Hugo de Sancto Caro

<04.1> In postilla super Exodum prologus

Numérotation du verset Ex. Prol.1,1 
prol.| {1.75ra} Erunt quinque civitates in terra Egypti, loquentes lingua Chananea, Is. 29.c. Quinque civitates, quinque libri Moysi sunt, qui et civitates ad habitandum, et panes ad reficiendum dicuntur. Mt. 14.b. Et lapides de torrente, ad Goliam interficiendum. 1Rg. 17.e. Et quinque porticus piscine probatice, ad egros continendum. Io. 5.a. Et quinque verba Apostoli, que vult loqui in Ecclesia Dei, 1Cor. 14.d. In his civitatibus habitant Sancti, quorum voluntas in lege Domini, et in lege eius meditantur die, ac nocte. Unde Ct. 5.c. Oculi eius super rivos aquarum. De his civitatibus dicitur in Ps. 68. Et edificabuntur civitates Iude. Corruerant enim he civitates per traditiones Phariseorum, nec erat, qui habitaret in eis. Unde Ez. 36.g. In die illa, cum mundavero vos ab omnibus inquinamentis vestris, et habitare fecero urbes, et instauravero ruinosa, etc. Unde Am. ult. d. Convertam captivitatem populi mei Israel, etc.
Numérotation du verset Ex. Prol.1,2 
prol.| Destructores quidem legis fuerunt Pharisei. Is. 49.e. Venerunt structores tui destruentes te, etc. Primus autem reedificator fuit Dominus ipse, Mt. 5.b. Non veni solvere legem, sed adimplere. Unde Act. 1.a. Cepit Iesus facere, et docere. Ille quippe legem implet, qui prius facit, quod postea docet, et reedificat legem, destructores eius arguendo, Mt. 15.a. Irritum fecistis, etc. Io. 7.c. Nonne Moyses dedit vobis legem, etc.
Numérotation du verset Ex. Prol.1,3 
prol.| Secundi reedificatores fuerunt Apostoli, Rm. 3.d. Legem ergo destruimus per fidem ? Absit : Sed legem statuimus.
Numérotation du verset Ex. Prol.1,4 
prol.| Tertii reedificatores fuerunt Sancti expositores : AUGUSTINUS, GREGORIUS, HIERONYMUS, Hilarius, Isidorus, Origenes , Hesychius, Rabanus, HAIMO, Radulphus , Beda, Dionysius, Hippolytus, Damascenus, Chrysostomus, Ambrosius, et multi alii, unusquisque offerens in tabernaculum Domini pro sue modulo facultatis. He igitur civitates Iude, id est lex data Iudeis in terra Egypti, id est apud gentes lingua loquuntur Chananea, spiritualiter intellecta. Inter has civitates, una est, que vocatur civitas Solis, que specialiter, et proprie comparatur Exodo, qui inter quinque libros Moysi (ut dicit Rabanus) excellentiam obtinet, et primatum. Ibi enim omnia sacramenta, quibus Ecclesia Dei instituitur, figuraliter exprimuntur.
Numérotation du verset Ex. Prol.1,5 
prol.| Et bene dicitur civitas Solis : Ibi enim effectus duplex veri Solis exprimitur : Nam filios Israel de fornace ferrea Egypti liberatos per ipsum, ostendit, et eisdem, dum essent in tenebris Egypti positi, clare illuxit. Unde infra 10.f. Ubicumque habitabant filii Israel, lux erat. In hac igitur civitate Solis, Christi, et Ecclesie plenius, et lucidius mysteria continentur.
Numérotation du verset Ex. Prol.1,6 
prol.| Per corporalem enim exitum de Egypto, intelligitur spiritualis exitus de peccato. Per agni immolationem, et populi liberationem, Christi passio, et nostra redemptio. Per mare rubrum, et Pharaonis exercitus submersionem, baptismus, et remissio peccatorum. Per manna de celo datum, altaris exprimitur sacramentum. Per aquam de petra manantem, doctrina Christi, Ecclesie sordes lavans. In monte dantur precepta, atque iudicia, ut divinis subiiciamur disciplinis. Tabernaculum, et vasa eius instituuntur : cultus, et sacrificia imperantur, quibus ornatus Ecclesie, et spiritualia sacrificia significantur. Mystica unctio, et thus, et thymiama conficiuntur, quibus sanctificatio spiritus, et orationis odoramenta commendantur. Aaron et eius filii sacris vestibus induuntur, Evangelici Sacerdotes, donis, et virtutibus adornantur. Per hec satis patet continentia totius libri.
Numérotation du verset Ex. Prol.1,7 
prol.| Ordo vero manifestus : Congrue enim tam historice quam allegorice, post Genesim ponitur immediate, quia in fine Genesis actum est de ingressu filiorum Israel in Egyptum, in principio huius libri agitur de egressu. Item in Genesi actum est de carnali generatione, per quam omnes nascimur filii ire, {1.75rb} in hoc libro agitur de spirituali regeneratione, per quam renascimur filii gratie, que in maris transitu figuratur. Scriptus est enim liber intus, et foris, sicut et alii libri veteris testamenti. Legitur enim ita, quod tabernaculum in duas partes distinctum est, per quod Ecclesia figuratur : Cuius prior pars intelligitur synagoga, posterior Ecclesia presens. Fecit autem Moyses operimentum tabernaculi, decem cortinarum, quatuor pretiosis coloribus contextarum, quarum quinque erant complexe ad invicem quasi una continua, et priorem partem tabernaculi operiebant : alie quinque similiter coherentes, posteriorem partem tegebant.
Numérotation du verset Ex. Prol.1,8 
prol.| Cortine iste, quinque libros Moysi significant, que dicuntur fuisse quinque, et quinque, non quia decem, sed quia eisdem quinque libris, alio modo texta est prior pars Ecclesie, alio modo posterior. Litterali namque intelligentia textus fuit Iudaicus populus, Evangelicus vero spirituali intelligentia eorum librorum se contegi gloriatur. Ille sub umbra littere, iste sub umbra spiritualis intelligentie requiescit. Ille folia carpit, iste fructus comedit spirituales. Pulchre autem per quinque cortinas, quinque intelliguntur libri Moysi, quia sunt quasi una cortina, id est una historia continua, quinque voluminibus distincta, quod ab Esdra, qui Bibliam reparavit, causa tollendi fastidii dicitur esse factum.
Numérotation du verset Ex. Prol.1,9 
prol.| Quatuor colores cuiuslibet cortinarum, significant quatuor, de quibus quilibet quinque librorum Moysi principaliter agit. In libro namque Genesis, qui est quasi prima cortina, agitur principaliter quasi de quatuor, scilicet mundi creatione, cataclysmo, caractere circumcisionis, quo Deus populum suum quasi gregem a grege distinxit, deinde de ingressu filiorum Israel in Egyptum : Ecce prima cortina cum coloribus suis quatuor. Secunda cortina est liber Exodi, quem pre manibus habemus. Quatuor colores eius sunt quatuor, de quibus principaliter agit, scilicet de egressu filiorum Israel de Egypto, et de transitu maris rubri, de datione legis, de constitutione tabernaculi, de vestibus Sacerdotum.
Numérotation du verset Ex. Prol.1,10 
prol.| Patet ergo, quod materia huius libri duplex est : Litteralis et spiritualis. Litteralis, sunt quatuor pretaxata ad litteram intellecta. Spiritualis vero materia, littera spiritualiter intellecta.
Numérotation du verset Ex. Prol.1,11 
prol.| Intentio litteralis est, eadem quatuor per ordinem enarrare : Spiritualis vero ad egressum de mundo, et ad constitutionem Ecclesie invitare. Finis primus, spiritualis horum intelligentia, ulterior vero finis, per hec spiritualiter intellecta ad eternam gloriam anhelare.
Numérotation du verset Ex. Prol.1,12 
prol.| Auctor, Moyses famulus Dei, hominum mansuetissimus, cui Deus facie ad faciem loquebatur.
Numérotation du verset Ex. Prol.1,13 
prol.| Modus agendi hic est : Primo breviter tangit de introitu filiorum Israel in Egyptum, et eorum multitudine. Deinde narrat, quomodo surrexit novus rex in Egypto, unde secuta est afflictio Hebreorum. Quamdiu enim fuerunt reges Egypti de progenie illius, qui Ioseph sublimavit, propitii fuerunt Hebreis. Sed postquam translatum est regnum ad progeniem alienam, ceperunt affligere eos. Postea prosequitur afflictionem Hebreorum, et de signis factis a Deo. Postea prosequitur de Phase, et de exitu de Egypto. Deinde de transitu maris rubri, et submersione Pharaonis, et exercitus eius. Deinde prosequitur progressum filiorum Israel per desertum usque ad montem Sina. Postea agit de datione legis. Deinde de constructione tabernaculi, et vestibus Sacerdotum. Et tandem terminatur in tabernaculi erectione.
Numérotation du verset Ex. Prol.1,1 
prol.| Titulus talis est : Incipit Exodus. Vocatur enim Grece Exodus : Latine exitus, sive itinerarius. Odos enim interpretatur iter, sive via, Hebraice Elle Smoth, id est hec sunt nomina. Et sortitur nomen a principio sue narrationis, sicut et ceteri libri Hebreorum, qui omnes libros suos a principio denominant.
Explicit Prologus.


Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ex. In postilla super Exodum prologus), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=04&chapitre=04_Prol.1)

Notes :