam prohibere de suis ministrare ei.
marg.|
DE
SUIS
MINISTRARE. R<ABANUS>. Discipulis et sociis. Aliter iussit non prohibere quemquam ministrare ei de suis rebus vel facultatibus.
Numérotation du verset
Act. 24,24
Post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua que erat Iudea, vocavit Paulum et audivit ab eo fidem que est in Iesum Christum.
Numérotation du verset
Act. 24,25
Disputante autem illo de iustitia et castitate et de iudicio futuro tremefactus7
7 tremefactus] timefactus
Weber
interl.|
servili timore territus
marg.|
TREMEFACTUS
ET
SPERANS etc. R<ABANUS>. Sic iunge tremefactus et sperans pro his duobus dimisit eum libere custodie pre timore Dei et spe pecunie.
Felix respondit : Quod nunc attinet vade
interl.|
liberam ostendit custodiam
tempore autem opportuno accersiam te.
Numérotation du verset
Act. 24,26
Simul et sperans quia pecunia daretur a Paulo propter quod
interl.|
quia sperabat pecuniam
et frequenter accersiens eum
interl.|
Paulum
loquebatur cum eo.
Numérotation du verset
Act. 24,27
Biennio autem expleto,
interl.|
presidatus Felicis vel ex quo Paulus ad Felicem est adductus et hoc melius videtur
marg.|
BIENNIO
AUTEM
EXPLETO. B<EDA>. Biennium dicitur conversationis Pauli in Cesarea et non presidatus Felicis, cum supradictum sit quod multis annis iudex fuerit illi genti presertim cum historie narrent secundo Neronis anno missum Romam apostolum. Claudium vero Cesarem eo tempore quo Agrippam filium Herodis quem angelus Cesaree percussit Iudeorum regem contituerit Felicem quoque totius provincie Samarieque et Galilee procuratorem misisse.
accepit successorem Felix Porcium Festum. Volens autem gratiam prestare Iudeis
interl.|
non solvendo Paulum
Felix reliquit
marg.|
RELIQUIT. R<ABANUS>. Utrum vivens an moriens reliquerit ? Incertum est sed tamen melius videtur quod vivens Iudeis gratiam prestiterit.
Paulum vinctum.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Act. Capitulum 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=74&chapitre=74_24)

Notes :