Glossa ordinaria

Capitulum 16

Numérotation du verset Ier. 16,1 

Et factum est verbum Domini ad me dicens:
Numérotation du verset Ier. 16,2 

Non accipies uxorem et non erunt tibi filii et filie in loco isto
Numérotation du verset Ier. 16,3 

quia hec dicit Dominus super filios et filias qui generantur in loco isto et super matres eorum que genuerunt eos et super patres eorum de quorum stirpe sunt nati in terra hac
Numérotation du verset Ier. 16,4 

mortibus egrotationum morientur non plangentur et non sepelientur
in sterquilinium
super faciem terre erunt et gladio et fame consumentur et erit cadaver eorum in escam volatilibus celi et bestiis terre
Numérotation du verset Ier. 16,5 

hec enim dicit Dominus ne ingrediaris domum convivii neque vadas ad plangendum neque consoleris eos quia abstuli pacem meam a populo isto dicit Dominus misericordiam et miserationes
Numérotation du verset Ier. 16,6 

et morientur grandes et parvi
in terra ista non sepelientur
neque plangentur et non se incident neque calvitium fiet pro eis
Numérotation du verset Ier. 16,7 

et non frangent inter eos lugenti panem ad consolandum super mortuo et non dabunt eis potum calicis ad consolandum super patre suo et matre
Numérotation du verset Ier. 16,8 

et domum convivii non ingredieris ut sedeas cum eis et comedas et bibas
Numérotation du verset Ier. 16,9 

quia hec dicit Dominus exercituum Deus Israel ecce ego auferam de loco isto in oculis vestris et in diebus vestris vocem gaudii et vocem letitie vocem sponsi et vocem sponse
Numérotation du verset Ier. 16,10 

et cum annuntiaveris populo huic omnia verba hec et dixerint tibi quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud que iniquitas nostra et quod peccatum nostrum quod peccavimus Domino Deo nostro
Numérotation du verset Ier. 16,11 

dices ad eos quia dereliquerunt patres vestri
me ait Dominus et abierunt post deos alienos
et servierunt eis
et adoraverunt eos
et me dereliquerunt et legem meam non custodierunt
Numérotation du verset Ier. 16,12 

sed et vos peius operati estis quam patres vestri ecce enim ambulat unusquisque
post pravitatem cordis sui mali
ut me non audiat
Numérotation du verset Ier. 16,13 

et eiciam vos de terra hac in terram quam ignoratis vos et patres vestri et servietis ibi diis alienis
die ac nocte
qui non dabunt vobis requiem
Numérotation du verset Ier. 16,14 

propterea ecce dies veniunt
dicit Dominus et non dicetur ultra vivit Dominus qui eduxit filios Israel de terra Egypti
Numérotation du verset Ier. 16,15 

sed vivit Dominus qui eduxit filios Israel de terra aquilonis
et de universis terris
ad quas eieci
eos et reducam eos in terram suam quam dedi patribus eorum
Numérotation du verset Ier. 16,16 

ecce ego
mittam piscatores multos
dicit Dominus et piscabuntur eos et post hec mittam eis multos venatores
et venabuntur eos de omni monte
et de omni colle
et de cavernis petrarum
Numérotation du verset Ier. 16,17 

quia oculi mei super omnes vias eorum non sunt abscondite a facie mea et non fuit occulta iniquitas eorum ab oculis meis
Numérotation du verset Ier. 16,18 

et reddam primum
duplices iniquitates et peccata eorum quia contaminaverunt terram meam
in morticinis idolorum suorum et abominationibus suis impleverunt hereditatem meam
Numérotation du verset Ier. 16,19 

Domine
fortitudo mea et robur meum et refugium meum in die tribulationis
ad te gentes venient ab extremis terre et dicent vere mendacium possederunt patres nostri vanitatem que eis non profuit
Numérotation du verset Ier. 16,20 

numquid faciet sibi homo deos et ipsi non sunt dii
Numérotation du verset Ier. 16,21 

idcirco ecce ego ostendam
eis per vicem hanc ostendam eis manum meam
et virtutem meam et scient
quia nomen mihi Dominus

Capitulum 16

Numérotation du verset Ier. 16,1 
{t. 3: Erfurt, f. 135vb ; facsim., p. 126b} Et factum est verbum Domini ad me dicens:
Numérotation du verset Ier. 16,2 
Non accipies uxorem et non erunt tibi filii et filie in loco isto
interl.| non quod prohibuisset prophete uxorem accipere sed populo dictum est
marg.| NON  ACCIPIES  UXOREM. Instante captivitate ne super proprium dolorem uxoris quoque et liberorum miseriis torquearis. Bene ergo apostolus iubet quia tempus breve est et consummatio imminet ut qui uxores habent sint quasi non habentes.
Numérotation du verset Ier. 16,3 
quia hec dicit Dominus super filios et filias qui generantur in loco isto et super matres eorum que genuerunt eos et super patres eorum de quorum stirpe sunt nati in terra hac
Numérotation du verset Ier. 16,4 
mortibus egrotationum morientur non plangentur et non sepelientur
interl.| pro multitudine morentium
in sterquilinium
interl.| quasi in sterquilinio iacebunt cadavera volatilibus et bestiis terre laceranda
super faciem terre erunt et gladio et fame consumentur et erit cadaver eorum in escam volatilibus celi et bestiis terre
marg.| MORTIBUS  EGROTATIONUM. Nota quod longa infirmitate tabescere ira Dei est unde Ioram filius Iosaphat infirmitate consumitur et apostolus ait: ideo inter vos multi infirmi et imbecilles etc.
Numérotation du verset Ier. 16,5 
hec enim dicit Dominus ne ingrediaris domum convivii neque vadas ad plangendum neque consoleris eos quia abstuli pacem meam a populo isto dicit Dominus misericordiam et miserationes
interl.| quia misericordia indigni sunt
marg.| NE  INGREDIARIS. Unde cum huiusmodi nec cibus sumere nec debes dicere ei ave apostolis quoque interdictum est ne quemquam itinere salutent unde et Heliseus salutationem Giezi interdicit. Mos autem est lugentium ferre cibos et preparare convivium que parentalia vocantur eo quod a parentibus iusta celebrantur. Unde alibi: date vinum his qui sunt in luctu ut obliviscantur doloris. Precipitur ergo prophete ne quemquam de populo consoletur ne inimicorum Dei conviviis misceatur ne iusta celebret in mortuorum funeribus. Aliud enim est mori comuni lege nature aliud Dei occubuisse sententia.
marg.| Ieremias iuvenis ad predicandum missus est a Domino. Unde ait: a a a Domine nescio loqui . Et virgo fuit et castus sine liberis ut expeditius predicaret.
Numérotation du verset Ier. 16,6 
et morientur grandes et parvi
interl.| nulli parcam etati
in terra ista non sepelientur
interl.| sepultura quoque carebunt
neque plangentur et non se incident neque calvitium fiet pro eis
marg.| NEQUE  PLANTENTUR. Mos fuit apud veteres et usque hodie permanet in quibusdam Iudeorum in luctu lacertos incidere quod etiam legimus Iob fecisse. Interdicitur ergo prophete ne panem inter eos frangat ne ingrediatur domum convivii ne misceatur eis quos Dei sententia execravit. Si autem de lugentibus hoc dicitur quid fiet de hereticis quorum sermo serpit ut cancer et quotidie deceptorum funera prosternunt in Ecclesia.
Numérotation du verset Ier. 16,7 
et non frangent inter eos lugenti panem ad consolandum super mortuo et non dabunt eis potum calicis ad consolandum super patre suo et matre
Numérotation du verset Ier. 16,8 
et domum convivii non ingredieris ut sedeas cum eis {t. 3: Erfurt, f. 136ra ; facsim., p. 127a} et comedas et bibas
Numérotation du verset Ier. 16,9 
quia hec dicit Dominus exercituum Deus Israel ecce ego auferam de loco isto in oculis vestris et in diebus vestris vocem gaudii et vocem letitie vocem sponsi et vocem sponse
interl.| qui habet sponsa sponsus est
marg.| ECCE  EGO  AUFERAM. Sic quoque peccati Ecclesie aufert Deus omne gaudium et omnem letitiam. De quo dicitur: gaudete in Domino semper etc.
Numérotation du verset Ier. 16,10 
et cum annuntiaveris populo huic omnia verba hec et dixerint tibi quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud que iniquitas nostra et quod peccatum nostrum quod peccavimus Domino Deo nostro
Numérotation du verset Ier. 16,11 
dices ad eos quia dereliquerunt patres vestri
interl.| qui presunt in Ecclesia
me ait Dominus et abierunt post deos alienos
interl.| quorum «deus venter est»a avaricia luxuria et huiusmodi
a 1Cor. 6, 13 ; Phil. 3, 19.
et servierunt eis
interl.| a quo quis vincitur eius servus est
et adoraverunt eos
interl.| adorat quisque quod diligit
et me dereliquerunt et legem meam non custodierunt
interl.| sacerdotum est proprium non solum docere sed etiam facere legem et non solum verbis sed etiam exemplis gregem doceant
Numérotation du verset Ier. 16,12 
sed et vos peius operati estis quam patres vestri ecce enim ambulat unusquisque
interl.| semel a Domino derelicti faciunt que non conveniunt
marg.| SED  ET  VOS etc. Ne forte dicerent iniusta sententia est patres comedisse uvam acerbam et dentes filiorum obstupescere.
post pravitatem cordis sui mali
interl.| de quo exeunt cogitationes pessime ideo ab Ecclesia separantur ut vadant in terram longinquam quam nec ipsi nec patres eorum noverant antequam peccarent
ut me non audiat
Numérotation du verset Ier. 16,13 
et eiciam vos de terra hac in terram quam ignoratis vos et patres vestri et servietis ibi diis alienis
interl.| qui non sunt dii sed putantur
die ac nocte
interl.| perseverantiam peccandi ostendit dum in diebus flagitiis in noctibus serviunt libidini
qui non dabunt vobis requiem
interl.| dii ; quicquid ergo peccamus imperium demonum est qui numquam dant nobis requiem sed semper compellunt delictis cumulare delicta
Numérotation du verset Ier. 16,14 
propterea ecce dies veniunt
interl.| manifeste populo restitutio predicatur
dicit Dominus et non dicetur ultra vivit Dominus qui eduxit filios Israel de terra Egypti
interl.| per Moysen et Aaron
marg.| ECCE  DIES  VENIUNT etc. Predicuntur miracula que iuxta litteram sub Zorobabel et Iesu pontifice partim completa sunt. Spiritualiter plenius in Christo complenda.
marg.| Ecce dies veniunt etc. Possumus hoc de persecutionibus dicere que populo nostro accidere a diebus Neronis usque ad tempora Maximiani. Misertus enim Dominus populo suo reduxit eos in terram suam id est Ecclesiam quam dedit patribus eorum id est apostolis et apostolicis viris.
Numérotation du verset Ier. 16,15 
sed vivit Dominus qui eduxit filios Israel de terra aquilonis
interl.| Cyro rege Persarum laxante captivos
et de universis terris
interl.| quod non sub Cyro sed sub Christo completum est unde: cum plenitudo gentium intraverit tunc omnis Israel salvus fiet
ad quas eieci
interl.| vel: eieciam
eos et reducam eos in terram suam quam dedi patribus eorum
Numérotation du verset Ier. 16,16 
ecce ego
interl.| enim
interl.| apostolos venite post me faciam vos fieri piscatores hominum
dicit Dominus et piscabuntur eos et post hec mittam eis multos venatores
interl.| ecclesiasticos viros vel angelos qui postquam consummatio advenerit venentur sanctos
et venabuntur eos de omni monte
interl.| dogmatum
et de omni colle
interl.| bonorum operum
et de cavernis petrarum
marg.| ECCE  EGO etc. Iudei putant piscatorum nomine significari Chaldeos et per venatores Romanos qui de montibus collibusque et de cavernis petrarum venati sunt infelicem populum.
marg.| CAVERNIS  PETRARUM. Apostolis et apostolicis viris. Petra enim Christus sed et Petro donavit ut petra vocaretur in cuius sensibus requiecentes recte dicuntur translati de petra et ostendit vel apostolos vel qui postea venandi sunt peccata habuisse et recepisse duplices iniquitates suas.
Numérotation du verset Ier. 16,17 
quia oculi mei super omnes vias eorum non sunt abscondite a facie mea et non fuit occulta iniquitas eorum ab oculis meis
Numérotation du verset Ier. 16,18 
et reddam primum
interl.| quia postea bona recipient
duplices iniquitates et peccata eorum quia contaminaverunt terram meam
interl.| ut subditus fiat omnis mundus Deo et non merito sed misericordia conservetur
in morticinis idolorum suorum et abominationibus suis impleverunt hereditatem meam
marg.| DUPLICES  INIQUITATES. Quia servus sciens et non faciens voluntatem Domini vapulabit multis. Dignum est enim eo qui de gentibus sunt simplicia peccata recipere et nos duplicia unde voluntarie nobis peccantibus non relinquitir hostia pro peccatis.
Numérotation du verset Ier. 16,19 
Domine
interl.| Christe Domine refugium factus es nobis
fortitudo mea et robur meum et refugium meum in die tribulationis
interl.| unde redimentes tempus quia dies mali sunt
ad te gentes venient ab extremis terre et dicent vere mendacium possederunt patres nostri vanitatem que eis non profuit
marg.| AD  TE  GENTES etc. Postquam eiectus est Israel et a piscatoribus venatoribusque translatus gentium multitudo consequenter vocatur et pristinum confitetur errorem.
marg.| AB  EXTREMIS  TERRE. Primi terre sunt sapientes seculi nobiles divites optimates Sed extrema id est stulta mundi elegit Deus ut fortia queque confundat. Veniunt gentes ab extremis terre id est ab his qui sunt novissimi super terram fatui et ignobiles et abiecti.
Numérotation du verset Ier. 16,20 
numquid faciet sibi homo deos et ipsi non sunt dii
interl.| suggillant ignorantiam tam suam quam maiorum suorum qui putaverunt homines facere deos cum Deus faciat homines
marg.| DEOS. Non solum de corporeis simulacris faciunt sib homines deos sed et de corde confingunt. Omnes philosophi heretici qui varia dogmata prodiderunt fecerunt sibi idola et anime voluntatem putaverunt deum et adoraverunt opus manuum suarum putantes vera esse que finxerunt.
Numérotation du verset Ier. 16,21 
idcirco ecce ego ostendam
interl.| non in umbra et imagine ut prius
interl.| passione completa
eis per vicem hanc ostendam eis manum meam
interl.| Christum qui Dei virtus et Dei sapientia
et virtutem meam et scient
interl.| ostensa manu
quia nomen mihi Dominus
interl.| illud audientes Pater manifestavi nomen tuum hominibus



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ier. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=34&chapitre=34_16)

Notes :