<34.3> Item alius prologus in eumdem*
prol.|
{t. 3
:
Erfurt, f. 122ra
; facsim., p. 99a}
Ioachim filius Iosie, cuius tertio decimo anno prophetare orsus est Ieremias, sub quo et1 Olda mulier prophetavit, ipse est qui alio nomine appellatur Eliachim2
{t. 3
:
Erfurt, f. 122rb
; facsim., p. 99b}
et regnavit super tribum Iuda et Hierusalem annis undecim. Cui successit in regnum filius3 Ioachin4 cognomento Iechonias, qui tertio mense regni eius5, die decima, captus a ducibus Nabuchodonosor ductusque est in Babylonem, et in loco eius constitutus est Sedechias filius Iosie patruus eius, cuius anno undecimo Hierusalem capta atque subversa est. Nemo igitur putet eumdem in Danielis principio Ioachim6 qui in Ezechielis exordio Ioachaim7 scribitura. Iste8 extremam syllabam 'chim' habet, ille 'chin' - et ob hanc causam in evangelio secundum Mattheum una videtur deesse generatio, quia secunda tesseriscedecas9* in Ioachim desinit filium Iosie et tertia incipit a Ioachin10 filio Ioachim. Quod ignorans Porphyrius, calumniam instruit11 Ecclesie, suam ostendens imperitiam, dum evangelistam Mattheum12 arguere nititur falsitatis13 - ; quodque traditum14 scribitur ‘Ioachim’, monstrat non adversariorum fortitudinis fuisse victoriam sed Domini voluntatis.A
b
a Ez. 1, 2.
b
¶Fons :
Hieronymus,
In Dn., lib. 1, c. 1 (CPL 0588), CCSL 75A ; cf.
De Bruyne
, Préfaces, X: Prophetae maiores, n° 2.2 [non contuli]. Cf.
Parall.:
Glossa ordinaria
(2Par. 36, 4)
marg
.
A
¶Codd. :
Rusch
CCSL75A
1 et] etiam
CCSL75A
2 Eliachim]
scrips.,
Eliachin
Rusch
3 filius] + eius
CCSL75A
4 Ioachin
Rusch
] Ioiachin
CCSL75A
5 eius] sui
CCSL75A
6 Ioachim]
corr.
cum
CCSL75A
, Ioachin
Rusch
,esse
praem. CCSL75A
7 Ioachaim] Ioiachin
CCSL75A cum Edmaior.
(Ez. 1, 2)
8 Iste] + enim
CCSL75A
9 tesseriscedecas
CCSL75A
] tesseredecas
Rusch
10 Ioachin] Ioiachin
CCSL75A
11 instruit] struit
CCSL75A
12 evangelistam Mattheum] evangelistae Matthei
CCSL75A
13 falsitatis] falsitatem
CCSL75A
14 traditum] 'traditus'
CCSL75A
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ier. Item alius prologus in eumdem*), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=34&chapitre=34_Prol.3)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ier. Item alius prologus in eumdem*), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=34&chapitre=34_Prol.3)
Notes :