Capitulum 25
Numérotation du verset
Lv. 25,1
Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai dicens:
Numérotation du verset
Lv. 25,2
Loquere filiis Israel et dices ad eos quando ingressi fueritis terram
quam ego dabo vobis,
sabbatizetis1 sabbatum Domini
1 sabbatizetis] sabbatizet
Weber
Numérotation du verset
Lv. 25,3
sex annis
seres
agrum tuum
et sex annis putabis vineam tuam
colligesque fructus eius
Numérotation du verset
Lv. 25,4
septimo2 anno
2 septimo] + autem
Weber
sabbatum erit terre requietionis Domini
agrum
non seres et vineam
non putabis
Numérotation du verset
Lv. 25,5
que sponte gignet3 humus non metes
3 ginget] gingit
Weber
et uvas primitiarum tuarum
non colliges quasi vindemiam annus enim requietionis terre est
Numérotation du verset
Lv. 25,6
sed erunt vobis in cibum tibi et servo tuo ancille et mercennario tuo
et advene qui peregrinantur apud te
Numérotation du verset
Lv. 25,7
iumentis
et pecoribus tuis4
4 et pecoribus – tuis]
inv. Weber
omnia que nascantur5 prebebunt cibum
5 nascantur] nascuntur
Weber
Numérotation du verset
Lv. 25,8
numerabis quoque tibi septem hebdomadas6
6 hebdomadas] hebdomades
Weber
annorum id est septies septem7 que simul faciunt quadraginta novem annos8
7 septies septem]
inv. Weber
|
8 quadraginta novem – annos]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
Lv. 25,9
et clanges bucina mense septimo decima die mensis
propitiationis tempore in universa terra vestra
Numérotation du verset
Lv. 25,10
sanctificabisque annum quinquagesimum
et vocabis remissionem
cunctis habitatoribus
terre vestre9
9 vestre] tue
Weber
ipse est enim iubileus
revertetur homo ad possessionem suam
et unusquisque rediet ad familiam suam10 pristinam
10 suam]
om. Weber
Numérotation du verset
Lv. 25,11
quia iubileus est et quinquagesimus annus non seretis
neque metetis sponte
in agro nascentia et primitias vindemie non colligetis
Numérotation du verset
Lv. 25,12
ob sanctificationem iubilei sed statim ablata comedetis
Numérotation du verset
Lv. 25,13
anno iubilei redient omnes
ad possessiones suas
Numérotation du verset
Lv. 25,14
quando vendes
quippiam
civi tuo
vel emes
ab eo ne contristes fratrem tuum
sed iuxta numerum annorum iubilei
emes ab eo
Numérotation du verset
Lv. 25,15
et iuxta supputationem frugum
vendet tibi
Numérotation du verset
Lv. 25,16
quanto plures11 anni remanserint post iubileum tanto crescet et pretium et quanto minus temporis numeraveris tanto minus
11 plures] plus
Weber
emptori12
12 minus emptori] minoris et
Weber
constabit tempus enim frugum vendet tibi
Numérotation du verset
Lv. 25,17
nolite affligere
contribules vestros sed timeat unusquisque Deum suum
quia ego Dominus Deus vester
Numérotation du verset
Lv. 25,18
facite precepta mea et iudicia custodite
et implete ea ut habitare possitis in terra
absque ullo pavore
Numérotation du verset
Lv. 25,19
et gignat vobis humus fructus suos
quibus vescamini usque ad saturitatem
nullius
impetum formidantes
Numérotation du verset
Lv. 25,20
quod si dixeritis quid comedemus anno septimo
si non seruerimus neque collegerimus fruges nostras,
Numérotation du verset
Lv. 25,21
dabo benedictionem meam vobis anno sexto
et faciet
fructus trium annorum
Numérotation du verset
Lv. 25,22
seretisque anno octavo et comedetis fruges veteres13 usque ad nonum annum donec nova nascantur edetis vetera
13 feuges veteres]
inv. Weber
Numérotation du verset
Lv. 25,23
terra quoque non vendetur14 in perpetuum quia mea est
14 vendetur] veniet
Weber
et vos advene
et coloni
mei
estis
Numérotation du verset
Lv. 25,24
unde cuncta regio possessionis vestre sub redemptionis conditione vendetur
Numérotation du verset
Lv. 25,25
si attenuatus
frater tuus
vendiderit
possessiunculam
suam et voluerit propinquus eius
potest redimere quod ille vendiderat
Numérotation du verset
Lv. 25,26
si15 autem non habuerit proximum
15 si] sin
Weber
et ipse pretium
ad redimendum potuerit invenire
Numérotation du verset
Lv. 25,27
computabuntur fructus
ex eo tempore quo vendidit
et quod reliquum est
reddat16 emptori
16 reddat] reddet
Weber
sicque recipiet possessionem suam
Numérotation du verset
Lv. 25,28
quod si non invenerit manus
eius ut reddat pretium
habebit emptor
quod emerat
usque ad annum iubileum
in ipso enim omnis venditio redibit17 ad dominum et18 possessorem pristinum
17 redibit] redit
Weber
|
18 et] + ad
Weber
|
Numérotation du verset
Lv. 25,29
qui vendiderit domum suam19
19 suam]
om. Weber
intra muros urbis20
20 muros urbis]
inv. Weber
habebit licentiam redimendi donec unus annus impleatur21
21 annus impleatur]
inv. Weber
Numérotation du verset
Lv. 25,30
si non redemerit
et anni circulus fuerit evolutus emptor
possidebit eam et posteri eius
in perpetuum et redimi non poterit etiam in iubileo
Numérotation du verset
Lv. 25,31
sin autem in villa fuerit domus
que muros
non habet agrorum iure vendetur
sin autem22 redempta non fuerit
22 sin autem] si ante
Weber
in iubileo revertetur ad dominum
Numérotation du verset
Lv. 25,32
edes
Levitarum
que in urbibus sunt semper possunt redimi
Numérotation du verset
Lv. 25,33
si redempte non fuerint in iubileo revertentur ad dominos quia domus urbium Levitarum23 sunt pro possessionibus24
23 levitarum] leviticarum
Weber
|
24 sunt – pro possessionibus]
inv. Weber
|
inter filios Israel
Numérotation du verset
Lv. 25,34
suburbana autem eorum
non veneant25 quia possessio sempiterna est
25 veneant] venient
Weber
Numérotation du verset
Lv. 25,35
si attenuatus fuerit frater tuus
et infirmus manu
et susceperis eum quasi advenam
et peregrinum
et vixerit tecum
Numérotation du verset
Lv. 25,36
ne accipias ab eo
usuras26 nec amplius quam dedisti
26 ab eo - usuras]
inv. Weber
time Deum tuum
ut vivere possit frater tuus apud te
Numérotation du verset
Lv. 25,37
pecuniam tuam non dabis ei ad usuram et frugum superabundantiam non exiges
Numérotation du verset
Lv. 25,38
ego Dominus Deus vester
qui eduxi vos de terra Egypti ut darem vobis terram Chanaan et essem Deus vester27
27 Deus vester]
inv. Weber
Numérotation du verset
Lv. 25,39
si paupertate
compulsus vendiderit se tibi
frater tuus,
non eum opprimes
servitute famulorum
Numérotation du verset
Lv. 25,40
sed quasi mercennarius et colonus erit
usque ad annum iubileum operabitur apud te
Numérotation du verset
Lv. 25,41
et postea egredietur cum liberis suis
et revertetur ad cognationem
et ad possessionem patrum suorum
Numérotation du verset
Lv. 25,42
mei enim servi sunt et ego eduxi eos de terra Egypti
non veneant28 conditione servorum
28 veneant] venient
Weber
Numérotation du verset
Lv. 25,43
ne affligas eum
per potentiam
sed metuito Deum tuum
Numérotation du verset
Lv. 25,44
servus et ancilla sint vobis de nationibus
que in circuitu vestro sunt
Numérotation du verset
Lv. 25,45
et de advenis qui peregrinantur apud vos
vel qui ex his nati fuerint in terra vestra
hos habebitis famulos
Numérotation du verset
Lv. 25,46
et hereditario iure transmittetis ad posteros
ac possidebitis in eternum.
Fratres autem vestros
filios Israel ne opprimatis per potentiam
Numérotation du verset
Lv. 25,47
si invaluerit apud vos manus
advene atque peregrini et attenuatus
frater tuus
vendiderit
se
ei aut cuiquam de stirpe eius.
Numérotation du verset
Lv. 25,48
Post venditionem potest redimi qui voluerit, ex fratribus suis
redimat29 eum
29 redimat] redimet
Weber
Numérotation du verset
Lv. 25,49
et patruus et patruelis
et consanguineus
et affinis
sin autem et ipse potuerit redimat30 se
30 redimat] redimet
Weber
Numérotation du verset
Lv. 25,50
supputatis dumtaxat annis a tempore
venditionis sue usque ad annum iubileum
et pecunia qua venditus fuerat iuxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata
Numérotation du verset
Lv. 25,51
si plures fuerint anni qui remanent usque ad iubileum
secundum hos reddet et pretium
Numérotation du verset
Lv. 25,52
si pauci
ponet rationem cum eo iuxta annorum numerum et reddet emptori quod reliquum est annorum
Numérotation du verset
Lv. 25,53
quibus ante servivit mercedibus imputatis
non affliget eum violenter in conspectu tuo
Numérotation du verset
Lv. 25,54
quod si per hec redimi non potuerit
anno iubileo
egredietur cum liberis suis
Numérotation du verset
Lv. 25,55
mei enim servi
sunt31 filii Israel quos eduxi de terra Egypti.
31 enim servi – sunt]
inv. Weber
Capitulum 25
Numérotation du verset
Lv. 25,1
marg.|
{b}
Locutusque est Dominus]
Redit Moyses ad solemnitates, ut addat de eis, quas omiserat. Et cum supra egerit de sabbatismo septime diei, hic agit de sabbatismo septimi anni, et quinquagesimi, id est iubilei. Primum sabbatum significat quietem corporis. Secundum quietem anime separate a corpore. Tertium, quietem anime cum corpore glorificate. Vel primum sabbatum est quies unius anime singularis. Secundum plurium animarum. Tertium requies omnium animarum generaliter. Nota igitur, quod in septimo anno, nullum debitum repetere licebat, servi egrediebantur liberi. Agri quidem colebantur, et seminabantur, sed non colligebantur a dominis, sed pauperibus dimittebant, et quod ex pauperibus remanebat, relinquebatur feris. In iubileo vero omnes possessionum distractiones redibant ad pristinos possessores, exceptis domibus, que erant in urbibus muratis. Eodem anno quiescebat terra. Servi Hebrei liberi dimittebantur.
marg.|
{c}
Non seres]
tibi, sed pauperibus.
marg.|
{d}
Sponte gignit]
id est sine cultura.
marg.|
{e}
Non colliges]
tibi, scilicet appropriando, ut Domino.
marg.|
{f}
Vobis in cibum]
GLOSSA Non prohibet Dominus vesci eis, que sponte nata sunt, sed reponere in proprium usum.
marg.|
{g}
Numerabis quoque]
etc. Hinc de iubileo incipit agere precipiens, ut 49. anno, mense 7. decima die mensis, imminente iubileo clangerent tubis, et solemnitatem contra iubileum imminentem facerent, sicut faciunt pueri circa Natale, et Pascha. Tradunt autem quidam, quod septem annis precedentibus, singulis Neomeniis clangebant tubis, et septem diebus ante ipsum solennizabant clangentes tubis.
marg.|
{h}
Universa terra]
Hoc dicit ad differentiam clangoris, qui fiebat in prima die Septembr. in memoriam liberationis Isaac et tantum in Hierusalem, et dicebatur festum tubarum. Istud autem fiebat in universa terra, propter iubileum imminentem, et dicebatur festum propitiationis.
marg.|
{i}
Annum quinquagesimum]
Sed quomodo quinquagesimum, cum septies septem tantum quadragintanovem faciant, neque aliquem dixit addendum ? {1.
124rb} Unde videtur, quid duo anni eiusdem vocationis fuerunt sibi coniuncti immediate, scilicet ultimus septime septimane, et quinquagesimus, qui immediate sequitur. Sed hoc in lege nusquam invenitur. Unde videtur melius, quod quinquagesimus dictus sit idem, qui et ultime septimane septimus erat, sumens initium computationis a precedenti iubileo. Unusquisque enim iubileus, et precedentis quinquagene finis erat, et sequentis initium. Sicut nunc tempore novi Testamenti, unaqueque Dominica inter duas septimanas constituta, unius octava dies, alterius prima reperitur.
marg.|
{k}
Vocabis remissionem]
Iobel enim interpretatur remissio, vel initium. Inde iubileus, remissionis vel initians dicitur. Habuit autem ortum iubileus a victoria Abrahe, pro remissione captivorum, quos ipse liberavit de manibus quatuor regum, ut legitur. Gn. 14.c. Quinquagesimus autem annus ideo institutus est, quia Loth, qui tunc liberatus est, erat tunc quinquaginta annorum. Vel quia tunc erat quinquagesimus annus, quo locutus fuit Dominus in via ei. Vel quia quinquagesimus annus erat, ex quo egressus est de Charran. Vel Abraham peritus astrorum, perpendit in eis, quod intemperies aeris, que fit ex elevatis, vel depressis planetis, semper usque ad quinquaginta annos ad temperiem redit. Et quod fieri vidit in astris, imitari voluit in terris.
marg.|
{l}
Iubileus est, et quinquagesimus]
Et pro id est.
marg.|
{m}
Ob sanctificationem]
custodiendam, scilicet.
marg.|
{n}
Emes ab eo]
IOSEPHUS dicit quod in iubileo venditor agri, vel vinee, et emptor conveniebant, et computabant fructus perceptos, et expensas factas in agro vel vinea. Si fructus exuberabant, venditor recipiebat agrum, vel vineam. Sed si expense transcendebant, hoc, quod deerat, recipiebat emptor, et sic redibat possessio ad dominum suum. Sed hec computatio poterat fieri infra iubileum, quandocumque venditor vellet, ut patet in littera. Unde simpliciter absque omni computatione, vel redemptione, redibat omnis possessio ad dominum suum in iubileo. Et ideo iuxta numerum, qui erat a iubileo, maiori, vel minori pretio vendebantur possessiones, ne venditor gravaretur, si modico venderet possessionem, et multi anni superessent usque ad iubileum, vel etiam emptor si multo emeret, et cito amitteret possessionem.
marg.|
{o}
Post iubileum]
usque ad alium iubileum.
marg.|
{p}
Tempus enim frugum]
id est fructus tanti temporis, scilicet usque ad iubileum vendet, et non agrum vel vineam.
marg.|
{1.
124va} a
Fructus trium annorum]
Sexti, septimi, octavi. Messem enim quam colligebant sexto anno, comedebant ipso sexto, et septimo, et octavo. Septimo enim nihil colligebatur, neque serebatur, unde oportebat octavo anno comedere, quod collectum fuit sexto. Messis etiam noni serebatur in octavo de eo, quod collectum fuerat in sexto.
marg.|
{b}
Terra quoque]
etc. Cur in iubileo redirent possessiones ad dominos suos, reddit hic causam Moyses, quia scilicet Dominus fructus in potestate hominum dedit, ut sicut ministri eos dispensarent, et inde viverent, terram autem sibi retinuit, ne illam distrahere possent, et alienare.
marg.|
{c}
Si attenuatus]
aliquando aliquem contingebat vendere possessionem suam. Dixerat autem Moyses, quod in iubileo deberet redire ad dominum suum, crederet aliquis, quod ante non posset, ideo determinat Moyses hic, quod potest, et quomodo potest per se, scilicet si redimat, vel per proximum. Quod si fiat, precepit Moyses, ut prius computetur fructus a tempore venditionis, et quod reliquum est, deductis expensis, reddat venditor, et sic recipiat possessionem suam. Si autem fructus exuberarent, quid faciendum erat ? Nonne emptor debebat reddere venditori ? Videtur quod sic, quia aliter esset usura. Iuxta illud Ez. 18.d. Usuram, et superabundantiam non accipietis. Unde Ecclesia cogit modo talia restitui ; forte quia emptor, et venditor prius determinabant hoc inter se, ideo lex non precipit.
marg.|
{d}
Frater tuus]
paupertate. Est autem paupertas bona. Mt. 5.a. Beati pauperes, etc. Et est paupertas mala, que aliquando est causa peccati. Proverbiorum 30.b. Divitias, et paupertatem ne dederis mihi. Sir. 27.a. Propter inopiam multi deliquerunt. Item nota quod lex ista videtur contraria legi Iustiniane, et etiam Gallicane, et consona rationi, approbante eam Papa Alexandro. Et intelligitur de paupere vendente possessionem suam, et de divite emente, qui non poterat alienare hereditatem pauperum. Unde huiusmodi venditio non erat nisi quedam impignoratio ad tempus. Et videtur Dominus precipere hereditatem pauperis nullum debere emere, sed tantum in pignus accipere, et fructus in sortem computare.
marg.|
{e}
Computabuntur fructus]
deductis expensis.
marg.|
{f}
Sicque recipiet possessionem]
vel per se, vel per proximum.
marg.|
{g}
Qui vendiderit]
etc. Supra dictum est generaliter, {1.
124vb} quod omnis possessio in iubileo debet redire ad dominum suum. Huius autem generalitatis hic ponit exceptionem, in domo empta intra urbem muratam.
marg.|
{h}
Urbis]
scilicet Hierusalem, vel cuiuslibet alterius civitatis.
marg.|
{i}
Edes Levitarum]
Tribus Levitica ad ministerium Domini assumpta, in distributione terre sortem non habuit. Unde et a generalitate aliorum domos Levitarum excludit, dans generale edictum, quod domus civiles vendite nisi infra annum redimantur, numquam de cetero redimentur, Levite vero domos suas venditas semper redimere poterant.
marg.|
{k}
Quia domus urbium]
quasi dicat, Domos urbium possunt vendere sacerdotes, et Levite, sicut alii possessiones suas.
marg.|
{l}
Leviticarum]
In Numeris enim 35.a. precepit Dominus, Levitas in omnibus Tribubus dispersos habere quadraginta octo civitates ad inhabitandum, et a muris forinsecus per circuitum terram mille passuum obtinere, in quo suburbana essent, ad pecora alenda. Ex quibus civitatibus sex erant refugii, et tres citra Iordanem, et tres ultra Iordanem.
marg.|
{m}
Suburbana]
de quibus Nm. 35.a.
marg.|
{n}
Non veneant]
id est non vendentur.
marg.|
{o}
Ut vivere possit]
Ne nimis opprimas eum angariis.
marg.|
{p}
Si paupertate]
Multa pietate littera plena est, sed intellectus spiritualis plenior. Ad litteram. Supra habitum est de venditione rerum, nunc de venditione hominum. Et sic est duplex venditio rerum. Quedam ex adipe, quedam ex macie. Ita et hominum. Hebreus enim quandoque vendebat se Hebreo, quandoque advene. Primo agit de Hebreo vendente se alii Hebreo, postea de Hebreo vendente se advene.
marg.|
{q}
Sed quasi mercenarius]
Mercenarius est, qui laborat spe mercedis diurne.
marg.|
{r}
Colonus]
est, qui colit terram spe fructus percipiendi ex ea. Uterque subditus est, et tamen liber. Hinc argumentatur Hebreus, nullum. Hebreum vere esse servum. Contra. Ad Eph. 6.a. Servi, etc.
marg.|
{s}
Et postea egreditur]
Ex. 21.a. et Dt. 15.c. videtur contrarium, ubi dicitur. Si emeris servum Hebreum, sex annis serviet tibi, et in septimo liber egredietur. Hic autem dicitur, quod permanebit apud Dominum, qui emit eum, usque ad iubileum. Sed illud intelligitur de servo, qui post septimum annum vult remanere cum Domino suo, sicut in Ex. determinatur. Vel potest dici, quod omnis septimus annus, iubileus dicebatur, id est remissivus.
marg.|
{1.
125ra} a
Si invaluerit]
Hic de Hebreo vendente se advene potenti inter Iudeos agit Moyses. Sed utrum proselyto facto, vel non, nescio.
marg.|
{b}
Potest redimi]
Venditus fratri Hebreo, supra non dicitur, quod possit redimi. Quare ? Quia servitus illa quasi libertas erat, quod non ista.
marg.|
{c}
Patruus]
patris frater. Patruelis, filius patrui. Et ita propinquior est patruus, quam patruelis, et patruelis, quam consanguineus, et consanguineus, quam affinis. Consanguinei autem dicuntur filii duorum fratrum, qui proprie dicuntur fratrueles.
marg.|
{d}
Et pecunia, qua]
hoc modo, scilicet tantum pecunie dedisti mihi pro servitio usque ad iubileum, tantum fui tecum, et tantum merui, reliquum reddo tibi.
marg.|
{e}
Ratione mercenarii]
id est quantum lucratus est, secundum, quod mercenarii solent locare operas suas.
marg.|
{f}
Secundum hos reddet et pretium]
quod non meruit.
marg.|
{g}
Imputatis]
id est computatis.
marg.|
{h}
Mei enim servi sunt]
quasi dicat, hoc debetis facere : quia mei servi sunt filii Israel, et non vestri, quia ego eduxi eos de servitute Egypti, non vos. Et si non amore vultis hoc facere, tamen timore facite, quia ego Dominus Deus vester.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lv. Capitulum 25), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=05&chapitre=05_25)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lv. Capitulum 25), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=05&chapitre=05_25)
Notes :