Glossa ordinaria

Capitulum 50

Numérotation du verset Ier. 50,1 

verbum quod locutus est Dominus de Babylone et de terra Chaldeorum in manu Ieremie prophete
Numérotation du verset Ier. 50,2 

annuntiate in gentibus et auditum facite levate signum predicate et nolite celare dicite capta est Babylon confusus est Bel victus est Marodach confusa sunt sculptilia eius superata sunt idola eorum
Numérotation du verset Ier. 50,3 

quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone
que ponet terram eius in solitudinem et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus et moti sunt et abierunt
Numérotation du verset Ier. 50,4 

in diebus illis et in tempore illo ait Dominus venient
filii Israel ipsi et filii Iuda simul
ambulantes
et flentes
properabunt et Dominum Deum suum querent
Numérotation du verset Ier. 50,5 

in Sion
interrogabunt viam
huc facies eorum
venient et apponentur ad Dominum federe sempiterno
quod nulla oblivione delebitur
Numérotation du verset Ier. 50,6 

grex perditus factus est populus meus pastores eorum
seduxerunt
eos feceruntque vagari
in montibus
de monte
in collem
transierunt obliti sunt cubilis sui
Numérotation du verset Ier. 50,7 

omnes qui invenerunt
comederunt eos
et hostes eorum dixerunt non peccavimus
pro eo quod peccaverunt Domino decori iustitie
et exspectationi patrum eorum Domino
Numérotation du verset Ier. 50,8 

recedite
de medio Babylonis
et de terra Chaldeorum egredimini
et estote
quasi hedi
ante greges
Numérotation du verset Ier. 50,9 

quoniam ecce ego suscito et adducam in Babylonem congregationem gentium
magnarum de terra aquilonis
et preparabuntur adversum eam et inde
capietur sagitta eius
quasi viri fortis interfectoris non revertetur vacua
Numérotation du verset Ier. 50,10 

et erit Chaldea in predam omnes vastantes eam replebuntur ait Dominus
Numérotation du verset Ier. 50,11 

quoniam
exultatis
et magna loquimini diripientes hereditatem meam
quoniam effusi estis sicut vitulus
super herbam et mugistis ut tauri
Numérotation du verset Ier. 50,12 

confusa est mater vestra
nimis et adequata pulveri que genuit vos ecce novissima erit in gentibus deserta invia et arens
Numérotation du verset Ier. 50,13 

ab ira Domini non habitabitur
sed redigetur tota in solitudinem omnis qui transit per Babylonem stupebit
et sibilabit super universis plagis eius
Numérotation du verset Ier. 50,14 

preparamini
contra Babylonem per circuitum omnes qui intenditis arcum debellate eam non parcatis iaculis quia Domino peccavit
Numérotation du verset Ier. 50,15 

clamate adversus eam ubique dedit manum
ceciderunt fundamenta eius destructi sunt muri eius quoniam ultio Domini est ultionem accipite de ea sicut fecit facite ei
Numérotation du verset Ier. 50,16 

disperdite satorem de Babylone et tenentem falcem in tempore messis a facie gladii columbe unusquisque
ad populum suum convertetur
et singuli ad terram suam fugient
Numérotation du verset Ier. 50,17 

grex dispersus Israel leones eiecerunt eum primus comedit eum rex Assur
iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis
Numérotation du verset Ier. 50,18 

propterea hec dicit Dominus exercituum Deus Israel ecce ego visitabo
regem Babylonis
et terram eius sicut visitavi regem Assur
Numérotation du verset Ier. 50,19 

et reducam Israel ad habitaculum suum
et pascetur Carmelum et Basan et in monte Ephraim et Galaad saturabitur anima eius
Numérotation du verset Ier. 50,20 

in diebus illis et in tempore illo ait Dominus queretur iniquitas Israel et non erit et peccatum Iuda et non invenietur quoniam propitius ero eis
quos reliquero
Numérotation du verset Ier. 50,21 

super terram
dominantium
ascende
et super habitatores eius visita dissipa
et interfice que post eos sunt ait Dominus et fac iuxta omnia que precepi tibi
Numérotation du verset Ier. 50,22 

vox belli in terra et contritio magna
Numérotation du verset Ier. 50,23 

quomodo confractus est et contritus est malleus universe terre
quomodo versa est in desertum Babylon in gentibus
Numérotation du verset Ier. 50,24 

illaqueavi te et capta es Babylon et nesciebas inventa es et apprehensa quoniam Dominum provocasti
Numérotation du verset Ier. 50,25 

aperuit Dominus thesaurum suum
et protulit vasa ire sue
quoniam opus est Domino Deo exercituum in terra Chaldeorum
Numérotation du verset Ier. 50,26 

venite ad eam ab extremis finibus
aperite ut exeant
qui conculcent eam tollite de via
lapides et redigite in acervos et interficite eam
nec sit quicquam reliquum
Numérotation du verset Ier. 50,27 

dissipate universos fortes eius
descendant in occisionem ve eis quia venit dies eorum tempus visitationis eorum
Numérotation du verset Ier. 50,28 

vox fugientium
et eorum
qui evaserunt de terra Babylonis ut annuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri ultionem templi eius
Numérotation du verset Ier. 50,29 

annuntiate in Babylonem plurimis omnibus qui tendunt arcum consistite adversum eam per gyrum et nullus evadat reddite ei secundum opus suum iuxta omnia que fecit facite illi quia contra Dominum erecta est adversum Sanctum Israel
Numérotation du verset Ier. 50,30 

idcirco cadent iuvenes
eius in plateis eius et omnes viri
bellatores eius
conticescent in die illa
ait Dominus
Numérotation du verset Ier. 50,31 

ecce ego ad te superbe
dicit Dominus Deus exercituum quia venit dies tuus tempus visitationis tue
Numérotation du verset Ier. 50,32 

et cadet superbus
et corruet et non erit qui suscitet eum et succendam ignem in urbibus eius
et devorabit omnia in circuitu eius
Numérotation du verset Ier. 50,33 

hec dicit Dominus exercituum calumniam sustinent filii Israel et filii Iuda simul omnes qui ceperunt eos tenent nolunt dimittere eos
Numérotation du verset Ier. 50,34 

redemptor eorum Fortis Dominus exercituum nomen eius iudicio defendet causam eorum ut exterreat terram et commoveat habitatores Babylonis
Numérotation du verset Ier. 50,35 

gladius
ad Chaldeos ait Dominus et ad habitatores Babylonis et ad principes et ad sapientes eius
Numérotation du verset Ier. 50,36 

gladius ad divinos eius qui stulti erunt gladius ad fortes illius qui timebunt
Numérotation du verset Ier. 50,37 

gladius ad equos eius et ad currus eius et ad omne vulgus quod est in medio eius et erunt quasi mulieres gladius ad thesauros eius qui diripientur
Numérotation du verset Ier. 50,38 

siccitas super aquas eius erit et arescent quia terra sculptilium est et in portentis gloriantur
Numérotation du verset Ier. 50,39 

propterea habitabunt dracones
cum fatuis ficariis
et habitabunt in ea strutiones et non habitabitur ultra usque ad sempiternum nec extruetur usque ad generationem et generationem
Numérotation du verset Ier. 50,40 

sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham et vicinas eius ait Dominus non habitabit ibi vir nec incolet eam filius hominis
Numérotation du verset Ier. 50,41 

ecce populus
venit ab aquilone
et gens magna et reges multi
consurgent a finibus terre
Numérotation du verset Ier. 50,42 

arcum et scutum apprehendent crudeles sunt et immisericordes vox eorum quasi mare sonabit
et super equos ascendent sicut vir paratus ad prelium contra te filia Babylon
Numérotation du verset Ier. 50,43 

audivit rex Babylonis
famam eorum et dissolute sunt
manus eius angustia
apprehendit eum dolor quasi parturientem
Numérotation du verset Ier. 50,44 

ecce quasi leo ascendet
de superbia Iordanis ad pulchritudinem robustam quia subito currere eum faciam ad illam et quis erit electus quem preponam ei
quis enim similis mei et quis sustinebit me et quis est iste pastor qui resistat vultui meo
Numérotation du verset Ier. 50,45 

propterea
audite consilium Domini quod mente concepit adversum Babylonem et cogitationes eius quas cogitavit super terram Chaldeorum nisi detraxerint eos
parvuli
gregum nisi dissipatum fuerit cum ipsis
habitaculum eorum
Numérotation du verset Ier. 50,46 

a voce captivitatis Babylonis commota est terra et clamor inter gentes auditus est

Capitulum 50

Numérotation du verset Ier. 50,1 
verbum quod locutus est Dominus de Babylone et de terra Chaldeorum in manu Ieremie prophete
marg.| VERBUM  QUOD  LOCUTUS  EST etc. Expleto vaticinio contra Egyptum Palestinos Moab filios Amon Damascum quoque et Cedar contra Babylonem et Chaldeos sermo dirigitur ut quos ante latenter arguit nunc palam scelera eorum manifestando vastationem et desolationem subsequi aperte pronuntiat Isaias quoque et Ezechiel similias contra Babylonios et Chaldeos prophetaverunt.
Numérotation du verset Ier. 50,2 
annuntiate {t. 3: Erfurt, f. 159vb ; facsim., p. 174b} in gentibus et auditum facite levate signum predicate et nolite celare dicite capta est Babylon confusus est Bel victus est Marodach confusa sunt sculptilia eius superata sunt idola eorum
interl.| idola scilicet que pro diis colebant
marg.| CONFUSA  SUNT  SCULPTILIA. Similia dixit Isaias. Ecce ego suscitabo super eos Medos qui argentum non querant neque aurum velint.
Numérotation du verset Ier. 50,3 
quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone
interl.| Persarum et Medorum
que ponet terram eius in solitudinem et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus et moti sunt et abierunt
Numérotation du verset Ier. 50,4 
in diebus illis et in tempore illo ait Dominus venient
interl.| ad Ecclesiam
interl.| Deum videntes
filii Israel ipsi et filii Iuda simul
interl.| viri scilicet confessores
ambulantes
interl.| de virtute in virtutem
et flentes
interl.| pro peccatis
properabunt et Dominum Deum suum querent
marg.| VENIENT  FILII  ISRAEL. Hec promissio reversionem populi Dei de captivitate significat quam sub Assyriis vel Chaldeis sustinuit vel magis christiana tempora quando de diversis gentibus filii Dei convenerunt ad Ecclesiam catholicam ubi quererent Deum suum interrogantes et discentes viam veritatis vultumque cordis sui ad faciendam voluntatem Dei convertentes ut iungantur illi federe sempiterno.
Numérotation du verset Ier. 50,5 
in Sion
interl.| Ecclesia
interrogabunt viam
interl.| veritatis
huc facies eorum
interl.| cordium
venient et apponentur ad Dominum federe sempiterno
interl.| quia neque mors neque vita poterit separare
quod nulla oblivione delebitur
Numérotation du verset Ier. 50,6 
grex perditus factus est populus meus pastores eorum
interl.| scribe et pharisei vel heretici
seduxerunt
interl.| ad cultu Dei
eos feceruntque vagari
interl.| diversis hereticorum sectis
in montibus
interl.| superbie
de monte
interl.| legis
in collem
interl.| humilitatem heresis que tamen putatur habere aliquam altitudinem
transierunt obliti sunt cubilis sui
interl.| Ecclesie ubi sponsa cum sponso delectatur
marg.| GREX  PERDITUS. Hac sententia notantur reges Israelitarum qui errare fecerunt populum et declinare ad idolatriam quorum fuit Ieroboam primus filius Nabath qui fecit adorari vitulos aureos deinde ceteri prevaricatores legis.
Numérotation du verset Ier. 50,7 
omnes qui invenerunt
interl.| visibiles et invisibiles hostes
comederunt eos
interl.| vagantes
et hostes eorum dixerunt non peccavimus
interl.| peccatum lacerati gregis pro nihilo duxerunt
pro eo quod peccaverunt Domino decori iustitie
interl.| contra preceptum scilicet iustitie et spem remunerationis future oves Christi luporum morsibus tradentes
et exspectationi patrum eorum Domino
Numérotation du verset Ier. 50,8 
recedite
interl.| captivi in peccatis
interl.| penitendo
de medio Babylonis
interl.| confusionis
et de terra Chaldeorum egredimini
interl.| captivantium id est demonum audita destructione Babylonis
et estote
interl.| in Hierusalem que est locus visionis et pacis
quasi hedi
interl.| penitentes
ante greges
interl.| catholice Ecclesie
marg.| RECEDITE  DE  MEDIO. Secundum historiam monet Israelitas qui captivandi erant in Babylonem ut non stabilem possessionem arbitrentur se ibi habituros sed spem revertendi haberent et cum captivitas laxaretur fugerent inde quia venturum erat ut a Medis et Persis vastaretur.
marg.| ORIGENES. Quomodo corpus nostrum in aliquo terre loco consistit sic anima secundum statum suum in aliquo terre loco nuncupative est. Corpus nostrum aut in Egypto aut in Babylone aut in Palestina est aut in Syria aut ubicumque et similiter anima et pro qualitate vite locorum diversitas distinguitur. In Babylone enim est quando confunditur turbatur et pace deserta bella sustinet passionum. Talibus animabus dicitur. Fugite de medio Babylonis et salvet unusquisque animam suam dum enim in Babylone est salvari non potest. Qui autem ibi recordatur Hierusalem ingemiscit et dicit: quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena. Impossibile enim est in Babylone constitutum Deo organis canere otiosa enim sunt ibi organa ymnorum Dei unde in salicibus in medio eius suspendimus organa nostra. Suspensa sunt organa nostra dum in Babylone sumus in salicibus fluminum eius. Si autem venerimus in Hierusalem in locum visionis et pacis organizabimus psallemus cytharizabimus et semper laudabimus Deum. Sicut autem anima peccatoris in Babylone sic iusti in Iudea est sed iuxta equalitatem fidei et vite in ipsa Iudea locis inter se variis separantur. Est autem in Dan qua extreme parte Iudee sunt vel in superioribus locis paulo melioribus vel in mediis finibus Iudee vel circa Hierusalem. Est autem omnium beatissima que in medio Hierusalem consistit. Qui autem peccator est et nimiis sceleribus oppressus in Babylone est qui nondum ad summum peccatorum culmen ascendit in Egypto est et in partibus eius moratur. Et sicut qui in Iudea sunt non equalia possident loca alius est enim in Dan alius in Neptalim alius in finibus Gad sic in Egypto alius est in Taphnis alius est in Memphys alius in Sienni alius in Bubastis habitat.
Numérotation du verset Ier. 50,9 
quoniam ecce ego suscito et adducam in Babylonem congregationem gentium
interl.| demonum
magnarum de terra aquilonis
interl.| ab aquilone enim omne malum veniet
et preparabuntur adversum eam et inde
interl.| manifeste quia tunc manifesta erunt abscondita cordium
capietur sagitta eius
interl.| pena subdita et improvisa
quasi viri fortis {t. 3: Erfurt, f. 160ra ; facsim., p. 175a} interfectoris non revertetur vacua
Numérotation du verset Ier. 50,10 
et erit Chaldea in predam omnes vastantes eam replebuntur ait Dominus
Numérotation du verset Ier. 50,11 
quoniam
interl.| causa quare hec patiantur
exultatis
interl.| in interitu Iudeorum
et magna loquimini diripientes hereditatem meam
interl.| Israel
quoniam effusi estis sicut vitulus
interl.| lascivientes scilicet in devoratione eius sicut vitulus super herbam quasi taurino mugitu captivis insultantes
super herbam et mugistis ut tauri
Numérotation du verset Ier. 50,12 
confusa est mater vestra
interl.| quasi non diu letabimini
nimis et adequata pulveri que genuit vos ecce novissima erit in gentibus deserta invia et arens
marg.| ECCE  NOVISSIMA.  TROPOLOGIA. In fine mundi in morte cuiusque omnis gloria et superbia Chaldeorum et confusio mundi recedet a nobis et ita omnia subvertentur sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham nec ultra voluptatis vel mundi futurus est status.
marg.| CONFUSA  EST etc. Isaias dicit similia et erit Babylon illa gloriosa in regnis inclita in superbia Chaldeorum subvertetur sicut Dominus subvertit Sodomam etc.
Numérotation du verset Ier. 50,13 
ab ira Domini non habitabitur
interl.| quia pro ea Seleuciam et Thesiphontem inclitas urbes Persarum fecerunt
sed redigetur tota in solitudinem omnis qui transit per Babylonem stupebit
interl.| quia tanta potentia est in nihilum redacta
et sibilabit super universis plagis eius
Numérotation du verset Ier. 50,14 
preparamini
interl.| o Perse et Medi
contra Babylonem per circuitum omnes qui intenditis arcum debellate eam non parcatis iaculis quia Domino peccavit
Numérotation du verset Ier. 50,15 
clamate adversus eam ubique dedit manum
interl.| ad occidendum eam
ceciderunt fundamenta eius destructi sunt muri eius quoniam ultio Domini est ultionem accipite de ea sicut fecit facite ei
marg.| SICIUT  FECIT  FACITE. Id est: sicut illa per Nabuchodonosor gentes circumquaque vastavit et retributionem reddite ei.
Numérotation du verset Ier. 50,16 
disperdite satorem de Babylone et tenentem falcem in tempore messis a facie gladii columbe unusquisque
interl.| auxiliator scilicet
interl.| idem Isaias et eisdem verbis
ad populum suum convertetur {t. 3: Erfurt, f. 160rb ; facsim., p. 175b}
interl.| capta Babylone
et singuli ad terram suam fugient
marg.| AD  FACIE  GLADII. Columba stulta dicitur quia nutrit pullos alienos ita Nabuchodonosor alios opprimendo et fovendo. Etiam Nabuchodonosor columbam vocat non pro simplicitate sed pro stulticia superbie.
Numérotation du verset Ier. 50,17 
grex dispersus Israel leones eiecerunt eum primus comedit eum rex Assur
interl.| qui Hierusalem subvertit et templum succendit
iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis
marg.| LEONES  EIECERUNT etc. Theglatphallasar qui partem magnam Iudeorum in Assyrios transtulit et Sennacherib qui decem tribus in montes Medorum transduxit hii leones appellantur.
Numérotation du verset Ier. 50,18 
propterea hec dicit Dominus exercituum Deus Israel ecce ego visitabo
interl.| per Cyrum et Darium
regem Babylonis
interl.| Baltahasar qui novissimus in Babylone regnavit
et terram eius sicut visitavi regem Assur
interl.| Sennacherib quando scilicet angelus Domini percussit Assyriorum centum octoginta quinque millia
marg.| ECCE  EGO  VISITABO. Visitavit Dominus regem Babylonis id est confusionis sicut visitavit regem Assur qui interpretatur gradiens vel dirigens cum diabolum confusionis regem et tenebrarum harum rectorem destruxit scilicet antichristum et omnes Ecclesie persecutores qui dirigunt arma nequitie contra sanctos Dei et effundunt sanguinem innocentem et hereticos qui dirigunt iacula prave doctrine ut animas simplicium interficiant. In fine enim mundi diabolus qui seducebat gentes mittetur in stagnum ignis et sulphuris et bestia id est antichristus pseudo prophete id est heretici. Sancti vero cum Christo regnabunt in eternum et saturabitur anima eorum omnibus bonis. Tunc queretur iniquitas Israel et non erit et peccatum Iuda et non invenietur. Quia tunc alligabit Dominus vulnus populi sui et sanabit contritiones eius et absterget omnem lacrimam ab oculis sanctorum et mors ultra non erit neque luctus sed novus populus in nova civitate imperpetuum exultabit.
Numérotation du verset Ier. 50,19 
et reducam Israel ad habitaculum suum
interl.| permittente Cyro quinquaginta fere millia egressi sunt in Iudeam
et pascetur Carmelum et Basan et in monte Ephraim et Galaad saturabitur anima eius
interl.| ut ultra neque mors neque luctus sed novus populus sit
Numérotation du verset Ier. 50,20 
in diebus illis et in tempore illo ait Dominus queretur iniquitas Israel et non erit et peccatum Iuda et non invenietur quoniam propitius ero eis
interl.| unde gratia autem Dei vita eterna
quos reliquero
interl.| aliis abiectis
Numérotation du verset Ier. 50,21 
super terram
interl.| Babyloniam
dominantium
interl.| Chaldeorum
ascende
interl.| exercitus Medorum et Persarum
et super habitatores eius visita dissipa
interl.| ut posteritas Babylonis funditus intereat
et interfice que post eos sunt ait Dominus et fac iuxta omnia que precepi tibi
marg.| SUPER  TERRAM  DOMINANTIUM etc. Mystice predicatoribus Christi precipitur ut regnum diaboli studeant evertere et opera eius maligna et consilia pessima ut interficiant omnes peccatores terre et disperdant de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.
Numérotation du verset Ier. 50,22 
vox belli in terra et contritio magna
interl.| in interitu Babylonis gaudium et exultatio multorum
Numérotation du verset Ier. 50,23 
quomodo confractus est et contritus est malleus universe terre
interl.| Babylon et reges eius qui plures gentes contriverant
quomodo versa est in desertum Babylon in gentibus
marg.| QUOMODO  CONFRACTUS etc. Malleus universe terre diabolus est sed est qui non curat de malleo universe terre vir scilicet stans super muros adamantinos et in manu eius adamas. Refert historia quod fortior sit adamas omni cedenti malleo incontritus et invincibilis perseverans licet superstet malleus daybolus et superpositus sit draco quasi intus indomabilis nihil tantum in manu Domini et in conspectu eius consistens perfectus adamas patitur. Duo ergo contraria sunt adamanti iusto malleus et incus unde in Proverbio dicitur de hiis qui anxietatibus premuntur: inter malleum sunt et incudem. Iustus autem non curat de malleo et incude qui quanto ceditur tanto splendescit virtus eius. Malleum autem universe terre non potuit confringere Moyses nec ante eum Abraham nec post eum Iosue nec quisque prophetarum Christus autem confregit quod admirans propheta ait: quomodo confractus est malleus universe terre . Primo confractus deinde contritus. Quando dixit diabolus hec omnia tibi dabo si procidens adoraveris me etc. non contrivit sed confregit tantum cum vero secessit ab eo usque ad tempus et post venit et tunc etiam contritus est. Per unumquemque nostrum confringitur quando introducimur a Domino in Ecclesiam et proficimus in fide. Conteritur autem et comminuitur cum ad perfectionem venimus.
marg.| QUOMODO  VERSA  EST. Captivitas Babylonis intelligitur cum nihil in nobis confusionis remaneat. Inventa es et comprehensa quia Domino restitisti. An autem sola Babylon restitit et non potius omnes gentes dum creatore deserto idola coluerunt ? An figuraliter dicit omnem animam contrariam Hierusalem scilicet visioni pacis esse Babylonem unde sancti in Hierusalem peccatores in Babylone erant et si peccabant Hierosolimite mittebantur in Babylonem et penitentes redibant in Hierusalem. Capitur ergo Babylon et non agnoscit legi enim Dei non subiicitur neque enim potest et inventa est Babylon et comprehensa quia Domino restitit.
Numérotation du verset Ier. 50,24 
illaqueavi te et capta es Babylon et nesciebas inventa es et apprehensa quoniam Dominum provocasti
Numérotation du verset Ier. 50,25 
aperuit Dominus thesaurum suum
interl.| Ecclesiam
interl.| peccatores
quoniam opus est Domino Deo exercituum in terra Chaldeorum
interl.| eorum scilicet qui stellis ascribunt que in terris fiunt
marg.| APPERUIT  DOMINUS etc. ORIGENES. Alia editio aperite apothecas eius et scrutamini eam quasi speluncam et disperdite eam ut non sint eius reliquie exiccate omnes fructus eius ut descendant in occisionem. Ve eis quoniam veniet dies eorum tempus vindicte eorum ut ait apostolus pertulit in multa pacientia vasa ire preparata in perditionem super vasa misericordie etc. Alii ergo vasa misericordie alii vasa ire. pharao Egyptii vasa ire Paulus qui primus misericordiam consecutus est et de Iudeis ac gentibus credentes vasa misericordie. Sunt ergo in thesauris Dei vasa ire. Scriptum est enim. Aperuit Dominus thesaurum suum et protulit vasa ire. Thesaurus Domini Ecclesia est in qua sepe latent homines qui sunt vasa ire. Veniet ergo tempus quando aperiet Dominus thesaurum Ecclesie. Nunc enim clausa est et vasa ire cum vasis misericordie inhabitant palee cum frumento et pisces mali cum bonis qui in rethe ceciderunt quem cum aperuerit in iudicio et protulerit vasa ire dicent forsitan vasa misericordie egredientibus vasis ire. Exierunt a nobis non enim erant ex nobis.
marg.| Idem: Aperuit thesaurum etc. In thesauris Domini sunt vasa ire extra thesaurum vasa peccantia que non sunt vasa ire sed minora. Servi enim sunt ignorantes voluntatem Domini et non facientes. Qui autem ingreditur Ecclesiam aut vas ire est aut misericordie qui foris est neque misericordie neque ire. Aliud ergo nomen eius inquiro opus inquit Domino virtutum in terra Chaldeorum est. Secundum diversos intellectus terrenus locus multipliciter dicitur vel nominatur et quomodo differenti ratione Christus plura habet vocabula cum in subiacenti sit unus varius autem in virtutibus sic pro malitia generis humani terrena negocia cum unum sint in subiacenti tamen intellectus diversitate sunt plurima. Unum enim subiacens est Christus sed alio intellectu medicus unde non necesse habent sani medico etc. alio pastor quia irrationabilibus preest alio rex quia rationabilibus principatur alio vitis vera quia in eum inserti homines uberes fructus afferunt et similia Quoniam ergo in Christo plurimi intellectus sunt diversorum nominum et subiacens unum sic terrena negocia in sibiacenti unum sed iuxta intellectum plurima Sepe etiam allegorizantes Babylonem diximus esse terrena negocia que semper confusa sunt vitiis Egyptum affligentia et Chaldeam quia multi que geruntur in terris stellis consecrant et ex earum nutibus fieri asseverant. Omnis ergo qui putat quod stelle faciant homines luxuriosos adulteros castos vel huiusmodi in terra Chaldeorum est. Comminatur ergo Deus specialiter hiis qui in terra Chaldeorum sunt Abraham vero promovens ad meliora ait: ego sum qui te educo de terra Chaldeorum. Potens est Deus educere nos de terra Chaldeorum et nullum alium credamus vitam nostram dispensare pro qualitatibus meritorum. Opus Domino ergo virtutum in terra Chaldeorum est quia venerunt tempora eius aperite apothecas eius doctrinas scilicet nativitatum scrutamini eam quasi speluncam et disperdite eam. Qui respuit supputationes natalium qui veritatis sermone utitur adversum eas qui ostendit falsa esse que mathematici debent qui docet inscrutabilia Dei iudicia nec ab omnibus posse comprehendi qui asserit sidera non esse causa eorum que fiunt super terram precipue eorum que christianis accidunt preceptum Domini exequitur.
Numérotation du verset Ier. 50,26 
venite ad eam ab extremis finibus
interl.| dissipatores spiritualis Babylonis
aperite ut exeant
interl.| predicatores
qui conculcent eam tollite de via
interl.| Babylonis
lapides et redigite in acervos et interficite eam
interl.| vitia scilicet confusionis
nec sit quicquam reliquum
interl.| vitiorum
Numérotation du verset Ier. 50,27 
dissipate universos fortes eius
interl.| subitiliora et fortiora vitia
descendant in occisionem ve eis quia venit dies eorum tempus visitationis eorum
Numérotation du verset Ier. 50,28 
vox fugientium
interl.| de hiis prophetat qui mores patrios reliquerunt et leges gentium
et eorum
interl.| salvatorum
qui evaserunt de terra Babylonis ut annuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri ultionem templi eius
marg.| VOX  FUGIENTIUM. ORIGENES. Utinam hec esset nostra vox o catechumini fugientium de Babylone et fugientium scilicet vitia et peccata. Vox enim fugientium et resalvatorum non sufficit fugere de terra Babylonis sed resalvari de terra Babylonis ad annuntiandum in Sion vindictam Domino Deo nostro ut fugientes de terra Babylonis veniatis de Sion speculatorum Ecclesiam Dei ad annuntiandum in Sion id est Ecclesia vindictam a Domino Deo nostro. Vindictam populi eius denuntiate in Babylonem multis omni tendenti arcum. Multi enim in Babylone sunt in Hierusalem pauci. Non enim ait: Dilexit vos pater vester quia multi eratis vos enim pauci estis ab omnibus gentibus. Annuntiate in Babylonem multis omni tendenti arcum ut non sit ex ea qui salvetur. Disperdite interficite omnia ut non sit qui salvetur ex Babylonio semine. Iuxta ea que fecit facite ei. Dum habes in te pravas cogitationes pietati et fidei resistentes Babylonios in te habes sed fac vindictam interfice omnes peccatores terre qui in te sunt et omnes Babylonios ut possis mundatus in Hierusalem transgredi civitatem Dei.
Numérotation du verset Ier. 50,29 
annuntiate in Babylonem plurimis omnibus qui tendunt arcum consistite adversum eam per gyrum et nullus evadat reddite ei secundum opus suum iuxta omnia que fecit facite illi quia contra Dominum erecta est adversum Sanctum Israel
Numérotation du verset Ier. 50,30 
idcirco cadent iuvenes
interl.| fortes
eius in plateis eius et omnes viri
interl.| robusti
bellatores eius
interl.| contra Ecclesiam pugnantes
interl.| que ducunt ad mortem non enim arripient angustam viam que ducit ad vitam
conticescent in die illa
interl.| visitationis Domini quia post iudicium nulla erit ei potestas preliandi et nocendi
ait Dominus
Numérotation du verset Ier. 50,31 
ecce ego ad te superbe
interl.| rex Babylonis
dicit Dominus Deus exercituum quia venit dies tuus tempus visitationis tue
interl.| captivitatis scilicet tue et tuorum
marg.| ECCE  EGO  AD  TE. Mystice pronuntiat antichristo qui extolletur super omne id quod dicitur Deus et membris eius id est iniquis omnibus futuram damnationem et omnes munitiones sapientie secularis et concilia malignantium quibus homines decipiebat futuro incendio concremanda ut universe machinationes eius et arma quibus orbem ecclesiasticum impugnabat eterno interitu devorentur quia non timuerunt calumniam et captivitatem populo Dei inferre unde sequitur. Calumniam sustinent filii Israel.
Numérotation du verset Ier. 50,32 
et cadet superbus
interl.| antichristus
et corruet et non erit qui suscitet eum et succendam ignem {t. 3: Erfurt, f. 160vb ; facsim., p. 176b} in urbibus eius
interl.| in munitionibus secularis sapientie
et devorabit omnia in circuitu eius
Numérotation du verset Ier. 50,33 
hec dicit Dominus exercituum calumniam sustinent filii Israel et filii Iuda simul omnes qui ceperunt eos tenent nolunt dimittere eos
Numérotation du verset Ier. 50,34 
redemptor eorum Fortis Dominus exercituum nomen eius iudicio defendet causam eorum ut exterreat terram et commoveat habitatores Babylonis
Numérotation du verset Ier. 50,35 
gladius
interl.| Domini de quo dicitur si acuero ut fulgur gladium
ad Chaldeos ait Dominus et ad habitatores Babylonis et ad principes et ad sapientes eius
Numérotation du verset Ier. 50,36 
gladius ad divinos eius qui stulti erunt gladius ad fortes illius qui timebunt
Numérotation du verset Ier. 50,37 
gladius ad equos eius et ad currus eius et ad omne vulgus quod est in medio eius et erunt quasi mulieres gladius ad thesauros eius qui diripientur
marg.| ET  ERUNT  QUASI  MULIERES etc. Imbelles quasi mulieres per Medos et Persas destruxit eos omnes quoque qui in confusione mundi versantur et qui sapientie seculari innitentes erroris simulacra pro veritate colunt cum thesauris doctrinarum et operum suorum in iudicio damnabit et arescet doctrina hereticorum et siccarum et operumsuorum in iudcio damnabti et arscet doctinra herticorum et siccabitur quia synagoga eorum terra sculptilium est et in portentis id est falsis figmentis gloriantur.
Numérotation du verset Ier. 50,38 
siccitas super aquas eius erit et arescent quia terra sculptilium est et in portentis gloriantur
Numérotation du verset Ier. 50,39 
propterea habitabunt dracones
interl.| hec in Isaia historice et tropologice secundum Hieronymum plene exposita sunt
cum fatuis ficariis
interl.| silvanis hominibus
et habitabunt in ea strutiones et non habitabitur ultra usque ad sempiternum nec extruetur usque ad generationem et generationem
Numérotation du verset Ier. 50,40 
sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham et vicinas eius ait Dominus non habitabit {t. 3: Erfurt, f. 161rb ; facsim., p. 177a} ibi vir nec incolet eam filius hominis
Numérotation du verset Ier. 50,41 
ecce populus
interl.| Persarum et Medorum
venit ab aquilone
interl.| ubi habitat
et gens magna et reges multi
interl.| cum Ciro et Dario
consurgent a finibus terre
marg.| ECCE  POPULUS  VENIET etc. Manifesta est historia quod gens innumerabilis Medorum et Persarum et reges multi cum Cyro et Dario convenerunt ad destructionem Babylonis ubi Balthasar convivio preparato vasa templi que Nabuchodonosor de Hierosolimis apportaverat concubinis ad potandum publicavit. Ideo manum in pariete scribentem vidit destructionem sui et regni sui quam cum Daniel exposuisset merore et tristitia fatigatus nequaquam resistere paravit quia eadem nocte interfectus fuit et Darius in regnum successit.
Numérotation du verset Ier. 50,42 
arcum et scutum apprehendent crudeles sunt et immisericordes vox eorum quasi mare sonabit
interl.| sonitu multo et fragore
et super equos ascendent sicut vir paratus ad prelium contra te filia Babylon
Numérotation du verset Ier. 50,43 
audivit rex Babylonis
interl.| Balthasar
famam eorum et dissolute sunt
interl.| merore et tristitia
manus eius angustia
interl.| timoris
apprehendit eum dolor quasi parturientem
Numérotation du verset Ier. 50,44 
ecce quasi leo ascendet
interl.| Nabuchodonosor
de superbia Iordanis ad pulchritudinem robustam quia subito currere eum faciam ad illam et quis erit electus quem preponam ei
interl.| quasi potentia mea et iudicio meo factum est hoc
quis enim similis mei et quis sustinebit me et quis est iste pastor qui resistat vultui meo
marg.| ECCE  QUASI  LEO. RABANUS. Videtur significare quod Nabuchodonosor postquam regnum Iudeorum tamquam leo subvertit Iudeam vastavit et Hierusalem et templum succendit ad sedem suam in Babylonem victor et securus reversus sit et posteris suis in Egyptum regnum colume reliquerit. Sed Domino dispensante et ulciscente ad Cyrum translatum est de quo dicit: quis erit electus quem preponam ei. Et ut demonstret non Cyri potentia sed Domini iudicio factum esse subdit: quis enim similis mei etc.
Numérotation du verset Ier. 50,45 
propterea
interl.| hinc Isaias hec dicit Dominus christo meo Cyro cuius apprehendi dexteram etc.
audite consilium Domini quod mente concepit adversum Babylonem et cogitationes eius quas cogitavit super terram Chaldeorum nisi detraxerint eos
interl.| Babylonios
parvuli
interl.| Medi et Perse qui videbantur parvuli et contemptibiles
gregum nisi dissipatum fuerit cum ipsis
interl.| habitatoribus
habitaculum eorum
interl.| Babylon
interl.| aposiopesis quasi diceret non credatis mihi
Numérotation du verset Ier. 50,46 
a voce {t. 3: Erfurt, f. 161rb ; facsim., p. 177b} captivitatis Babylonis commota est terra et clamor inter gentes auditus est



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ier. Capitulum 50), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=34&chapitre=34_50)

Notes :