Glossa ordinaria

Capitulum 18

Numérotation du verset Ier. 18,1 

Verbum quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens:
Numérotation du verset Ier. 18,2 

Surge et descende in domum figuli et ibi audies verba mea
Numérotation du verset Ier. 18,3 

et descendi in domum figuli et ecce ipse faciebat opus super rotam
Numérotation du verset Ier. 18,4 

et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis conversusque fecit illud vas alterum sicut placuerat in oculis eius ut faceret
Numérotation du verset Ier. 18,5 

et
factum est verbum Domini ad me dicens:
Numérotation du verset Ier. 18,6 

Numquid sicut figulus iste non potero facere vobis
domus Israel ait Dominus ecce sicut lutum in manu figuli sic vos in manu mea domus Israel
Numérotation du verset Ier. 18,7 

repente loquar adversum gentem et adversum regnum ut eradicem et destruam et disperdam illud
Numérotation du verset Ier. 18,8 

si
penitentiam egerit gens
illa a malo suo
quod locutus sum adversum eam agam
et ego penitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei
Numérotation du verset Ier. 18,9 

et subito loquar de gente et regno ut edificem et ut plantem illud
Numérotation du verset Ier. 18,10 

si fecerit malum in oculis meis
ut non audiat vocem meam
penitentiam agam super bono
quod locutus sum ut facerem ei
Numérotation du verset Ier. 18,11 

nunc ergo dic viro Iude et habitatoribus Hierusalem dicens hec dicit Dominus ecce ego fingo contra vos
malum
et cogito contra vos cogitationem revertatur
unusquisque a via sua mala et dirigite vias vestras et studia vestra
Numérotation du verset Ier. 18,12 

qui
dixerunt desperavimus
post cogitationes enim nostras ibimus
et unusquisque
pravitatem cordis sui mali faciemus
Numérotation du verset Ier. 18,13 

ideo hec dicit Dominus interrogate gentes quis audivit talia horribilia que fecit nimis
virgo Israel
Numérotation du verset Ier. 18,14 

numquid deficiet de petra agri nix Libani aut evelli possunt aque erumpentes frigide et defluentes
Numérotation du verset Ier. 18,15 

quia oblitus est mei
populus meus frustra
libantes
et impingentes
in viis suis
in semitis seculi ut ambularent per eas in itinere non trito
Numérotation du verset Ier. 18,16 

ut fieret terra eorum in desolationem
et in sibilum sempiternum
omnis qui preterit per eam obstupescet
et movebit caput suum
Numérotation du verset Ier. 18,17 

sicut ventus urens dispergam eos coram inimico dorsum et non faciem ostendam eis in die perditionis eorum
Numérotation du verset Ier. 18,18 

et dixerunt venite et cogitemus contra Ieremiam cogitationes non enim peribit lex a sacerdote neque consilium a sapiente nec sermo a propheta venite et percutiamus eum lingua et non attendamus ad universos sermones eius
Numérotation du verset Ier. 18,19 

attende Domine ad me et audi vocem
adversariorum meorum
Numérotation du verset Ier. 18,20 

numquid redditur pro bono malum quia foderunt foveam
anime mee
recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum
et averterem indignationem tuam ab eis
Numérotation du verset Ier. 18,21 

propterea da filios eorum in famem et deduc eos in manus gladii fiant uxores eorum absque liberis et vidue et viri earum interficiantur morte iuvenes eorum confodiantur gladio in prelio
Numérotation du verset Ier. 18,22 

audiatur clamor de domibus eorum adduces enim super eos latronem
repente quia
foderunt foveam
ut caperent me et laqueos absconderunt pedibus meis
Numérotation du verset Ier. 18,23 

tu autem Domine scis omne consilium eorum adversum me in mortem ne propitieris iniquitati eorum et peccatum eorum a facie tua non deleatur fiant corruentes
in conspectu tuo in tempore furoris tui abutere eis

Capitulum 18

Numérotation du verset Ier. 18,1 
{t. 3: Erfurt, f. 137rb ; facsim., p. 129b} Verbum quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens:
marg.| VERBUM etc. Per omnes sensus ad iudicium et intelligentiam animi pervenitur auditum odoratum gustum tactum sed magis mente retinetur quod oculis cernitur. Unde propheta iubetur ire ad domum figuli et ibi audire precepta Domini.
Numérotation du verset Ier. 18,2 
Surge et descende in domum figuli et ibi audies verba mea
Numérotation du verset Ier. 18,3 
et descendi in domum figuli et ecce ipse faciebat opus super rotam
interl.| Septuaginta: super lapides ambiguitate decepti. Hebreum enim, pro diversitate loci et pronuntiationis et organum, id est rotam figuli significat et lapides.
Numérotation du verset Ier. 18,4 
et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis conversusque fecit illud vas alterum sicut placuerat in oculis eius ut faceret
marg.| ET  DISSIPATUM  EST. Dissipatum divina providentia ut nescius artifex errore suo parabolam figuraret.
Numérotation du verset Ier. 18,5 
et
interl.| statim
factum est verbum Domini ad me dicens:
Numérotation du verset Ier. 18,6 
Numquid sicut figulus iste non potero facere vobis
interl.| qui perisse videmini
domus Israel ait Dominus ecce sicut {t. 3: Erfurt, f. 137va ; facsim., p. 130a} lutum in manu figuli sic vos in manu mea domus Israel
interl.| ut possim et perdere et restituere
Numérotation du verset Ier. 18,7 
repente loquar adversum gentem et adversum regnum ut eradicem et destruam et disperdam illud
marg.| REPENTE  LOQUAR etc. Liberum arbitrium significat dicens se annuntiare regno et genti mala et rursum bona nec tamen ventura sed in contrarium mutatis evenire contraria. Non quod hec ignoret futura sed quod hominem sue voluntati dimittat ut merito suo recipiat vel premia vel penas. Non tamen totum bonum est hominis sed divine largitatis. Ita enim servatur libertas arbitrii ut in omnibus excellat gratia largitoris. Unde: nisi Dominus edificaverit domum etc. Non est enim volentis neque currentis etc.
Numérotation du verset Ier. 18,8 
si
interl.| tamen
penitentiam egerit gens
interl.| mala
illa a malo suo
interl.| recedendo
quod locutus sum adversum eam agam
interl.| id est non inducam
et ego penitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei
Numérotation du verset Ier. 18,9 
et subito loquar de gente et regno ut edificem et ut plantem illud
Numérotation du verset Ier. 18,10 
interl.| sed
si fecerit malum in oculis meis
interl.| quia omnia video
ut non audiat vocem meam
interl.| precepta
penitentiam agam super bono
interl.| id est non dabo quia talibus non promisi sed bonis et penitentibus
quod locutus sum ut facerem ei
Numérotation du verset Ier. 18,11 
nunc ergo dic viro Iude et habitatoribus Hierusalem dicens hec dicit Dominus ecce ego fingo contra vos
interl.| sicut figuli lutum
malum
interl.| id est meritam inferam sententiam
interl.| unde faciens pacem et creans malum non quod per se malum sit ut patientibus videtur
et cogito contra vos cogitationem revertatur
interl.| id est mutate opera ut mutetur sententia
unusquisque a via sua mala et dirigite vias vestras et studia vestra
marg.| ECCE  EGO etc. Implet parabolam quam et aspectu docuit et sermone.
Numérotation du verset Ier. 18,12 
qui
interl.| econtrario
dixerunt desperavimus
interl.| salutem
interl.| vel confortabimur in malis scilicet vel deficimus id est Deum placare non possumus
post cogitationes enim nostras ibimus
interl.| operando
et unusquisque
interl.| idolis serviens
pravitatem cordis sui mali faciemus
marg.| POST  COGITATIONES etc. Ubi est absque gratia Dei liberi arbitrii potestas et proprie voluntatis iudicium cum sit Dei offensa sequi cogitationes et pravi cordis facere voluntatem. Unde infert: interrogate gentes etc id est omnes in circumitu eius nationes.
Numérotation du verset Ier. 18,13 
ideo hec dicit Dominus interrogate gentes quis audivit talia horribilia que fecit nimis
interl.| ultra gentes
virgo Israel
interl.| olim
interl.| Deo desponsata unde notus in Iudea Deus
Numérotation du verset Ier. 18,14 
numquid deficiet de petra agri nix Libani aut evelli possunt aque erumpentes frigide et defluentes
marg.| NUMQUID  DE  PETRA etc. Tale inquit Virgilius. Ante leves ergo pascentur in ethere cervi. Et freta destituent nudos in litore pisces. Quam nostro illius labatur pectore vultus. Et alibi: in freta dum fluvii current dum montibus umbre. Lustrabunt convexa polus dum sidera pascet. Semper honos nomenque tuum laudesque manebunt.
marg.| NUMQUID  DE  PETRA etc. Quasi sicut de Libani summitatibus nix deficere non potest nec ullo ardore solis superari et fluentes de montibus rivi non siccantur sic nomen tuum stabile et perpetuum non potest immutari. Cum enim cetera ordinem servent populus oblitus est mei.
Numérotation du verset Ier. 18,15 
quia oblitus est mei
interl.| qui sum via
populus meus frustra
interl.| inutiliter
libantes
interl.| idolis
et impingentes
interl.| offendentes
in viis suis
interl.| non Dei
in semitis seculi ut ambularent per eas in itinere non trito
interl.| vestigiis sanctorum Deum colentium qui relicto Deo idola coluerunt unde infert penam que sequitur ut fieret terra eorum
Numérotation du verset Ier. 18,16 
{t. 3: Erfurt, f. 137vb ; facsim., p. 130b} ut fieret terra eorum in desolationem
interl.| solitudinem
interl.| quia reliquerunt cultum Dei idolatrie semitam secuti
et in sibilum sempiternum
interl.| pro stupore mentis
omnis qui preterit per eam obstupescet
interl.| olim florentissimam
et movebit caput suum
interl.| in signum confuse mentis
marg.| UT  FIERET etc. Hoc plenius post adventum Domini videtur esse completum quando nullus Iudeorum terram et urbem sanctam ingredi lege permittitur. Sed cum ad planctum venerint mirantur et deflent vaticinia prophetarum completa.
Numérotation du verset Ier. 18,17 
sicut ventus urens dispergam eos coram inimico dorsum et non faciem ostendam eis in die perditionis eorum
marg.| SICUT  VENTUS. Usque hodie hec sententia permanet in Iudeis toto orbe dispersis coram inimico id est diabolo vel inimicis id est demonibus. Et cum diebus ac noctibus in synagogis Satane invocent nomen Domini dorsum et non faciem ostendit eis ut intelligant eum recedentem et numquam ad se venientem. Dies autem iudaice perditionis omne tempus est post passionem salvatoris usque ad consummationem seculi ut postquam subintraverit plenitudo gentium tunc omnis Israel salvus fiet.
Numérotation du verset Ier. 18,18 
et dixerunt venite et cogitemus contra Ieremiam cogitationes non enim peribit lex a sacerdote neque consilium a sapiente nec sermo a propheta venite et percutiamus eum lingua et non attendamus ad universos sermones eius
marg.| VENITE etc. Ista tunc Iudeorum contra Ieremiam vel Christum et nunc hereticorum contra servos Dei cogitatio est ut calumnias instruant et sanctos accusatione premant non cogitantes quid illi loquantur veritatis sed quid instruant mendacii. Iactant enim in sacerdotibus et in sapientibus et in pseudo prophetis suis legem Dei consilium et eloquium permanere cum in malivolam animam non introeat sapientia.
marg.| HIERONYMUS. Manifesta transcurrimus ut in obscuris immoremur. Non deliramenta quorumdam et captivitatem celestis Ierusalem interpretantes sed perspicuam historiam et manifestissimam prophetiam omni verborum et sensuum confidentia persequentes.
Numérotation du verset Ier. 18,19 
attende Domine ad me et audi vocem
interl.| «Crucifige eum» etc.a
a Mc. 15, 13-14 ; Lc. 23, 21 ; Io. 19, 6 ; Io. 19, 15.
adversariorum meorum
interl.| Iudeorum
marg.| ATTENDE  DOMINE etc. In typo salvatoris Ieremias a Iudeis hec universa perpetitur qui postea Babylonio veniente vastantur. Sed plenius completur in Christo urbe subversa romano gladio non propter idolatriam que tunc nulla erat ses quia Filio Dei mortem inclamaverunt. Tolle tolle eum non habemus regem nisi Cesarem. Et imprecatio eorum in eternum completur: Sanguis eius super nos et super filios nostros.
Numérotation du verset Ier. 18,20 
numquid redditur pro bono malum quia foderunt foveam
interl.| deceptionem
anime mee
interl.| tollende
recordare quod steterim {t. 3: Erfurt, f. 138ra ; facsim., p. 131a} in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum
interl.| Pater ignosce illis quia nesciunt quid faciunt
et averterem indignationem tuam ab eis
Numérotation du verset Ier. 18,21 
propterea da filios eorum in famem et deduc eos in manus gladii fiant uxores eorum absque liberis et vidue et viri earum interficiantur morte iuvenes eorum confodiantur gladio in prelio
Numérotation du verset Ier. 18,22 
audiatur clamor de domibus eorum adduces enim super eos latronem
interl.| Nabuchodonosor vel romanum exercitum
repente quia
interl.| merito
foderunt foveam
interl.| exponit quid fecerint contra filium Dei et quid passi sunt
ut caperent me et laqueos absconderunt pedibus meis
Numérotation du verset Ier. 18,23 
tu autem Domine scis omne consilium eorum adversum me in mortem ne propitieris iniquitati eorum et peccatum eorum a facie tua non deleatur fiant corruentes
interl.| vel impingentes in lapidem scilicet offensionis et petram scandali de quo lapidem quem reprobaverunt etc.
in conspectu tuo in tempore furoris tui abutere eis
marg.| NE  PROPICIERIS etc. Non est contrarium superiori sententie in qua pro populo deprecatur. Sed quia spacium penitentie preteriit illi permanentes in sceleribus suis non tam pro se puniuntur quam pro aliis ne inultum peccatum illis fieret in exemplum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ier. Capitulum 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 11/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=34&chapitre=34_18)

Notes :