Glossa ordinaria

<74.11831> Prothemata

Numérotation du verset Act. Prol.11831,1 
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1146ra ; facsim., p. 451a} Lucas, medicus Antiochensis, greci sermonis non ignarus, scripsit evangelium, sectator Pauli, comes peregrinationis eius. Hic etiam aliud volumen edidit quod titulo Actuum Apostolorum prenotatur, cuius historia usque ad biennium Rome commorantis Pauli pervenit, id est ad quartum Neronis annum ex quo intelligimus in eadem urbe librum esse compositum.A
A ¶Codd. : Rusch ; om. Bruyne. - Cf. Repertorium biblicum, n° 11831(1).
Numérotation du verset Act. Prol.11831,2 
marg.| De loco quidem in quo1 Actus Apostolorum scripti sunt Hieronymi tenenda est sententia qui dicitur greci sermonis non fuisse ignarus qua lingua2 Novum Testamentum3 excepto Matthei evangelio et epistola4 Pauli ad Hebreos tantum scriptum est. Oportebat enim ut indicia5 sermonis divini ea lingua scriberentur ad quam omnes velut ad sapientie et omnium disciplinarum fontem concurrunt, quando in fine seculi in omnibus gentibus Deus esse notus voluit.B
B ¶Codd. : Rusch Bruyne ( Bruxelles, BR, cod. 4) . - Repertorium biblicum , n° 11831(2)*; Repertorium biblicum , n° 635 ; De Bruyne, Préfaces (Act.), n°11, lin. 1-5. ; cf. <74.3>
1 De loco quidem in quo ] De lingua quidem qua Bruyne RB
2 lingua] ligua cacogr. Rusch
3 Testamentum] + totum Bruyne
4 Epistola] + sancti Bruyne
5 indicia] meliora Bruyne
Numérotation du verset Act. Prol.11831,3 
marg.| Suspicantur quidam quotienscumque Paulus in epistolis suis dicit iuxta evangelium meum, Luce volumen significari, et Lucam non solum a Paulo didicisse evangelium qui cum Christo in carne non fuerat sed etiam a ceteris apostolis quod ipse in principio sui voluminis declarat dicensa : «Sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis». Igitur evangelium sicut audierat scripsit Actus Apostolorum sicut viderat composuit.C
a Lc. 1, 2.
C ¶Codd. : Ed. De Bruyne, Préfaces (Act.), n°11, lin. 5-11 ; cf. <74.4>. - Cf. Repertorium biblicum , n° 11831(3).
Numérotation du verset Act. Prol.11831,4 
marg.| Item de causis scribendorum Actuum Apostolorum quedam quidem Luce argumento patefacta sunt. Prima hec est, ut quia6 apostolici imminutio numeri sancte Scripture sermone narrata est ipsius etiam7 impletio canonico libro enarretur8. Et, ut Pauli extra duodecim apostolorum numerum assumpti auctoritas teneatur, ut eius epistole inter canonicas Scripturas habeantur precipue canonice Scripture testimonium9 habentes que conversionem et conversionem eius plenissime profert. Tertia causa est ut perfectus perfecti spiritus adventus perfecto apostolorum numero completus sancti canonis enuntiaretur historia. Ob hoc igitur et horum similia que post ascensum10 salvatoris contigerunt, satis utile, immo et necessarium erat conscribi Actus Apostolorum.D
D ¶Codd. : Ed. De Bruyne, Préfaces (Act.), n°11, lin. 5-11. - Cf. Repertorium biblicum , n° 11831(4) ; cf. n°635.
6 hec est ut quia] utique Bruyne
7 ipsius etiam] prius et Bruyne
8 libro enarretur] hoc libro enarratur Bruyne
9 testimonium] om. Bruyne
10 ascensum] ascensionem Bruyne



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Act. Prothemata), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=74&chapitre=74_Prol.11831)

Notes :