Hugo de Sancto Caro

Capitulum 32

Numérotation du verset Ex. 32,1 

Videns autem populus quod moram faceret Moyses descendere de monte1
1 Moyses descendere de monte] descendendi de monte Moses Weber
congregatus adversus Aaron ait: Surge et2 fac nobis deos qui nos precedant Moysi enim huic viro qui nos eduxit de terra Egypti ignoramus quid acciderit.
2 et] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 32,2 

Dixitque ad eos Aaron:
Tollite inaures aureas
de uxorum filiorumque et filiarum vestrarum auribus et afferte ad me.
Numérotation du verset Ex. 32,3 

Fecit populus que iusserat
deferens inaures aureas3 ad Aaron.
3 aureas] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 32,4 

quas cum ille accepisset formavit opere fusorio et fecit ex eis vitulum
conflatilem dixeruntque hii sunt dii tui Israel qui te eduxerunt de terra Egypti
Numérotation du verset Ex. 32,5 

quod cum vidisset Aaron edificavit altare coram eo et preconis voce clamavit dicens cras sollemnitas Domini est
Numérotation du verset Ex. 32,6 

surgentesque mane obtulerunt holocausta et victimas4 pacificas et sedit populus manducare5 ac bibere et surrexerunt ludere
4 victimas] hostia Weber |
5 manducare] comedere Weber |
Numérotation du verset Ex. 32,7 

locutus est autem Dominus ad Moysen vade descende peccavit populus tuus
quem eduxisti de terra Egypti
Numérotation du verset Ex. 32,8 

recesserunt cito
de via
quam ostendisti
eis feceruntque
sibi vitulum conflatilem et adoraverunt atque immolantes ei hostias dixerunt
isti sunt dii tui Israel qui te eduxerunt de terra Egypti
Numérotation du verset Ex. 32,9 

rursumque ait Dominus ad Moysen cerno quod populus iste dure cervicis
sit
Numérotation du verset Ex. 32,10 

dimitte me ut irascatur furor meus contra eos,
et deleam eos faciamque te in gentem magnam
Numérotation du verset Ex. 32,11 

Moyses autem orabat Dominum Deum suum dicens:
Cur Domine irascitur furor tuus
contra populum tuum quem eduxisti de terra Egypti
in fortitudine magna et in manu robusta
Numérotation du verset Ex. 32,12 

ne forte6 queso dicant Egyptii callide eduxit eos
6 forte] om. Weber
ut interficeret in montibus et deleret eos7 e8 terra quiescat ira tua et esto placabilis super nequitia populi tui
7 eos] om. Weber |
8 e] de Weber |
Numérotation du verset Ex. 32,13 

recordare Abraham, Isaac et Israel servorum tuorum quibus iurasti
per temet ipsum
dicens: multiplicabo semen vestrum sicut stellas celi, et universam terram hanc de qua locutus sum dabo semini vestro et possidebitis eam
semper
Numérotation du verset Ex. 32,14 

placatusque factus9 est Dominus ne faceret malum
9 factus] om. Weber
quod locutus fuerat adversus populum suum
Numérotation du verset Ex. 32,15 

et reversus est Moyses
de monte
portans duas tabulas testimonii manu
Dei10 scriptas ex utraque parte
10 Dei] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 32,16 

et factas opere Domini11 scriptura
11 Domini] Dei Weber
quoque Dei erat sculpta in tabulis
Numérotation du verset Ex. 32,17 

audiens autem Iosue tumultum populi vociferantis dixit ad Moysen ululatus pugne auditur in castris
Numérotation du verset Ex. 32,18 

qui respondit: Non est clamor adhortantium ad pugnam,
neque vociferatio
compellentium ad fugam sed vocem cantantium
ego audio
Numérotation du verset Ex. 32,19 

cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum et choros,
iratusque valde proiecit tabulas de manu12 sua13 et confregit eas
12 tabulas - de manu] inv. Weber |
13 sua] om. Weber |
ad radicem14 montis
14 radicem] radices Weber
Numérotation du verset Ex. 32,20 

et arripiens15 vitulum
15 et arripiens] arripiensque Weber
quem fecerant combussit
et contrivit
usque ad pulverem quem sparsit in aqua
et dedit ex eo potum
filiis Israel
Numérotation du verset Ex. 32,21 

dixitque Moyses16 ad Aaron quid tibi fecit hic populus ut induceres super eum peccatum maximum
16 Moyses] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 32,22 

cui ille respondit ne indignetur dominus meus tu enim nosti populum istum quod pronus sit ad malum
Numérotation du verset Ex. 32,23 

dixerunt mihi fac nobis deos qui precedant nos huic enim Moysi qui nos eduxit de terra Egypti nescimus quid acciderit
Numérotation du verset Ex. 32,24 

quibus ego dixi quis vestrum habet aurum tulerunt et dederunt mihi et proieci illud in ignem egressusque hic est17 vitulus
17 hic est] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 32,25 

videns ergo Moyses populum quod nudatus esset18 spoliaverat enim eum Aaron propter in19
18 nudatus esset] inv. Weber |
19 in] om. Weber |
ignominiam sordis et inter hostes nudum constituerat
Numérotation du verset Ex. 32,26 

et stans in porta castrorum ait:
Si quis est Domini iungatur mecum20 congregatique sunt ad eum omnes filii Levi
20 mecum] mihi Weber
Numérotation du verset Ex. 32,27 

quibus ait: hec dicit Dominus Deus Israel ponat vir
gladium
super femur suum.
Ite et redite
de porta usque ad portam
per medium
castrorum,
et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum
Numérotation du verset Ex. 32,28 

feceruntque21 filii Levi iuxta sermonem Moysi cecideruntque in die illo quasi viginti22 tria milia
21 feceruntque] fecerunt Weber |
22 viginti] om. Weber |
hominum
Numérotation du verset Ex. 32,29 

et ait Moyses: consecrastis manus vestras hodie Domino unusquisque in filio et fratre suo
ut detur vobis benedictio
Numérotation du verset Ex. 32,30 

facto autem die altero locutus est Moyses ad populum peccastis peccatum maximum ascendam ad Deum23 si quo modo quivero eum24 deprecari pro scelere isto25
23 Deum] Dominum Weber |
24 quivero eum] inv. Weber |
25 isto] vestro Weber |
Numérotation du verset Ex. 32,31 

reversusque ad Dominum ait: obsecro peccavit populus iste peccatum maximum26 feceruntque sibi deos aureos
26 maximum] magnum Weber
aut dimitte eis hanc noxam
Numérotation du verset Ex. 32,32 

aut si non facis dele me de libro tuo quem scripsisti
Numérotation du verset Ex. 32,33 

cui respondit Dominus: Qui peccaverit in me27
27 in me] mihi Weber
delebo eum de libro meo
Numérotation du verset Ex. 32,34 

tu autem vade et duc populum istum quo locutus sum tibi angelus meus precedet te ego autem in die ultionis
visitabo et hoc peccatum eorum
Numérotation du verset Ex. 32,35 

percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli quem fecit Aaron.

Capitulum 32

Numérotation du verset Ex. 32,1 
marg.| {p} Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses] et tamen tantum quadraginta diebus fuerat ibi : Quid ergo de Clericis curatis, qui tanto tempore Parisiis morantur. Nec excusantur, si Theologiam audiunt, quia et Moyses accepturus legem, et ex precepto Domini moratur cum Domino. Moyses persona Ecclesie. Aaron, vicarius. Ad litteram, vicarius pecuniam extorquet a populo sibi commisso, de salute animarum parum curat. Is. 57.a. Iustus perit, et non est, qui recogitet in corde suo. BERNARDUS. Cadit asina, et est, qui sublevat, perit anima, et non est qui curet. Ioannis 10.b. Mercenarius, et qui non est pastor, etc. Et adhuc tolerabile esset hoc, si fugeret mercenarius, sed ipse, quod pessimum est fedus, percutit cum lupo. Unde ipsi dicunt. Is. 28.d. Percussimus fedus cum morte, etc. Proverbiorum 1.b. Ascondamus tendiculas contra insontem, frustra deglutiamus eum. Postquam Moyses moratus est in monte cum Domino quadraginta diebus, miserunt Iudei, ut dicit IOSEPHUS, ad radices montis nuntios, si forte invenirent vestigia hominis, qui non innientes, nisi ferarum vestigia, putantes mortuum Moysen, vel in celum translatum, redierunt ad Hur, et Aaron, qui loco Moysi erant duces populi. Iudei itaque putantes se destitutos duce, recolentes idola Egypti, et maxime apim taurum, scilicet eneum, postulaverunt Hur, et Aaron, ut fieret eis vitulus conflatilis, qui eos precederet, et duceret, quem etiam adorarent, quorum petitioni cum resisteret Hur, sputis suffocaverunt eum. Aaron vero timens pelli sue, volens callide hoc impedire, {1. 98ra} exegit ab eis quod carius habebant ad faciendum vitulum, scilicet inaures, et monilia, ut ita sue avaritie consulentes, a suo proposito desisterent : Sed nec sic destiterunt, immo queque pretiosa ad vitulum faciendum obtulerunt. Que cum accepisset formavit, ex eis vitulum conflatilem opere fusorio. Tradunt tamen quidam Aaron proiecisse ea in ignem, et inde opere demonis conflatum caput vituli : Quod tamen quandoque vitulus, quandoque caput vituli vocatur. Sancti tamen non multum excusant hic Aaron.
marg.| {a} Hi sunt Dii tui Israel, qui te eduxerunt de terra Egypti] Tamen excusant se Hebrei, dicentes quod Elion, non tantum Deos, sed etiam Dominos sonat, et dicunt se petiisse duces itineris.
marg.| {b} Aaron edificavit altare coram eo] Hic non liquet excusatio Aaron.
marg.| {c} Cras solemnitas Domini est] id est vituli, quem quasi Deum colere disposuerant.
marg.| {d} Surrexerunt ludere] id est vitulum adorare. Talis fuit ludus Ismael cum Isaac, Gn. vigesimo primo, a. Sic sepe Sacerdotes in solemnibus diebus, post magnam oblationem, faciunt relaxationem penitentiarum, et dant licentiam comedendi, et bibendi ad libitum, unde sepe ineptus sequitur ludus.
marg.| {e} Vade, descende, peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Egypti] Per compassionem, et humilitatem. Quod si facerent nostri prelati, destruerent quidem vitulum, id est petulantiam subditorum. Unde Apostolus 2Cor. 11.g. Quis infirmatur, et ego non infirmor.
marg.| {f} Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis] Via, qua venit Deus ad hominem, est gratia. 1. Corinthiorum 12.d. Adhuc excellentiorem viam ostendo vobis. Item via, qua homo vadit ad Deum, penitentia, vel innocentia. Ps. 141. In via hac, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi. Item via, qua homo recedit a Deo, peccatum. Ieremie 23.c. In domo mea inveni malum eorum, ait Dominus. Et Ps. 34. Fiant vie illorum tenebre, et lubricum : et Angelus Domini persequens eos.
marg.| {g} Dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam] Obtentus precibus Moysi loquitur Dominus. Is. 64.c. Non est, qui invocet nomen tuum, et consurgat, et teneat te. Ez. 22.g. Quesivi de eis virum, qui interponeret sepem, etc.
marg.| {h} Moyses autem orabat Dominum Deum suum] sicut prelatus pro subditis suis. Sap. 18.d. Properans homo sine querela deprecari pro populis, {1. 98rb} proferens sue servitutis scutum, orationem, etc.
marg.| {i} Ne queso dicant Egyptii] Duo allegat Moyses pro populo. Primo, collata beneficia : Secundo irrisionem hostium. De primo dicitur Dn. 3.d. Ne, quesumus, tradas nos in perpetuum propter nomen tuum, et ne dissipes testamentum tuum, etc. Baruch. 3.a. Noli meminisse iniquitatis patrum nostrorum, sed memento manus tue, et nominis tui in tempore isto. De secundo, Psalmus 78. Propitius esto peccatis nostris, ne forte dicant in gentibus : Ubi est Deus eorum ?
marg.| {k} Abraham] Gn. 22.c.
marg.| {l} Isaac] Gn. 26.a.
marg.| {m} Israel] Gn. 28.c.
marg.| {n} Placat usque est Dominus] Sic oratione prelati boni placatur Dominus. Iacob. ultim. d. Orate pro invicem, ut salvemini : Multum enim valet deprecatio iusti assidua.
marg.| {o} Ne faceret malum, quod locutus fuerat adversus populum suum] Malum duplex, pene, et culpe. Culpe duplex, originalis, et actualis. Actualis duplex, commissionis, et omissionis. Et utrumque duplex, mortalis, et venialis. Nullus horum est a Deo. Item malum pene duplex, sensus, et damni. Sensus duplex, temporale, et eternum. Et temporalis duplex, presens, et purgatorii. Eternum duplex, interius vermis conscientie, exterius ignis gehenne. Isaie ultimo g. Vermis eorum non morietur, et ignis non extinguetur. Omne hoc malum est a Deo. Isaie trigesimo g. Preparata est ab heri Tophet. Item pena damni duplex, admota, et amota. Amota duplex, diminutio boni naturalis, ablatio boni gratuiti. Neutrum horum est a Deo faciente, sed permittente. AUGUSTINUS. Non fit malum, quod Dominus non faciat, vel sinendo, ut fiant, vel faciendo, ut sint. Item pena damni amota duplex, separatio a divina visione, et separatio ab electorum congregatione. Utrumque horum est a Deo faciente. Unde Mt. 25.c. Congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hedis, et statuet oves quidem a dextris suis, hedos autem a sinistris. Malum pene. Am. 3.b. Si erit malum in civitate, quod Dominus non fecit ? Is. 45. 2. Ego Dominus faciens pacem, et creans malum. Ego Dominus faciens omnia hec.
marg.| {p} Audiens autem Iosue tumultum populi] etc. qui forte singulis diebus in occursum eius egrediebatur. Non enim credibile est eum cum Moyse tantum ieiunasse.
marg.| {1. 98va} a Confregit eas] Glossa Augustini. Ibidem. Magno mysterio figurata est iteratio testamenti, quia vetus fuerat abolendum, supple quoad ceremonias.
marg.| {b} Proieci illud in ignem] Mentiri videtur Aaron, Formavit enim vitulum, ut supra dictum est. Sed quod dicit, egressus est, etc. compendium est. Unde AUGUSTINUS in GLOSSA Compendiose locutus est.
marg.| {c} Nudatus esset] id est sibi a Deo revelatus, ut scilicet qui essent actores sceleris, sciret per pulverem bibitum, qui in barbis miraculose apparuit. Et apparet misericordia Dei, qui malam voluntatem noluit punire, nisi in opus deductam. Unde patet, quod opus addit quantitati culpe.
marg.| {d} Ignominiam sordis] id est propter immunditiam vituli.
marg.| {e} Inter hostes] id est   [inter adversarios supple gentes]
marg.| {f} Nudum constituerat] gratia Dei, qua tunc plurimum indigebat.
marg.| {g} Stans in porta castrorum] id est in ingressu castrorum.
marg.| {h} Si quis est Domini] id est si aliquis vestrum non consensit huic sceleri, veniat ad me.
marg.| {i} Omnes filii Levi] id est omnes Levite, qui non consenserant.
marg.| {k} Ponat vir gladium super femur suum] id est exercitum habeat paratum ad percutiendum, quod et fecerunt, quibus ait.
marg.| {l} Ite, et redite de porta, usque ad portam] id est ab una extremitate castrorum, ad aliam per medium.
marg.| {m} Cecideruntque in illo] Miseri illi recognoscentes peccatum suum, non sunt ausi se erigere, forte iam conscii future pene. Eodem zelo Saul motus vix pepercit Ionathe. 1Rg. 14.g. Eodem zelo Phinees percussit coeuntes. Numeri 25.c. Quidam etiam iudex (ut dicitur) eruturus filio suo oculos, unum sibi, et alium filio suo eruit.
marg.| {n} Viginti tria millia hominum] Alia translatio habet triginta tria millia. Sed nostra littera videtur verior esse.
marg.| {o} Hodie Domino] id est propter Deum reos criminis occidendo.
marg.| {p} Peccasti peccatum maximum] Quare eos circa viginti tria millia quare pepercit Aaron, cum ipse magis fecerit ? O altitudo divitiarum, etc.
marg.| {1.98vb} {q} Aut si non facis dele me de libro tuo] etc. hoc de impetu animi, non de ratione dictum quidam intelligunt. Et est simile Rm. 9.a. Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo, etc. Et Michee 2.c. Utinam essem vir non habens spiritum. Vel forte ex magna confidentia hoc dixit, ut innuit <GLOSSA> INTERLINEARIS loquens per impossibile, quasi dicat, sicut impossibile est, quod me deleas, sic oro non posse fieri, quin dimittas AUGUSTINUS, disiunctam poni dicit pro conditionali sic. Aut dele me, aut dimitte eis, id est si non deles me, dimitte eis. Omnis enim disiunctiva transformari potest in conditionalem, altera parte negata, vel etiam in argumentationem predicto modo.
marg.| {r} Vade, et duc] etc. residuum. Et tradunt Hebrei, quod Dominus ipse custos eorum erat. Deinde dedit eis Michaelem custodem eorum proprium, sicut alie nationes habent proprios Angelos sibi delegatos. Dn. 12.a.
marg.| {s} Percussit] etc. Unde AUGUSTINUS Novit Dominus cui parcat, usque ad commutationem in melius, et cui parcat ad tempus, quamvis eum prescierit in melius non mutari, et cui non parcat ad tempus, ut nec mutationem eius expectet. Inscrutabilia enim sunt iudicia eius. Rm. 11.c.
marg.| Liber
-Nature. Rm. 1.c. Invisibilia Dei per ea que facta sunt etc.
-Doctrine, Clericorum littere, laicorum picture. Ez. 13.b. In scriptura domus Israel.
-Conscientie. Dn. 7.c. Sedit concilium, et libri aperti sunt.
-Prescientie, ut hic.
-Presentis iustitie. Ps. 68. Deleantur de libro viventium.
marg.| Ira
-Divine dispensationis (huic nemo).
-Divine comminationis (huic aliquis).



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ex. Capitulum 32), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 17/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=04&chapitre=04_32)

Notes :