Hugo de Sancto Caro

<55.590b> Prologus ‘Mattheus ex Iudea’

Numérotation du verset Mt. Prol.590b,1 

Argumentum in evangelium secundum Mattheum incipit. - Mattheus ex Iudea1, sicut2 in ordine primus ponitur3, ita evangelium in Iudea primus scripsit cuius vocatio ad Deum ex publicanis actibus fuit4.
1 Iudea] Iudeis RB-590 |
2 Mattheus... sicut] lac. Tr1479 |
3 ponitur] preponitus Tr1479 |
4 Mattheus... scripsit] Mattheus sicut in ordine primus ponitur, ita evangelium in Iudea scripsit primus Som274, Incipit prologus in evangelium Mathei praem. ΩJ |
Numérotation du verset Mt. Prol.590b,2 

Duorum5
5 Duorum] Quorum Cas239
in generatione
Christi principia
presumens, unius
cuius prima circumcisio in carne,
alterius
cuius secundum cor
electio fuit.
Numérotation du verset Mt. Prol.590b,3 

Ex6 utrisque enim7 patribus
6 Ex] et praem. Cas239 PL103 Bruyne |
7 enim] in PL103, mutil. ? Cas239 |
Christus.
Numérotation du verset Mt. Prol.590b,4 

Sicque quaterdenario8 numero triformiter posito, principium
8 quaterdenario] quaternario denario Bruyne
a credendi
prol.|fide
in electionis tempus9
9 tempus] tempore Cas539
porrigens, et ex electione usque10 in transmigrationis diem dirigens, atque a transmigrationis die11 usque in Christum definiens
10 usque] om. PL103 Bruyne |
11 transmigrationis die] transmigratione PL103 Bruyne |
decursam adventus Domini ostendit generationem, ut et numero satisfaciens et tempori, et se quid12 esset ostenderet, et Dei in se opus13 monstrans,
12 et se quid] et se quod Cas239 PL103 Bruyne , ut et se quod ΩJ |
13 in se – opus] inv. Cas239 |
etiam in his quorum genus posuit, Christi operantis a principio testimonium non negaret. Quarum rerum omnium14 tempus, ordo, numerus, dispositio vel ratio quod fidei necessarium est.
14 rerum omnium] inv. Cas239 ΩJ
Numérotation du verset Mt. Prol.590b,5 

Deus Christus est qui «factus est ex muliere, factus sub lege»a, natus ex virgine, passus in carne, omnia in cruce fixit ut, triumphans ea in semetipso, resurgens in corpore, et Patris nomen in patribus Filio et Filii nomen Patri restituens15 in filiis, sine principio, sine fine, ostendens se unum cum16 Patre17 esse quia unus est.
a Cf. Gal. 4, 4.
15 restituens Cas574 Som274 Rusch , Bruyne (nonnuli codd.)] restitueret Bruyne |
16 se unum cum] unum secum Cas239 ΩJ |
17 Patre] Patrem ! Cam239 |
Numérotation du verset Mt. Prol.590b,6 

In quo evangelio utile est desiderantibus Deum, sic prima
vel media
vel perfecta
cognoscere ut et vocationem apostoli et opus evangelii et dilectionem Dei in carne nascentis per universa legentes intelligant atque id in eo in quo apprehensi sunt et apprehendere expetunt, recognoscant.
Numérotation du verset Mt. Prol.590b,7 

Nobis enim hoc in18 studio argumenti fuit et fidem facte rei tradere et operantis Dei intelligendam diligenter esse dispositionem, querentibus non tacere.b
b ANONYMUS , Argumentum in Mt., PL 103, 273-274 ; DE BRUYNE, XIII § 6.1, p. 170-171.
¶Codd. : <55.590> Cas239 (1-2) ) Rusch . <55.1 glos.> Rusch  ; PL 103, 273-274. Non contuli: (2ra-vb) ; ( 2vb-3ra sine glossa ) Tr1479 (2v-4r sine glossa interl. cum glossis marg.) [MM2021]
18 in] om. Cas239

<55.590b> Expositio argumenti Hieronymi in Mattheum (RB-3717)

Numérotation du verset Mt. Prol.590b,1 
marg.| A a HSC2. Ordinantur autem ad invicem non secundum ordinem rei geste sed secundum editionem, ut primo Matheus, quia primo scripsit hebraice in Iudea, secundo Marcus quia secundo scripsit latine in Italia, tertio Lucas quia tertio scripsit grece in Achaia, quarto Ioannes quia ultimo scripsit grece in minori Asia que est pars Grecie. Item Matheus primo ponitur quia agit de primo sacramento scilicet de incarnatione et humana temporalique Christi generatione quam Hieronymus, Ambrosius et Rabanus exponunt. Et Hieronymus transtulit, premittens auctorem1.
a ¶Nota : La Postille dominicaine d’Hugues de Saint-Cher et la Glose dominicaine de Pierre de Reims offrent chacune un commentaire lemmatique du prologue hiéronymien Matthaeus ex Iudea. Les deux commentaires dominicains sont proches et surtout complémentaires ; tantôt la Glose dominicaine reformule et développe la postille d’Hugues, tantôt on observe l’inverse. La Glose dominicaine, diffusée une décennie après la postille, est souvent attribuée à Hugues. Considérée comme une version abrégée de la postille – ce qu’elle n’est que ponctuellement – elle est encore inédite. Plutôt que d’éditer séparément les deux versions, pour faciliter leur comparaison, et à titre expérimental, nous éditons ici successivement, pour chaque lemme du prologue 1° la sentence de la postille d’Hugues, précédée du préfixe HSC1 ; 2° la sentence de la Glose dominicaine précédée du préfixe HSC2 (=RB-3718), ici à partir de 2 manuscrits (Som4 et Wi1112).
En rouge : les passages de la postille repris par la Glose dominicaine. Pour en savoir plus : A propos de la Glossa dominica . [M2023]
A ¶Codd. : Som4 Wi1112 (f.[689])
1 auctorum] + scilicet Matheum Som4
marg.| HSC2. Secundo ostendit modum scribendi: duorum etc., tertio utilitatem scripti in quo evangelio etc  . In ordine: in catalogo evangelistarum.
marg.| HSC1. {a} {3rb} Mattheus 2 et sanctorum, quidem precipue tamen peccatorum Evangelista, qui non solum sermone, sed et vite correctione Evangelium predicavit, ut dicit Chrysostomus Ex hoc habetur quis.
2 Mattheus] Eiusdem reverendissimi patris, domini Hugonis cardinalis, argumenti sancti Hieronymi in evangelium secundum Mattheum expositio praem. Ed1703
marg.| HSC1. {b} Ex Iudea Ecce unde et notatur loci dignitas.
marg.| HSC1. {c} Sicut primus in ordine id est in catalogo Evangelistarum ponitur.
marg.| HSC1. {d} Ita Evangelium Ecce quid.
marg.| HSC1. {e} In Iudea Ecce ubi.
marg.| HSC1. {f} Primus scripsit ante quem nullus, post quem alii.
marg.| HSC2.  Primus : ante quem nullus
marg.| HSC1. {g} Cuius vocatio ad Dominum infra <Mt.> 9.a.
marg.| HSC2. C uius : Matthei vocatio infra <Mt.> 9.
marg.| HSC1. {h} Ex publicanis etc. factus discipulus, Apostolus Evangelista primus ut nullus desperet. Publicani dicuntur a Publio, qui primus Iudeam fecit tributariam. Unde dicuntur publicani, qui recipiunt huiusmodi vectigalia. Mattheus autem causa lucri se subiecerat ad ea recipienda.
marg.| HSC2.  Ex publicanis . Publius fuit qui primus Iudeam tributariam 3 fecit. Unde huius tributa recipientes dicti sunt publicani.
3 tributarium] thurariam Som4
Numérotation du verset Mt. Prol.590b,2 
marg.| HSC1. {i} Duorum in generatione etc. id est duos homines quasi principia, Abraham, scilicet et David. Duorum dico.
marg.| HSC2.  Presumens vel   premittens ( alia littera) scilicet Matthei   in generatione Christi id est principio generationis Christi duorum p<rincipia> id est duos patres quasi principia et radices generationis unuius, scilicet Abrahe,   prima circumcisio idest qui primo circumcisus est Gn. 17, alterius scilicet David   secundum <ad> Corinthios 1. voluntatem et beneplacitum Dei 1Rg. 13 et 16 et Act. 13.
marg.| HSC1. {k} Unius cuius etc. Gn. 17.d. Abraham, scilicet qui fuit precipuus Patriarcharum.
marg.| HSC1. {l} Alterius etc. scilio. Dei.
marg.| HSC1. {m} Electio fuit id est qui est electus secundum cor Dei. 1Rg. 13.c. Quesivit Dominus sibi virum iuxta cor suum. Act. 13.d. Inveni David filium Iesse virum secundum cor meum. Saul enim in ira Dei electus est Os. 13.c. Dabo tibi regem in futuro meo.
Numérotation du verset Mt. Prol.590b,3 
marg.| HSC1. {n} Ex utrisque enim patribus : Patriarchis, scilicet et regibus. {o} Christus supple natus est.
marg.| HSC2.  Ex utriusque scilicet patriarchis et regibus, Christus supple, natus est secundum carnem   triformiter posito 4 id est tribus quaterdenis positis in generatione Christi quarum prima patriarcharum, secunda regum tertia privatarum personarum, principium generationis Christi a credendi fide idest ab Adraham qui fuit prima via credendi quantum ad hoc quod Deum primus publice predicavit?
4 posito] + id est triplicato Som4
Numérotation du verset Mt. Prol.590b,4 
marg.| HSC1. {p} Sicque premissis duobus principiis, Patriarchis et regibus, quasi a precipuis ortus est secundum carnem.
marg.| HSC1. {q} Quaterdenario etc. id est triplicato, id est positus in hac genealogia tribus quaterdenis.
marg.| HSC1. {r} Principium generationis.
marg.| HSC1. {s} A credendi fide id est Abraham, qui est fides et via credendi et qui precipue a fide commendatur.
marg.| HSC1. {t} In electionis tempus id est ad tempus David, qui primo electus est a Deo in regem 1Rg. 16.a.
marg.| HSC2.  In electionis tempus id est usque ad David qui a Deo fuit in regem electus.
marg.| HSC1. {u} Porrigens id est extendens unam quaterdenam. Ab Abraham enim incipit prima quaterdena et terminatur in David inclusive.
marg.| HSC2.  Porrigens Mt. 5, id est unam quaterdenam extendens ab Abraham usque ad David inclusive.
marg.| HSC1. {x} Et ex electione id est a David.
marg.| HSC1. {y} Usque in transmigrationis diem 4Rg. 24.c.
marg.| HSC1. {z} Dirigens aliam quaterdenam a David enim id est post David incipit quaterdena et terminatur in transmigratione.
marg.| HSC1. {a} Atque a transmigrationis die id est post diem transmigrationis.
marg.| HSC1. {b} Usque in Christum definiens id est terminans usque ad Christum inclusive.
marg.| HSC1. {c} Decursam id est completam, adventus Domini ostendit generationem. Decursam dicit, quia descendendo procedit, ad differentiam Luce, qui eandem ponit ascendendo.
marg.| HSC2.  decursam idest completam et hoc dicit quia Matheus decurrit descendendo ad differentiam Luce qui genealogiam texit ascendendo.
marg.| HSC1. {d} Ut numero satisfaciens quaterdenario, cuius quatuor ad Novum Testamentum, decem ad Vetus Testamentum pertinent. {e}   Et tempori triplici, scilicet ante legem, ut Abrahe, sub lege ut David, post legem ut Ioseph.
marg.| HSC2.  Et numero quaterdenariorum scilicet et personarum et5 triplici scilicet ante legem et sub lege et sub gratia
5 et] + tem ? Som4
marg.| HSC1. {f} Ut se quid esset ostenderet scilicet publicanum et quare faciem hominis haberet in visione Prophete. Ez. 1.b.
marg.| HSC2.  quid esset et cuius animalis figura in Ezechiele signatus esset quia hominis quod per hec ostendit quia humanam Christi   generationem per illas personas decurrento texti et sic satisfacit numero, vel   quid esset quia pater nove legis quod patet per hoc quia usque ad Ioseph et ad Christum descendit qui fuerunt tempore gratie et sic satisfecit tempore.
marg.| HSC1. {g} Et Dei opus in se monstrans id est misericordiam Dei per vocationem suam infra 9.a.
marg.| HSC2.  et Dei opus id est misericordiam qua ipsum vocavit que dicitur opus Dei quia ei proprium est misererei   monstrans scilicet Matheus per hoc quod David dixit a Deo electum sic et ipse fuit a Deo vocatus. Vel   Dei opus quo ipsum de denario legis transtulit ad quaternarium evangelii.
marg.| HSC2.  Monstrans in se per hoc scilicet quod evangelium scripsit.
marg.| HSC1. {a} {6. 3va} Etiam in his patribus {b} Quorum genus posuit id est per eos quorum generationem narravit.
marg.| HSC1. {c} Christi operantis etc. id est Christi, qui operatur a principio cum patre - Io. 5.c. « Pater meus usque modo operatur et ego operor » - {d} testimonium   non negaret, id est assereret. Liptote est. Omnes enim patres predicti, vel in se vel in filiis, boni homines fuerunt.
marg.| HSC2.  Non negaret id est ostenderet   testimonium Christi id est de Christo esse scilicet   in hiis patribus scilicet id est datum esse Christo ab hiis   quorum expo. quod monstrat per hoc quod omnes fuerunt iilli figura Christi   operantis scilicet Christi et hoc in eis quos tales fecit ut essent figura eius vel   testimo<nium> Christi id est quod Christus exhibuit eis per hoc quod ex eis natus est qualiter autem eis testimonium dedit ostendit dicens   Christi in quam operantis a principio id est a primo patre scilicet Abraham   in hiis etc. sed quomodo operantis? Respondet Glossa quia omnis boni fuerunt vel in se, vel in filiis quarum omnium rerum id est predictarum generationum6.
6 generationum] om. Wi1112 ?
marg.| HSC1. {e} Quarum omnium rerum id est quarum predictarum generationum.
marg.| HSC1. {f} Tempus quia ponit patres trium temporum.
marg.| HSC2.  Tempus  : triplex scilicet significatio triplicis temporis que est quod patres triplicis temporis per Christum fuit salvandi.
marg.| HSC1. {g} Ordo : Primo ponit eos qui fuerunt ante legem et sic deinceps.
marg.| HSC2.  Ordo temporis scilicet idest significatio ordinis quare scilicet sic ordinata sunt tempora.
marg.| HSC1. {h} Numerus triu m tessera de eadum, que faciunt quadraginta duo. Quod significat, quod sicut filii Israel quadraginta duabus mansionibus terram pro missionis intraverunt, sic et nos per virtutes designatas nominibus patrum in genealogia positis intrare possumus in idem regnum.
marg.| HSC2.  Numerus trium tesserecedecad<um>7 id est trium quaterdenarium scilicet quare fuit tot persone quia quadraginta due
7 tesserecedecad’] tesserecedequad’ Som4
marg.| HSC1. {i} Dispositio , vel ratio id est rationabilis dispositio, secundum mysterium, quia omnes dicti patres Christum significant.
marg.| HSC2.  Dispositio vel ratio id est rationalis dispositio quare scilicet sic sint dispositi.
marg.| HSC1. {k} Quod fidei necessarium est id est quantum fidei necessarium. Unde   Quod id est quantum.
marg.| HSC2.  Quod id est quantum   fidei neccessarium est totum supp<ositum> quod predictum est.
Numérotation du verset Mt. Prol.590b,5 
marg.| HSC1. {l} Deus Christus est id est omnia, que intelliguntur per ista, spectant ad Christum. Ad Christum enim spectat, quare talibus temporibus, quare sic ordinati, quare tot, quare sic dispositi.
marg.| HSC2.  Deus Christus est id est ad Christum Deum pertinet et spectat qui factus est Gal. 4   sub lege id est legis onere non Domino sed voluntate   in carne non in deitate   omnia mortem diabolum vetustate8   Culpe triumphans vincens et superans in semetipso id est per semetipsum   in patribus faciendo filios bonos   filio ad honorem filii   patri id est ad honorem patris quasi dicat ut correlatio patris ad filios et e converso9 vera esset quia patres boni et ipsos mutarentur   quia unus est Deus scilicet cum patre ut sit non personale li unius sed essentiale   prima id est historia vel que continentur a principio usque ad predicationem Christi10   media : allegorica vel predicationem Christi et miraculorum operationem   perfecta finalia opera Christi scilicet passionem resurrectionem et ascensionem vel moralia.
8 vetustate Som4 ] vetustatem Wi1112
9 converso Som4 ] 9° Wi1112
10 Christi] om. Wi1112
marg.| HSC1. {f} Tempus ut ostendatur quod omnium temporum homines, ante legem, sub lege, post legem per ipsum salvandi sunt.
marg.| HSC1. {g} Ordo ut ostendatur quod sicut abundavit tempus legis a tempore ante legem et tempus gratie ab utroque: sic superabundant beneficia eius in nobis de die in diem, ut ostendatur, quod nos primo fuimus filii ire et quasi ante legem.
marg.| HSC1. {h} Numerus ut sic ostendatur, quod sicut populus Israel per quadraginta duas mansiones ingressi sunt in terram promissionis, sic nos per Christum, qui per quadraginta duas generationes ad nos descendit, ingressuri sumus terram salvationis.
marg.| HSC1. {i} Dispositio vel ratio quar e enim sic sint disposita mysteria, spectat ad Christum.
marg.| HSC1. {l} Christo dico , qui factus est ex muliere, factus sub lege. Gal. 4.a.
marg.| HSC1. {m} Natus ex virgine, passus in carne ad l itteram.
marg.| HSC1. {n} Omnia in Cruce fixit id est destruxit. Crucifixa enim sunt hec quinque caro Christi, mortis chirographum, diabolus, detractio venie, vetustas culpe.
marg.| HSC1. {o} Ut triumphans ea id est de eis.
marg.| HSC1. {p} In semetipso id est semetipso, resurgens in corpore.
marg.| HSC1. {q} Et patris nomen in patribus supradictis, id est nomen patris faciendo, scilicet filios bonos. Et hoc.
marg.| HSC1. {r} Filio id est honorem filii, ut patres possint dicere, nos habemus alios imitatione, nec eos per regenerationem amiseramus. Et ut filii similiter possint dicere, patrem habemus Abraham, cuius fidem tenemus et imitamur. Et hoc est, quod sequitur.
marg.| HSC1. {s} Et filii nomen patri restituens in filiis faciendo patres bonos. Tunc enim filii nomen habent filiorum, quando habent patres bonos ad quos relative dicantur et hoc filio, quasi ad honorem filii.
marg.| HSC1. {t} Sine principio sine fine ostendens Apc. 1.b. Ego sum alpha et omega.
marg.| HSC1. {u} Unum se cum patre esse Io. 10.f. Et 17.b. Ego et pater unum sumus.
marg.| HSC1. {x} Quia unus est supple cum illo.
marg.| HSC1. {y} In quo Evangelio ] Matthei scilicet.
marg.| HSC1. {z} Utile est desiderantibus Deum ex c orde.
marg.| HSC1. {a} Sic prima historia.
marg.| HSC1. {b} Vel media allegorica.
marg.| HSC1. {c} Vel perfecta moralia.
marg.| HSC1. {d} Cognoscere affectu et intentu attendere.
marg.| HSC1. {a} Vel Prima ea que continentur a principio usque ad predicationem Christi.
marg.| HSC1. {b} Vel media id est predicationem et miraculorum operationem.
marg.| HSC1. {c} Vel perfecta id est finalia Christi, scilicet Passionem et resurrectionem et ascensionem.
marg.| HSC1. {e} Ut et vocationem Apostoli id est Mt. infra 9.a.
Numérotation du verset Mt. Prol.590b,6 
marg.| HSC1.  {6. 3vb} {f} Et opus Evangelii scilicet gesta et doctrinam Christi, in secunda parte historie. Vocatio enim Apostoli in prima parte continetur.
marg.| HSC2.  Opus evangelii  : doctrinam et miracula Christi et dilectionem que maxime apparuit in cruce.
marg.| HSC1. {g} Et dilectionem Dei in carne nascentis in fine, scilicet ubi de Passione legitur.
marg.| HSC1. {h} Per universa legentes id est intus legentes.
marg.| HSC2.  Per universa : id est ex11 toto intelligi et intus spirituale mysterium legant et docti fiant.
11 ex] in Som4
marg.| HSC1. {i} Intelligant id est instructi fiant.
marg.| HSC1. {k} Atque id in eo Christo vel Evangelio.
marg.| HSC1. {l} In quo apprehensi sunt a Christo.
marg.| HSC1. {m} Et apprehendere expetunt a Christo, scilicet misericordiam,   recognoscant , misericordiam Dei apprehendimus ab eo et hanc ab ipso habere cupimus.
marg.| HSC1. Vel {k} In eo Evangelio {l}   In quo apprehensi sunt id est in Christo, qui nos apprehendit secundum humanitatem. Hbr. 2.d. Nusquam enim Angelos apprehendit sed semen Abrahe. Is. 41.b. Et tu Israel semen Abrahe amici mei, in quo apprehendam te.
marg.| HSC1. {m} Et apprehendere expetunt scilicet Christum. Phil. 3.c. Sequor si, quo modo comprehendam, a quo et comprehensus sum, scilicet Iesum Christum.
marg.| HSC2.  In eo evangelio vel Christo   apprehensi sunt a Christo scilicet qui nusquam angelos apprehendit. Hbr. 2.
marg.| HSC2.  Et scilicet   recognoscant id quod   apprehendere expetunt. H ic scilicet Christi gratiam et in futuro eius visionem apertam.
Numérotation du verset Mt. Prol.590b,7 
marg.| HSC1. {n} Nobis enim hoc est in studio id est hec intentio
marg.| HSC1. {o} Argumentum fuit id est rationis, vel brevis comprehensionis, vel prologi. Hec enim tria sepe solet significare argumentum.
marg.| HSC2.  Nobis enim hoc id est hec intentio   argumentum id est prologi vel brevis comprehensionis totius evangelii.
marg.| HSC2. Vel hoc argumentum id est argute et rationalis intentionis,   fuit nobis in studio, translationis scilicet12,
12 scilicet] om. Som4
marg.| HSC1. {p} Et fidem facte rei tradere id est de re notitiam legentibus explanare.
marg.| HSC2.  et fidem id est de re facta quasi historia notitiam facere   querentibus desideratum dispositio Dei   argumentum in hoc scilicet quod evangelium narratur.
marg.| HSC1. {q} Et operantis Dei] Deus enim Pater, imo tota Trinitas, operata est id quod in Evangelio narratur.
marg.| HSC1. {r} Intelligendam diligenter] Per expositionem facile intelligitur quod fideliter exponitur.
marg.| HSC2.  Intelligendam diligenter per facilem et fidelem expositionem.
marg.| HSC1. {s} Dispositionem querentibus non tacere quas nos disposuit salvare in carnem veniendo, predicando, miracula faciendo, moriendo, resurgendo, ascendendo, Spiritum sanctum mittendo et Apostolos ad predicandum destinando.
marg.| HSC2. Hec autem est dispositio quod voluit nos salvare veniendo in carnem predicando miracula faciendo, moriendo, resurgendo, ascendendo, Spiritum sanctum mittendo 13 et apostolos ad predicandum destinando. Que omnia continentur in evangelio.B b
b Ex. 25.
B Codd. : Som4 Wi1112 (f.[689])
13 ascendendo... mittendo Som4 ] om. Wi1112
prol.| <Explicit expositio argumenti in Evangelium secundum Mattheum>



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mt. Expositio argumenti Hieronymi in Mattheum (RB-3717)), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=55&chapitre=55_Prol.590b)

Notes :