Capitulum 46
Numérotation du verset
Ier. 46,1
Verbum quod factum est1 ad Ieremiam prophetam contra gentes
1 Verbum... factum est] quod factum est verbum Domini
Weber
Numérotation du verset
Ier. 46,2
ad Egyptum adversum exercitum pharaonis Nechao regis Egypti qui erat iuxta flumen Euphraten in Charchamis quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis in quarto anno Ioachim filii Iosie regis Iuda.
Numérotation du verset
Ier. 46,3
preparate
scutum et clipeum et procedite ad bellum
Numérotation du verset
Ier. 46,4
iungite equos et ascendite equites state in galeis polite lanceas induite vos loricis
Numérotation du verset
Ier. 46,5
quid igitur vidi ipsos pavidos
et terga vertentes fortes eorum cesos fugerunt conciti nec respexerunt terror undique ait Dominus
Numérotation du verset
Ier. 46,6
non fugiat velox nec salvari se putet fortis ad aquilonem iuxta flumen Euphraten victi sunt et ruerunt
Numérotation du verset
Ier. 46,7
quis est iste
qui quasi flumen ascendit
et veluti fluviorum intumescunt gurgites eius
Numérotation du verset
Ier. 46,8
Egyptus fluminis instar ascendet et velut flumina movebuntur fluctus eius
et dicet ascendens operiam terram perdam civitatem
et habitatores eius
Numérotation du verset
Ier. 46,9
ascendite
equos et exultate in curribus et procedant fortes Ethiopia et Libyes tenentes scutum
et Lydii arripientes et iacientes sagittas
Numérotation du verset
Ier. 46,10
dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis ut sumat vindictam de inimicis suis devorabit gladius et saturabitur et inebriabitur sanguine eorum victima enim Domini exercituum in terra aquilonis iuxta flumen Euphraten
Numérotation du verset
Ier. 46,11
ascende in Galaad et tolle resinam virgo filia Egypti frustra multiplicas medicamina sanitas non erit tibi
Numérotation du verset
Ier. 46,12
audierunt gentes ignominiam tuam et ululatus tuus replevit terram quia fortis impegit in fortem ambo pariter conciderunt
Numérotation du verset
Ier. 46,13
verbum quod locutus est Dominus ad Ieremiam prophetam super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis et percussurus terram Egypti
Numérotation du verset
Ier. 46,14
annuntiate Egypto et auditum facite Magdalo2 et resonet in Memphis
2 Magdalo] Magdolo
Weber
et in Tafnis
dicite sta et prepara te quia devoravit gladius ea que per circuitum tuum sunt
Numérotation du verset
Ier. 46,15
quare computruit fortis tuus
non stetit quoniam Dominus subvertit eum
Numérotation du verset
Ier. 46,16
multiplicavit ruentes
ceciditque vir ad proximum suum et dicent surge
et revertamur ad populum nostrum et ad terram nativitatis nostre a facie gladii columbe
Numérotation du verset
Ier. 46,17
vocate nomen pharao regis Egypti Tumultum
adduxit
tempus
Numérotation du verset
Ier. 46,18
vivo ego inquit Rex Dominus exercituum nomen eius quoniam sicut Thabor in montibus et sicut Carmelus in mari veniet
Numérotation du verset
Ier. 46,19
vasa transmigrationis fac tibi
habitatrix filia Egypti quia Memphis in solitudinem erit et deseretur inhabitabilis
Numérotation du verset
Ier. 46,20
vitula eligans atque formosa Egyptus stimulator
ab aquilone veniet ei
Numérotation du verset
Ier. 46,21
mercennarii quoque eius qui versabantur in medio eius quasi vituli saginati
versi sunt et fugerunt simul nec stare potuerunt quia dies interfectionis eorum venit super eos tempus visitationis eorum
Numérotation du verset
Ier. 46,22
vox eius quasi aeris sonabit quoniam cum exercitu properabunt et cum securibus venient ei quasi ligna cedentes
Numérotation du verset
Ier. 46,23
succiderunt saltum eius ait Dominus qui supputari non potest multiplicati sunt super locustas et non est eis numerus
Numérotation du verset
Ier. 46,24
confusa est filia Egypti et tradita in manu populi aquilonis
Numérotation du verset
Ier. 46,25
dixit Dominus exercituum Deus Israel ecce ego visitabo super tumultum Alexandrie et super pharao et super Egyptum et super deos eius et super reges eius et super pharao et super eos qui confidunt in eo
Numérotation du verset
Ier. 46,26
et dabo eos in manu querentium animam eorum et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu servorum eius et post hec habitabitur sicut diebus pristinis ait Dominus
Numérotation du verset
Ier. 46,27
et tu ne timeas serve meus Iacob et ne paveas Israel quia ecce ego salvum te faciam de longinquo et semen tuum de terra captivitatis sue et revertetur Iacob et quiescet et prosperabitur et non erit qui exterreat eum
Numérotation du verset
Ier. 46,28
et tu noli timere serve meus Iacob ait Dominus quia tecum ego sum quia consumam ego cunctas gentes ad quas eieci te te vero non consumam sed castigabo te in iudicio nec quasi innocenti parcam tibi
Capitulum 46
Numérotation du verset
Ier. 46,1
{t. 3: Erfurt, f. 156rb ; facsim., p. 167b} Verbum quod factum est1 ad Ieremiam prophetam contra gentes
1 Verbum... factum est] quod factum est verbum Domini
Weber
marg.|
VERBUM
QUOD
FACTUM
EST etc. RABANUS. Hactenus propheta mixtim de Iuda et Israel de Chaldeis et Egyptiis pro convenientia narrationis egit. Dehinc adversus gentes et provincias id est ad Egyptum Palestinos Moabitas ad filios Ammon ad Idumeam ad Cedar et Elam tandem ad Babylonem et ad terram Chaldeorum verbum Domini prophetat ut sciant quod contra Domini voluntatem fecerunt et quam vindictam passuri sunt. Primum ergo ad Egyptum que maxime Iudeis in scandalum fuit sermonem convertit signans quando hec locutio facta est quarto scilicet anno Ioachim filii Iosie quando pharao Nechao rex Egypti in Charchamis cum Nabuchodonosor pugnavit et superatus est.
Numérotation du verset
Ier. 46,2
ad Egyptum adversum exercitum pharaonis Nechao regis Egypti qui erat iuxta flumen Euphraten in Charchamis quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis in quarto anno Ioachim filii Iosie regis Iuda.
Numérotation du verset
Ier. 46,3
preparate
interl.|
ironice
scutum et clipeum et procedite ad bellum
Numérotation du verset
Ier. 46,4
iungite equos et ascendite equites state in galeis polite lanceas induite vos loricis
Numérotation du verset
Ier. 46,5
quid igitur vidi ipsos pavidos
interl.|
Egyptios
et terga vertentes fortes {t. 3: Erfurt, f. 156va ; facsim., p. 168a} eorum cesos fugerunt conciti nec respexerunt terror undique ait Dominus
Numérotation du verset
Ier. 46,6
non fugiat velox nec salvari se putet fortis ad aquilonem iuxta flumen Euphraten victi sunt et ruerunt
Numérotation du verset
Ier. 46,7
quis est iste
interl.|
Egyptius
qui quasi flumen ascendit
interl.|
abundantia populorum
et veluti fluviorum intumescunt gurgites eius
interl.|
super Hierusalem vet terram Chaldeorum
Numérotation du verset
Ier. 46,8
Egyptus fluminis instar ascendet et velut flumina movebuntur fluctus eius
interl.|
quasi Iudeam et terram Chaldeorum se operire et disperdere iactaret
et dicet ascendens operiam terram perdam civitatem
interl.|
Babylonem et Hierusalem
et habitatores eius
Numérotation du verset
Ier. 46,9
ascendite
interl.|
ironice
equos et exultate in curribus et procedant fortes Ethiopia et Libyes tenentes scutum
interl.|
superbi qui in potentia propria confidunt et vicinis provinciis Egypto et Ethiopia
et Lydii arripientes et iacientes sagittas
marg.|
ASCENDITE
EQUOS. Heretici et schismatici ex diversis provinciis orti frustra disponunt contra civitatem Dei bella. Porte enim inferi non prevalebunt adversus eam. Sed in die ultionis Domini gladius eius devorabit carnes. De quo dicitur: inebriabo sagitas meas sanguine et gladius meus devorabit carnes. Et erit victima Domini in terra aquilonis iuxta fluvium Euphraten id est fluxum secularis voluptatis cum traduntur in manus eius qui solium suum posuit ad aquilonem ut mittat eos in stagnum ignis et sulphuris.
Numérotation du verset
Ier. 46,10
dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis ut sumat vindictam de inimicis suis devorabit gladius et saturabitur et inebriabitur sanguine eorum victima enim Domini exercituum in terra aquilonis iuxta flumen Euphraten
Numérotation du verset
Ier. 46,11
ascende in Galaad et tolle resinam virgo filia Egypti frustra multiplicas medicamina sanitas non erit tibi
marg.|
ASCENDE
IN
GALAAD etc. Mons est ad quem septem die venit Iacob de Carram fugiens est autem ad Tergum Phenicis et Arabie collibus Libani copulatus extenditurque per desertum usque ad Transiordanem ubi habitavit Seon rex Amorreorum. Cecidit autem in sortem filiorum Ruben et Gad et dimidie tribus Manasse.
marg.|
TOLLE
RESINAM. Greci recinam vocant. Reci enim dicitur quicquid manat. Est autem lacrima sudore lignorum exalata ut cerasi et lentisci et huiusmodi. Prima resina est therebintina omnium prestantior hanc gignit Arabia. Iudea Syria Cyprus et Africa et insule Cyclades. Secunda est lentiscina que mirtrix vocatur ; hec ex Chio insula deportatur. Tertia pinalis quarum alia pictines alia pictine alia liquida alia arida et afferuntur ex Colophonia ; unde et nomen colophonia resina sumpsit. Resina autem apta est lesis corporibus et pro medicina ponitur unde: numquid resina non est in Galaad ? Resina ergo pro penitentia ponitur et medicamine conversionis ad Deum. Inde hortatur propheta Egyptum et confines provincias ut agant penitentiam alioquin a falsis diis frustra medicamina exspectant quia non accipient ab eis sanitatem sed confusionem.
Numérotation du verset
Ier. 46,12
audierunt gentes ignominiam tuam et ululatus tuus replevit terram quia fortis impegit in fortem ambo pariter conciderunt
marg.|
AUDIERUNT
GENTES etc. Quasi frustrato solacio idolorum coram hostibus corruit et mutua clade fortis cum forti cecidit. Sic heretici qui semper discordes in vario errore versantur alterutrum sese lacerantes non victoriam veritatis accipiunt sed errore captivi pariter in foveam perditionis cadunt.
Numérotation du verset
Ier. 46,13
verbum quod locutus est Dominus ad Ieremiam prophetam super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis et percussurus terram Egypti
Numérotation du verset
Ier. 46,14
annuntiate Egypto et auditum facite Magdalo2 et resonet in Memphis
2 Magdalo] Magdolo
Weber
interl.|
civitas magicis artibus dedita
et in Tafnis
interl.|
metropolis est Egypti
dicite sta et prepara te quia devoravit gladius ea que per circuitum tuum sunt
marg.|
ANNUNTIATE
EGYPTO. Quasi vos qui audistis vaticinium meum nuntiate pharaoni quia prope est tempus et tumultus belli.
Numérotation du verset
Ier. 46,15
quare computruit fortis tuus
interl.|
idolum vel pharao
non stetit quoniam {t. 3: Erfurt, f. 156vb ; facsim., p. 168b} Dominus subvertit eum
Numérotation du verset
Ier. 46,16
multiplicavit ruentes
interl.|
quia populus eius in manus hostium traditus
ceciditque vir ad proximum suum et dicent surge
interl.|
sicut hortari se debuerunt ad pugnam sic hortantur se ad fugam
et revertamur ad populum nostrum et ad terram nativitatis nostre a facie gladii columbe
interl.|
Nabuchodonosor qui stultus et sine corde victoriam Deo ascribendam ascribit diis suis
Numérotation du verset
Ier. 46,17
vocate nomen pharao regis Egypti Tumultum
interl.|
belli
adduxit
interl.|
contra te
tempus
Numérotation du verset
Ier. 46,18
vivo ego inquit Rex Dominus exercituum nomen eius quoniam sicut Thabor in montibus et sicut Carmelus in mari veniet
marg.|
QUONIAM
SICUT
THABOR etc. Hoc est ex comparatione locorum frugiferorum quasi in maris submersorum grandem Egyptiorum potestatis intellige ruinam.
marg.|
Thabor terminus est Zabulon mons in medio Galilee campo mira rotunditate sublimis distans a Diocesaria decem milibus contra orientalem plagam. Qui confinium quoque inter tribus Ysachar et Neptalim fuit Carmelus ubi Nabal Carmelus fuit et nunc villa est Carmela nomine in decimo lapide opidi Chebron vergens ad orientalem plagam ubi romanorum presidium est. Mystice autem quia Thabor veniens lumen vel veniat lux et carmelus tenellus aut mollis sive scientia circumcisionis interpretantur significant hereticos in lumine secularis scientie et sapientie superbientes vel Iudeos molles vel deliciosos in ciruncisione carnis gloriantes qui sub vero pharaone versantur et Christo servire renuunt in huius seculi mare demersi et in damnationem perpetuam.
Numérotation du verset
Ier. 46,19
vasa transmigrationis fac tibi
interl.|
prepara sarcinulas ad fugiendum
habitatrix filia Egypti quia Memphis in solitudinem erit et deseretur inhabitabilis
Numérotation du verset
Ier. 46,20
vitula eligans atque formosa Egyptus stimulator
interl.|
Nabuchodonosor qui eam in fugam a facie armorum vertat
ab aquilone veniet ei
marg.|
VITULA
ELEGANS. Quod Egyptia plebs in deliciis nutrita indomita lascivia iugum discipline recusavit.
Numérotation du verset
Ier. 46,21
mercennarii quoque eius qui versabantur in medio eius quasi vituli saginati
interl.|
deliciis carnalibus dediti
versi sunt et fugerunt simul nec stare potuerunt quia dies interfectionis eorum venit super eos tempus visitationis eorum
marg.|
MERCENNARII
QUOQUE etc. Principes Egyptiorum non pastores sed mercennarios vocat qui non curam gregis habebant sed avaricie et luxuria studebant. Ideo coram hostibus in fugam conversi sunt. Mystice autem mercennarios Egypti fictos pastores Ecclesie in hoc mundo peregrinantis possumus intelligere qui lucrum terrenum querentes oves sibi commendatas contra vastatores defendere non presumunt unde mercennarius autem et qui non est pastor videt lupum venientem dimittit oves et fugit.
Numérotation du verset
Ier. 46,22
vox eius quasi aeris sonabit quoniam cum exercitu properabunt et cum securibus venient ei quasi ligna cedentes
marg.|
VOX
EIUS
QUASI etc. Non solum historiali Egypto iusto Dei iudicio vindicta supervenit sed et spirituali in die iudicii superventura est quam nunc scriptura in toto orbe clara futuram pronuntiat unde bene vox eius eri sonanti comparatur quos ceteris metallis sonorius tynniat et dies iudicii cunctis retro correptionibus fortius snabit. Tunc enim Deus manifeste veniet et non silebit.
marg.|
Ignis in conspectu eius exardescet et in circuitu eius tempestas valida. Tunc angeli properabunt ut colligant de regno eius omnia scandala et ligna infructuosa securibus validi examinis cedant. Tunc succidetur saltus inutilis quia omne lignum non faciens fructum bonum excidetur et in ignem mittitur. Et multitudo perditorum qui quasi locuste brevi volatu se extollunt in infernum demergetur et tunc patebit confusionum omnium carnalium cogitatio que voluptatibus seculi innititur cum diabolo punienda tradetur unde sequitur: confusa est filia Egypti etc.
Numérotation du verset
Ier. 46,23
succiderunt saltum eius ait Dominus qui supputari non potest multiplicati sunt super locustas et non est eis numerus
interl.|
quia multiplicati sunt super numerum
Numérotation du verset
Ier. 46,24
confusa est filia Egypti et tradita in manu populi aquilonis
interl.|
demonum scilicet
interl.|
Nabuchodonosor et Chaldeorum hii enim diruperunt omnia et statum regni everterunt
Numérotation du verset
Ier. 46,25
dixit Dominus exercituum Deus Israel ecce ego visitabo super tumultum Alexandrie et super pharao et super Egyptum et super deos eius et super reges eius et super pharao et super eos qui confidunt in eo
Numérotation du verset
Ier. 46,26
et dabo eos in manu querentium animam {t. 3: Erfurt, f. 157ra ; facsim., p. 169a} eorum et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu servorum eius et post hec habitabitur sicut diebus pristinis ait Dominus
marg.|
ET
POST
HEC. Licet videatur intimare regnum Egyptiorum non irreparabiliter a Nabuchodonosor esse destructum cum postea ibi fuerint reges usque ad Augustum altiori tamen sensu Christiana designat tempora quando Dei cultus in Egypto huius mundi restauratus est ad quem exercendum homo natus est de quo Isaias percutiet Dominus Egyptum plaga et sanabit eum etc.
Numérotation du verset
Ier. 46,27
et tu ne timeas serve meus Iacob et ne paveas Israel quia ecce ego salvum te faciam de longinquo et semen tuum de terra captivitatis sue et revertetur Iacob et quiescet et prosperabitur et non erit qui exterreat eum
marg.|
ET
TU
NE
TIMEAS etc. Hec promissio non bene convenit Iudeis qui toto orbe dispersi consumuntur nec regnum habent nec sacerdotium. Convenit autem christiane genti que colligitur de omnibus gentibus et revertitur de captivitate erroris ad terram Ecclesie ubi requiescet in spe et prosperabitur successu virtutum nec timebit adversarium confidens in Deo suo. Non consumetur quidem sed sicut aurum quod per ignem transit purgabitur atque probabitur. Possumus tamen dicere quod generatio illa aniqua ante diem iudicii penitus non consumetur quia ex parte cecitas contigit in Israel et cum plenitudo gentium subintraverit tunc omnis Israel salvus fiet.
Numérotation du verset
Ier. 46,28
et tu noli timere serve meus Iacob ait Dominus quia tecum ego sum quia consumam ego cunctas gentes ad quas eieci te te vero non consumam sed castigabo te in iudicio nec quasi innocenti parcam tibi
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ier. Capitulum 46), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 14/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=34&chapitre=34_46)

Notes :