Capitulum 4
Numérotation du verset
Lv. 4,1
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset
Lv. 4,2
Loquere filiis Israel
anima
cum peccaverit per ignorantiam
et de universis mandatis Domini que precepit ut non fierent quippiam fecerit
Numérotation du verset
Lv. 4,3
si sacerdos
qui unctus est1
1 unctus est]
inv. Weber
peccaverit
delinquere faciens populum,
offeret
pro peccato suo
vitulum
immaculatum
Domino
Numérotation du verset
Lv. 4,4
et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii
coram Domino,
ponetque manum
super caput eius
immolabitque2 eum Domino.
2 immolabitque] et immolabit
Weber
Numérotation du verset
Lv. 4,5
hauriet quoque de sanguine vituli inferens illum3
3 illum] illud
Weber
in tabernaculum testimonii
Numérotation du verset
Lv. 4,6
cumque intinxerit digitum
in sanguinem asperget eum4 septies
4 eum] eo
Weber
coram Domino
contra velum sanctuarii
Numérotation du verset
Lv. 4,7
ponetque de eodem sanguine super cornua
altaris
thymiamatis
gratissimi Domino quod est in tabernaculo testimonii
omnem autem reliquum sanguinem fundet in basem5
5 basem] basim
Weber
altaris
holocausti in introitu tabernaculi
Numérotation du verset
Lv. 4,8
et adipem
vituli offeret6 pro peccato tam eum qui vitalia operit7 quam omnia que intrinsecus sunt
6 offeret] auferet
Weber
|
7 vitalia operit]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
Lv. 4,9
duos renunculos et reticulum quod est supra8 eos iuxta ilia et adipem iecoris
8 supra] super
Weber
cum renunculis
Numérotation du verset
Lv. 4,10
sicut offertur9 de vitulo hostie pacificorum
9 offertur] aufertur
Weber
et adolebit ea super altare holocausti
Numérotation du verset
Lv. 4,11
pellem vero et omnes carnes cum capite
et pedibus
et intestinis
et cum10 fimo
10 cum]
om. Weber
Numérotation du verset
Lv. 4,12
et reliquo corpore efferet extra castra
in locum
mundum
ubi cineres effundi solent
incendetque ea super lignorum struem
que in loco effuso11 cinerum cremabuntur
11 effuso] effusorum
Weber
Numérotation du verset
Lv. 4,13
quod si omnis turba filiorum12 Israel
12 filiorum]
om. Weber
ignoraverit et per imperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est
Numérotation du verset
Lv. 4,14
et postea
intellexerit peccatum suum
offeret pro peccato suo
vitulum13
13 pro peccato– vitulum]
inv. Weber
| suo
Rusch Clementina
]
om. Weber
adducetque eum
ad ostium tabernaculi
Numérotation du verset
Lv. 4,15
et ponent seniores populi manus super caput eius coram Domino
immolatoque vitulo in conspectu
Domini
Numérotation du verset
Lv. 4,16
inferet sacerdos qui unctus est
ex14 sanguine eius
14 ex] de
Weber
in tabernaculum testimonii
Numérotation du verset
Lv. 4,17
tincto digito
aspergens septies contra velum
Numérotation du verset
Lv. 4,18
ponetque de eodem sanguine
in cornibus altaris
quod est coram Domino in tabernaculo testimonii reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum quod est in ostio tabernaculi testimonii
Numérotation du verset
Lv. 4,19
omnemque eius adipem tollet
et adolebit super altare
Numérotation du verset
Lv. 4,20
sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius
et rogante pro eis sacerdote
propitius erit eis15 Dominus
15 eis]
om. Weber
Numérotation du verset
Lv. 4,21
ipsum autem vitulum efferet extra castra
atque comburet
sicut et priorem vitulum quia est pro peccato16 multitudinis
16 est – pro peccato]
inv. Weber
Numérotation du verset
Lv. 4,22
si peccaverit princeps
et fecerit unum e pluribus per ignorantiam quod Domini lege prohibetur
Numérotation du verset
Lv. 4,23
et postea intellexerit peccatum suum,
offeret
hostiam
Domino hircum
de capris immaculatum
Numérotation du verset
Lv. 4,24
ponetque manum suam super caput eius cumque immolaverit eum
in loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino quia pro peccato est.
Numérotation du verset
Lv. 4,25
Tinget
sacerdos
digitum in sanguine hostie
pro peccato tangens cornua
altaris holocausti
et reliquum fundens ad basim eius
Numérotation du verset
Lv. 4,26
adipem
vero adolebit supra sicut in victimis pacificorum fieri solet
rogabitque
pro eo et pro peccato eius et17 dimittetur ei
17 et] ac
Weber
Numérotation du verset
Lv. 4,27
quod si peccaverit anima
per ignorantiam
de populo terre ut faciat quicquam de18 his que Domini lege prohibentur
18 de] ex
Weber
atque delinquat
Numérotation du verset
Lv. 4,28
et cognoverit peccatum suum offeret capram
immaculatam
Numérotation du verset
Lv. 4,29
ponetque manum
super caput hostie que pro peccato est et immolabit eam in loco holocausti
Numérotation du verset
Lv. 4,30
tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius
Numérotation du verset
Lv. 4,31
omnem autem adipem auferens19
sicut auferri solet de victimis pacificorum adolebit super altare in odorem suavitatis Domino rogabitque
19 adipem auferens]
inv. Weber
pro eo et dimittetur ei
Numérotation du verset
Lv. 4,32
si20 autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato ovem
20 si] sin
Weber
scilicet immaculatam
Numérotation du verset
Lv. 4,33
ponet manum super caput eius
et immolabit eam in loco ubi solent cedi holocaustorum21 hostie
21 cedi holocaustorum]
inv. Weber
Numérotation du verset
Lv. 4,34
sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius
Numérotation du verset
Lv. 4,35
omnem quoque auferens adipem sicut auferri solet adeps22 qui immolatur pro pacificis23 cremabit super altare in incensum Domini rogabitque pro eo et pro peccato eius et dimittetur ei24.
22 adeps] + arietis
Weber
|
23 pacificis] + et
Weber
|
24 ei] illi
Weber
|
Capitulum 4
Numérotation du verset
Lv. 4,1
marg.|
{1.
104va}
Locutusque est Dominus]
Hucusque egit de oblationibus voluntariis, nunc de necessariis, et debitis incipit agere, id est de hostiis pro peccato, dicens.
marg.|
a
Anima cum peccaverit]
id est homo quicumque, sive sacerdos, sive princeps, sive privata persona, scilicet aliquis de plebe. Et postea exequitur de singulis per ordinem, et divisim, et primo de hostia sacerdotis pro peccato sacerdotis.
marg.|
{b}
Per ignorantiam]
Ergo ignorantia est peccatum. Non sequitur : sed occasio, vel causa peccati. Anima enim ignorans multa facit, que si cognosceret, nullo modo faceret. Item nota quod secundum Hesychium, hec determinatio, per ignorantiam, refertur ad quatuor personas, que sequuntur, secundum ad duo ultima tantum, verumtamen est, quod ad tres ultimas refertur.
marg.|
{c}
Ut non fierent]
Vel de his, que precepit, ut fierent, omiserit : In his enim duobus consistit omne peccatum.
marg.|
{d}
Quippiam]
Aposiopesis est, id est defectus sermonis. Unde supplendum est sic, faciet, que sequuntur.
marg.|
{e}
Si sacerdos]
Ecce quod generaliter dixerat, statim per partes explicat dicens : Si Sacerdos, qui unctus est.
marg.|
{f}
Unctus]
Caput, et manus, propter quod magis debet se cohibere a peccato : Et si peccaverit, gravius peccat. Bene autem dicitur, quod est unctus, quia multi erant de Levitis, qui non erant uncti propter aliquam maculam carnalem, de quibus non agitur hic.
marg.|
{g}
Peccaverit]
omittendo. vel transgrediendo, vel peccatum subditi non corrigendo. Unde subditur.
marg.|
{h}
Delinquere faciens populum]
non corrigendo, vel malo exemplo, vel verbo, vel aliquo alio modo populum ad peccatum provocando. Et hoc, quod dicit, delinquere faciens, generale est, scilicet ad omnes sacerdotes pertinens, sive unctus sive, non, quia peccatum sacerdotis cuiuslibet magis trahitur in exemplum. Hebrei habent. Si Sacerdos, qui unctus est, peccavit ad culpam, id est ita aperte, et viriliter, ut populus (quod valde indecens est) tunc inquam offerebat, quod sequitur. Et nota historiam : Occiso vitulo Sacerdos hauriens sanguinem, inferebat illum in tabernaculum, et intingens in eo digitum, aspergebat septies contra velum sanctuarii : Et de eodem sanguine ponebat super quatuor cornua altaris incensi, et postea egrediens tabernaculum, reliquum sanguinem fundebat circa crepidinem altaris holocausti, et omnem adipem cum renibus, et renunculis super illud adolebat. Pelles, et omnes carnes cum fimo offerebat extra castra, in locum mundum, ubi cineres solent effundi, et incendebat omnia super struem lignorum.
marg.|
{k}
Tam eum]
scilicet adipem.
marg.|
{l}
Pellem vero]
Posita convenientia inter vitulum oblatum spontanee, et vitulum oblatum pro peccato Sacerdotis, ponit differentiam dicens : Pellem vero, etc.
marg.|
{m}
Quod si omnis]
Secundo agit de hostia pro peccato Synagoge, dicens : Si omnis turba per ignorantiam fecisset aliquid contra mandatum Domini, offerebant seniores populi vitulum ad ostium tabernaculi, per manus impositionem : Et fiebat de hoc vitulo, sicut de priori pro peccato sacerdotis, et orante sacerdote pro eis propitius fiebat eis Dominus. In duobus autem invenitur differentia inter peccatum sacerdotis, et Synagoge. Primo, quia Sacerdos non dicitur peccare per ignorantiam : Non enim licet ei ignorare mandata Domini. Unde Mal. 2.b. Labia Sacerdotis custodiunt scientiam. 1Ptr. 3.c. Parati reddere rationem omni poscenti de ea, que in nobis est, fide, et spe. Secundo, quia non legitur aliquis orare pro sacerdote. Scriptum est enim Sir. 12.c. Si percussus fuerit incantator, quis medebitur ei ? De his duobus sacrificiis, id est de vitulo pro peccato sacerdotis, et pro peccato Synagoge, nihil erat sacerdotum, sed totum Domino cremabatur. Et erat generalis regula, quia animal, de cuius sanguine ferebatur in sanctuarium, nihil licebat ex eo remanere, nec aliquid ex eo super altare cremabatur, nisi triplex adeps cum renibus, et renunculis suis. Et in hoc differunt hec duo sacrificia a salutaribus sacrificiis, et pacificis supra positis. Item in modo offerendi, et numero sacerdotum offerentium. De carnibus enim holocausti salutaris fiebant novem partes, quas super altare ponebant novem sacerdotes, quisque suam, et unus solus offerebat simul quatuor, scilicet caput, pedes, iecur, et intestina lota in aqua. Alii duo sanguinem offerebant, et ita omnes simul erant duodecim. In his duobus holocaustis de quibus agitur hic, unus Sacerdos totum faciebat.
marg.|
{n}
Si peccaverit princeps]
Tertio agit de peccato principis, et est summa : Cum peccasset princeps per ignorantiam, offerebat hircum pro peccato suo : Primo ad ostium atrii : Secundo ad ostium tabernaculi : Quo immolato a sacerdote, tingebat Sacerdos digitum in sanguine, quo tangebat cornua altaris holocaustorum, reliquum fundens ad basim eius, et adolebat adipem totum, et renes, et renunculos super altare : Reliqua omnia erant Sacerdotis. Sed quia erat hostia pro peccato, et sanguine eius cornua altaris holocaustorum tincta, sancte erant carnes eius, et sanctificabant quecumque tangebant in genere suo, ut caro carnem, et simila similam, panis panem. Et non vescebatur illis, nisi Sacerdos unctus, et non nisi in loco sancto, neque nisi eadem die qua offerebantur. Si quid residuum erat, igne comburebatur. Si vestis polluebatur, sanguine huius hostie abluebatur, ut {1.
105ra} nullum remaneret in ea sanguinis vestigium, alioquin urebatur : Vas testeum, in quo coquebatur Caro, statim frangebatur, ereum confricabatur, et lavabatur aqua. Item nota quod princeps iste. Ex. 18.d. dicitur Chiliarchus, id est qui est princeps super mille. Dicitur etiam princeps aliquis maior, qui est tamen sub Chiliarcho, ut Tribunus, vel centurio, vel quinquagenarius, vel decanus. Item nota quod dicit IOSEPHUS, gravissime peccant principes, quos moles, et magnitudo rerum gerendarum mediocriter malos esse non sinit, quorum etiam error trahitur in exemplum.
marg.|
{a}
E pluribus]
id est de communibus peccatis, quod in eo maius est, quam in privata persona.
marg.|
{b}
Prohibetur]
Vel omiserit, quod fieri precipitur.
marg.|
{c}
Hircum]
Quia similis ei in hoc est, quod princeps est caprarum. Nota, ubi nos habemus hircum, Septuaginta habent Chimaron, quod est nomen Grecum, Latine vero chimarus. Chimara sunt fetus caprarum grandiusculi, qui in hieme nascuntur. Pariunt enim capre bis in illa regione, sicut in Mesopotamia, in hieme scilicet et estate. Chimarum ergo offert princeps pro peccato suo, quia gravius peccat, quam privata persona, unde ei olidum, et fetidum animal offerri precipitur, cuius peccatum magis fetet.
marg.|
{d}
Cumque immolaverit]
scilicet sacerdos.
marg.|
{e}
In loco]
Ante introitum tabernaculi iuxta altare holocaustorum.
marg.|
{f}
Coram Domino]
<Glossa> interlinearis in beneplacito Domini.
marg.|
{g}
Fieri solet]
Totum reliquum remanebit sacerdotibus ad esum : Quod inde patet, quia de sacrificio principis non est preceptum, ut aliqua pars cremaretur extra castra, sicut de sacrificio sacerdotis, et Synagoge dictum est. Si autem non cremabatur, constat quod alicubi, et alicui. Quod autem de sacrificio pro peccato non licebat edere, nisi sacerdotibus, certum est Os. 4.b. Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem sublevabunt animas eorum.
marg.|
{h}
Quod si peccaverit anima per ignorantiam]
etc. Quarto loco agitur de hostia pro peccato anime, id est alicuius private persone, que offerre precipitur capram immaculatam, vel agnum. Et fiebat de hac hostia eodem modo, quo de hostia principis. Si autem non poterat habere pecus, offerebat duos pullos turturis, vel columbe, quorum alter offerebatur Domino in holocaustum : alter erat sacerdotum, cuius tamen sanguis ad basim altaris holocausti distillabatur, quia pro peccato erat. Quod si nec aviculas poterat invenire, offerebat similam decimam partem Ephi : Nec mittebant in eam oleum, vel thus, quia pro peccato erat. Cuius memoriale adolebat sacerdos super altare holocausti : Reliquum vero sacerdos habebat in munere.
marg.|
{i}
De populo terre]
GLOSSA Anima non est de populo terre, {1.
105rb} que nihil habet cum terra, que in celis conversatur. Phil. 3.d. Conversatio nostra in celis est.
marg.|
{k}
Domini lege prohibentur]
etc. Quasi dicat, in veteri lege dicitur : Qui peccaverit transgrediens unum de mandatis Domini, offerat, et dimittetur ei. In novo vero dicitur. Qui in uno offendit, omnium reus est. Et huius ratio est, quia in novo Testamento promittuntur eterna, que pro uno, sicut pro omnibus amittuntur : In Veteri vero Testamento promittuntur temporalia, que etiam magnis peccatoribus conceduntur.
marg.|
{l}
Eam in loco holocausti]
id est in loco, ubi immolatur holocaustum. Unde <Glossa> interlinearis dicit. In loco holocausti, ut suscipiatur, quasi in holocaustum. Et bene dicit, quasi : Non enim erat holocaustum, sed sacrificium, quia sacerdos inde partem habebat, qui peccata populi comedebat.
marg.|
{m}
Rogabitque]
scilicet sacerdos.
marg.|
{n}
Pro eo]
scilicet cui obtulit.
marg.|
{p}
Obtulerit]
id est offerre voluerit.
marg.|
{q}
Quem]
Et non capram, que est maioris pretii.
marg.|
{r}
Immolabit]
Sacerdos.
marg.|
{o}
Sin autem de pecoribus]
Crederet aliquis, quod privata persona non posset offerre pro peccato suo, nisi capram, ideo ostendit Moyses, quod et ovem poterat offerre, quia per simplicitatem sepe peccant, qui huiusmodi sunt. Sed nonne capra de pecoribus est, sicut et ovis ? Constat, quod sic. Quid est ergo, quod dicit : Sin autem de pecoribus. Ideo sic lege : Sin autem de pecoribus, supple aliam voluerit offerre victimam, quam capram, offerat ovem immaculatam.
marg.|
{s}
Cremabunt]
Sacerdotes minores adipem illum. Vel :
[Cremabit]
Sacerdos ipse, qui immolavit.
marg.|
{t}
Super altare]
holocausti.
marg.|
{u}
Incensum]
id est combustum ad honorem Domini.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lv. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=05&chapitre=05_4)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lv. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=05&chapitre=05_4)
Notes :