Hugo de Sancto Caro

Capitulum 34

Numérotation du verset Ex. 34,1 

Ac deinceps precide ait tibi duas tabulas lapideas instar priorum et scribam super eas verba que habuerunt tabule quas fregisti
Numérotation du verset Ex. 34,2 

esto paratus mane,
ut ascendas statim in montem
Sinai
stabisque mecum
super verticem montis.
Numérotation du verset Ex. 34,3 

nullus
ascendat tecum nec videatur quispiam per totum montem oves1
1 oves] boves Weber
quoque et boves2
2 boves] oves Weber
non pascantur e contra.
Numérotation du verset Ex. 34,4 

excidit ergo duas tabulas lapideas quales ante fuerant et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai
sicut ei preceperat Dominus portans secum tabulas
Numérotation du verset Ex. 34,5 

cumque descendisset Dominus
per nubem stetit Moyses coram3 eo invocans nomen Domini
3 coram] cum Weber
Numérotation du verset Ex. 34,6 

quo transeunte coram eo ait Dominator Domine Deus misericors et clemens patiens et multe misericordie4 ac verax5
4 misericordie] miserationis Weber |
5 verax] verus Weber |
Numérotation du verset Ex. 34,7 

qui custodis misericordiam in milia qui aufers iniquitatem et scelera atque peccata nullusque apud te per se innocens6 est qui reddis iniquitatem
6 innocens Rusch (facsim.)] innocen cacogr. Rusch (Graz Erfurt)
patrum7 filiis
7 patrum] + in Weber
ac nepotibus
in tertiam et quartam progeniem
Numérotation du verset Ex. 34,8 

festinusque Moyses curvatus est
pronus in terram et adorans
Numérotation du verset Ex. 34,9 

ait: Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris
nobiscum populus enim dure cervicis est, ut8 auferas
8 ut] et Weber
iniquitates nostras
atque peccata,
nosque possideas.
Numérotation du verset Ex. 34,10 

Respondit Dominus: Ego inibo pactum videntibus cunctis, signa faciam que numquam sunt visa super terram
nec in ullis gentibus ut cernat populus in cuius medio es9 opus Domini terribile quod facturus sum.
9 medio es] in. Weber
Numérotation du verset Ex. 34,11 

observa cuncta que ego10 hodie mandavi11 tibi ego ipse eiciam ante faciem tuam Amorreum12 Chananeum et Etheum Pherezeum quoque et Eveum et Iebuseum.
10 ego] om. Weber |
11 mandavi] mando Weber |
12 Amorreum] + et Weber |
Numérotation du verset Ex. 34,12 

cave ne umquam cum habitatoribus terre illius iungas amicitias que tibi sint in ruinam
Numérotation du verset Ex. 34,13 

sed aras eorum destrue
confringe statuas
lucosque succide
Numérotation du verset Ex. 34,14 

noli adorare deum alienum Dominus Zelotes nomen eius Deus est emulator
Numérotation du verset Ex. 34,15 

ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum ne cum fornicati fuerint cum diis suis et adoraverint simulacra eorum vocet te quispiam ut comedas de immolatis
Numérotation du verset Ex. 34,16 

nec uxorem de filiabus eorum accipias13 filiis tuis ne postquam ipse fuerint fornicate fornicari faciant et filios tuos in deos suos.
13 accipias] accipies Weber
Numérotation du verset Ex. 34,17 

Deos conflatiles
non facies tibi.
Numérotation du verset Ex. 34,18 

Sollemnitatem azymorum
custodies. Septem diebus
vesceris azymis,
sicut precepi tibi, in tempore mensis novorum: mense enim verni temporis egressus es de Egypto.
Numérotation du verset Ex. 34,19 

Omne quod aperit vulvam
generis masculini
meum erit. De cunctis animantibus tam de bobus
quam de ovibus
meum erit.
Numérotation du verset Ex. 34,20 

Primogenitum asini
redimes ove:
sin14 autem nec pretium pro eo dederis, occidetur.
14 sin] si cacogr. Rusch
Primogenitum filiorum tuorum redimes: nec apparebis in conspectu meo
vacuus.
Numérotation du verset Ex. 34,21 

Sex diebus operaberis,
die septimo
cessabis arare et metere.
Numérotation du verset Ex. 34,22 

Sollemnitatem
hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tue triticee, et sollemnitatem
quando redeunte anni tempore cuncta conduntur.
Numérotation du verset Ex. 34,23 

Tribus temporibus anni
apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israel.
Numérotation du verset Ex. 34,24 

Cum enim tulero gentes
a facie tua, et dilatavero terminos tuos,
nullus insidiabitur terre tue, ascendente et apparente te15 in conspectu Domini Dei tui ter in anno.
15 et apparente – te] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 34,25 

Non immolabis
super fermento
sanguinem hostie tue16,
16 tue] mee Weber
neque residebit mane de victimis17
17 victimis] victima Weber
sollemnitatis Phase.
Numérotation du verset Ex. 34,26 

Primitias frugum terre tue offeres
in domo18
18 domo] domum Weber
Domini Dei tui. Non coques
hedum in lacte matris sue.
Numérotation du verset Ex. 34,27 

dixitque Dominus ad Moysen: Scribe tibi verba hec,
quibus et tecum et cum Israel pepigi fedus.
Numérotation du verset Ex. 34,28 

Fuit19 ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes:
19 Fuit] fecit Weber
panem
non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba federis decem.
Numérotation du verset Ex. 34,29 

cumque descendisset20 de monte Sinai tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua
20 descendisset] descenderet Moyses Weber
ex consortio sermonis Domini21.
21 Domini] Dei Weber
Numérotation du verset Ex. 34,30 

Videntes autem Aaron et filii Israel cornutam Moysi faciem
timuerunt prope accedere.
Numérotation du verset Ex. 34,31 

Vocatique ab eo reversi sunt tam Aaron quam principes synagoge. Et postquam locutus est ad eos22
22 ad eos Rusch Clementina cum hebr. LXX] om. Ω cett. Weber
Numérotation du verset Ex. 34,32 

venerunt ad eum etiam omnes filii Israel. Quibus precepit cuncta que audierat a Domino in monte Sinai.
Numérotation du verset Ex. 34,33 

Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam.
Numérotation du verset Ex. 34,34 

Quod ingressus ad Dominum et loquens cum eo, auferebat donec exiret
et tunc loquebatur
ad filios Israel omnia que sibi fuerant imperata.
Numérotation du verset Ex. 34,35 

qui videbant faciem egredientis Moysi cornutam esse23, sed operiebat ille rursum24 faciem suam si quando loquebatur ad eos.
23 cornutam esse] inv. Weber |
24 ille rursum] inv. Weber (rursus) |

Capitulum 34

Numérotation du verset Ex. 34,1 
marg.| {o} Ac deinceps precide, etc. Instar priorum] quia novum Testamentum a veteri non discrepat, sed est quasi rota in medio rote. Ez. 1.d.
marg.| {p} Et scribam] Ier. 31.f.a Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam.
a Ier. 31, 33.
marg.| {q} Quas fregisti] 32.d. Fractio tabularum, abolitio est ceremoniarum. Has fregit Moyses, id est Christus, quando leprosum tetigit. Lc. 5.c. Et quando discipuli vellebant spicas in Sabbato. Mt. 12.a. Et quando precepit languenti, ut tolleret grabatum. Io. 5.b.
marg.| {r} Ut ascendas statim] Argumentum est, quod bonum opus via est ad spiritualem intelligentiam. Is. 7.b. Si non credideritis, non intelligetis. Prv. 16.a. Hominis est animam preparare, et Domini est gubernare linguam. BERNARDUS Lingua anime devotio.
marg.| {s} Boves quoque, et oves] sup. 19.b. Bos, qui tetigerit, etc. Et Lc. 9.g. Nemo mittens manum ad arat. etc.
marg.| {t} Quo transeunte] id est nube transeunte, in qua ipse loquebatur.
marg.| {u} Ait] orans.
marg.| {x} In millia] Finitum pro infinito, id est in omnes, non tamen in omnibus.
marg.| {y} Iniquitatem] in proximum.
marg.| {z} Scelera] in Deum.
marg.| {z} Peccata] in teipsum. Ps. 105. Peccavimus cum patribus nostris. ad Tit. 2.d. Sobrie, et iuste, et pie vivamus in {1. 99va} hoc seculo : Sobrie, quod ad nos, per temperantiam ; iuste quoad proximum, per iustitiam ; pie, quoad Deum, per prudentiam.
marg.| {a} Apud te] id est tui comparatione. Is. 64.b. Universe iustitie nostre, etc. Iob. 4.d. Numquid homo Dei comparatione iustificabitur, etc.
marg.| {b} Per se] sed per te. Is. 43.d. Ego sum, ego sum ipse, qui deleo iniquitatem, etc.
marg.| {c} Patrum filiis] Contra : Dt. 24.c. Non occidentur patres pro filiis, etc. Ez. 17.e. Filius non portabit, etc. Ad hoc dicit GREGORIUS Dominus reddit iniquitatem patrum in filiis, quia cum per Baptismum ab originali culpa lavamur, non iam parentum culpas, sed quas nos ipsi committimus habemus. Aliter etiam solvit, ut hoc de pena temporali, illud de eterna intelligatur.
marg.| {d} Ego inibo pactum] vobiscum, scilicet si obedieris.
marg.| {e} Que numquam] etc. <GLOSSA> INTERLINEARIS dicit de die iudicii ad litteram accipiendum est. Sed salva illa Interlineari, potest intelligi de signis, que fecit tempore Iosue, quando in septimo circuitu corruerunt muri Iericho, Iosue 6.c. Et de statione solis : Ibid. 10.c. De divisione Iordanis : Ibidem. 3.c.
marg.| {f} Ego ipse eiiciam] Argumentum, quod Dominus per se, et immediate peccata dimittit. Is. 43.d. Ego sum, ego sum ipse, qui deleo iniquitates propter me, et sic prior est peccati remissio, quam gratie infusio.
marg.| {g} Zelotes] Zelo maritali diligens sponsam, ne fornicetur.
marg.| {h} De immolatis] in honorem idoli, cui fuerant immolata.
marg.| {i} Fornicari faciant] sicut fecerunt Salomonem. 3Rg. 11.a. ubi dicitur : Cumque iam esset Salomon senex, depravatum est cor eius, etc. Unde Eccl. 47.c. Inclinasti femora tua, etc.
marg.| {k} Sicut precepi tibi] Supra 23.b.
marg.| {l} Messis novorum] id est in Aprili, quando novi manipuli spicarum offerebantur.
marg.| {m} Mense enim verni temporis] Aprili scilicet.
marg.| {n} Cessabis arare] cum prohibet hoc valde necessarium, patet, quod omnia opera prohibet : Unde GLOSSA hic AUGUSTINUS
marg.| {1. 99vb} {o} Solennitatem hebdomadarum] Que dicitur solennitas hebdomadarum, quia septem hebdomade computantur a Pascha usque ad Pentecosten : Lv. 23.c.
marg.| {p} Facies tibi] id est celebrabis, sicut tibi preceptum est, supra 23.b.
marg.| {q} Cuncta conduntur] in autumno.
marg.| {r} Tulero] id est abstulero.
marg.| {s} Et apparente in conspectu Domini] quia Dominus confortavit seras portarum tuarum,
marg.| {o} tu Hierusalem.
marg.| {t} Super fermento] id est cum fermento.
marg.| {u} Primitias offeres] similiter et consummationem, quia ipse est, α et ῶ Apc. 1.c. Et ideo primitie, et decime dantur ei.
marg.| {x} Scribe tibi verba hec] Contrarium dicitur supra eodem 34.a. ibi : Precide tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas. Et dicitur etiam Dt. 10.a. quod Dominus scripsit. Solutio : Potest dici, quod auctoritas scribendi fuit in Domino, sed ministerium fuit in Moyse. Vel potest dici probabilius, quod Dominus ipse, vel Angelus, in quo Dominus loquebatur scripsit decem precepta in tabulas, et scriptas dedit Moysi. Quod autem dicitur infra d. Scripsit Moyses in tabulis decem verba federis, exponitur, id est scripta recepit. Vel forte scripsit, et Dominus dictavit, quasi magister, Et hoc videtur velle, quod dicitur hic, scribe : Priores vero, quas fregit Moyses, scripserat ipse Dominus : Hoc innuit hic ultima Glossa Augustini Et scripsit Moyses, etc.
marg.| {y} Pepigi fedus] supra 24.b.
marg.| {z} Cornuta esset facies] id est radii miri splendoris ferebantur de facie eius, qui reverberabant oculos intuentium, quos Apostolus appellat gloriam vultus Moysi. 2Cor. 3.b. Simile, quando Dominus fecit corrigiam de restibus : Io. 2.c.
marg.| {z} Reversi sunt] Retro abierunt fugientes eum cum vocaret eos.
marg.| {1.100ra} a Impletisque sermonibus] id est dum compleret sermones ad populum, id est quando volebat populo loqui, ponebat velamen super faciem suam.
marg.| Misericordia.
-relaxationis : hec omnibus. Ps. 108. “Misericordiam et iudicium cantabo”. Etb : “Misericordias Domini in eternum cantabo”.
-liberans : hec non omnibus. Iac. 2.c. Iudicium sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam.
b Ps. 88, 2.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ex. Capitulum 34), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=04&chapitre=04_34)

Notes :