Capitulum 3
Numérotation du verset
Act. 3,1
Petrus autem et Ioannes
ascendebant
in templum ad horam orationis nonam.
Numérotation du verset
Act. 3,2
Et quidam vir qui erat claudus ex utero matris sue
baiulabatur,
quem ponebant quotidie ad portam templi que dicitur Speciosa,
ut peteret eleemosynam
ab introeuntibus in templum.
Numérotation du verset
Act. 3,3
Is cum vidisset Petrum et Ioannem incipientes introire in templum rogabat ut eleemosynam acciperet.
Numérotation du verset
Act. 3,4
Intuens autem in eum Petrus cum Ioanne dixit : Respice
in nos.
Numérotation du verset
Act. 3,5
At ille intendebat
in eos sperans se aliquid accepturum ab eis.
Numérotation du verset
Act. 3,6
Petrus autem dixit : Argentum et aurum non est mihi.
Quod autem habeo hoc tibi do.
In nomine
Iesu Christi
Nazareni
surge et ambula.
Numérotation du verset
Act. 3,7
Et apprehensa ei
manu dextera
allevavit eum et protinus
consolidate sunt bases eius
et plante.
Numérotation du verset
Act. 3,8
Et exiliens
stetit et ambulabat, et intravit cum illis
in templum
ambulans et exiliens et laudans Deum1.
1 Deum] Dominum
Weber
Numérotation du verset
Act. 3,9
Et vidit
omnis populus
eum ambulantem et laudantem Deum.
Numérotation du verset
Act. 3,10
Cognoscebant autem illum,
quoniam ipse erat qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam2 et impleti3 stupore et extasi
2 portam] + templi
Weber
|
3 impleti] + sunt
Weber
|
in eo quod contigerat illi.
Numérotation du verset
Act. 3,11
Cum viderent4 autem Petrum et Ioannem cucurrit5 omnis populus
4 viderent] teneret
Weber
|
5 cucurrit] concurrit
Weber
|
ad eos
ad porticum qui appellatur Salomonis stupentes.
Numérotation du verset
Act. 3,12
Videns autem Petrus respondit ad populum :
Viri Israelite quid miramini in hoc ? Aut nos quid intuemini quasi nostra
virtute aut pietate
fecerimus
hunc ambulare ?
Numérotation du verset
Act. 3,13
Deus Abraham
et Deus Isaac, et Deus Iacob, Deus patrum nostrorum,
glorificavit
Filium suum Iesum
quem vos quidem tradidistis
et negastis ante faciem Pilati
iudicante illo dimitti.
Numérotation du verset
Act. 3,14
Vos autem sanctum
et iustum
negastis et petistis virum homicidam donari vobis.
Numérotation du verset
Act. 3,15
Auctorem vero vite
interfecistis
quem Deus
suscitavit a mortuis
cuius
nos testes sumus,
Numérotation du verset
Act. 3,16
et in fide nominis eius hunc quem vos vidistis6
6 vos vidistis] videtis
Weber
et nostis
confirmavit
nomen eius
et fides
que per eum est
dedit integram
sanitatem istam
in conspectu omnium vestrum.
Numérotation du verset
Act. 3,17
Et nunc fratres scio
quia per ignorantiam
fecistis sicut et principes vestri.
Numérotation du verset
Act. 3,18
Deus autem que prenuntiavit per os omnium
suorum7 prophetarum
7 suorum]
om. Weber
pati Christum suum
sic implevit8.
8 sic implevit]
inv. Weber
Numérotation du verset
Act. 3,19
Penitemini igitur
et convertimini,
ut deleantur vestra peccata,
Numérotation du verset
Act. 3,20
ut cum venerint
tempora refrigerii
a conspectu
Domini,
et miserit eum qui predicatus est vobis Iesum Christum,
Numérotation du verset
Act. 3,21
quem oportet quidem
celum quidem9
9 celum quidem]
inv. Weber
recipere10, usque in tempora
10 recipere] suscipere
Weber
restitutionis
omnium que locutus est Dominus11 per os
11 Dominus] Deus
Weber
sanctorum suorum a seculo prophetarum.
Numérotation du verset
Act. 3,22
Moyses quidem dixit
quoniam12 prophetam
12 quoniam] quia
Weber
suscitabit
vobis13
13 suscitabit vobis]
inv. Weber
Dominus Deus vester
de fratribus vestris
tamquam me
ipsum
audietis
iuxta omnia
quecumque locutus fuerit vobis.
Numérotation du verset
Act. 3,23
Erit autem
omnis anima
que non audierit
prophetam illum exterminabitur
de plebe,
Numérotation du verset
Act. 3,24
et omnes prophete
a Samuele
et deinceps
qui locuti sunt
et annuntiaverunt dies istos.
Numérotation du verset
Act. 3,25
Vos estis filii prophetarum
et testamenti
quod disposuit Deus ad patres vestros
dicens ad Abraham :
Et in semine tuo
benedicentur omnes familie terre.
Numérotation du verset
Act. 3,26
Vobis
primum
Deus suscitans
Filium suum
misit eum
benedicentem
vobis, ut convertat se unusquisque
a nequitia sua.
Capitulum 3
Numérotation du verset
Act. 3,1
Petrus autem et Ioannes
interl.|
a precipuis exordiatur
marg.|
PETRUS
AUTEM
ET
IOANNES. Virtutem predictam prosequitur. Ita autem vicissim sibi connectuntur ut sermones virtutibus virtutes succedant sermonibus.
ascendebant
interl.|
qui orat ascendit
in templum ad horam orationis nonam.
interl.|
non orationis sed diei
marg.|
AD
HORAM
NONAM. B<EDA>. Apostoli hora nona templum ingressuri primo claudum diu debilem sanant, post usque ad vesperam laborantes multa millia hominum verbo fidei imbuunt, quia doctores Ecclesie prius Iudeis postea gentibus predicant hi sunt operarii quos nona et undecima hora in vineam paterfamilias inducita.
a Cf. Mt. 20, 1-7 : « Simile est regnum caelorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. 3 Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos, et dixit illis : Ite et vos in vineam meam, et quod iustum fuerit dabo vobis. Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam : et fecit similiter. Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis : Quid hic statis tota die otiosi ? Dicunt ei : Quia nemo nos conduxit. Dicit illis : Ite et vos in vineam meam ».
Numérotation du verset
Act. 3,2
Et quidam vir qui erat claudus ex utero matris sue
interl.|
cuius difficilis est sanitas
marg.|
CLAUDUS
EX
UTERO. B<EDA>. Populus Israel non solum ab incarnatione sed etiam a tempore legis rebellis, quasi ex utero matris claudus fuit quod in Iacob cum angelo luctante et claudicante figurabaturb, quia populus ille Christo in passione prevalens in quibusdam perfidem benedictus, in aliis ex infidelitate est claudus.
b Cf. Gn. 32, 23-31 : « Traductisque omnibus quae ad se pertinebant, mansit solus : et ecce vir luctabatur cum eo usque mane. Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris eius, et statim emarcuit. Dixitque ad eum : Dimitte me : iam enim ascendit aurora. Respondit : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. Ait ergo : Quod nomen est tibi ? Respondit : Iacob. At ille : Nequaquam, inquit, Iacob appellabitur nomen tuum, sed Israel : quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines praevalebis ? Interrogavit eum Iacob : Dic mihi, quo appellaris nomine ? Respondit : Cur quaeris nomen meum ? Et benedixit ei in eodem loco. Vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuel, dicens : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel : ipse vero claudicabat pede ».
baiulabatur,
interl.|
in hoc diuturna et gravis ostenditur infirmitas
quem ponebant quotidie ad portam templi que dicitur Speciosa,
marg.|
PORTAM
TEMPLI
QUE
DICITUR
SPECIOSA. B<EDA>. Alle<gorice> : porta templi speciosa Dominus est per quam qui intrat salvatur, ad hanc portam Israel debilis nec ire valens legis prophetarumque {t. 4 : Erfurt, f. 1150rb ; facsim., p. 459b} vocibus affertur, ut ab ingredientibus poscat auxilium fidei et sapientie, quia vaticinia futurorum quasi ad portam ponunt auditores. Sed Petrus in templum perducit cui per confessionem forte etiam cognomen Petre claves celi sunt datec.
c Cf. Mt. 16, 19 : « Et tibi dabo claves regni caelorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis : et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis ».
marg.|
+Osias rex Hierusalem usurpare voluit sacerdotale officium et lepra percussus est in fronte et filius eius Ioas regnavit pro eo et iste portam speciosam edificavitB
ut peteret eleemosynam
ab introeuntibus in templum.
interl.|
misericordes fore credidit1 eos qui templum frequentarentD
1 credidit] creditur
Fi311
Numérotation du verset
Act. 3,3
Is cum vidisset
{
t. 4 : Erfurt, f. 1150rb ; facsim., p. 459b}
Petrum et Ioannem incipientes introire in templum rogabat ut eleemosynam acciperet.
interl.|
ab eis
Numérotation du verset
Act. 3,4
Intuens autem in eum Petrus cum Ioanne dixit : Respice
interl.|
quasi paupertatem habitu demonstrantes
in nos.
interl.|
quos nosti esse pauperes
Numérotation du verset
Act. 3,5
At ille intendebat
interl.|
intuebatur
in eos sperans se aliquid accepturum ab eis.
Numérotation du verset
Act. 3,6
Petrus autem dixit : Argentum et aurum non est mihi.
interl.|
non habeo, vel non habeo modo, vel non est modo ad manum
marg.|
ARGENTUM etc. Memor illius precepti nolite possidere aurum et argentum pecuniam que ad pedes apostolorum ponebatur non sibi recondebant, sed ad usus pauperum qui sua patrimonia reliquerant servabant.
marg.|
B<EDA>. Alle<gorice>. ARGENTUM etc. Habuit quidem primum tabernaculum iustificationes culture sanctum sanctorum auro et argento distinctum sed metallis legis sanguis evangelii pretiosior emicat, quia populus qui ante auratos postes debilis iacuerat, in nomine Iesu Christi crucifixi templum celeste ingreditur.E
Quod autem habeo hoc tibi do.
interl.|
alia onstendit se habere
In nomine
interl.|
gratus servus non se sed Dominum glorificat ut credatur in eum cui resistebant
Iesu Christi
interl.|
sancti
Nazareni
interl.|
a loco
surge et ambula.
interl.|
plenam salutem in his duobus dat ambulatio enim sanitatis est probatio
Numérotation du verset
Act. 3,7
Et apprehensa ei
marg.|
ET
APPREHENSA. B<EDA>. Quem verbo erigit hunc et dextera confortat, quia sermo docentis minus valet in auditore si non commendatur exemplo proprie actionis.
manu dextera
interl.|
dextera est salutis prosperitas
allevavit eum et protinus
interl.|
non medicinali tarditate
interl.|
nulla intercedit cunctatio, ne putetur aliunde sanatio
consolidate sunt bases eius
interl.|
confirmati sunt gressus eius
et plante.
interl.|
que enerves sunt in paralyticis
interl.|
planta a planitie dicta est
Numérotation du verset
Act. 3,8
Et exiliens
interl.|
non exsurgens
interl.|
iuxta prophetam dicentem : ‘Exiliet sicut cervus claudus’d
d Cf. Is. 35, 6 : « Tunc saliet sicut cervus claudus et aperta erit lingua mutorum quia scissae sunt in deserto aquae et torrentes in solitudine ».
marg.|
ET
EXILIENS
STETIT. B<EDA>. Ordo perfectionis primo surgit qui iacuerat, deinde iter virtutum arripit et sic regni ianuam cum apostolis intrat.
stetit et ambulabat, et intravit cum illis
interl.|
exemplum est gratias agendi Domino
in templum
interl.|
celeste
ambulans et exiliens et laudans Deum2.
2 Deum] Dominum
Weber
interl.|
duo precepta implebat
Numérotation du verset
Act. 3,9
Et vidit
interl.|
sanitatem illius
omnis populus
interl.|
ecce plenitudo testium
eum ambulantem et laudantem Deum.
Numérotation du verset
Act. 3,10
Cognoscebant autem illum,
interl.|
non dubitabant de persona
quoniam ipse erat qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam3 et impleti4 stupore et extasi
3 portam] + templi
Weber
4 impleti] + sunt
Weber
interl.|
non fide
marg.|
STUPORE
ET
EXTASI. B<EDA>. Pavore et excessu mentis dicitur etiam extasis, cum mens a pavore non alienatur, sed inspiratione revelationis assumitur.
in eo quod contigerat illi.
interl.|
bona contingunt
Numérotation du verset
Act. 3,11
Cum viderent5 autem Petrum et Ioannem cucurrit6 omnis populus
5 viderent] teneret
Weber
6 cucurrit] concurrit
Weber
interl.|
non sacerdotes
marg.|
CUCURRIT
OMNIS
POPULUS. B<EDA>. Allegorice. Salvato Israel per apostolos, cucurrit omnis mundus ad limina veri pacifici de quo dicitur : «Multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis»e. Ipse est lapis de monte abscisus qui terreno regno ruente solus per orbem pacificum tenet imperium.
e Is. 9, 7.
ad eos
interl.|
adorandos
ad porticum qui appellatur Salomonis stupentes.
Numérotation du verset
Act. 3,12
Videns autem Petrus respondit ad populum :
interl.|
cursui et stupori vel urbi stupenti
Viri Israelite quid miramini in hoc ? Aut nos quid intuemini quasi nostra
interl.|
apparet quare currebat populus
virtute aut pietate
interl.|
hec duo necessaria sunt saluti
fecerimus
interl.|
nos ipsi non Deus
hunc ambulare ?
Numérotation du verset
Act. 3,13
{t. 4 : Erfurt, f. 1150va ; facsim., p. 460a} Deus Abraham
interl.|
quia Abraham ei credidit etiam tempore preputii
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 1150va ; facsim., p. 460a}
DEUS
ABRAHAM
ET
DEUS
ISAAC. R<ABANUS>. Tres memorantur nullo impio intercedente : vel propter principatum iustitie, vel propter continuam iustorum seriem, vel propter numerum testium.
marg.|
DEUS
ABRAHAM
ET
DEUS
ISAAC
ET
DEUS
IACOB. Trinitatem notat Deus patrum hic unitatem.
marg.|
Memorans patres fidem suadet ne quasi novum introducere videretur.
marg.|
R<ABANUS>. In his tribus omne sacramentum Ecclesie completur, aut enim ex bonis boni ut Isaac ex Abraham, aut ex malis mali ut Ismael ex ancilla Agar, aut ex bonis mali ut ex Isaac et Rebecca Esau, aut ex malis boni ut filii Iacob ex ancillis generati quod etiam in spirituali generatione similiter observatur.
et Deus Isaac, et Deus Iacob, Deus patrum nostrorum,
interl.|
trium vel omnium
interl.|
«Non est Deus mortuorum sed viventium».f
f Mt. 22, 32 ; cf. Mc. 12, 27.
glorificavit
interl.|
in sanitate paralytici
Filium suum Iesum
interl.|
non nos quos intuemini
interl.|
consubstantialem
quem vos quidem tradidistis
interl.|
salvatorem mundi ad salvandum venerat et vos tradidistis ad mortem
marg.|
TRADIDISTIS. etc. INTERFECISTIS. etc. B<EDA>. Sapiens doctor loquens de Domino illis qui eum occiderent, primo humanitatis qua tradi et interfici potuit recordatur, deinde paulatim resurrectione patefacta Deum et Dei Filium esse declarat et auctorem etiam vite predicat.
et negastis ante faciem Pilati
interl.|
non hunc sed Barabbam postulantes dimitti
iudicante illo dimitti.
interl.|
quamvis gentilis in quo damnantur Iudei
Numérotation du verset
Act. 3,14
Vos autem sanctum
interl.|
in se
interl.|
sine peccato
et iustum
interl.|
ad proximum
interl.|
sine iniquitate
negastis et petistis virum homicidam donari vobis.
interl.|
Barabbam auctorem seditionis et homicidii
Numérotation du verset
Act. 3,15
Auctorem vero vite
interl.|
Lazari et ceterorum
interl.|
presentis et future
interfecistis
interl.|
qua tradit interficit
marg.|
INTERFECISTIS. Voluntate et verbo, et hoc contra legem que dicit : ‘Qui occiderit hominem volens et ipse occidetur’g.
g Cf. Ex. 21, 14 : « Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias : ab altari meo evelles eum, ut moriatur ».
quem Deus
interl.|
Pater
suscitavit a mortuis
interl.|
longe ne iterum moriatur
cuius
interl.|
Christi
nos testes sumus,
interl.|
vel facti
Numérotation du verset
Act. 3,16
et in fide nominis eius hunc quem vos vidistis7
7 vos vidistis] videtis
Weber
interl.|
sanum
et nostis
interl.|
paralyticum
confirmavit
interl.|
in sanitate
nomen eius
interl.|
cognitio
et fides
interl.|
invocatio nominis eius
que per eum est
interl.|
Christum hominem et Deum
dedit integram
interl.|
in corpore et anima
marg.|
INTEGRAM
SANITATEM. in duobus que precepta sunt.
sanitatem istam
interl.|
corporalem
in conspectu omnium vestrum.
Numérotation du verset
Act. 3,17
Et nunc fratres scio
interl.|
suaviter scelus eorum arguit
quia per ignorantiam
marg.|
PER
IGNORANTIAM. Duo cooperata sunt : ignorantia vestra et prescientia Dei.
fecistis sicut et principes vestri.
Numérotation du verset
Act. 3,18
Deus autem que prenuntiavit per os omnium
interl.|
uno ore locuti sunt omnes
marg.|
PER
OS
OMNIUM. Ideo necesse erat impleri, quia non unus sed omnes prophetaverunt.
suorum8 prophetarum
8 suorum]
om. Weber
interl.|
ad differentiam pseudo
pati Christum suum
interl.|
unde et supra Christum fecit Deus
sic implevit9.
9 sic implevit]
inv. Weber
Numérotation du verset
Act. 3,19
Penitemini igitur
interl.|
quia fecistis sic ergo
penitemini
interl.|
de malis
et convertimini,
interl.|
ad bona unde declina a malo et fac bonum
ut deleantur vestra peccata,
interl.|
licet per ignorantiam facta
marg.|
DELEANTUR
VESTRA
PECCATA. B<EDA>. Tunc plene delebuntur peccata cum virtute resurrectionis mors destruetur novissima.
Numérotation du verset
Act. 3,20
{t. 4 : Erfurt, f. 1150vb ; facsim., p. 460b} ut cum venerint
interl.|
quia preteritum est in carnatione vel futurum in iudicio
marg.|
UT
CUM
VENERIT. Continuative ad precedentia, scilicet ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini tunc deleantur peccata vestra.
tempora refrigerii
interl.|
distretio universalis iudicii et redemptio iustorum
a conspectu
interl.|
a facie
Domini,
interl.|
Christi in carne
et miserit eum qui predicatus est vobis Iesum Christum,
Numérotation du verset
Act. 3,21
quem oportet quidem
interl.|
ambiguitas dictionis
marg.|
QUEM
OPORTET
QUIDEM
CELUM. etc. Ecclesiam per fidem vel in celo ad dexteram Patris sedere.
marg.|
OPORTET. etc. B<EDA>. Hoc est quod eidem Christo a Patre dictum propheta testatur : «Dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum»h. Assumptus enim in celum sedet a dextris Dei in sede maiestatis, semper Deus manet, neque umquam inde {t. 4 : Erfurt, f. 1150vb ; facsim., p. 460b} abfuit, sed in humanitate venturus est de celo ad iudicandum et restituendum omnia que locutus est Deus per omnes prophetas ab initio seculi, quia sanctis intrantibus cum Domino in gaudio, reprobi suberunt penis cum diabolo quo completo nihil restabit de his que promissa sunt a prophetis.
h Ps. 109, 1.
celum quidem10
10 celum quidem]
inv. Weber
interl.|
Ecclesiam
recipere11, usque in tempora
11 recipere] suscipere
Weber
interl.|
in iudicio
restitutionis
interl.|
repletionis vel renovationis
omnium que locutus est Dominus12 per os
12 Dominus] Deus
Weber
interl.|
non ab homibus scilicet per homines dicta
sanctorum suorum a seculo prophetarum.
interl.|
non nuper inventum sed olim scriptum
Numérotation du verset
Act. 3,22
Moyses quidem dixit
interl.|
sensum Moysi non verba posuit Petrus
interl.|
primum divine legis scriptore anteponit ceteris
marg.|
MOYSES
QUIDEM. Exempla ponit non de omnibus qui locuti sunt vel que.
quoniam13 prophetam
13 quoniam] quia
Weber
interl.|
non Iesum filium Navei, sed Dominum Iesum
i Id est « Iosue filius Nun » ; cf. Ex. 33, 11 ; Ios. 2, 1 et passim.
marg.|
QUONIAM
PROPHETA. B<EDA>. Filius Dei de populo Israel carnem assumpsit, apparens in similitudinem Moysi, ut sicut ille carnalem Israel cerimoniis et sacris legalibus instructum et purificatum in terram promissionis introduxit, ita et Iesus per gratiam evangelii spiritualem Israel ad celum duxit. Et sicut contemptores legis Moysi de terra promissionis ab inimicis sunt eiecti, sic qui doctrinam evangelii despiciunt per ultores spiritus de cetu sanctorum pellentur et hoc est quod sequitur erit autem omnis anima.
suscitabit
interl.|
nascendo vel resurgendo
vobis14
14 suscitabit vobis]
inv. Weber
interl.|
ad profectum vestrum
Dominus Deus vester
interl.|
ad distinctionem falsorum deorum
de fratribus vestris
marg.|
DE
FRATRIBUS
VESTRIS. R<ABANUS>. Iosue de Ephraim, Iesum de Iuda.
tamquam me
interl.|
obediendo sicut mihi
ipsum
interl.|
verum hominem vel a me figuratum
audietis
interl.|
pro imparativo positum
iuxta omnia
interl.|
nihil diminuentes nihil addentes
quecumque locutus fuerit vobis.
Numérotation du verset
Act. 3,23
Erit autem
interl.|
hoc quod omnis anima etc.
marg.|
ERIT
AUTEM etc. B<EDA>. Breviter et lucide prophetarum et legis testimonio docet Christum a cunctis gentibus audiendum qui incredulos damnabit eterna benedictione fideles donabit.
omnis anima
interl.|
pars principalis pro toto homine
que non audierit
interl.|
obedierit
prophetam illum exterminabitur
interl.|
ab hominibus
interl.|
vel a Deo
interl.|
secundum legem
interl.|
vel a sorte sanctorum
interl.|
occidetur
marg.|
EXTERMINABITUR. A sorte sanctorum et ex torris reddetur, vel extra teminos beatitudinis eicietur.
marg.|
R<ABANUS>. Resistentes Iosue de carnali plebe, resistentes Christo de spirituali, exterminantur utramque in obedientiam mors sequitur carnalis sive spiritualis.
de plebe,
interl.|
spirituali
Numérotation du verset
Act. 3,24
et omnes prophete
interl.|
post Moysen
marg.|
ET
OMNES
PROPHETE. B<EDA>. Quamvis patriarche et sancti prioris temporis multa de Christo verbis et factis prophetaverunt, proprie tamen tempus prophetarum eorum, scilicet qui de Christi et Ecclesie mysterio manifeste scripserunt sumpsit exordium a Samuele et usque ad captivitatem Babylonis permansit.
a Samuele
interl.|
quasi a principe prophetarum
marg.|
A SAMUELE. Sub Samuele regum tempora ceperunt in Iudea.
et deinceps
interl.|
usque ad Ioannem Baptistam
qui locuti sunt
interl.|
prophetice
et annuntiaverunt dies istos.
interl.|
tempora refrigerii, id est utriusque adventus Domini
interl.|
per hoc inexcusabiles estis
Numérotation du verset
Act. 3,25
Vos estis filii prophetarum
interl.|
vel antiqua consuetudine vel natura
et testamenti
interl.|
ut sequitur scilicet :
In semine tuo
etc.
marg.|
TESTAMENTI. B<EDA>. Ex illo testamento quod ad Moysen et ex hoc quod ad Abraham dictum est severitas Dei et bonitas patet. Bonitas in his qui in Christi fide meruerunt benedici. Severitas in his qui pro contemptu et inobedientia sunt exterminati.
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 1151ra ; facsim., p. 461a}
TESTAMENTI. Quod infra sequitur dicens :
In semine tuo benedicentur omnes gentes
.
quod disposuit Deus
{t. 4 : Erfurt, f. 1151ra ; facsim., p. 461a}
ad patres vestros
marg.|
PATRES
VESTROS. Quia non soli Abraham sed Isaac et Iacob promissum est.
dicens ad Abraham :
interl.|
cui primum facta es promissio
Et in semine tuo
interl.|
non in seminibus sed in uno semine qui est Christus
marg.|
IN
SEMINE
TUO. OMNES
FAMILIE. B<EDA>. Semen Abrahe Christus est, in fide cuius omnibus familiis Iudeis scilicet et gentibus benedictio promissa est.
benedicentur omnes familie terre.
interl.|
non una gens
marg.|
OMNES
FAMILIE. B<EDA>. Non quod omnes sed quia nulla benedicitur nisi in eo, sicut et illud Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.
marg.|
BENEDICENTUR. B<EDA>. In Ade maledicte peccato, in Christo benedicte sunt in quo et illi benedicuntur qui incarnatione precesserunt, quia idem homo Deus ianuam celi aperuit et in fine dicet omnibus electis : «Venite benedicti Patris»j etc.
j Mt. 25, 34.
Numérotation du verset
Act. 3,26
Vobis
interl.|
vero
primum
interl.|
ante gentes
Deus suscitans
interl.|
secundum carnem
Filium suum
marg.|
FILIUM
SUUM. B<EDA>. Intuendum est quod eundem Filium Dei quem semen Abrahe nuncupavit propter duas eiusdem naturas, ne vel hominem tatntum Christum vel alterum hominis alterum Dei, crederent Filium quo laqueo Nestorius et alii plures decepti sunt.
misit eum
interl.|
incarnari fecit
benedicentem
interl.|
predicantem vel benedictos facientem
vobis, ut convertat se unusquisque
interl.|
libertatem arbitrii ostendat
a nequitia sua.
interl.|
a qua impugnatur
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Act. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=74&chapitre=74_3)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Act. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=74&chapitre=74_3)
Notes :