Hugo de Sancto Caro

Capitulum 18

Numérotation du verset Ex. 18,1 

Cumque audisset Iethro sacerdos Madian cognatus Moysi omnia que fecerat Deus Moysi et Israel populo suo eo quod eduxisset Dominus Israel de Egypto.
Numérotation du verset Ex. 18,2 

Tulit
Sephoram
uxorem Moysi
quam remiserat
Numérotation du verset Ex. 18,3 

et duos filios eius
quorum unus vocabatur Gersan dicente: patre advena fui in terra aliena.
Numérotation du verset Ex. 18,4 

alter vero Eliezer Deus enim ait patris mei adiutor meus1
1 meus] + et Weber
eruit me de gladio pharaonis
Numérotation du verset Ex. 18,5 

venit ergo Iethro cognatus Moysi et filii eius et uxor eius2 ad Moysen in desertum ubi erat castrametatus iuxta montem Dei
2 eius] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 18,6 

et mandavit Moysi dicens ego Iethro cognatus tuus3 venio ad te et uxor tua et duo filii4 cum ea
3 Iethro – cognatus tuus] inv. Weber |
4 filii] + tui Weber |
Numérotation du verset Ex. 18,7 

qui egressus in occursum cognati sui adoravit
et osculatus est eum salutaverunt5 se mutuo verbis pacificis cumque intrasset tabernaculum
5 salutaverunt] salutaveruntque Weber
Numérotation du verset Ex. 18,8 

narravit Moyses
cognato suo
cuncta que fecerat Deus pharaoni
et Egyptiis
propter Israel
universumque6 laborem
6 universumque] universum Weber
qui accidisset eis in itinere
quo liberaverat7 eos Dominus
7 liberaverat] liberarat Weber
Numérotation du verset Ex. 18,9 

letatusque
est Iethro super omnibus bonis que fecerat Dominus Israeli, eo quod eruisset eum de manu Egyptiorum.
Numérotation du verset Ex. 18,10 

Et ait: Benedictus Dominus,
qui liberavit vos de manu Egyptiorum, et de manu pharaonis, qui eruit populum suum de manu Egypti.
Numérotation du verset Ex. 18,11 

nunc cognovi
quia magnus Dominus super omnes deos
eo quod superbe egerint contra illos.
Numérotation du verset Ex. 18,12 

Obtulit8 Iethro cognatus Moysi
8 Obtulit] + ergo Weber
holocaustomata9
9 holocaustomata] holocausta Weber
et hostias Domino10
10 Domino] Deo Weber
veneruntque Aaron
et omnes seniores11
11 seniores] senes Weber
Israel ut comederent panem
cum eo coram Domino.
Numérotation du verset Ex. 18,13 

Altera12 autem die sedit Moyses ut iudicaret populum
12 altera Φ Θ Ψ Ω Rusch Ed1530 Clementina ] altero Weber
qui assistebat Moysi
de13 mane usque ad vesperam.
13 de Rusch Weber ] a Ed1530 Clementina
Numérotation du verset Ex. 18,14 

Quod cum vidisset cognatus eius omnia scilicet que agebat in populo ait quid est hoc quod agis14
14 agis] facis Weber
in populo15?
15 populo] plebe Weber
Cur solus sedes et omnis populus prestolatur de mane usque ad vesperam?
Numérotation du verset Ex. 18,15 

Cui respondit Moyses venit ad me populus querens Dei sententiam16
16 Dei sententiam] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 18,16 

cumque acciderit eis aliqua disceptatio veniunt ad me ut iudicem inter eos et ostendam precepta Dei et leges eius
Numérotation du verset Ex. 18,17 

at ille non bonam inquit rem facis
Numérotation du verset Ex. 18,18 

stulto labore consumeris et tu et populus iste qui tecum est ultra vires tuas est negotium solus illud non poteris sustinere
Numérotation du verset Ex. 18,19 

sed audi verba mea atque consilia et erit Deus tecum
esto tu populo in his que ad Deum pertinent ut referas que dicuntur ad eum
Numérotation du verset Ex. 18,20 

ostendasque populo cerimonias et ritum colendi viamque per quam ingredi debeant et opus quod facere debeant17
17 debeant] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 18,21 

provide autem de omni plebe viros potentes
et timentes Deum in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam
et constitue ex eis tribunos
et centuriones
et quinquagenarios
et decanos
Numérotation du verset Ex. 18,22 

qui iudicent
populum omni tempore.
Quicquid autem maius
fuerit referant ad te et ipsi minora tantummodo iudicent leviusque tibi sit
partito in alios onere
Numérotation du verset Ex. 18,23 

si hoc feceris implebis imperium Dei
et precepta eius poteris sustinere18
18 sustinere] sustentare Weber
et omnis hic populus revertetur cum pace ad loca sua
Numérotation du verset Ex. 18,24 

quibus auditis Moyses fecit omnia que ille suggesserat
Numérotation du verset Ex. 18,25 

et electis viris strenuis de cuncto Israel constituit eos principes populi tribunos19 centuriones20 quinquagenarios et decanos
19 tribunos] + et Weber |
20 centuriones] + et Weber |
Numérotation du verset Ex. 18,26 

qui iudicabant plebem omni tempore. Quicquid autem gravius erat referebant ad eum faciliora tantummodo iudicantes.
Numérotation du verset Ex. 18,27 

Dimisit21 ergo cognatum suum22 qui reversus abiit in terram suam.
21 dimisit ergo] dimisitque Weber |
22 suum] om. Weber |

Capitulum 18

Numérotation du verset Ex. 18,1 
marg.| Cumque audisset Iethro Sacerdos Madian cognatus Moysi]
marg.| {l} Cognatus Moysi] id est socer, et sic habet Hebreus.
marg.| {m} Tulit Sephoram] Moyses iturus ad liberandum Israel, uxorem cum filiis dimisit, sed postea in deserto recepit. In quo significatur, quod illi, qui mittuntur ad officium predicationis exercendum, debent se ab omni cura temporalium exonerare. Unde 2Tim.2.a. Nemo militans Deo, etc. 1Cor. 9.d. Omnis, qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet. Lc. 9.g. Nemo mittens manum ad aratrum, etc. Cum autem predicator redit a predicatione cum populo liberato, vel cum ad prelationem assumitur, tunc propter eos, qui sibi regendi committuntur, solicitudinem tam in temporalibus quam in spiritualibus genere debet.
marg.| {n} Obtulit Iethro, etc. holocausta] Alia littera. Sumpsit Iethro socer Moysi holocaustomata, et sacrificia Domino offerens. Ex quo, ut dicit AUGUSTINUS, videtur quod non gentilis immolaverit Domino, sed Moyses obtulit Domino, et oblata a Moyse sumpsit Iethro ad comedendum. Vel forte audita Dei virtute, qua Israel eduxit de Egypto, et Amalec expugnavit, contemptis Diis suis, vero Deo benedixit, insuper et sacrificavit.
marg.| {1. 86va} a Coram Domino] <GLOSSA> INTERLINEARIS ad honorem Domini.
marg.| {b} Sedit Moyses] quasi magister.
marg.| {c} Precepta Dei, atque leges] AUGUSTINUS querit, quomodo dicat, leges, cum leges nondum scripserit. Et solvit, quod de lege sempiterna, id est spiritualia, que docebat eum de omnibus, sicut dicitur. Unctio docet vos de omnibus. 1Io. 2.d. Vel leges, id est precepta legis naturalis, que fuit ante legem scriptam, Moysen docet Iethro, ne superbia tentaretur. Unde et Dominus in pinnaculo templi, unde fiebat sermo ad populum, tentari voluit. Mt. 4.a.
marg.| {d} De omni plebe] quasi sine omni acceptatione personarum.
marg.| {e} Viros sapientes] Quatuor notantur hic consideranda in iudice, et maxime in iudice animarum. Sapiens debet esse, iuxta illud Mt. 24.d. Quis putas, est fidelis servus, etc. Debet esse magnanimus, non timidus, Ecclesiast. 7.a. Noli querere fieri iudex, nisi valeas virtute, etc. Item debet esse verax, id est iustus. Unde Is. 59.c. Corruit veritas in plateis, et non potuit egredi, etc. Debet odire avaritiam. Dt. 16.d. Iudices magistros constitues in omnibus portis tuis, etc. Et sequitur. Nec accipientes, personam, nec munera. Unde Beatus BERNARDUS. Periclitatur castitas in deliciis, equitas in iudiciis, veritas in multiloquio, caritas in seculo nequam.
marg.| {f} Timentes Deum] Non homines. Mt. 10.d. Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem occidere non, etc.
marg.| {g} In quibus sit veritas] Veritas triplex. Oris, cordis, operis. De qua Os. 4.a. Non est veritas, non est misericordia.   [Oderint avaritiam] Alia littera habet, superbiam :
marg.| {h} Tribunos] Tribunus dicitur, qui uni tribui preest. Quis appelletur Tribunus, quisve Chiliarchus, expresse determinat Magister in Historiis a super hunc locum.
a ¶Fons : Petrus Comestor , Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1053-1644.
marg.| {i} Moyses fecit omnia] GLOSSA non dicit, quia mihi loquitur Deus, quid agere debeam, quomodo consilium ab homine accipiam ?



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ex. Capitulum 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 17/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=04&chapitre=04_18)

Notes :