Hugo de Sancto Caro

Capitulum 26

Numérotation du verset Lv. 26,1 

Ego Dominus Deus vester1. Non facietis vobis idolum et sculptile
1 Ego Dominus Deus vester] hic explicit capitulum 25 Rusch
nec titulos erigetis nec insignem lapidem ponetis in terra vestra ut adoretis eum
ego
enim sum Dominus Deus vester
Numérotation du verset Lv. 26,2 

custodite sabbata mea
et pavete ad sanctuarium meum
ego Dominus
Numérotation du verset Lv. 26,3 

si in preceptis meis
ambulaveritis
et mandata mea
custodieritis
et feceritis ea,
dabo vobis pluvias
temporibus suis
Numérotation du verset Lv. 26,4 

et terra
gignet germen suum
et pomis
arbores replebuntur
Numérotation du verset Lv. 26,5 

apprehendet messium tritura vindemiam
et vindemia occupabit sementem
et comedetis
panem vestrum in saturitate2
2 saturitate] saturitatem Weber
et absque pavore habitabitis in terra vestra
Numérotation du verset Lv. 26,6 

dabo
pacem
in finibus vestris
dormietis
et non erit qui exterreat
auferam malas bestias
et gladius
non transibit terminos vestros
Numérotation du verset Lv. 26,7 

persequemini
inimicos vestros
et corruent coram vobis
Numérotation du verset Lv. 26,8 

persequentur quinque
de vestris centum alienos
et centum
ex vobis decem milia
cadent inimici vestri
gladio
in conspectu vestro3
3 gladio - in conspectu vestro] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 26,9 

respiciam vos et crescere faciam multiplicabimini
et firmabo
pactum4
4 pactum] + meum Weber
vobiscum
Numérotation du verset Lv. 26,10 

et5 comedetis vetustissima veterum
5 et] om. Weber
et vetera
novis
supervenientibus
proicietis.
Numérotation du verset Lv. 26,11 

Ponam
tabernaculum meum
in medio vestri
et non abiciet vos anima mea.
Numérotation du verset Lv. 26,12 

Ambulabo inter vos
et ero vester Deus
vosque eritis mihi populus6.
6 mihi populus] populus meus Weber
Numérotation du verset Lv. 26,13 

Ego Dominus Deus vester qui eduxi vos
de terra Egyptiorum
ne serviretis eis
et qui confregi catenas
cervicum vestrarum ut incederetis erecti
Numérotation du verset Lv. 26,14 

quod si non audieritis me
nec feceritis
omnia mandata mea
Numérotation du verset Lv. 26,15 

si spreveritis
leges meas et iudicia mea contempseritis
ut non faciatis ea que a me constituta sunt et ad irritum perducatis pactum meum
Numérotation du verset Lv. 26,16 

ego quoque hec faciam vobis visitabo vos velociter in egestate
et ardore
qui conficiat oculos vestros
et consumat animas vestras7
7 vestras] om. Weber
frustra
seretis sementem
que ab hostibus
devorabitur
Numérotation du verset Lv. 26,17 

ponam faciem meam
contra vos et corruetis coram hostibus vestris
et subiciemini
his qui oderunt vos fugietis nemine persequente
Numérotation du verset Lv. 26,18 

sin autem nec sic obedieritis mihi
addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra
Numérotation du verset Lv. 26,19 

et conteram superbiam duritie vestre daboque celum vobis desuper
sicut ferrum et terram eneam
Numérotation du verset Lv. 26,20 

consumetur in cassum labor vester
non proferet terra
germen
nec arbores
poma
prebebunt
Numérotation du verset Lv. 26,21 

si ambulaveritis ex adverso mihi
nec volueritis audire me addam plagas vestras
usque in septuplum
propter peccata vestra
Numérotation du verset Lv. 26,22 

emittamque in vos bestias agri
que consumant8 vos et pecora vestra
8 consumant] + et Weber
et ad paucitatem
cuncta redigant deserteque fient9 vie vestre
9 fient] fiant Weber
Numérotation du verset Lv. 26,23 

quod si nec sic volueritis recipere disciplinam sed ambulaveritis ex adverso mihi
Numérotation du verset Lv. 26,24 

ego quoque contra vos adversus incedam
et percutiam vos septies
propter peccata vestra
Numérotation du verset Lv. 26,25 

inducamque super vos gladium
ultorem
federis mei cumque confugeritis in urbes
mittam pestilentiam in medio vestri et trademini hostium manibus
Numérotation du verset Lv. 26,26 

postquam confregero baculum panis vestri
ita ut decem mulieres
in uno clibano
coquant panes
et reddant eos ad pondus10
10 pondus] + et comedetis Weber
et non saturabimini
Numérotation du verset Lv. 26,27 

sin autem nec per hec audieritis me
sed ambulaveritis contra me
Numérotation du verset Lv. 26,28 

et ego
incedam adversum vos in furore contrario et corripiam vos septem plagis
propter peccata vestra
Numérotation du verset Lv. 26,29 

ita ut comedatis carnes filiorum vestrorum11 et filiarum vestrarum
11 vestrorum] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 26,30 

destruam excelsa vestra
et simulacra
confringam cadetis inter ruinas idolorum vestrorum
et abominabitur vos anima mea
Numérotation du verset Lv. 26,31 

in tantum ut urbes vestras
redigam in solitudinem et deserta
faciam sanctuaria vestra
nec recipiam
ultra odorem suavissimum
Numérotation du verset Lv. 26,32 

disperdamque
terram vestram
et stupebunt
super ea inimici vestri
cum habitatores illius
fuerint
Numérotation du verset Lv. 26,33 

vos autem
disperdam12 in gentes
12 disperdam] dispergam Weber
et evaginabo post vos gladium
eritque terra vestra deserta
et civitates vestre13 dirute
13 vestre] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 26,34 

tunc placebunt terre
sabbata sua cunctis diebus solitudinis sue.
Quando fueritis
Numérotation du verset Lv. 26,35 

in terra hostili
sabbatizabit
et requiescet
in sabbatis solitudinis sue eo quod non requieverit in sabbatis vestris quando habitabatis in ea.
Numérotation du verset Lv. 26,36 

Et qui de vobis remanserint
dabo pavorem
in cordibus eorum in regionibus hostium
terrebit eos sonitus
folii volantis
et ita fugient
quasi gladium
cadent nullo persequente14
14 persequente] sequente Weber
Numérotation du verset Lv. 26,37 

et corruent singuli super fratres suos quasi bella
fugientes
nemo vestrum audebit inimicis15 resistere
15 audebit inimicis] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 26,38 

peribitis inter gentes et hostilis vos terra
consumet
Numérotation du verset Lv. 26,39 

quod si et de his aliqui remanserint
tabescent
in iniquitatibus suis in terra
inimicorum suorum
et propter peccata patrum suorum
et sua affligentur
Numérotation du verset Lv. 26,40 

donec confiteantur
iniquitates suas et maiorum suorum
qui16 prevaricati sunt in me
16 qui] quibus Weber
et ambulaverunt
ex adverso mihi
Numérotation du verset Lv. 26,41 

ambulabo
igitur et ego contra eos et inducam illos
in terram hostilem
donec erubescat
incircumcisa mens eorum
tunc orabunt pro iniquitatibus17 suis
17 iniquitatibus] impietatibus Weber
Numérotation du verset Lv. 26,42 

et recordabor federis mei
quod pepigi cum Iacob
et Isaac
et Abraham
terre quoque memor ero
Numérotation du verset Lv. 26,43 

que cum relicta fuerit ab eis complacebit
sibi in sabbatis suis patiens solitudinem propter illos
ipsi vero
rogabunt pro peccatis suis
eo quod abiecerint iudicia mea
et leges meas
despexerint
Numérotation du verset Lv. 26,44 

at18 tamen etiam cum essent in terra hostili
18 at] et Weber
non penitus abieci eos
nec19 sic despexi ut consumerentur et irritum facerem pactum meum cum eis
19 nec] neque Weber
ego enim sum Dominus Deus eorum
Numérotation du verset Lv. 26,45 

et recordabor federis mei pristini
quando eduxi eos de terra Egypti in conspectu gentium ut essem Deus eorum. Ego Dominus Deus hec sunt precepta
atque iudicia
et leges
quas dedit Dominus
inter se et inter filios Israel
in monte Sinai
per manum Moysi.

Capitulum 26

Numérotation du verset Lv. 26,1 
marg.| {i} Ego Dominus, etc. Non facies ido] Dicto de iubileo, et observatione eius, cultum idolorum tam visibilium, quam invisibilium prohibet dicens : Non facietis vobis.
marg.| {k} Idolum] quod nihil est, id est nullius rei naturalis representativum.
marg.| {l} Neque sculptile] id est Imaginem alicuius rei naturalis representativam.
marg.| {m} Titulos] id est Imagines in memoriam vestri, sicut legitur Absalon fecisse. Et Saul fornicem erexit. Et Ninus in memoriam patris sui Beli. Ad cuius exemplum alii fecerunt similiter, quasi dicat : Sicut nec idolum adorandum est, ut Deus, sic nec homo mortuus Imagine aliqua colendus est, quantumcumque gravis, vel Sanctus. Sanctorum enim Imagines non coluntur, sed Deus veneratur in eis. Sed quoniam moles aliqua, vel naturalis corporis alicuius pulchritudo ab insipientibus admiratione habita, pro Deo venerata est. Sicut multi capita magnorum fluminum, vel proceras arbores coluisse leguntur. Etiam hoc genus idololatrie prohibetur, cum dicitur.
marg.| {n} Nec insignem lapidem] Idolum est avaritia auri, vel argenti. Sculptile avaritia in edificiis, et in possessionibus agrorum. Is. 5.c. Ve qui coniungitis domum ad domum, etc. Tituli in libris deauratis.
marg.| {o} Ambulaveritis] etc. Hysteronproteron est, quasi preposteratio. Prius enim est custodire corde per intelligentiam, {1. 125rb} et meditationem, et postea facere opere, et demum ambulare proficiendo, et crescendo de virtute in virtutem, donec videatur Deus Deorum in Sion. GLOSSA Quid fieri, quid vitari debeat, predixit. In fine, que observantibus premia, que prevaricantibus supplicia debeantur, ostendit. Et 30. promissiones in littera enumerat.
marg.| {p} Dabo vobis pluvias] Ecce prima promissio.   [Temporibus suis] id est tempore opportuno : Expedit enim homini, ut aliquando careat his bonis, ut cum se oppressum, et vacuum viderit, recordetur se nihil posse absque gratia Dei, et sic ardentius querat eam. De hac pluvia dicitur Os. 6.b. Veniet quasi imber nobis temporaneus, et serotinus terre. Et Ier. 3.f. Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam, et serotinam in tempore suo. Et Za. 10.a. Petite a Domino pluviam in tempore serotino, et Dominus faciet nives, et pluvias imbris.
marg.| {q} Terra gignet] Secunda promissio.
marg.| {r} Et pomis arbores] Tertia promissio.
marg.| {s} Apprehendet messium tritura] etc. id est tanta erit abundantia frugum, quo protendetur collectio earum, et tritura usque ad vindemiam. Et est quarta promissio, ad litteram, fertilitas terre. Sed nota quod in sacra Scriptura opera nostra quandoque dicuntur fructus. Mt. 7.c. Arbor bona fructus bonos facit. Quandoque dicuntur messis. Io. 4.e. Levate oculos vestros, et videte regiones, quia iam albe sunt, etc. Quandoque dicuntur semina. Ps. 105. Euntes ibant, et flebant mittentes semina sua. Sunt autem quatuor, quorum primum est tantum semen, ultimum tantum messis, duo media semen, et messis, semen precedentium, messis sequentium : Verbi gratia : Semen tantum est predicatio Prophetarum, Messis tantum vita eterna. Semen, et messis predicatio Apostolorum, que fuit semen respectu predicationis Prophetarum. Unde et dictum est eis. Io. 4.e. Alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. Messis fuit respectu fidei illorum, qui ad illorum predicationem crediderunt. Os. 10.d. Seminate verbum in veritate, et merite in ore misericordie. Item semen, et messis, est operatio bona, que est messis respectu predicationis, que est semen. Lc. 8.b. Semen est verbum Dei. Semen est respectu vite eterne, que est messis bone operationis facte in presenti. De qua dicitur. Venientes autem venient, etc. Hec messis non potest esse semen, quia qui hanc semel collegerit, numquam de cetero oportebit eum seminare, quia messis est continua, et eterna, messorem suum reficiens in eternum.
marg.| {t} Et vindemia] etc. Quinta promissio.
marg.| {u} Et comedetis panem] etc. Ecce Sexta promissio.
marg.| {x} Et absque pavore] etc. Septima promissio.
marg.| {y} Dabo pacem] Octava promissio. In precedenti quidem actum est de eterna retributione, que erit in octava, hic agit de modo transeundi in octavam.
marg.| {z} Auferam] Nona promissio.
marg.| {a} Et gladius] Decima promissio.
marg.| {b} Persequemini] Undecima : Dicto enim, que premia habebimus in futuro, dicit etiam, que habebimus in presenti.
marg.| {c} Et corruent] Duodecima promissio.
marg.| {d} Persequentur] Decima tertia
marg.| {e} Et centum] etc. Decima quarta
marg.| {f} Cadent] Decima quinta promissio.
marg.| {1. 125va} a Respiciam] Decima sexta promissio.
marg.| {b} Crescere] Decima septima.
marg.| {c} Multiplicabimini] Decima octava.
marg.| {d} Et firmabo] Decima nona.
marg.| {e} Comedetis] Vigesima.
marg.| {f} Vetustissima veterum] Obiectio contra Iudeos. Nam etsi vetera proiicientur, multo fortius vetustissima. Mystice vero non est obiectio. Nam vetustissima sunt unitas essentie, Trinitas personarum, que comedere debet omnis homo, et masticare dentibus fidei.
marg.| {g} Et vetera novis supervenientibus proiicietis] Ecce vigesimaprima. Vetera sunt figure legis, et promissiones terrene, que proiiciuntur novis supervenientibus, id est impletionibus Prophetarum, et promissionibus. Ad quod designandum tres misse cantantur in Natali. Prima in fide Patriarcharum. Secunda in spe legalium promissionum. Tertia in caritate adimpletarum promissionum.
marg.| {h} Ponam tabernaculum] Vigesimasecunda promissio.
marg.| {i} Et non abiiciet] Vigesimatertia promissio.
marg.| {k} Anima mea] Glossa Origenis. Audeo, et dico, quod anima Dei Christus est, sicut verbum Dei, sapientia Dei, et virtus Dei. Tale est ergo ac si dicat. Non abiiciet vos filius meus. Augustinus vero dicit. Animam suam vocat Deus voluntatem suam.
marg.| {l} Ambulabo] Vigesima quarta promissio.
marg.| {m} Vester Deus] Vigesima quinta promissio.
marg.| {n} Vosque eritis] etc. Vigesima sexta promissio. Nota, ego ero vester Deus, custodiendo, regendo, necessaria providendo. Et vos eritis mihi populus, serviendo, laudando, gratias de perceptis beneficiis referendo.
marg.| {n} Ego Dominus Deus vester] Vigesima septima promissio.
marg.| {o} Ne serviretis] Vigesima octava promissio.
marg.| {p} Confregi] Vigesima nona promissio. Ps. 115. Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis. Qui contrivit portas ereas, scilicet quinque sensuum. Et vectes ferreos confregit, id est malas consuetudines, et demonum suggestiones.
marg.| {q} Ut incederetis erecti] Trigesima promissio.
marg.| {r} Spreveritis leges meas] Sed nonne est una lex Domini ? Unde. Lex Domini immaculata. Solutio. Una est, et multe. Una unitate finis, quia ad idem sunt novum, et vetus Testamentum. Due sunt, dualitate doctorum. Nam veteris legis doctor fuit Moyses. Nove vero Christus, Vel due, dualitate principiorum observandi. Nam vetus ex timore, nova ex amore observatur. Item dualitate promissionis litteralis. Nam vetus terrena, ut patet. {1. 125vb} Is. 1. Nova vero celestis. Item multe sunt leges particulares. Sicut dicitur. Lex lepre, lex zelotypie, et huiusmodi.
marg.| {s} Visitabo] Visitatio quandoque ad misericordiam refertur, ut Lc. 1.g. Visitavit, et fecit redemptionem plebis sue. Quandoque ad vindictam. Is. 10.c. Visitabit Dominus super magnificum cor Regis Assur.
marg.| {t} In egestate] Egestas, carentia virtutum, ardor appetitus carnalium voluptatum. Ista duo mala proveniunt ex peccato. Unde Luce 15.d. filius prodigus postquam consumpsit totam substantiam suam, cupiebat implere ventrem de siliquis porcorum. Inde dicitur Ier. 2.c. Dereliquerunt me fontem aque vive. Ecce egestas. Foderunt sibi cisternas dissipatas, que non valent continere aquas, id est procuraverunt varias voluptates. Ecce ardor. Contra dicit sponsa Ct. 2.a. Sub umbra illius, quem desideravi, sedi, contra ardorem. Et fructus eius dulcis, contra egestatem, quasi dicat, Nec egestatem nec ardorem passa sum.
marg.| {u} Qui conficiat] Conficere equivocum est, scilicet ad commiscere, ut medici conficiunt electuaria, et ad disperdere, sicut exercitus conficitur, id est disperditur, et sic accipitur hic.
marg.| {x} Ferrum] Dt. 28.b. dicitur contrarium. Dabo vobis celum eneum, et terram ferream. Sed non est contrarietas, quia pro eodem accipitur, quia es, et ferrum idem significant, hic, et ibi scilicet duritiam. Dicit ergo, quod dabit celum ferreum, id est doctrinam predicationis, et pluviam gratie desuper non fundet eis.
marg.| {y} Et terram eneam] id est mentes duras, et indomabiles auditorum.
marg.| {z} Ex adverso] Prevaricantes legem. a   Contra vos] Inferendo ultionem.
marg.| {b} Ultorem] vel ultionis.
marg.| {c} Federis mei] secundum pactum meum, quod feci vobis.
marg.| {d} Baculum] fortitudinem. Ps. 104. Firmamentum panis contrivit.
marg.| {e} Septem plagis] Perfecta ultione.
marg.| {f} Carnes filiorum] etc. Hoc ad litteram sepe factum est Iudeis. Unde 4Rg. 6.f. dixit quedam mulier ad regem Israel. Mulier ista dixit Mihi : Da mihi filium tuum, ut comedamus eum hodie, et filium meum comedemus cras, coximus ergo filium meum, et comedimus eum, Lam. 4.b. Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos, facti sunt cibi earum in contritionem filie populi mei.
marg.| {g} Et abominabitur] Contrarium supra eodem. Non abiiciet vos anima mea. Sed ibi sub conditione locutus est Dominus, scilicet si custodieritis mandata mea, hic autem comminando loquitur, si non custodieritis, etc.
marg.| {h} Stupebunt] Admirando de afflictione vestra.
marg.| {1. 126ra} a Tunc placebunt] quasi dicat Gaudens terra, de dispersione, et eiectione vestra, faciet sabbata sua, id est requiescet, non habens cultores. Vel tunc, id est tempore Godolie, placebunt sabbata sua terre, id est placenter celebrabunt sabbata, quando scilicet redierunt dispersi de Iuda, ut essent sub Godolia, quem statuerat prepositum terre Nabuzardan.
marg.| {b} Solitudinis sue] id est reliquiarum, vel a vobis.
marg.| {c} Nullo persequente] pre timore, scilicet. Timent enim omnes mali, unde Sap. 17.a. Dum putant se latere in obscuris peccatis, tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt, paventes horrende. Et infr. c. Cum sit timida nequitia, data est in omnium condemnationem. Semper enim presumit seva perturbata conscientia. Prv. 28.a. Fugit impius, nemine persequente, iustus autem, ut leo confidit. Item Prv. 10.d. Pavor his, qui operantur malum, iustus autem in eternum non commovebitur, impii autem non habitabunt super terram.
marg.| {d} Et corruent] Dt. 28.c. Tradet te Dominus corruentem ante hostes tuos, ut per unam viam egrediaris contra eos, et per septem fugias. Vel corruent, implorando, scilicet auxilium. Unde Ione 1.b. dixit gubernator Ione dormienti, dum tempestas ingrueret. Quid sopore deprimeris ? Surge, invoca Deum tuum. Ubi dicit HIERONYMUS In omni adversitate, universale est plus de alio, quam de se confidere.
marg.| {e} Et malorum suorum] Videtur ergo, quod aliquis debeat confiteri peccatum alterius : quod non est verum. Solutio. Consensum confiteri potest, quo consensit ei in peccatis suis, in generali tamen.
marg.| {f} Incircumcisa mens] Per hoc patet, quod circumcisio corporalis signum fuit spiritualis. Unde Ier. 4.a. Circumcidimini Domino, et auferte preputia cordium vestrorum viri Iuda. De hoc etiam habes Rm. 2.d. Neque enim, et que in manifesto, etc.
marg.| {g} Terre quoque] scilicet Iudee. Et intelligitur ad litteram de captivitate Babylonica, quia et captivi, et reliquie oraverunt pro reversione. Unde Dn. 10.d. dixit Angelus ad Danielem. Et in his omnibus nemo mihi adiutor extitit, nisi Michael, qui preerat reliquis.
marg.| {h} Sibi in sabbatis] sub Godolia.
marg.| {i} Solitudinem] hominum.
marg.| {k} Propter illos] captivos scilicet.
marg.| {l} Ipsi vero] scilicet captivi vel relicti. Unde in Parasceve Ecclesia orat pro eis,
marg.| {m} Rogabunt] Prevaricationis sibi conscii.
marg.| {n} Eo quod abiecerint] Non facientes, vel male intelligentes.
marg.| {o} Non penitus abieci] <Glossa> Interlinearis Reliquie salve fient. Is. 10.e. Item GLOSSA [Attamen  ] Bene in fine capituli blanditur, et quos nimis terruerat, promissis consolatur.
marg.| {1. 126rb}
marg.| {p} Hec sunt precepta] etc. que predicta sunt. Et est repetitio. Precepta, de moribus. Iudicia, de transgressionibus. Leges de ceremoniis. De his tribus dicitur in Ps. 18. Lex Domini immaculata convertens animas : Preceptum Domini lucidum illuminans oculos. Iudicia Domini vera, iustificata in semetipsa.
marg.| {q} In monte Sion] Ex. 20, 21 et deinceps.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lv. Capitulum 26), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 17/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=05&chapitre=05_26)

Notes :