Hugo de Sancto Caro

Capitulum 9

Numérotation du verset Ex. 9,1 

Dixit autem Dominus ad Moysen ingredere ad pharaonem et loquere ad eum hec dicit Dominus Deus Hebreorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi
Numérotation du verset Ex. 9,2 

quod si adhuc renuis et retines eos
Numérotation du verset Ex. 9,3 

ecce manus mea erit super agros tuos et super equos et asinos1 camelos et boves et oves pestis valde gravis
1 asinos] + et Weber
Numérotation du verset Ex. 9,4 

et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israel et possessiones Egyptiorum ut nihil omnino pereat2 ex his que pertinent ad filios Israel
2 pereat] intereat Weber
Numérotation du verset Ex. 9,5 

constituitque Dominus tempus dicens cras faciet Dominus verbum istud in terra.
Numérotation du verset Ex. 9,6 

Fecitque3 Dominus verbum hoc altero die mortuaque sunt omnia animantia Egyptiorum
3 Fecitque] Fecit ergo Weber
de animalibus vero filiorum Israel
nihil omnino periit
Numérotation du verset Ex. 9,7 

et misit pharao ad videndum nec erat quicquam mortuum de his que possidebat Israel ingravatumque est cor pharaonis et non dimisit populum
Numérotation du verset Ex. 9,8 

et dixit Dominus ad Moysen et Aaron tollite plenas manus cineris de camino et spargat illud Moyses in celum coram pharaone4
4 Pharaone] Pharao Weber
Numérotation du verset Ex. 9,9 

sitque pulvis super omnem terram Egypti erunt enim in hominibus et5 iumentis ulcera6
5 et] +in Weber |
6 ulcera] vulnera Weber |
et vesice turgentes
in universa terra Egypti
Numérotation du verset Ex. 9,10 

tuleruntque cinerem de camino et steterunt contra pharao et sparsit illud Moyses
in celum factaque sunt vulnera vesicarum turgentium in hominibus
et in iumentis
Numérotation du verset Ex. 9,11 

nec poterant malefici stare coram Moysen propter vulnera que in illis erant et in omni terra Egypti
Numérotation du verset Ex. 9,12 

induravitque Dominus cor pharaonis et non audivit eos sicut locutus est Dominus ad Moysen
Numérotation du verset Ex. 9,13 

dixit7 Dominus ad Moysen mane consurge et sta coram pharaone8 et dices ad eum hec dicit Dominus Deus Hebreorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi
7 dixit] + quoque Weber |
8 Pharaone] Pharao Weber |
Numérotation du verset Ex. 9,14 

quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum super omnes9 servos tuos et super populum tuum ut scias quod non sit similis mei in omni terra.
9 omnes] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 9,15 

Nunc enim extendens manum percutiam te et populum tuum peste peribisque de terra.
Numérotation du verset Ex. 9,16 

Idcirco autem posui te ut ostendam
in te fortitudinem meam et narretur nomen meum in omni terra
Numérotation du verset Ex. 9,17 

adhuc
retines populum meum et non vis eum dimittere
Numérotation du verset Ex. 9,18 

en pluam cras hac ipsa hora10 grandinem multam
10 cras - hac ipsa hora] inv. Weber
nimis qualis non fuit in Egypto a die qua fundata est usque in presens tempus
Numérotation du verset Ex. 9,19 

mitte ergo iam nunc et congrega iumenta tua et omnia que habes in agro homines enim et iumenta et universa que inventa fuerint foris
nec congregata de agris
cecideritque super ea grando
morientur
Numérotation du verset Ex. 9,20 

qui timuit verbum Dei11
11 Dei] Domini Weber
de servis pharaonis12 fecit confugere servos suos et iumenta in domos
12 Pharaonis] Pharao Weber
Numérotation du verset Ex. 9,21 

qui autem neglexit sermonem Domini dimisit servos suos et iumenta in agris
Numérotation du verset Ex. 9,22 

et dixit Dominus ad Moysen extende manum tuam in celum
ut fiat grando
in universa terra Egypti super homines et super iumenta et super omnem herbam agri in terra Egypti
Numérotation du verset Ex. 9,23 

extenditque Moyses virgam in celum et Dominus dedit tonitrua
et grandinem
ac discurrentia fulgura
super terram pluitque Dominus grandinem super terram Egypti
Numérotation du verset Ex. 9,24 

et grando et ignis
immixta pariter ferebantur tanteque fuit magnitudinis quanta ante numquam apparuit in universa terra Egypti ex quo gens illa condita est
Numérotation du verset Ex. 9,25 

et percussit grando in omni terra Egypti cuncta que fuerunt in agris ab homine usque ad iumentum cunctam herbam agri percussit grando et omne lignum regionis confregit
Numérotation du verset Ex. 9,26 

tantumque13 in terra Gessen ubi erant filii Israel grando non cecidit
13 tantumque] tantum Weber
Numérotation du verset Ex. 9,27 

misitque pharao et vocavit Moysen et Aaron dicens ad eos peccavi etiam nunc Dominus iustus et14 ego et populus meus impii
14 et] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 9,28 

orate Dominum et desinant tonitrua Dei et grando ut dimittam vos et nequaquam hic ultra maneatis
Numérotation du verset Ex. 9,29 

ait Moyses cum egressus fuero de urbe extendam palmas meas ad Dominum et cessabunt tonitrua et grando non erit ut scias quia Domini est terra
Numérotation du verset Ex. 9,30 

novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum
Numérotation du verset Ex. 9,31 

linum ergo et hordeum lesum est eo quod hordeum esset virens et linum iam folliculos germinaret
Numérotation du verset Ex. 9,32 

triticum autem et far non sunt lesa quia serotina erant.
Numérotation du verset Ex. 9,33 

Egressus15 Moyses a pharaone et ex urbe extendit16
15 Egressus] egressusque Weber |
16 extendit] tetendit Weber |
manus suas17 ad Dominum et cessaverunt tonitrua et grando nec ultra stillavit pluvia et grando18 super terram.
17 suas] om. Weber |
18 et grando] om. Weber |
Numérotation du verset Ex. 9,34 

Videns autem pharao quod cessaret19 pluvia et grando et tonitrua auxit peccatum
19 cessaret] cessasset Weber
Numérotation du verset Ex. 9,35 

et ingravatum est cor eius et servorum illius et induratum est20 nimis nec dimisit filios Israel sicut preceperat Dominus per manum Moysi
20 est] om. Weber

Capitulum 9

Numérotation du verset Ex. 9,1 
marg.| Dixit autem Dominus ad Moysen] etc. {g}   Loquere ad eum] Non cessat medicus medicinam proponere, instat opportune, importune, sicut docet Apostolus, 2Tim.4.a. Ier. 7.c. Locutus sum ad vos mane consurgens.
marg.| {h} Ecce manus mea super agros] Ex hoc videtur, quod hac peste perierunt non solum iumenta, sed etiam fructus agrorum, sicut in plaga grandinis, que sequitur.
marg.| {i} Inter possessiones] Per hoc etiam quod dicit, inter possessiones, et non inter pecora, videtur etiam, quod et fructus hac plaga perierunt.
marg.| {k} Verbum istud] id est rem verbi istius. Et hic notatur patientia Domini, non enim penam repente infert, licet aliquando repente comminetur. Unde Ier. 38.a. Repente loquar adversus gentem, etc.
marg.| {l} Mortuaque sunt omnia] etc. scilicet que erant in domibus, quia que in pascuis erant, postea per grandinem perierunt. Vel forte sine determinatione omnia mortua sunt tunc, quia sine magno intervallo temporis non sunt facta hec, et potuerunt aliunde habere animalia. Pro hac etiam dicit IOSEPHUS, quia bestiis multigenis, quorum aspectibus nullus occurrit, Dominus Egyptum implevit, quibus et ipsi consumebantur, et terra agricolis nudabatur. Et iuste fecit hec Dominus, quia ipsi bestias colebant : et ideo per bestias puniuntur. Unde Sap. 11.c. habetur : Errantes colebant multos serpentes, etc. Et sequitur : Ut scirent, quia per que peccat quis, etc. Hic dicit Magister in Historiis a , quod forte per quinquennium, vel eo amplius facte sunt omnes plage. Quod stare non potest, quia sup. 7.b. dictum est, quod Moyses octoginta annorum erat, quando stetit {1. 81ra} ante Pharaonem. Et quadraginta annis fuit in deserto, iuxta illud, Quadraginta anni proximus fui generationi, etc. Et centum viginti annorum erat tantum, quando mortuus est, ut dicitur Dt. 34.c. Unde necesse est, quod infra unum annum facte fuerint omnes plage. Forte Magister non apposuit notulam illam.
a ¶Fons : Petrus Comestor , Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1053-1644.
marg.| {a} Spargat Moyses] Querit AUGUSTINUS, quare percusserit Aaron aquam virga, et orte sunt rane, et Moyses cinerem sparsit in celum, et create sunt vesice. Et solvit, Quia Aaron datus est ad populum instruendum, et ideo terram, et aquam, que deorsum sunt, percussit, et in illis signa fecit. Moyses vero erat quasi mediator inter ipsum, et Deum in his, que ad Deum pertinent, et ideo pulverem iubetur aspergere in celum.
marg.| {b} Quia in hac vice mittam] Hoc videtur falsum, quia in hac vice non misit Dominus, nisi unam plagam grandinis. Solutio. Non intelligitur hoc de proxima vice, quando grandinem pluit Dominus, sed de tempore, quo flagellatus est Pharao. Et est sensus, quasi dicat, Plagis preteritis non es emendatus
marg.| {o} Pharao, ab hac vice non parcam tibi, nec populo tuo, sed omnes plagas, quas proposui, immittam tibi, et populo tuo. Vel potest dici, quod hec dictio, omnes, non est ibi nota universitatis, sed perfectionis, sicut ibi : Omnis sapientia a Domino Deo est, id est perfecta. Item Sir. 25. capitulo Omnis plaga, plaga cordis, id est plaga cordis perfecta plaga est. Dicit igitur : In hac vice omnes plagas, id est perfectas immitti, quia hac vice homines mortui sunt, quod non prius.
marg.| {c} Meas] Specialiter dicit meas plagas quasi celestes, alias quasi terrestres.
marg.| {d} Super cor tuum] durum, et congelatum. Unde et ei plage congruit plaga grandinis.
marg.| {f} Idcirco autem posui te] ANDREAS dicit quod ad similitudinem iuvenum loquitur Dominus, qui ponunt in {1. 81rb} medio magnum lapidem, ut experiantur, et ostendant ibi vires suas. Ita Dominus posuit Pharaonem, ut in eo virtus, et fortitudo Domini omnibus ostenderetur, sicut legitur de Hierusalem. Zacharie 12.a. Ecce pono Hierusalem quasi lapidem oneris in cunctis populis, Vel ut dicit AUGUSTINUS, hoc dicit, non quia ad perferendas penas aliquem fecerit Dominus, sed malos patienter sustinet quousque scit oportere non ignaviter, sed ad admonitionem, et exercitationem bonorum, et nominis Domini manifestationem. Est igitur sensus : Idcirco posui te, id est servavi patiendo, scilicet cum meruisses puniri prius, ut tibi obstinato in malitia tua voluntarie ostenderetur, per signa facta, mea virtus, et fortitudo. Unde Apostolus Rm. 9.d. In hoc ipsum excitavi te, non emolliendo, sed ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuncietur nomen meum in universa terra.
marg.| {e} Nunc enim extendens manum] quasi magis elevans ad maiorem ictum infligendum.
marg.| {g} Cras hac ipsa hora] mane   [congrega iumenta tua] Ecce quanta benignitas Domini, quia flagellando, suis adversariis consulere non desinit. Unde Habacuc. 3.a. Cum iratus fueris, misericordie recordaberis. Et Iob. 42.b. Cum exprobrarent amici, Iob consuluit eis qualiter peccatum eorum curari posset, dicens eis : Sumite vobis septem arietes, et septem tauros, et ite ad servum meum Iob, et offerte pro vobis holocausta : Iob autem servus meus orabit pro vobis : Faciem eius suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia, etc.
marg.| {h} Discurrentia fulgura] in diversas partes, ut nihil evadere possit. Est autem triplex genus fulguris. Quoddam findit, quoddam fetet, quoddam urit.
marg.| {i} Peccavi] coacta est confessio.
marg.| {1. 81va} a Serotina] id est tardiora. Sed aliqui exponunt : Serotina erant, id est iam ad maturitatem pervenientia, induruerant, unde fortius vim grandinis ferre poterant : Sed insolitum est, quod frumenta ante hordea maturescant. Farque est genus grani, frumento grossius.
marg.| {b} Egressusque] ut oraret, scilicet pro eo.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ex. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 17/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=04&chapitre=04_9)

Notes :