Hugo de Sancto Caro

Capitulum 24

Numérotation du verset Ex. 24,1 

Moysi quoque dixit:
Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab, et Abiu,
et septuaginta seniores1 ex Israel,
1 seniores] senes Weber
et adorabitis procul.
Numérotation du verset Ex. 24,2 

Solusque Moyses
ascendet ad Dominum,
et illi non appropinquabunt nec populus ascendet cum eo.
Numérotation du verset Ex. 24,3 

Venit ergo Moyses, et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia responditque cunctus2 populus una voce: Omnia verba Domini que locutus est faciemus.
2 cunctus Rusch cett.] omnis ΣO Clementina cum Aug. quaest. in Ex. 95
Numérotation du verset Ex. 24,4 

Scripsit autem Moyses universos sermones Domini,
et mane consurgens edificavit altare
Domino3 ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israel
3 Domino] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 24,5 

misitque iuvenes de filiis Israel,
et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas
Domino vitulos duodecim4.
4 duodecim] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 24,6 

Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras:
partem autem residuam fudit
super altare.
Numérotation du verset Ex. 24,7 

Assumensque volumen
Federis,
legit audiente populo, qui dixerunt: Omnia que locutus est Dominus faciemus,
et erimus obedientes.
Numérotation du verset Ex. 24,8 

Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum,
et ait: Hic est sanguis
federis
quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus istis5.
5 istis] his Weber
Numérotation du verset Ex. 24,9 

Ascenderuntque Moyses, et Aaron, Nadab, et Abiu,
et septuaginta de senioribus Israel
Numérotation du verset Ex. 24,10 

et viderunt Deum Israel. Sub pedibus eius quasi opus lapidis saphiri6
6 saphiri] sapphirini Weber
et quasi celum cum serenum est.
Numérotation du verset Ex. 24,11 

Necnon7 super eos qui procul recesserant de filiis Israel, misit manum suam,
7 Necnon] Nec Rusch
videruntque Deum, et comederunt, ac biberunt.
Numérotation du verset Ex. 24,12 

Dixit autem Dominus ad Moysen:
Ascende ad me
in montem,
et esto ibi:
daboque tibi tabulas lapideas,
et legem
ac mandata que scripsi, ut doceas filios Israel8.
8 filios Israel] eos Weber
Numérotation du verset Ex. 24,13 

Surrexerunt
Moyses et Iosue
minister
eius
ascendensque Moyses in montem Dei
Numérotation du verset Ex. 24,14 

senioribus ait: Exspectate hic
donec revertamur ad vos. Habetis Aaron
et Hur
vobiscum: si quid natum fuerit questionis,
referetis ad eos.
Numérotation du verset Ex. 24,15 

Cumque ascendisset Moyses, operuit nubes
montem,
Numérotation du verset Ex. 24,16 

et habitavit gloria
Dei9 super Sinai
9 Dei] Domini Weber
tegens
illum nube
sex diebus:
septimo autem die
vocavit eum Dominus10
10 Dominus] om. Weber
de medio caliginis.
Numérotation du verset Ex. 24,17 

Erat autem species glorie Domini quasi ignis ardens super verticem montis
in conspectu filiorum Israel.
Numérotation du verset Ex. 24,18 

Ingressusque Moyses
medium nebule,
ascendit
in montem,
et fuit
ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus.

Capitulum 24

Numérotation du verset Ex. 24,1 
marg.| {m} Moysi quoque dixit] Usque huc tradidit Deus iudicia Moysi verbo tenus per Angelum, qui amplius instruens eum ait :
marg.| {n} Ascende] subaudiendum est, postquam descenderis narraverisque populo, que audisti.
marg.| {o} Venit ergo Moyses] Prelatus, qui primo debet ascendere ad Deum in montem per studium contemplationis, et eminentiam bone conversationis. Unde Is. 40.b. Super montem excelsum ascende tu, qui Evangelizas Sion. Et postea veniens per affectum, compassionis, debet populo narrare.
marg.| {p} Verba Domini] non sua : Et sic certe dicet populus una voce : Omnia verba Domini, que locutus est, faciemus. Sed quia plures hodie verba non Domini, sed sua loquuntur, ideo non avertitur populus a peccatis. Ieremie 23.d. Non mittebam Prophetas, et ipsi currebant, non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant.
marg.| {q} Faciemus] Quod quidem prepostere, et inordinate dictum est, presignavit futuros transgressores, et hoc verbo mendaces.
marg.| {r} Duodecim titulos] Et in singulis singula nomina duodecim filiorum Israel scripsit, et titulos duodecim Tribuum.
marg.| {s} Misitque iuvenes] Scribo vobis iuvenes, quoniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicistis malignum, id est diabolum, et mundum.
marg.| {t} Victimas pacificas] Pacifica victima est humilitas penitentie, que ex tribus perficitur : Ieiunio, eleemosyna, et oratione : Et ideo pluraliter dicit victimas pacificas : Per ieiunium pacificatur caro spiritui, cui per carnalem concupiscentiam iugiter adversatur, Gal. 5.c. Caro concupiscit adversus spiritum. Per eleemosynam pacificatur homo proximo, cui iniuriosus extiterat per avaritiam. Luce 11.f. Date eleemosynam, etc.
marg.| {1. 92ra} Per orationem pacificatur homo Deo, cui displicuerat per superbiam. Ps. 36. Adducet quasi lumen iustitiam tuam. De hac triplici pacis reconciliatione, dicit Ezechias Is. 38.d. Ecce in pace amaritudo mea amarissima. In vigiliis orationis amara, amarior in suarum rerum distributione, amarissima, in carnis mortificatione.
marg.| a Sanguis federis] quasi dicat, Sic effundetur sanguis illius, qui violaverit hoc preceptum. Hoc autem signum habuerunt Iudei a gentibus, que immolabant porcam fedam in testamentum federis initi, et sanguinem effundebant. Ac si dicerent, sic effundetur sanguis illius, qui violabit fedus initum. Postea aliud signum invenerunt Iosue, et Iudei ex se terribilius, scilicet effusionem aque, de qua cum effunditur, nihil adheret vasi, quod non fiat in aliis liquoribus : quasi dicat : Sic destruetur tota posteritas illius, qui fedus initum violabit. Hoc fecit Iosue. 24.c. Iosue, et Samuel. 1Rg. 7.b. Ad litteram. Partem sanguinis fudit Moyses super altare, reliquum fudit super librum federis, et super populum. Quo facto.
marg.| {b} Ascenderuntque Moyses, et Aaron] non in cacumine montis, ubi erat Dominus, nec in collem vicinum, sed circa terminos montis.
marg.| {c} Nadab, et Abiu] et etiam Iosue, licet hic non dicatur, ut patet infra.
marg.| {d} Viderunt Deum] id est illam nubem gloriosam, vel speciem humanam, in qua loquebatur.
marg.| {e} Quasi opus lapidis saphirini] id est domum huius coloris, exemplar scilicet tabernaculi faciendi, cum utensilibus suis, ut scabellum pedum.
marg.| {f} Videruntque Deum] a castris, unde epulati sunt in letitia.
marg.| {g} Ascende ad me in montem] id est in cacumen montis solus.
marg.| {h} Expectate hic, donec revertamur ad vos] Nota Aaron, et Nadab, et Abiu, et septuaginta seniores, dimisit Moyses ad terminos montis, qui quando volebant, ibant de castris ad terminos, et de terminis ad castra. Iosue vero secum duxit ultra terminos, quem iterum dimisit in quadam planitie montis.
marg.| {i} Septimo autem die vocavit eum Dominus] Forte in illis diebus fuit Moyses in illa caligine, in contemplatione, non in colloquio Dei.
marg.| {k} Ingressusque Moyses] relicto Iosue.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ex. Capitulum 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 17/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=04&chapitre=04_24)

Notes :