Hugo de Sancto Caro

Capitulum 26

Numérotation du verset Ex. 26,1 

Tabernaculum1 ita fiet:
1 tabernaculum] + vero Weber
decem cortinas
de bysso retorta,
et hyacintho, ac purpura, coccoque
bis tincto,
variatas opere plumario
facies.
Numérotation du verset Ex. 26,2 

Longitudo cortine2
2 cortine] + unius Weber
habebit viginti octo cubitos, latitudo
quatuor cubitorum erit;
unius mensure fient universa tentoria.
Numérotation du verset Ex. 26,3 

Quinque cortine
sibi iungentur mutuo,
et alie quinque
nexu simili
coherebunt.
Numérotation du verset Ex. 26,4 

Ansulas hyacinthinas
in lateribus
ac summitatibus
facies cortinarum, ut possint invicem copulari.
Numérotation du verset Ex. 26,5 

Quinquagenas
ansas3
3 ansas] ansulas Weber
cortina una4 habebit in utraque parte ita insertas,
4 una] om. Weber
ut ansa contra ansam veniat,
et altera alteri possit aptari.
Numérotation du verset Ex. 26,6 

Facies et quinquaginta circulos aureos
quibus cortinarum vela iungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat.
Numérotation du verset Ex. 26,7 

Facies et saga cilicina
undecim,
ad operiendum
tectum
tabernaculi.
Numérotation du verset Ex. 26,8 

Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos,
et latitudo quatuor:
equa erit mensura sagorum omnium.
Numérotation du verset Ex. 26,9 

E quibus quinque iunges seorsum,
et sex sibi mutuo copulabis,
ita ut sextum sagum
in fronte tecti duplices.
Numérotation du verset Ex. 26,10 

Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius,
ut coniungi cum altero queat:
et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur.
Numérotation du verset Ex. 26,11 

Facies et5 quinquaginta fibulas
5 facies et] om. Weber
eneas
quibus iungantur anse, ut6 unum ex omnibus operimentum fiat.
6 ut] et Weber
Numérotation du verset Ex. 26,12 

quod autem superfuerit in sagis que parantur tecto, id est unum sagum quod amplius est, ex medietate eius operies posteriora tabernaculi.
Numérotation du verset Ex. 26,13 

et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine, utrumque latus tabernaculi protegens.
Numérotation du verset Ex. 26,14 

facies et operimentum
aliud tecto
de pellibus arietum
rubricatis:
et super hoc
rursum aliud operimentum de hyacinthinis7 pellibus.
7 hyacinthinis Rusch ] ianthinis Weber
Numérotation du verset Ex. 26,15 

Facies et tabulas
stantes tabernaculi
de lignis Sethim,
Numérotation du verset Ex. 26,16 

que singule denos cubitos in longitudine habeant, et in latitudine singulos cubitos8
8 cubitos] om. Weber
ac semissem.
Numérotation du verset Ex. 26,17 

In lateribus tabule, due incastrature fient,
quibus tabula alteri tabule conectatur, atque in hunc modum cuncte tabule parabuntur.
Numérotation du verset Ex. 26,18 

quarum viginti
erunt in latere meridiano
quod vergit ad austrum.
Numérotation du verset Ex. 26,19 

Quibus quadraginta bases argenteas
fundes, ut bine bases
singulis tabulis per duos angulos subiciantur.
Numérotation du verset Ex. 26,20 

In latere quoque secundo tabernaculi
quod vergit ad aquilonem, viginti tabule erunt,
Numérotation du verset Ex. 26,21 

quadraginta habentes bases argenteas. Bine bases singulis tabulis supponentur.
Numérotation du verset Ex. 26,22 

Ad occidentalem vero plagam
tabernaculi facies sex tabulas,
Numérotation du verset Ex. 26,23 

et rursum alias duas que in angulis erigantur post tergum tabernaculi
Numérotation du verset Ex. 26,24 

Eruntque sibi9 coniuncte a deorsum usque sursum,
9 sibi] om. Weber
et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis
que in angulis ponende sunt similis iunctura servabitur.
Numérotation du verset Ex. 26,25 

Et erunt simul tabule octo, bases earum argentee sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis
Numérotation du verset Ex. 26,26 

Facies et vectes de lignis Sethim quinque
ad continendas tabulas
in uno latere tabernaculi,
Numérotation du verset Ex. 26,27 

et quinque alios
in altero
et eiusdem numeri
ad occidentalem plagam:
Numérotation du verset Ex. 26,28 

qui mittentur per medias tabulas
a summo usque ad summum.
Numérotation du verset Ex. 26,29 

Ipsasque tabulas deaurabis,
et fundes eis annulos aureos,
per quos vectes tabulata contineant
quos operies laminis aureis.
Numérotation du verset Ex. 26,30 

Et eriges tabernaculum
iuxta exemplar10
10 exemplar] exemplum Weber
quod tibi in monte monstratum est.
Numérotation du verset Ex. 26,31 

facies et velum de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumario et pulchra varietate contextum
Numérotation du verset Ex. 26,32 

quod appendes ante quatuor columnas de lignis Sethim,
que et11 ipse quidem
11 et Rusch] om. Weber
deaurate erunt,
et habebunt capita aurea,
sed et12 bases argenteas.
12 et] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 26,33 

inseretur autem velum
per circulos,
intra
quod
pones arcam testimonii13,
13 testimonii] + et Weber
quo
et14 sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividentur.
14 et] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 26,34 

pones et propitiatorium
super arcam testimonii
in sancta sanctorum
Numérotation du verset Ex. 26,35 

mensamque extra velum
et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano
mensa
enim stabit in parte aquilonis.
Numérotation du verset Ex. 26,36 

facies et tentorium in introitu tabernaculi
de hyacintho,
et purpura,
coccoque bis tincto
et bysso retorta,
opere plumarii.
Numérotation du verset Ex. 26,37 

et quinque columnas deaurabis
lignorum Sethim,
ante quas ducetur tentorium quarum erunt capita
aurea,
et bases enee.

Capitulum 26

Numérotation du verset Ex. 26,1 
marg.| a Tabernaculum vero ita fiet] Dicto de contentis in tabernaculo, consequenter agit Moyses de ipso tabernaculo. Primo de operimento ipsius, quod multiplex fuit. Decem cortine, que vela, vel tentoria dicuntur, facte de quatuor pretiosis coloribus, id est bysso, hiacyntho, purpura, et cocco bis tincto, id est de filis sericis, candidi, hiacynthini, purpurei, coccinisque coloris. Secundum operimentum, fuit undecim saga. Tertium de pellibus arietum rubricatis. Quartum de pellibus ianthinis.
marg.| {b} De bysso retorta] ut fortius esset opus. Et est byssus genus lini, quod cum primo extrahitur ex terra, viridem habet colorem, sed multis tonsionibus, et humefactionibus colorem suum exuens, candorem recipit.
marg.| {c} Opere plumario facies] id est acuali, sive acupicto. Pluma enim lingua Syria acus dicitur. Primo enim fiebat tela, postea cum acu opere manuali, diverse picturationes supersuebantur. Unde opus huiusmodi dicitur bustratum, quasi bis stratum. Vel dicitur opus plumarium, id est varium a similitudine avium, quibus plumarum varietas superaddita est.
marg.| {1. 93vb} {d} Tentoria] id est cortine sibi iungebantur ansulis hiacynthinis, que in lateribus cortinarum erant disposite altrinsecus, et bine uno annulo aureo colligabantur, sicut firmaculo, utraque ora capitii. IOSEPHUS tamen dicit, annulis, et uncinis eas fuisse coniunctas, et erat annulus insertus uni cortine, et uncinus alii. Introitus tabernaculi erat ad Orientem, et caput ad Occidentem, in signum, quod homo erat fugitivus ante Christi Passionem, modo fit
marg.| {e} converso, quia homo per Passionem Christi reversus est ad Dominum.
marg.| {e} Ut unum tabernaculum fiat] id est unum operimentum tabernaculi. Decem enim cortine sic iuncte, quasi una cortina erant.
marg.| {f} Ita ut sextum sagum] dimidium sagum, quod excedit cortinas in introitu, ex utraque parte tabernaculi, supersues, id est replicabis instar orarum vestimenti. Hec expositio secundum Bedam : Secundum Iosephum vero sic : Sextum sagum in fronte duplices, id est duos cubitos sagorum, qui supersunt cortinis ex utraque parte sub cortina replices, ne scilicet ventus intrans inter saga, et cortinas totum operimentum concuteret.
marg.| {g} Quod autem super fuerit] Exponit, quod dixerat, sextum sagum in fronte tecti duplices.
marg.| {h} Sagum quod amplius est] quam in cortinis, scilicet.
marg.| {i} Cubitus] pendebit, quia quodlibet sagum duobus cubitis longius erat qualibet cortina. Unde in utroque latere sagum superabat cortinas uno cubito.
marg.| {k} Ex una parte pendebit] id est ex uno latere Australi, vel Aquilonari.
marg.| {l} De pellibus arietum rubricatis] GLOSSA Rubricatis, id est Parthicis, quia apud Parthos primo invente sunt tales pelles.
marg.| {m} Stantes] id est erectas.
marg.| {n} Due incastrature fient] De incastratura tabularum, diverse sunt questiones. Quidam dicunt factam sic. Una tabula in spissitudine lateris cavabatur, et altera tabula attenuabatur, et attenuatio in concavitate alterius figebatur : Secundum hoc oportet dicere, quod quelibet tabula erat cubiti, et semis in latitudine, preter incastraturam. Alii sic dicunt. Spissitudo unius tabule partim erat secta, et spissitudo alterius similiter, et una alteri supponebatur : Et secundum hoc latitudo tabule simpliciter erat cubiti, et semis. Alii sic dicunt, quod incastratio nihil aliud erat, quam coniunctio tabule ad tabulam, que fit mediantibus clavis spissitudini tabularum insertis, ut patet in ligneis parietibus, et in arcis.
marg.| {o} Fundes] id est fusiles facies, ut bina perforate in contrarium foraminibus, cardines aurei eminentes in utroque {1. 94ra} angulo cuiuslibet tabule innitebantur. Tamen AUGUSTINUS, videtur velle, quod una basium erat sub una tabula, et altera supra pro epistillo. Sed littera contra est, que dicit, ut bine bases singulis basibus, etc. Utrum autem tabule suspense essent a terra, an inter bases ad terram pertingerent, non legitur.
marg.| {a} Viginti tabule erunt] Eodem prorsus schemate ordinate. Ad Occidentalem plagam facies sex tabulas per omnia similes aliis, et eodem modo stantes. Sed cum non implerent nisi novem cubitos, dimidius cubitus ex utraque parte vacuus patebat, et ideo tabula unius cubiti secta est per medium, et facte sunt due tabule semicubitales, que utrimque apposite, parietem occidentis aliis duobus parietibus compaginabant, que etiam singule duabus basibus immittebantur.
marg.| {b} Et rursum alias duas] semicubitales.
marg.| {c} Post tergum tabernaculi] a posteriori parte, id est ab Occidente.
marg.| {d} Coniuncte a deorsum] omnes, scilicet tabule uniuscuiusque lateris.
marg.| {e} Compago retinebit] id est similis iunctura.
marg.| {f} Simul tabule octo] in latere Occidentali, scilicet.
marg.| {g} Facies, et vectes de lignis sethim] ne ventorum pulsu, vel alia causa parietes concuti possent. Singule tabule habebant quinque annulos aureos, de summo usque deorsum dispositos per ordinem velut quibusdam radicibus affixos, per quos vectes per transversum parietis immissi, tabulata firmiter continebant. Erant autem vectes de lignis sethim singuli quinque cubitorum inaurati, et immittebatur unus vectis in caput alterius, sicut fit in sambuca Pontificali. Et quod dicit Moyses, quinque vectes fuisse in quolibet latere, refertur ad numerum ordinum, non ad numerum vectium, quia quinque vectes non possent comprehendere totam longitudinem tabulati : sed in quolibet quinque ordinum erant sex vectes singuli quinque cubitorum preter quam in latere Occidentali, ubi duo vectes solum erant in quolibet ordine. Alie sunt circa hec opiniones, sed hec probabilior est, et IOSEPHUS videtur hanc approbare.   [Vectes quinque] id est quinque ordines vectium.
marg.| {h} Fundes in eis annulos aureos] id est annulos fusiles eis affiges. Vel fundes, id est fundabis, id est inseres.
marg.| {i} Facies, et velum de hiacyntho] Dicto de constructione tabernaculi, subdit Moyses de dispositione eiusdem, dicens, quod tabernaculum divisum erat in duas partes. Unam decem cubitorum ex parte Occidentis, et dicebatur Sancta sanctorum, ubi erat arca. Altera pars {1. 94rb} erat viginti cubitorum ex parte Orientis, et dicebatur sancta, ubi erant mensa, et candelabrum, et altare incensi. Dividebatur autem Sancta sanctorum a sanctis quodam velo, de quatuor pretiosis coloribus facto, quatuor columnis appenso, de quo primo agitur hic.
marg.| {k} Ante quatuor columnas de lignis sethim] Tamen IOSEPHUS dicit fuisse quatuor coloratas tabulas ad modum aliarum operatas, equaliter a se invicem distantes, inter quas quidem tres angusti patebant ingressus.
marg.| {l} Inseretur autem velum per circulos] super capita columnarum. Superpositi autem erant duo vectes, a pariete in parietem protensi, in quibus dependebat velum per circulos aureos immissum, sicut vides circa altare, ubi altrinsecus dependent in virgis ferreis due parve cortine per annulos immisse, que protrahuntur post offertorium, et retrahuntur circa finem Misse. Erat autem illud velum ante quatuor columnas extensum, quadrum ex omni parte, ut ex omni parte aspectum interiorem prohiberet. Et erat hoc velum pulchra venustate contextum ex universis (ut ait IOSEPHUS,) floribus, quos generat humus, et aliis picturis, quas poterant interserere pictores, preter formas animalium, quos noluit ibi poni Moyses propter idololatrie suspicionem.
marg.| {m} Extra velum] id est in sancta.
marg.| {n} Contra mensam] que erat ad Aquilonem, candelabrum vero ad Austrum.
marg.| {o} Facies, et tentorium in introitu] etc. ad modum prioris, quod erat interius operatum. Tamen secundum Iosephum non descendebat hoc velum nisi usque ad medium columnarum, tangens eas per quinque cubitos, reliqui vero quinque usque ad terram ad ingressum sacerdotum patebant. Super hoc velo dicit aliam cortinam laneam superpositam, usque ad terram attingentem, funibus per annulos eam ducentibus, et retrahentibus, ut in diebus festis reducta preberet aspectum tabernaculi, in profestis prohiberet superinducta, precipue cum nubilum erat. Similem cortinam dicit fuisse in introitu templi appensam.
marg.| {p} Ante quas ducetur] etc. Et super capita eorum protendebatur vectis a pariete in parietem, ad modum tabernaculi in domo, quo dependebat velum per circulos aureos insertum ad modum prioris.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ex. Capitulum 26), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 17/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=04&chapitre=04_26)

Notes :