Glossa ordinaria

Capitulum 4

Numérotation du verset Act. 4,1 

Loquentibus autem illis ad populum
supervenerunt sacerdotes
et magistratus templi et Sadducei
Numérotation du verset Act. 4,2 

dolentes
quod docerent populum
et adnuntiarent in Iesum1 resurrectionem ex mortuis.
1 Iesum] Iesu Weber
Numérotation du verset Act. 4,3 

Et iniecerunt in eis manus et posuerunt eos in custodiam
usque2 in crastinum. Erat enim iam vespera.
2 usque] om. Weber
Numérotation du verset Act. 4,4 

Multi
autem eorum qui audierant verbum crediderunt et factus est numerus virorum quinque millia.
Numérotation du verset Act. 4,5 

Factum est autem in crastinum ut congregarentur
principes eorum et seniores et scribe in Hierusalem
Numérotation du verset Act. 4,6 

et Annas
princeps sacerdotum, et Caiphas, et Ioannes, et Alexander
et quotquot erant de genere sacerdotali.
Numérotation du verset Act. 4,7 

Et statuentes eos in medio
interrogabant : In qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos ?
Numérotation du verset Act. 4,8 

Tunc Petrus repletus
Spiritu sancto,
Petrus3
3 Petrus] om. Weber
dixit ad eos : Principes populi et seniores, audite4.
4 audite] om. Weber
Numérotation du verset Act. 4,9 

Si
nos hodie diiudicamur
in benefacto hominis infirmi
in quo iste salvus factus est.
Numérotation du verset Act. 4,10 

Notum sit omnibus vobis
et omni plebi Israel, quia in nomine
Iesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste astat
coram vobis sanus.
Numérotation du verset Act. 4,11 

Hic
est lapis
qui reprobatus
est a vobis edificantibus
qui factus est
in caput anguli.
Numérotation du verset Act. 4,12 

Et non est in alio aliquo
salus,
nec
enim nomen aliud est sub celo datum hominibus in quo oporteat5 nos salvos fieri.
5 oporteat] opertet Weber
Numérotation du verset Act. 4,13 

Videntes autem Petri constantiam
et Ioannis, comperto quod homines essent sine litteris
et idiote,
admirabantur
et cognoscebant eos quoniam cum Iesu
Numérotation du verset Act. 4,fuerant, 14 

hominem quoque videntes stantem cum eis
qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere.
Numérotation du verset Act. 4,15 

Iusserunt autem eos foras extra concilium secedere
et conferebant ad invicem
Numérotation du verset Act. 4,16 

dicentes : Quid
faciemus hominibus istis ?
Quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus6 Hierusalem, manifestum et non possumus negare.
6 habitantibus] + in Weber
Numérotation du verset Act. 4,17 

Sed ne amplius divulgetur in populum comminetur7 eis
7 comminetur] comminemur Weber
ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum.
Numérotation du verset Act. 4,18 

Et vocantes eos denuntiaverunt ne omnino
loquerentur nec8 docerent
8 nec] neque Weber
in nomine Iesu.
Numérotation du verset Act. 4,19 

Petrus vero et Ioannes respondentes dixerunt ad eos : Si iustum est in conspectu Dei
vos
potius audire quam Deum
iudicate.
Numérotation du verset Act. 4,20 

Non enim possumus
que
vidimus et audivimus
non loqui.
Numérotation du verset Act. 4,21 

At illi comminantes
dimiserunt eos
non invenientes
quomodo punirent eos propter populum,
quia omnes clarificabant9
9 clarificabant] + Deum Weber
in10 quod acciderat.
10 in] + eo Weber
Numérotation du verset Act. 4,22 

Annorum enim erat amplius quadraginta
homo in quo factum fuerat11 signum istud sanitatis.
11 fuerat] erat Weber
Numérotation du verset Act. 4,23 

Dimissi autem
venerunt ad suos et annuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent.
Numérotation du verset Act. 4,24 

Qui cum audissent
unianimiter levaverunt
vocem ad Dominum12
12 Dominum] Deum Weber
et dixerunt : Domine, tu qui fecisti celum et terram et mare et omnia que in eis sunt,
Numérotation du verset Act. 4,25 

qui Spiritu sancto
per os
patris nostri
David pueri tui dixisti :
Quare fremuerunt gentes
et populi
meditati sunt
inania ?
Numérotation du verset Act. 4,26 

Asstiterunt reges
terre
et principes
convenerunt in unum
adversus Dominum
et
adversus
Christum eius.
Numérotation du verset Act. 4,27 

Convenerunt enim vere in civitate ista
adversus sanctum puerum tuum Iesum
quem unxisti.
Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israel
Numérotation du verset Act. 4,28 

facere que manus tua
et consilium tuum13
13 tuum] om. Weber
decreverunt fieri.
Numérotation du verset Act. 4,29 

Nunc,14 Domine,
14 nunc] et praem. Weber
respice15 minas eorum et da servis tuis
15 respice] + in Weber
cum omni fiducia loqui verbum tuum
Numérotation du verset Act. 4,30 

in eo quod16 manum tuam
16 quod] cum Weber
extendas sanitates et signa et prodigia fieri
per nomen sancti Filii tui Iesu.
Numérotation du verset Act. 4,31 

Et cum orassent motus est locus
in quo erant congregati et repleti sunt omnes Spiritu sancto,
et loquebantur verbum Dei cum fiducia.
Numérotation du verset Act. 4,32 

Multitudinis autem credentium
erat cor unum17 et anima una.
17 unum] om. Weber
Nec quisquam eorum que possidebant
aliquid suum esse dicebat sed erant illis omnia communia.
Numérotation du verset Act. 4,33 

Et virtute magna
reddebant apostoli testimonium
resurrectionis Iesu Christi Domini nostri18
18 nostri] om. Weber
et gratia magna,
erat in omnibus illis,
Numérotation du verset Act. 4,34 

neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum que vendebant,
Numérotation du verset Act. 4,35 

et ponebant ante pedes apostolorum.
Dividebant19 autem singulis prout cuique opus erat.
19 Dividebant] Dividebantur Weber
Numérotation du verset Act. 4,36 

Ioseph
autem qui
cognominatus est Barnabas
ab apostolis, quod est interpretatum Filius consolationis,
Levites Cyprius,
Numérotation du verset Act. 4,37 

cum haberet agrum
vendidit
eum20
20 eum] illum Weber
et attulit pretium
et posuit ante pedes apostolorum.

Capitulum 4

Numérotation du verset Act. 4,1 
Loquentibus autem illis ad populum
interl.| Petrus pro se et Ioanne locutus est, vel multitudini duo loquuntur
supervenerunt sacerdotes
marg.| SACERDOTES etc. Qui doctores et iudices videbantur populi.
et magistratus templi et Sadducei
interl.| iusti sive iustificati interpretantur
marg.| SADDUCEI. Qui negabant resurrectionem et ideo in doctrina eorum dolebant.
Numérotation du verset Act. 4,2 
dolentes
marg.| DOLENTES quod ad audiendos apostolos conflueret multitudo.
quod docerent populum
interl.| hoc commune omnium
et adnuntiarent in Iesum1 resurrectionem ex mortuis.
1 Iesum] Iesu Weber
marg.| RESURRECTIONEM  EX  MORTUIS. Hoc maxime contra Sadduceos utrique vero dolebant quod Iesum quem ut hominem occiderant apostoli a Deo Patre glorificatum affirmant.
Numérotation du verset Act. 4,3 
Et iniecerunt in eis manus et posuerunt eos in custodiam
interl.| carceris
usque2 in crastinum. Erat enim iam vespera.
2 usque] om. Weber
interl.| hec est causa custodiendi
Numérotation du verset Act. 4,4 
Multi
interl.| non omnes
autem eorum qui audierant verbum crediderunt et factus est numerus virorum quinque millia.
interl.| ovium que vocem pastoris audiunt vel agnoscunt
marg.| ET  FACTUS  EST  NUMERUS. Si in quinque millibus hominum quos in eremo Dominus pavit, populus legis a Christo liberatus accipitur, possunt et hic quinque millia ab apostolis instructa populum gentium designare, eiusdem legis spiritualiter mysteria secuturum. Et bene utrique vespere celesti munere donantur, quia : «Cum venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum in terris»a etc.
a Gal. 4, 4.
Numérotation du verset Act. 4,5 
Factum est autem in crastinum ut congregarentur
interl.| tria plebis concilia erant
principes eorum et seniores et scribe in Hierusalem
Numérotation du verset Act. 4,6 
et Annas
interl.| seorsum ponitur
princeps sacerdotum, et Caiphas, et Ioannes, et Alexander
interl.| sacerdotes qui de genere Aaron principatum gerebant
et quotquot erant de genere sacerdotali.
interl.| descriptis principibus sacerdotum alii sine numero memorantur
Numérotation du verset Act. 4,7 
Et statuentes eos in medio
interl.| concilii
interrogabant : In qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos ?
interl.| utrum divina propter claritatem facti non alia virtute factum dicunt
Numérotation du verset Act. 4,8 
interl.| in medio concilio vel concilii
Spiritu sancto,
interl.| in Pentecoste
Petrus3
3 Petrus] om. Weber
interl.| quasi princeps apostolorum
dixit ad eos : Principes populi et seniores, audite4.
4 audite] om. Weber
Numérotation du verset Act. 4,9 
Si
interl.| pro : an
interl.| interrogation potest esse
nos hodie diiudicamur
interl.| ad iudices adducimur
in benefacto hominis infirmi
interl.| in sanitate paralytici
in quo iste salvus factus est.
Numérotation du verset Act. 4,10 
Notum sit omnibus vobis
interl.| principibus et senioribus
et omni plebi Israel, quia in nomine
interl.| a salvatore salvatus est
Iesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste astat
interl.| presens stat qui ante stare non poterat
coram vobis sanus.
Numérotation du verset Act. 4,11 
Hic
interl.| quem vos crucifixistis
est lapis
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1151rb ; facsim., p. 461b} HIC  EST  LAPIS. R<ABANUS>. Hic respondens ad interrogata, de Christo predicat et maxime de David cui ut patriarche suo preceteris crediderant.
qui reprobatus
marg.| REPROBATUS. AUGUSTINUS. De lapide reprobato historia non habetur.
est a vobis edificantibus
interl.| secundum legem
marg.| EDIFICANTIBUS. B<EDA>. Erant Iudei qui soli legem et prophetas ad edificationem legebant, hi dum edificabant pervenerunt ad lapidem angularem qui duos parietes amplecteretur, id est invenerunt in Scripturis Christum in carne venturum qui duos populos in se ipsum conderet et quia Iudei in uno pariete stare, id est soli malebant salvari reprobaverunt lapidem qui non erat aptus ad unum, sed ad duos sed illis nolentibus hunc Deus posuit in caput anguli ut ex duobus populis et duobus testamentis edificatio surgeret unius eiusdemque fidei.
qui factus est
interl.| Deus suscitavit a mortuis
in caput anguli.
interl.| ut sit princeps duorum testamentorum et populorum
Numérotation du verset Act. 4,12 
Et non est in alio aliquo
interl.| nisi in salvatore
salus,
interl.| mundi
marg.| ET  NON  EST  IN  ALIQUO  ALIO  SALUS. B<EDA>. Si in Christo tantum salus mundi est, ergo et patres nostri eiusdem incarnatione et passione sunt salvati, qua et nos credimus salvari etenim sacramenta pro temporum ratione discrepant fides tamen una eademque concordat quia dispensationem quam nos per apostolos factam, ipsi per prophetas didicerunt venturam. Non enim est redemptio, nisi in sanguine illius qui se ipsum dedit redemptionem omnibus.
nec
interl.| hominis huius
enim nomen aliud est sub celo datum hominibus in quo oporteat5 nos salvos fieri.
5 oporteat] opertet Weber
Numérotation du verset Act. 4,13 
Videntes autem Petri constantiam
interl.| audaciam
et Ioannis, comperto quod homines essent sine litteris
marg.| SINE  LITTERIS. Non quia litteras omnino nescirent sed quia grammatice artis peritiam non haberent.
et idiote,
interl.| imperiti
marg.| IDIOTE. B<EDA>. Idiote qui proprium ingenium non exercuerant per doctrinam : idioma grece, latine ‘proprietas’.
marg.| B<EDA>. Idiote dicebantur qui propria tantum lingua naturalique scientia contenti litterarum studia nesciebant.
marg.| B<EDA>. Illitterati mittuntur ad predicandum, ne fides credentium non Dei virtute sed eloquentia fieri putaretur secundum illudb : «Non in sapientia verbi ut non evacuetur crux Christi».
b 1Cor. 1, 17.
admirabantur
interl.| nescientes causam constantie et virtutis
et cognoscebant eos quoniam cum Iesu
interl.| illitterato
Numérotation du verset Act. 4,fuerant, 14 
hominem quoque videntes stantem cum eis
interl.| apostolis
qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere.
interl.| quia ipse non esset vel non sanatus fuisset
Numérotation du verset Act. 4,15 
Iusserunt autem eos foras extra concilium secedere
interl.| extra Synagogam facient vos
et conferebant ad invicem
Numérotation du verset Act. 4,16 
dicentes : Quid
interl.| ne factum eorum amplius divulgetur
faciemus hominibus istis ?
interl.| idiotis
Quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus6 Hierusalem, manifestum et non possumus {t. 4 : Erfurt, f. 1151va ; facsim., p. 462a} negare.
6 habitantibus] + in Weber
Numérotation du verset Act. 4,17 
Sed ne amplius divulgetur in populum comminetur7 eis
7 comminetur] comminemur Weber
interl.| hoc tantum consilium restat
ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum.
interl.| Iudeo vel gentili
Numérotation du verset Act. 4,18 
Et vocantes eos denuntiaverunt ne omnino
interl.| aliqua occasione vel in aliquo loco
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1151va ; facsim., p. 462a} ET  VOCANTES etc.  NE  OMNINO etc. Tunc impletum est : «Odio eritis omnibus hominibus propter nomen meum»c.
c Mt. 10, 22.
loquerentur nec8 docerent
8 nec] neque Weber
interl.| predicarent
in nomine Iesu.
Numérotation du verset Act. 4,19 
Petrus vero et Ioannes respondentes dixerunt ad eos : Si iustum est in conspectu Dei
interl.| dum nos aspicit
interl.| apud Deum cui veritas placet
vos
interl.| prohibentes
potius audire quam Deum
interl.| imperantem predicare
iudicate.
marg.| PETRUS  VERO etc  IUDICATE. R<ABANUS>. Qui estis iudices vestrum facite officium, non sermonem pravum proferendo sed iuste iudicando. Ecce plenum frumentum in spica inveniturd quod ante quasi in herba flectebatur.
d Cf. Mc. 4, 26-28 : « et dicebat sic est regnum Dei quemadmodum si homo iaciat sementem in terram et dormiat et exsurgat nocte ac die et semen germinet et increscat dum nescit ille ultro enim terra fructificat primum herbam deinde spicam deinde plenum frumentum in spica et cum se produxerit fructus statim mittit falcem quoniam adest messis ».
Numérotation du verset Act. 4,20 
Non enim possumus
marg.| NON  ENIM  POSSUMUS, id est nolumus vel in naturam versum est ut angelis confirmatis non peccare.
que
interl.| signa
vidimus et audivimus
interl.| predicantem
non loqui.
Numérotation du verset Act. 4,21 
At illi comminantes
interl.| ne putarentur credidisse
dimiserunt eos
interl.| propter populum
non invenientes
interl.| causam que placeret populo non conscientie eorum
quomodo punirent eos propter populum,
interl.| non Deum
quia omnes clarificabant9
9 clarificabant] + Deum Weber
interl.| Deum in cuius nomine hoc facerunt
marg.| CLARIFICABANT. In greco : omnes clarificabant in eo quod factum est et non habetur in eo quod acciderat.
marg.| B<EDA>. Clarificantur facta vel dicta quando fama vulgante in notitiam plurimorum deferunt. Deus autem glorificatur in factis hominum quod est proprium christiane pietatis et humilitatis ipso dicente : «Videant opera vestra bona et glorificent Patrem vestrum qui in celis est»e.
e Mt. 5, 16.
in10 quod acciderat.
10 in] + eo Weber
interl.| paralytico sanato
Numérotation du verset Act. 4,22 
Annorum enim erat amplius quadraginta
interl.| causa clarificationis est longum tempus infirmitatis
marg.| ANNORUM  QUADRAGINTA. Unde amplior gloria vel gratia virtutis et ideo non etatem hominis sed tempus infirmitatis dicit.
marg.| B<EDA>. ANNORUM  QUADRAGINTA. Iuxta historiam perfecta etas hominis calumniantibus ostenditur. Allegorice : populus Israel non quadraginta tantum annis in eremo sordes Egypti manna contempto requisivit, sed etiam in terra promissionis inter Dei et idolorum ritus claudicavit. Vel numerus iste gemine legis plenitudinem significat. Quater enim deni quadraginta faciunt, utriusque transgressor velut quadragenariam perfectionem iacendo debilis transcendit.
homo in quo factum fuerat11 signum istud sanitatis.
11 fuerat] erat Weber
Numérotation du verset Act. 4,23 
Dimissi autem
interl.| Petrus et Ioannes
venerunt ad suos et annuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent.
Numérotation du verset Act. 4,24 
Qui cum audissent
marg.| QUI  CUM  AUDISSENT. B<EDA>. Auditis persecutorum minis fiduciam resistendi per signa virtutum sibi deposcunt.
unianimiter levaverunt
interl.| more solito
marg.| UNANIMITER  LEVAVERUNT. R<ABANUS>. Sine sono, vel perfectione unanimitatis secundum illud : ‘Si duo vel tres convenerint in unum in nomine meo de omni re quam petierint fiet illis’f.
f Cf. Mt. 18, 14 : « Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in caelis est, ut pereat unus de pusillis istis ».
vocem ad Dominum12
12 Dominum] Deum Weber
interl.| non ad hominem ut exemplum ceteris prebeant
et dixerunt : Domine, tu qui fecisti celum et terram et mare et omnia que in eis sunt,
interl.| magna potentia ostenditur
Numérotation du verset Act. 4,25 
qui Spiritu sancto
interl.| non sensu humano
per os
interl.| quasi per tubam, ut non redatur verbum hominis
marg.| PATRIS  NOSTRI. Noster fuit pater sed tuus puer.
David pueri tui dixisti :
interl.| ex invidia
Quare fremuerunt gentes
interl.| ne regnum ad Iudeos transiret
marg.| QUARE  FREMUERUNT. B<EDA>. Non quasi nescius interrogat propheta, sed mirando insaniam impiorum corripit eos qui in salvatorem consurrexerunt non ab eo lesi sed in multis adiuti.
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1151vb ; facsim., p. 462b} FREMUERUNT. Fremitus est vox leonis. Unde Ieremias : «Facta est mihi hereditas mea quasi leo in silva dedit super me vocem»g.
g Ier. 12, 8.
et populi
interl.| Iudei
meditati sunt
interl.| agitati motu imperito et irrationabili
interl.| consilium fecerunt sedulo tractantes quomodo occiderent eum
inania ?
interl.| Christum non resurgere
marg.| INANIA. De Christo venturo, vel ut in morte detineretur.
Numérotation du verset Act. 4,26 
Asstiterunt reges
interl.| Herodes et Pilatus
terre
interl.| non celi
et principes
interl.| sacerdotum
convenerunt in unum
interl.| in atrium Caiphe
marg.| CONVENERUNT. Herodes et Pilatus convenerunt in amicitiamh.
h Cf. Lc. 23, 12 « Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die : nam antea inimici erant ad invicem ».
adversus Dominum
interl.| Patrem unde hoc probas quia adversus Christum qui est Patris eius Filius
et
interl.| pro : ‘quia’
adversus
interl.| qui contradicit Filio et Patri
Christum eius.
interl.| de quo postea dicetur : Ego autem constitutus sum etc.
Numérotation du verset Act. 4,27 
Convenerunt enim vere in civitate ista
interl.| maligna
adversus sanctum puerum tuum Iesum
interl.| «Qui peccatum non fecit nec inventus est»i etc.
i 1Pt. 2, 22.
quem unxisti.
interl.| Spiritu sancto
interl.| Christum fecisti
marg.| UNXISTI. Nomen Christi exponunt Christi a chrismate, id est unctione secundum illud : «Unxit te Deus tuus oleo letitie pre consortibus tuis»j.
j Ps. 44, 8.
Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israel
interl.| duo populi in cruce sunt reconciliati
Numérotation du verset Act. 4,28 
facere que manus tua
interl.| potestas
interl.| Christus
interl.| non sua
interl.| prescientia
et consilium tuum13
13 tuum] om. Weber
interl.| Spiritus
decreverunt fieri.
interl.| icut de Christo prescieras
Numérotation du verset Act. 4,29 
Nunc,14 Domine,
14 nunc] et praem. Weber
interl.| ide quid in persecutione facias Deo commendant quod patiuntur
respice15 minas eorum et da servis tuis
15 respice] + in Weber
interl.| postulant id quo indigent
cum omni fiducia loqui verbum tuum
interl.| etiam inter persecutores
marg.| CUM  OMNI  FIDICIA  LOQUI. Hoc Deum postulant ut cum omni fiducia possint loqui verbum Dei.
Numérotation du verset Act. 4,30 
in eo quod16 manum tuam
16 quod] cum Weber
interl.| Christum
interl.| potentiam tuam
extendas sanitates et signa et prodigia fieri
interl.| ad corroboratorem predicationis
per nomen sancti Filii tui Iesu.
marg.| PER  NOMEN  SANCTI. B<EDA>. In greco : per nomen pueri tui Iesu, quod magis apostolorum votis congruit qui satagebant ut homo crucifixus a Iudeis, clarescentibus miraculis per nomen eius in celum assumptus et Dei Filius innotesceret.
Numérotation du verset Act. 4,31 
Et cum orassent motus est locus
marg.| MOTUS  EST  LOCUS. Magna virtus orationis fidelium, hoc autem ad excitandas mentes factum est.
marg.| Potest in hoc loco moto intelligi timor eorum qui credendo subiiciendi erant apostolis qui terrenitate discussa resurgere cum Christo et celestia sapere didicerunt.
marg.| B<EDA>. Quia virtutem et robur contra fraudem hostium querebant, indicium exaudite orationis terre motu precipiunt, ut scirent corda terrena sibi cessura sub quorum pedibus Spiritu adveniente terra est concussa pavore.
in quo erant congregati et repleti sunt omnes Spiritu sancto,
interl.| hoc donum postulaverant ut cum fiducia possent loqui
et loquebantur verbum Dei cum fiducia.
Numérotation du verset Act. 4,32 
Multitudinis autem credentium
interl.| quia dictum est Dominus autem augebat et multiplicabantur
marg.| MULTITUDINIS etc. B<EDA>. Notanda rerum locorumque distantia, si quidem in opere superbe turris lingua et mens humani generis cum esset una merito iniquitatis est divisa, ita ut cum omnibus linguis loquerentur ibi homines, nemo tamen proximi sui voluntatem aut verba cognosceret sed in Hierusalem sunt lingue merito humilitatis unite, unaque omnibus lingua eademque omnibus voluntas erat et una, quod usque hodie geritur, cum electi in multiplici locutione unito corde et intentione concordi Domino famulantur reprobi diabolo servientes diversa mente et pugnaci inter se studio et certamine agitantur.
17 unum] om. Weber
interl.| unus sensus anima una et una voluntas erat omnium
marg.| ERAT  COR  UNUM etc. B<EDA>. Qui mundum reliquerant, non de nobilitate generis gloriantes se aliis preferebant sed sicut unius eiusdemque matris Ecclesie {t. 4 : Erfurt, f. 1152ra ; facsim., p. 463a} visceribus editi eodem fraternitatis amore gaudebant.
marg.| B<EDA>. Convenit hic locus ei quod supradictum est, quia qui Spiritum acceperant linguis omnium loquebantur. Aunatio linguarum erat presagium quod Ecclesia per Spiritum in diversis nationibus et linguis unum cor et animam erat habitura, non enim omnes credentes loquebantur omnibus linguis, sed diversarum linguarum adunatio in fide Christi indicabat quia unus Dominus unum baptisma una fides.
Nec quisquam eorum que possidebant
interl.| non hominum sed earum rerum quas possidebant
marg.| NEC  QUISQUAM  EORUM. Mystice. Virtutes quas possident iusti non suas iudicant esse sed eorum quorum utilitati dispensant.
aliquid suum esse dicebat sed erant illis omnia communia.
marg.| COMMUNIA. B<EDA>. Grece ‘cena’, unde cenobite, id est communiter viventes. Cenobia habitacula eorum.
marg.| B<EDA>. Qui ita vivunt ut sint omnia communia in Domino ‘cenobite’ vocantur, que vita tanto est felicior quanto statim futuri seculi imitatur, ubi omnia communia quia : «Deus omnia est in omnibus»k et quia ibi summa pax et securitas civitas in qua typus huius vite precessit Hierusalem, id est visio pacis dicta est.
k 1Cor. 15, 28.
Numérotation du verset Act. 4,33 
Et virtute magna
interl.| fiducie vel signorum
reddebant apostoli testimonium
interl.| hoc proprie erat eorum quibus dictum est eritis mihi testes in Hierusalem
marg.| REDDEBANT  APOSTOLI. B<EDA>. Discernit ordinem doctorum et auditorum. Nam multitudo credentium rebus temporalibus spretis copula caritatis invicem iungebantur. Apostoli vero virtute fulgentes mysteria Christi pandebant.
resurrectionis Iesu Christi Domini nostri18
18 nostri] om. Weber
interl.| quam maxime oderant et quod fidei principale est indicium
et gratia magna,
interl.| Spiritus sancti, vel communicationis de qua sequitur : Vendentes etc.
erat in omnibus illis,
Numérotation du verset Act. 4,34 
neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum que vendebant,
Numérotation du verset Act. 4,35 
et ponebant ante pedes apostolorum.
interl.| ad gressum vel quasi ad genua procidentes
Dividebant19 autem singulis prout cuique opus erat.
19 Dividebant] Dividebantur Weber
interl.| non secundum personas et munera sed secundum indigentiam
Numérotation du verset Act. 4,36 
Ioseph
marg.| JOSEPH. R<ABANUS>. Auctus Barnabas   filius consolationis interpretatur auctus incremento et profectu spiritualis boni.
marg.| B<EDA>. Hunc puto esse Barnabam qui cum Paulo gentium apostolus ordinatus est.
autem qui
interl.| Ioseph
interl.| vendentes afferebant pretia et Ioseph
cognominatus est Barnabas
marg.| BARNABAS. B<EDA>. Quidam arbitrantur collegam Pauli eum potius fuisse, de quo cum Matthia sors missa est minus intuentes quod hic Barnabas ille Barsabas appelletur, et hic ‘filius consolationis’ ille ‘filius quietis’ interpretatur.
ab apostolis, quod est interpretatum Filius consolationis,
marg.| QUOD  EST  INTERPRETATUM  FILIUS  CONSOLATIONIS. Ubicumque Scriptura nomina rerum vel personarum cum interpretatione ponit sensum sacratiorem eisdem inesse significat. Merito   filius consolationis vocatur qui spretis presentibus spe futurorum se consolatur. Nam et Spiritus sanctus ideo Paraclitus vocatur quia in mundo pressuram habentibus infusione sui paraclisim, id est consolationem, tribuit sicut etiam Petrus, propter gratiam Spiritus, Bar Iona, id est filius columbe, vocatus est.
marg.| FILIUS  CONSOLATIONIS. R<ABANUS>. Vel propter eleemosynam qua pauperes consolatus est. Vel pro mercedis consolatione quam meruit a Deo accipere. Vel quia dignus habitus est qui pro Iuda consolaretur apostolos.
Levites Cyprius,
interl.| genere
Numérotation du verset Act. 4,37 
cum haberet agrum
interl.| ubicumque vel quecumque occasione
vendidit
interl.| causa dispersionis
eum20
20 eum] illum Weber
interl.| vel : ‘illum’
et attulit pretium
interl.| non partem aliquam sed integrum agri pretium
et posuit ante pedes apostolorum.
interl.| ut commune fieret omnium



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Act. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=74&chapitre=74_4)

Notes :