Glossa ordinaria

Capitulum 12

Numérotation du verset Act. 12,1 

Eodem autem tempore
misit
Herodes rex
manus
ut affligeret
quosdam de Ecclesia.
Numérotation du verset Act. 12,2 

Occidit
autem Iacobum
fratrem Ioannis gladio.
Numérotation du verset Act. 12,3 

Videns autem quia placeret Iudeis apposuit
apprehendere et Petrum.
Erant autem dies azymorum.
Numérotation du verset Act. 12,4 

Quem cum apprehendisset misit in carcerem
tradens quatuor quaternionibus
militum custodiendum1,
1 custodiendum] custodire eum Weber
Volens post Pascha producere eum populo.
Numérotation du verset Act. 12,5 

Et Petrus quidem servabatur in carcere. Oratio autem fiebat sine intermissione
ab Ecclesia ad Deum pro eo.
Numérotation du verset Act. 12,6 

Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte
erat Petrus dormiens
inter duos milites vinctus catenis duabus,
et custodes ante ostium custodiebant carcerem.
Numérotation du verset Act. 12,7 

Et ecce angelus Domini astitit
et lumen
refulsit in habitaculo,
percussoque latere
Petri excitavit2 eum dicens : Surge velociter. Et ceciderunt catene de manibus eius.
2 excitavit] suscitavit Weber
Numérotation du verset Act. 12,8 

Dixit autem angelus ad eum : Precingere
et calcia te
caligas3 tuas.
3 caligas] gallicas Weber
et fecit sic. Et dixit illi : Circumda tibi vestimentum tuum et sequere me.
Numérotation du verset Act. 12,9 

Et exiens sequebatur et nesciebat quia verum esset4 quod fiebat per angelum.
4 esset] est Weber
Existimabat autem se visum videre.
Numérotation du verset Act. 12,10 

Transeuntes autem primam
et secundam custodiam,
venerunt ad portam ferream,
que ducit ad civitatem
que ultro
aperta est eis. Et exeuntes processerunt vicum unum et continuo
discessit angelus ab eo.
Numérotation du verset Act. 12,11 

Et Petrus ad se reversus
dixit : Nunc scio vere
quia misit Dominus angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni exspectatione Iudeorum5.
5 Iudeorum] plebis praem. Weber
Numérotation du verset Act. 12,12 

Consideransque
venit ad domum Marie matris Ioannis qui cognominatus est Marcus, ubi erant multi congregati et orantes.
Numérotation du verset Act. 12,13 

Pulsante autem eo ostium ianue processit puella ad videndum6 nomine Rhode.
6 videndum] audiendum Weber
marg.|PROCESSIT PUELLA SED INTROCURRENS etc. Et Dominum de tumulo egressum prima omnium mulier discipulis nuntiavit ut : «Ubi abundavit delictum superabundavit gratia»0.14
Et ut cognovit vocem Petri pre gaudio non aperuit ianuam
sed introcurrens nuntiavit stare Petrum ante ianuam.
Numérotation du verset Act. 12,15 

At illi dixerunt ad eam : Insanis.
illa autem affirmabat sic se habere.
Illi autem dicebant angelus eius est.
Numérotation du verset Act. 12,16 

Petrus autem perseverabat pulsans. Cum autem aperuissent viderunt eum et obstipuerunt.
Numérotation du verset Act. 12,17 

Annuens autem eis manu ut tacerent
narravit7 quomodo Dominus duxisset8 eum de carcere.
7 narravit CorS2 ] enarravit CorS2 (vel) Weber |
8 duxisset] eduxisset Weber |
Dixitque : Nuntiate
Iacobo
et fratribus eius9 hec.
9 eius] om. Weber
Et egressus abiit in alium locum.
Numérotation du verset Act. 12,18 

Facta autem die,
erat non parva turbatio inter milites.
Quidnam factum esset de Petro10 ?
10 factum esset de Petro] de Petro factum esset Weber
Numérotation du verset Act. 12,19 

Herodes autem cum requisisset eum
et non invenisset, inquisitione facta
de custodibus iussit eos duci.
Descendensque
a Iudea in Cesaream.
Ibi commoratus est.
Numérotation du verset Act. 12,20 

Erat autem iratus Tyriis et Sidoniis.
At illi
unanimes venerunt ad eum. Et persuaso
Blasto qui erat super cubiculum regis
postulabant pacem, eo quod alerentur
regiones eorum ab illo.
Numérotation du verset Act. 12,21 

Statuto autem die Herodes
vestitus veste regia
sedit pro
tribunali,
et concionabatur ad eos.
Numérotation du verset Act. 12,22 

Populus autem acclamabat Dei voces et non hominis.
Numérotation du verset Act. 12,23 

Confestim autem percussit eum angelus Domini,
eo quod non dedisset honorem Deo,
et consumptus a vermibus exspiravit.
Numérotation du verset Act. 12,24 

Verbum autem Domini
crescebat,
et multiplicabatur.
Numérotation du verset Act. 12,25 

Barnabas autem et Saulus reversi sunt
ab Hierosolymis expleto ministerio, assumpto Ioanne qui cognominatus est Marcus.

Capitulum 12

Numérotation du verset Act. 12,1 
Eodem autem tempore
interl.| quo Paulus et Barnabas missi sunt in ministerium
marg.| EODEM  AUTEM  TEMPORE. B<EDA>. Non famis tempore, quam quarto Claudii anno factam historie referunt. Cum Herodes tertio eiusdem anno sit defunctus, sed illo tempore quo oblationes deferebantur Hierosolymam.
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1161va ; facsim., p. 482a} B<EDA>. Non est putandum Herodem qui tetrarcha erat postea regem factum hoc capitulo designatum. Refert Iosephus Gaium imperio suscepto, continuo Iudeorum principatum Herodi filio Aristobuli - quem tamen ille Agrippam nominat - quarto autem, id est ultimo imperii sui anno eidem et sedem pariter contulisse. Ipsum vero Herodem qui Ioannem occiderat, vel in passione Christi interfuerat, graviter cruciatum, exilio perpetuo damnasse. Porro hunc Herodem sive Agrippam tertio Claudii anno, sui vero regni septimo ab angelo percussum regnum Agrippe filio reliquisse Aristobulus - quem dixi - a patre perfido, id est Herode sub quo natus est Christus, cum fratre Alexandro fuerat interfectus.
misit
interl.| per ministros quod quis iubet ipse facit
Herodes rex
interl.| qui passioni Christi interfuerat, filius Herodis sub quo natus est Christus
manus
interl.| ad tenendos et ligandos quosdam de Ecclesia
ut affligeret
interl.| tormentis
interl.| quasi interiores de Ecclesia
Numérotation du verset Act. 12,2 
Occidit
interl.| nonsolum aliquos afflixit sed etiam occidit
autem Iacobum
interl.| Zebedei
marg.| OCCIDIT  AUTEM  IACOBUM. B<EDA>. De hoc Iacobo Clemens Alexandrinus historiam refert, et is – inquit- qui obtulerat eum iudici ad martyrium, Iacobum scilicet, et ipse confessus est se esse Christianum et, cum ducerentur, in via rogavit Iacobum dari sibi remissionem. At ille parum per deliberans ‘’pax tibi’’ inquit et osculatus est eum, et ita ambo capite simul puniti sunt.
fratrem Ioannis gladio.
Numérotation du verset Act. 12,3 
Videns autem quia placeret Iudeis apposuit
interl.| afflictioni quorumdam et occisioni Iacobi
apprehendere et Petrum.
interl.| quia plus placeret ubi princeps occideretur
Erant autem dies azymorum.
interl.| ideo non est occisus sed apprehensus ut et de Christo dixerunt :"Non licet in Pascha occidere quemquam"a.
a Cf. Io. 18, 31 : « Dixit ergo eis Pilatus : Accipite eum vos, et secundum legem vestram iudicate eum. Dixerunt ergo ei Iudai : Nobis non licet interficere quemquam ».
Numérotation du verset Act. 12,4 
Quem cum apprehendisset misit in carcerem
interl.| quamdiu non licet occcidi licitum putant in angustia cruciari
tradens quatuor quaternionibus
marg.| QUATUOR  QUATERNIONIBUS. Quaternio dicitur princeps quatuor militum sicut enim centurio centum ita quaternio quatuor sub se milites habet.
militum custodiendum1,
1 custodiendum] custodire eum Weber
interl.| non sufficiebat solius carceris custodia
Volens post Pascha producere eum populo.
marg.| PRODUCERE  EUM etc. RA<BANUS>. Amplior enim gratia esset si ipsi eum occiderent Iudei, quia princeps erat, non ipse Herodes sicut et Iacobum.
Numérotation du verset Act. 12,5 
Et Petrus quidem servabatur in carcere. Oratio autem fiebat sine intermissione
interl.| exemplum orandi pro periclitantibus et maxime pro Ecclesie pastoribus
interl.| sic enim orandum est secundum illud multum valet deprecatio iusti assidua
ab Ecclesia ad Deum pro eo.
Numérotation du verset Act. 12,6 
Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte
interl.| qua opportuna erat solutio
erat Petrus dormiens
interl.| non habens spem evandendi illa hora
inter duos milites vinctus catenis duabus,
marg.| MILITES  VINCTUS  CATENIS etc. RA<BANUS>. Quatuor difficultates cumulant custodiam milites, catene, carcer, custodes.
et custodes ante ostium custodiebant carcerem.
interl.| quatuor hec custodiam exaggerant milites catenis custodes carcerem
Numérotation du verset Act. 12,7 
Et ecce angelus Domini astitit
interl.| nota Domini et astitit
et lumen
marg.| LUMEN. Signum presentie angeli Dei, cuius presentia soli Petro lumen prebebat, nec aliis refulgebat.
refulsit in habitaculo,
interl.| ex presentia angeli
percussoque latere
interl.| tactu corporali
marg.| PERCUSSO  LATERE. B<EDA>. Percussio lateris commemoratio est passionis Christi de cuius latere salus nostra profluxit, et nobis etiam pressura catenarum retentis, tale solacium Petrus reddit dicens : «Christo {t. 4 : Erfurt, f. 1161vb ; facsim., p. 482b} igitur in carne passo et vos eadem cogitatione armamini»b.
b 1Pt. 4, 1.
marg.| PERCUSSOQUE  LATERE. R<ABANUS>. Tactum corporalem corpore ex aere sumpto potuit habere angelus.
Petri excitavit2 eum dicens : Surge velociter. Et ceciderunt catene de manibus eius.
2 excitavit] suscitavit Weber
interl.| prima solvitur angustia
Numérotation du verset Act. 12,8 
Dixit autem angelus ad eum : Precingere
marg.| PRECINGERE. B<EDA>. Prophetas et apostolos cingulis usos fuisse legimus, sed Petrus propter rigorem carceris ligamenta ad horam laxaverat, ut tunica circa pedes demissa frigus noctis utcumque temperaret, exemplum prebens infirmis ut cum molestia corporis vel iniuria temptantur humana, liceat aliquid laxare de propositi rigore et quia dictum est : ‘Sint lumbi vestri precincti et calciati pedes’c, in preparatione evangelii pacis spiritualium virtutum verbique predicandi resumere iubemur insignia.
c Cf. Eph. 6, 14-16 : « State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam iustitiae, et calceati pedes in praeparatione evangelii pacis, in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere ».
et calcia te
interl.| exemplum datur non ambulandi sine calciamentis angelo iubente et apostolo complente
caligas3 tuas.
3 caligas] gallicas Weber
interl.| caliga genus est calciamenti
et fecit sic. Et dixit illi : Circumda tibi vestimentum tuum et sequere me.
interl.| timor non impediat
Numérotation du verset Act. 12,9 
Et exiens sequebatur et nesciebat quia verum esset4 quod fiebat per angelum.
4 esset] est Weber
interl.| non putabat fieri sed ostendi imaginarie
Existimabat autem se visum videre.
Numérotation du verset Act. 12,10 
Transeuntes autem primam
interl.| duos milites
interl.| primum quaternionem cum suis
et secundam custodiam,
interl.| custodes carceris
interl.| secundum quaternionem cum suis
venerunt ad portam ferream,
interl.| que putatur fuisse in atrio carceris
que ducit ad civitatem
interl.| patet extra civitatem fuisse carcerem vel in exteriore parte civitatis
marg.| VENERUNT  AD  PORTAM  FERREAM  QUE  DUCIT  AD  CIVITATEM. B<EDA>. Angusta, immo ferrea, erat porta   que ducit ad Hierusalem celestem, sed apostolorum vestigiis nobis est facta meabilis qui sanguine proprio ostium ferreum vicerunt, ferrea enim ostia Petro cedunt custodi aule celestis qui Ecclesie retinens cacumen infernum superat.
que ultro
interl.| a se ipsa
aperta est eis. Et exeuntes processerunt vicum unum et continuo
interl.| ut sciret verum esse quod fiebat et non visionem
discessit angelus ab eo.
Numérotation du verset Act. 12,11 
Et Petrus ad se reversus
marg.| AD  SE  REVERSUS. A culmine contemplationis ad hoc reversus est, quod in intellectu communi prius fuit.
dixit : Nunc scio vere
interl.| ostendit quia hoc prius nescivit
quia misit Dominus angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni exspectatione Iudeorum5.
5 Iudeorum] plebis praem. Weber
Numérotation du verset Act. 12,12 
Consideransque
interl.| ubi esset
venit ad domum Marie matris Ioannis qui cognominatus est Marcus, ubi erant multi congregati et orantes.
interl.| causa orationis pro Petro vel ex eventu
Numérotation du verset Act. 12,13 
Pulsante autem eo ostium ianue processit puella ad videndum6 nomine Rhode.
6 videndum] audiendum Weber
interl.| videns vel fortis vel visio fortitudinis vel visionis fortitudo
marg.|PROCESSIT PUELLA SED INTROCURRENS etc. Et Dominum de tumulo egressum prima omnium mulier discipulis nuntiavit ut : «Ubi abundavit delictum superabundavit gratia»7.14
Et ut cognovit vocem Petri pre gaudio non aperuit ianuam
interl.| ex impatientia, scilicet nuntiandi adventum Petri
sed introcurrens nuntiavit stare Petrum ante ianuam.
Numérotation du verset Act. 12,15 
At illi dixerunt ad eam : Insanis.
interl.| quia sciebant Petrum incarceratum esse
illa autem affirmabat sic se habere.
interl.| rem
Illi autem dicebant angelus eius est.
marg.| ANGELUS  EIUS  EST. HIERONYMUS. Magna dignitas animarum ut unaqueque ab ortu nativitatis habeat angelum in custodiam sibi deputatum.
marg.| TYCONIUS. Videtur angelus hominis esse homo interior qui Deum semper fide contemplatur.d
d ¶Fons : <Revera> Cf. Beatus Liebanensis , Commentarius in Apocalypsin, lib. 1, cap. 5 § 44, p. 89.21 : « Sed quod mihi videtur angelus hominis anima eius est, id est, homo interior, qui semper Deum puro corde contemplatur per fidem; sicut Dominus dicit: non me videbitis donec dicatis, benedictus, qui venit in nomine Domini, id est, donec credatis et crucem meam levetis et me sequatis; et ad Philippum ait: qui me videt, videt et patrem ».
marg.| B<EDA>. Quod unusquisque habeat angelum Scriptura testatur. Unde Dominus angeli inquit eorum semper vident faciem Patrise. Et Iacob : «Angelus qui eruit me de cunctis malis»f. Et hic discipuli angelum Petri venire credebant.
e Cf. Mt. 18, 10 : « Videte ne contemnatis unum ex his pusillis : dico enim vobis, quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei, qui in caelis est ».
f Gn. 48, 16.
Numérotation du verset Act. 12,16 
Petrus autem perseverabat pulsans. Cum autem aperuissent viderunt eum et obstipuerunt.
interl.| quia certum habebant quod ab hominibus non dimitteretur
Numérotation du verset Act. 12,17 
Annuens autem eis manu ut tacerent
interl.| silentium indicendo
marg.| TACERENT. Donec narraret virtutem, vel tacere iubet ne clamore gaudentium {t. 4 : Erfurt, f. 1162ra ; facsim., p. 483a} adventus eius in civitate cognoscatur.
narravit8 quomodo Dominus duxisset9 eum de carcere.
8 narravit CorS2 ] enarravit CorS2 (vel) Weber
9 duxisset] eduxisset Weber
interl.| non homines non sua calliditas vel fortitudo
Dixitque : Nuntiate
interl.| virtutem donatam precibus eorum
Iacobo
interl.| iusto scilicet filio Alphei alter Iacobus decolatus erat
et fratribus eius10 hec.
10 eius] om. Weber
interl.| orantibus pro me
Et egressus abiit in alium locum.
interl.| eadem nocte in alium locum timore Herodis et Iudeorum
Numérotation du verset Act. 12,18 
Facta autem die,
interl.| crastina post eductionem Petri de carcere
erat non {t. 4 : Erfurt, f. 1162ra ; facsim., p. 483a} parva turbatio inter milites.
interl.| custodes
Quidnam factum esset de Petro11 ?
11 factum esset de Petro] de Petro factum esset Weber
interl.| apparet quod clausum reliquit Petrus carcerem quo aperto non esset ambiguum eum evasisse
Numérotation du verset Act. 12,19 
Herodes autem cum requisisset eum
interl.| in carcere
et non invenisset, inquisitione facta
interl.| inquisivit utrum custodes nossent quid de eo factum esset
de custodibus iussit eos duci.
interl.| ad se ut in eos vindicaret
Descendensque
marg.| DESCENDENSQUE. R<ABANUS>. Ut Petri solutio nulli noceret non permittitur Herodes vindicare in custodes.
a Iudea in Cesaream.
marg.| IN  CESAREAM. B<EDA>. Quamvis iuxta situm locorum Cesaream Philippi dicere videatur, ideo quod et hec sicut Tyrus et Sidon civitas sit Phenicis, tamen Iosephus dicit hec in Cesarea Palestine gesta, que olim turris stratonis dicta est in confinio Phenicis et Palestine in litore maris magni sita.
Ibi commoratus est.
interl.| ideo finibus eorum proximavit
Numérotation du verset Act. 12,20 
Erat autem iratus Tyriis et Sidoniis.
interl.| Tyrus et Sidon civitates sunt provincie Phenicis
At illi
interl.| Tyrii et Sidonii
unanimes venerunt ad eum. Et persuaso
interl.| et persuaserunt
Blasto qui erat super cubiculum regis
interl.| quasi thesaurorum custos
postulabant pacem, eo quod alerentur
interl.| amicus enim eorum erat et patronus et forte preses
marg.| ALERENTUR. B<EDA>. Necessariam habebant amicitiam vicini regis ideo quod regio eorum valde angusta esset, Galilee et Damasci finibus pressa.
regiones eorum ab illo.
Numérotation du verset Act. 12,21 
Statuto autem die Herodes
interl.| prefinito ad condictum
vestitus veste regia
interl.| describitur gloria ut postea maior sit miseria
sedit pro
interl.| in vel : ‘super’
tribunali,
interl.| ubi locus erat iudicii
et concionabatur ad eos.
interl.| blandiendo et adulando
Numérotation du verset Act. 12,22 
Populus autem acclamabat Dei voces et non hominis.
interl.| adulatio et pravitas fidei ostenditur
Numérotation du verset Act. 12,23 
Confestim autem percussit eum angelus Domini,
marg.| CONFESTIM etc. B<EDA>. Iosephus dum impietatem illicite adulationis non exhorreret, respiciens paulo post imminentem et insistentem capiti suo vidit angelum, eumque sensit continuo exitii sui ministrum quem prius noverat provisorem bonorum, inde continuis septem diebus ventris dolore cruciatus vitam violenter abrupit.
eo quod non dedisset honorem Deo,
interl.| persequendo apostolos et nomen Dei respuendo
et consumptus a vermibus exspiravit.
interl.| paulatim non subito
Numérotation du verset Act. 12,24 
Verbum autem Domini
interl.| falso domino mortuo Dei verbum crescit
crescebat,
interl.| in fidelibus
et multiplicabatur.
interl.| in his qui quotidie augebantur
Numérotation du verset Act. 12,25 
Barnabas autem et Saulus reversi sunt
interl.| redit ad id quod dixerat mittentes ad seniores per manus Barnabe et Sauli
ab Hierosolymis expleto ministerio, assumpto Ioanne qui cognominatus est Marcus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Act. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=74&chapitre=74_12)

Notes :