Glossa ordinaria

Capitulum 20

Numérotation du verset Act. 20,1 

Postquam autem cessavit tumultus, vocatis Paulus discipulis et exhortatus eos valedixit et profectus est,
ut iret in Macedoniam.
Numérotation du verset Act. 20,2 

Cum autem perambulasset partes illas et exhortatus eos fuisset
multo sermone, venit ad Greciam.
marg.|AD GRECIAM. B<EDA>. Que est provincia Achaie. Ad hanc venit Paulus post Macedoniam quia sic proposuerat ut supra dictum est : Transita Macedonia et Achaia ire Hierusalem.3
Ubi cum fuisset1 menses tres facte sunt illi insidie a Iudeis navigaturo
1 fuisset] fecisset Weber
in Syriam,
habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam.
Numérotation du verset Act. 20,4 

Comitatus est autem eum Sosipater
Pyrrhi
Beroensis,
Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus,
et Gaius Derbeus
et Timotheus, Asiani vero Tithicus et Trophimus.
Numérotation du verset Act. 20,5 

Hii cum precessissent,
sustinuerunt2 nos Troade.
2 sustinuerunt] sustinebant Weber
Numérotation du verset Act. 20,6 

Nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis
et venimus ad eos Troadem in diebus quinque ubi demorati sumus diebus septem.
Numérotation du verset Act. 20,7 

In una autem sabbati
cum convenissemus
ad frangendum panem
Paulus disputabat eis profecturus
in crastinum protraxitque sermonem usque in mediam noctem.
Numérotation du verset Act. 20,8 

Erant autem lampades copiose in cenaculo ubi eramus congregati.
Numérotation du verset Act. 20,9 

Sedens autem quidam adolescens nomine Eutychus
super fenestram
cum mergeretur somno
gravi
disputante diu paulo,
ductus3 somno cecidit de tertio cenaculo deorsum,
3 ductus] eductus Weber
et sublatus
oblatus4 est mortuus.
4 oblatus] om. Weber
Numérotation du verset Act. 20,10 

Ad quem cum descendisset Paulus
incubuit super eum
et complexus dixit : Nolite turbari, anima enim ipsius in eo est.
Numérotation du verset Act. 20,11 

Ascendens autem frangensque panem et gustans
satisque allocutus usque ad5 lucem et6 sic profectus est.
5 ad] in Weber |
6 et] om. Weber |
Numérotation du verset Act. 20,12 

Adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non minime.
Numérotation du verset Act. 20,13 

Nos autem ascendentes
navim navigavimus7 in Asson
7 navigavimus] enavigavimus Weber
inde suscepturi Paulum. Sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus.
Numérotation du verset Act. 20,14 

Cum autem invenisset8 nos in Asson, assumpto eo venimus Mitilenem.
8 invenisset] convenisset Weber
Numérotation du verset Act. 20,15 

Et inde navigantes sequenti die venimus contra Chium,
et alia die9 applicuimus Samum et sequenti venimus Miletum.
9 die] om. Weber
Numérotation du verset Act. 20,16 

Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum
ne qua mora illi fieret in Asia. Festinabat enim si possibile sibi esset ut diem Pentecosten
faceret Hierosolymis.
Numérotation du verset Act. 20,17 

A Mileto autem mittens Ephesum,
vocavit maiores natu Ecclesie.
Numérotation du verset Act. 20,18 

Qui cum venissent ad eum et simul essent dixit eis : Vos scitis
a prima die qua ingressus sum in Asiam,
qualiter vobiscum per omne tempus fuerim,
Numérotation du verset Act. 20,19 

serviens Domino cum omni humilitate, et lacrimis, et temptationibus que mihi acciderunt ex insidiis Iudeorum.
Numérotation du verset Act. 20,20 

Quomodo vobis10 nihil subtraxerim utilium
10 vobis] om. Weber
quo minus annuntiarem vobis
et docerem vos
publice
et per domus,
Numérotation du verset Act. 20,21 

testificans Iudeis atque gentilibus in Deum penitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum Christum.
Numérotation du verset Act. 20,22 

Et nunc ecce alligatus ego
Spiritu
vado in Hierusalem que in ea ventura11 sint mihi ignorans,
11 ventura] eventura Weber
Numérotation du verset Act. 20,23 

nisi quod Spiritus sanctus per omnes civitates
protestatur mihi dicens :
quoniam vincula et tribulationes Hierosolymis12 me manent.
12 Hierosolymis] om. Weber
Numérotation du verset Act. 20,24 

Sed nihil horum vereor nec facio animam meam13 pretiosiorem
13 meam] om. Weber
quam me.
Dummodo ego14 consummem
14 ego] om. Weber
cursum meum et ministerium quod accepi a Domino Iesu, testificari evangelium gratie Dei.
Numérotation du verset Act. 20,25 

Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes
per quos transivi predicans regnum Dei.
Numérotation du verset Act. 20,26 

Quapropter contestor vos hodierna die,
quia mundus sum a sanguine omnium.
Numérotation du verset Act. 20,27 

Non enim subterfugi
quo minus annuntiarem omne consilium Dei vobis.
Numérotation du verset Act. 20,28 

Attendite vobis
et universo gregi,
in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos
regere
Ecclesiam Dei
quam acquisivit sanguine suo.
Numérotation du verset Act. 20,29 

ego scio
quoniam intrabunt
post discessionem meam
lupi graves in vos non parcentes gregi.
Numérotation du verset Act. 20,30 

Et ex vobis ipsis
exsurgent viri loquentes perversa,
ut abducant discipulos post se.
Numérotation du verset Act. 20,31 

Propter quod vigilate memoria retinentes,
quoniam per triennium
nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum.
Numérotation du verset Act. 20,32 

Et nunc
commendo vos Deo
et verbo gratie ipsius
qui potens est edificare
et dare hereditatem
in sanctificatis omnibus.
Numérotation du verset Act. 20,33 

Argentum et15 aurum
15 et] aut Weber
aut vestem nullius concupivi
Numérotation du verset Act. 20,34 

ipsi scitis, quoniam ad ea que mihi opus erant et his qui mecum sunt ministraverunt manus iste.
Numérotation du verset Act. 20,35 

Omnia
hec16 ostendi vobis
16 hec] om. Weber
quoniam sic laborantes
oportet suscipere infirmos,
ac meminisse verbi Domini Iesu, quoniam ipse dixit : Beatius est magis dare quam accipere.
Numérotation du verset Act. 20,36 

Et cum hec dixisset, positis genibus17 oravit cum omnibus illis18.
17 genibus] + suis Weber |
18 oravit...illis] cum omnibus illis oravit Weber |
Numérotation du verset Act. 20,37 

Magnus autem fletus factus est omnium,
et procumbentes supra19 collum Pauli osculabantur eum,
19 supra] super Weber
Numérotation du verset Act. 20,38 

dolentes maxime in verbo quod20 dixerat, quoniam amplius faciem eius non essent visuri, et deducebant eum ad navim.
20 quod] quo Weber

Capitulum 20

Numérotation du verset Act. 20,1 
Postquam autem cessavit tumultus, vocatis Paulus discipulis et exhortatus eos valedixit et profectus est,
interl.| ut proposuerat
ut iret in Macedoniam.
Numérotation du verset Act. 20,2 
Cum autem perambulasset partes illas et exhortatus eos fuisset
interl.| suo more historiam breviat
multo sermone, venit ad Greciam.
interl.| Athenas
marg.|AD GRECIAM. B<EDA>. Que est provincia Achaie. Ad hanc venit Paulus post Macedoniam quia sic proposuerat ut supra dictum est : Transita Macedonia et Achaia ire Hierusalem.3
Ubi cum fuisset1 menses tres facte sunt illi insidie a Iudeis navigaturo
1 fuisset] fecisset Weber
interl.| obsederunt Iudei viam exspectantes navigaturum
in Syriam,
interl.| ad Hierusalem
habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam.
interl.| fugiendo insidias
Numérotation du verset Act. 20,4 
Comitatus est autem eum Sosipater
interl.| narrans dispersionem vel salvans dispersos
marg.| SOSIPATER. B<EDA>. Antiqui sic distinguebant Sosi pater Pyrrhi, ac si dicatur : Sosi qui erat pater Pyrrhi, quasi Pyrrhus filius clarior fuerit quam pater. Aliter. Comitatus est eum Sosipater, ut sit unum nomen Pyrrhi subaudis filius. In hebreo   Sosipater interpretatur ‘narrans dispersionem’ vel ‘salvans dispersos’.
Pyrrhi
interl.| dissolvens vel dissolutus
Beroensis,
interl.| nominativus
Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus,
interl.| nomen proprium interpretatur elevans vel elatio, ubi habent alii Secindus 2
2 Secindus] sic Rusch
et Gaius Derbeus
interl.| a civitate
et Timotheus, Asiani vero Tithicus et Trophimus.
Numérotation du verset Act. 20,5 
Hii cum precessissent,
interl.| recto itinere non enim timebant insidias
sustinuerunt3 nos Troade.
3 sustinuerunt] sustinebant Weber
interl.| Paulum et Lucam et ceteros in circuitu venientes
Numérotation du verset Act. 20,6 
Nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis
interl.| que est prima pars Macedonie
et venimus ad eos Troadem in diebus quinque ubi demorati sumus diebus septem.
Numérotation du verset Act. 20,7 
In una autem sabbati
interl.| id est die dominico qui est primus a sabbato
marg.| UNA  AUTEM  SABBATI. Nomen diei dicitur ut sit preparatio virtutis faciende et dicende.
marg.| B<EDA>. All<egorice>. Cenaculum ‘altitudo charismatum’, nox ‘obscuritas Scripturarum’, Lampades ‘expositiones secretorum’, dies dominica ‘recordatio resurrectionis Christi vel nostre’. Hic monetur doctor spiritualis dulcedine resurrectionis et vite gaudio illectus auditores ad summa provocare, et prolixa disputatione secreta Scripturarum attingere, et eadem propter infirmos lampade plene expositionis illustrare, iIuxta Apostolum qui cum dixisset : «Abraham duos filios habuit»a etc. subiunxit : «Hec autem sunt duo testamenta»b.
a Gal. 4, 22.
b Gal. 4, 24.
cum convenissemus
interl.| id est ad mysteria celebranda congegati essemus
ad frangendum panem
interl.| corporalem vel spiritualem
Paulus disputabat eis profecturus
interl.| ideo in nocte disputat quia in crastino profecturus erat
in crastinum protraxitque sermonem usque in mediam noctem.
Numérotation du verset Act. 20,8 
Erant autem lampades copiose in cenaculo ubi eramus congregati.
Numérotation du verset Act. 20,9 
Sedens autem quidam adolescens nomine Eutychus
marg.| EUTYCHUS. B<EDA>. Hebraice : amens, grece ‘fortunatus’ interpretatur, quorum unum ei qui per adolescentie voluptatem de virtutum culmine ceciderit, alterum ei qui per condescensionem predicatoris ad virtutum summa redierit congruit.
interl.| historice vel mystice fidem
cum mergeretur somno
interl.| carnali vel spirituali
gravi
interl.| pre infirmitate fidei
disputante diu paulo,
interl.| hec est causa somni : longitudo disputationis
ductus4 somno cecidit de tertio cenaculo deorsum,
4 ductus] eductus Weber
interl.| historice vel aliquem errorem Trinitatis indicat
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1169ra ; facsim., p. 497a} DE  TERTIO  CENACULO. B<EDA>. Tria cenacula in quorum supremo Paulus disputat : ‘fides, spes, caritas maior autem his est caritas’c, quomodo qui per ignaviam deserendo inter apostoli voces dormitare ceperit iam inter mortuos computatur in uno enim offendens omnium reus est.
c Cf. 1Cor. 13, 13 : « Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria haec, maior autem horum est caritas ».
et sublatus
interl.| de terra vel de pravitate sensus
oblatus5 est mortuus.
5 oblatus] om. Weber
interl.| carne vel spiritu
marg.| OBLATUS  EST  MORTUUS. B<EDA>. Inter verba predicationis occurrit occasio curationis ut dulcedine miraculi et doctrine sermo firmetur et vigiliarum labor arceatur memoria etiam magistri iam dicessuri artius menti infigatur.
Numérotation du verset Act. 20,10 
Ad quem cum descendisset Paulus
interl.| de cenaculo vel compatiendo
incubuit super eum
marg.| CUM  DESCENDISSET  PAULUS  INCUBUIT. B<EDA>. Descendit et incubuit complexus est. Hoc est quod Paulus dicit : Filioli quos iterum parturio donec Christus formetur in vobis. Operosior enim est suscitatio eorum qui per negligentiam quam qui per necessitatem et infirmitatem peccant et hec per Euthicum illa per Thabitam a Petro suscitatam exprimitur. Ideo illa in die moritur, hic in media nocte. Illa post mortem in cenaculo ponitur, hic tertio cenaculo delapsus moritur. Iste presente et docente illa magistro absente, illa mox viso Petro resedit hic nocte defunctus tandem mane resurgit et sole iustitie afflante redivivus adducitur.
et complexus dixit : Nolite turbari, anima enim ipsius in eo est.
marg.| ANIMA  ENIM. R<ABANUS>. Non ex toto discessit vel rediit hoc propter incredulos dixit ut non est mortua puella sed dormit sic enim desperatio tollitur.
Numérotation du verset Act. 20,11 
Ascendens autem frangensque panem et gustans
interl.| cibum parum
satisque allocutus usque ad6 lucem et7 sic profectus est.
6 ad] in Weber
7 et] om. Weber
Numérotation du verset Act. 20,12 
Adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non minime.
interl.| passive est legendum
Numérotation du verset Act. 20,13 
Nos autem ascendentes
interl.| Paulo per terram iter agente
navim navigavimus8 in Asson
8 navigavimus] enavigavimus Weber
interl.| civitas est vel insula
inde suscepturi Paulum. Sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus.
Numérotation du verset Act. 20,14 
Cum autem invenisset9 nos in Asson, assumpto eo venimus Mitilenem.
9 invenisset] convenisset Weber
interl.| insula est que est contra Asiam interpretatur enim declinans sive transmigrans vel civitas in Cypro insula
Numérotation du verset Act. 20,15 
Et inde navigantes sequenti die venimus contra Chium,
interl.| civitas vel insula
et alia die10 applicuimus Samum et sequenti venimus Miletum.
10 die] om. Weber
interl.| insula est
Numérotation du verset Act. 20,16 
Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum
interl.| ’ad’ vel ‘preter’
ne qua mora illi fieret in Asia. Festinabat enim si possibile sibi esset ut diem Pentecosten
interl.| vel Pentecostes, id est quinquagesime
marg.| PENTECOSTEN. B<EDA>. Constat Pasche tempus et Pentecosten temporibus apostolorum celebratum esse.
marg.| BE<DA>. Precepto legis omnes Iudei ter in anno, id est in Pascha Pentecosten et Scenophegia Hierosolymam conveniebant et apostolus ruptis seculi nexibus diem quinquagesimum id est remissionis et Spiritus sancti agere festinat.
faceret Hierosolymis.
Numérotation du verset Act. 20,17 
A Mileto autem mittens Ephesum,
interl.| non navigans ad Ephesum
vocavit maiores natu Ecclesie.
interl.| ut presbyteros ut in greco habet
Numérotation du verset Act. 20,18 
Qui cum venissent ad eum et simul essent dixit eis : Vos scitis
interl.| non gloriatur sed exemplum de se proponit ut imitentur
a prima die qua ingressus sum in Asiam,
interl.| ut dictum est : Devenitque Ephesum etc. supra capitulum 18
qualiter vobiscum per omne tempus fuerim,
Numérotation du verset Act. 20,19 
serviens Domino cum omni humilitate, et lacrimis, et temptationibus que mihi acciderunt ex insidiis Iudeorum.
interl.| non vestris
Numérotation du verset Act. 20,20 
Quomodo {t. 4 : Erfurt, f. 1169rb ; facsim., p. 497b} vobis11 nihil subtraxerim utilium
11 vobis] om. Weber
interl.| verborum
quo minus annuntiarem vobis
interl.| verbo
et docerem vos
interl.| facto
publice
interl.| contra hereticos
et per domus,
interl.| in occulto
Numérotation du verset Act. 20,21 
testificans Iudeis atque gentilibus in Deum penitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum Christum.
Numérotation du verset Act. 20,22 
Et nunc ecce alligatus ego
interl.| quasi coactus ad illud iter
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1169rb ; facsim., p. 497b} ALLIGATUS  EGO etc.  IGNORANS  NISI etc. B<EDA>. Aperte ostendit quod ea que futura erant, non sibi ipsi sed aliis de se revelata cognovit, ex quibus erat Agabus propheta, et illi discipuli qui eum in Tyro monebant per Spiritum ne ascenderet Hierosolymam.
Spiritu
interl.| Sancto presciente vel mente mea
vado in Hierusalem que in ea ventura12 sint mihi ignorans,
12 ventura] eventura Weber
Numérotation du verset Act. 20,23 
nisi quod Spiritus sanctus per omnes civitates
interl.| ubique non semel in uno loco
protestatur mihi dicens :
interl.| et per me et per alios
quoniam vincula et tribulationes Hierosolymis13 me manent.
13 Hierosolymis] om. Weber
interl.| ut ubi aliquando persecutus est Ecclesiam ibi nunc pro pace Ecclesie doceret
Numérotation du verset Act. 20,24 
Sed nihil horum vereor nec facio animam meam14 pretiosiorem
14 meam] om. Weber
interl.| vitam que inspiratur ab anima temporaliter quam pro nihilo ducit qui eterne vite gaudia exspectat
quam me.
interl.| id est animam meam
Dummodo ego15 consummem
15 ego] om. Weber
interl.| more militari unde cursum consummavi
cursum meum et ministerium quod accepi a Domino Iesu, testificari evangelium gratie Dei.
interl.| remissionis peccatorum vel spiritualis gratie
Numérotation du verset Act. 20,25 
Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes
interl.| qui estis in provinciis quibus predicavi
per quos transivi predicans regnum Dei.
Numérotation du verset Act. 20,26 
Quapropter contestor vos hodierna die,
interl.| ideo quia : Non videbites faciem meam vel testamenta relinquo quia mundus sum etc.
quia mundus sum a sanguine omnium.
interl.| quia non peperci vitiis eorum
Numérotation du verset Act. 20,27 
Non enim subterfugi
interl.| non dimisi vel subterfugi aliquem sermonem doctrine
quo minus annuntiarem omne consilium Dei vobis.
interl.| maxime de incarnatione
Numérotation du verset Act. 20,28 
Attendite vobis
interl.| hoc dicit maioribus natu
et universo gregi,
interl.| id est vos et universum gregem vobis commissum custodite ab hereticis
in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos
interl.| speculatores
marg.| POSUIT  EPISCOPOS. B<EDA>. Dictum est supra presbyteros Ephesi miletum vocatos quos nunc episcopos, id est super inspectores vocat. Non enim una civitas plures episcopos habuit sed eosdem presbyteros nomine episcoporum significat. Coniunctus est enim gradus et in multis pene simillimus.
regere
interl.| non propter solum nomen vel honorem sed ut regatis
Ecclesiam Dei
interl.| non nostram
quam acquisivit sanguine suo.
interl.| non parvo pretio
marg.| DEI  QUAM  ACQUISIVIT  SANGUINE  SUO. B<EDA>. Non dubitat sanguinem Dei dicere propter unionem persone in duabus naturis Iesu Christi pro qua dictum est : Filius hominis qui est in celo. Cesset Nestorius filium hominis a Filio Dei separare et duos facere christos.
Numérotation du verset Act. 20,29 
ego scio
interl.| ideo attendendum
quoniam intrabunt
interl.| qui deforis sunt et extra Ecclesiam
post discessionem meam
interl.| de mundo quasi dicat : tunc timendi vobis cum absens ero
lupi graves in vos non parcentes gregi.
interl.| heretici callidi in fide fortes in disputatione crudeles in occisione
Numérotation du verset Act. 20,30 
Et ex vobis ipsis
interl.| preter eos qui deforis intrabunt
exsurgent viri {t. 4 : Erfurt, f. 1169va ; facsim., p. 498a} loquentes perversa,
interl.| de his Ioannes dicit : «Ex nobis exierunt sed ex nobis non fuerunt»d
d 1 Io. 2, 19.
ut abducant discipulos post se.
interl.| in superbie elatione
Numérotation du verset Act. 20,31 
Propter quod vigilate memoria retinentes,
interl.| quia intrabunt et exsurgent
marg.| MEMORIA  RETINENTES. R<ABANUS>. Quod dixerat memoria retinendum non enim parva est custodia divini precepti memoria.
quoniam per triennium
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1169va ; facsim., p. 498a} QUONIAM  PER  TRIENNUM. Hec Arator breviter exponit dicens : Qui canit Ecclesie tria dogmata sepius edit. Historicum morale sonans typicum que volumen. Hinc Iudea vacans sterilis que dicitur arbor. Exspectat a tribus fructum non attulit annis.
nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum.
Numérotation du verset Act. 20,32 
Et nunc
interl.| fragiles designat episcopos
commendo vos Deo
interl.| ut vos custodes aliorum custodiat Deus
et verbo gratie ipsius
interl.| Spiritus sancti qui in Paulo loquebatur, vel verbo gratie quod prestat gratiam audientibus
qui potens est edificare
interl.| vos in unam domum id est Ecclesiam
et dare hereditatem
interl.| celestem id est ut edificet et sibi hereditatem det in sanctis ut ipsi sint hereditas eius
in sanctificatis omnibus.
Numérotation du verset Act. 20,33 
Argentum et16 aurum
16 et] aut Weber
interl.| in hoc cognoscuntur lupi quod hoc concupiscunt
aut vestem nullius concupivi
Numérotation du verset Act. 20,34 
ipsi scitis, quoniam ad ea que mihi opus erant et his qui mecum sunt ministraverunt manus iste.
interl.| exemplum operandi etiam episcopis est signum quo discernuntur a lupis
Numérotation du verset Act. 20,35 
Omnia
interl.| exempla maxime operandi
hec17 ostendi vobis
17 hec] om. Weber
marg.| OMNIA  OSTENDI  VOBIS. BE<DA>, id est non solum doctrine inter pressuras et lacrimas insistendum et nequis infirmorum gravetur manibus esse laborandum, hoc est quod alibi dicitur quodcumque super erogaveris cum rediero reddam tibi evangelium, scilicet predicare et ex evangelio sumptus non querere.
quoniam sic laborantes
interl.| ut ego cuius manus ministraverunt
oportet suscipere infirmos,
interl.| ad ministrandum infirmis sicut ego feci his qui mecum sunt
ac meminisse verbi Domini Iesu, quoniam ipse dixit : Beatius est magis dare quam accipere.
marg.| BEATIUS  EST. R<ABANUS>. Hoc in evangelio non legitur. Non enim omnia scripta sunt sed Paulus forsitan hoc ab apostolis audivit, vel a Spiritu sancto accepit, vel potest dici quod si non verba sensum istum Iesus indicavit dicens : ‘Omni petenti da’e et alibi : ‘Nolite accipere aurum’f etc.
e Cf. Lc. 6, 30 : « Omni petenti te, da ».
f Mt. 10, 9 : « Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris ».
marg.| BE<DA>. Non illlis qui relictis omnibus secuti sunt Dominum divites eleemosynarios preponit, sed illos maxime glorificat qui cunctis que possident in semet renuntiantes, nihilominus laborant operando manibus ut habeant unde tribuant necessitatem patienti.
Numérotation du verset Act. 20,36 
Et cum hec dixisset, positis genibus18 oravit cum omnibus illis19.
18 genibus] + suis Weber
19 oravit...illis] cum omnibus illis oravit Weber
Numérotation du verset Act. 20,37 
Magnus autem fletus factus est omnium,
interl.| commendando illos Deo oravit etiam pro se qui profecturus erat maxime propter suum discessum et luporum adventum
et procumbentes supra20 collum Pauli osculabantur eum,
20 supra] super Weber
Numérotation du verset Act. 20,38 
dolentes maxime in verbo quod21 dixerat, quoniam amplius faciem eius non essent visuri, et deducebant eum ad navim.
21 quod] quo Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Act. Capitulum 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=74&chapitre=74_20)

Notes :