Capitulum 26
Numérotation du verset
Act. 26,1
Agrippa vero ad Paulum ait : Permittitur tibi loqui pro temetipso. Tunc Paulus extenta manu
cepit rationem reddere :
Numérotation du verset
Act. 26,2
De omnibus quibus accusor a Iudeis rex Agrippa estimo me beatum apud te,
cum sim
defensurus me hodie.
Numérotation du verset
Act. 26,3
Maxime
te sciente omnia
que apud Iudeos sunt consuetudines
et questiones.
Propter quod obsecro patienter me audias.
Numérotation du verset
Act. 26,4
Et quidem vitam meam a iuventute que ab initio fuit in gente mea in Hierosolymis noverunt omnes Iudei.
Numérotation du verset
Act. 26,5
Prescientes
me ab initio si velint testimonium perhibere quoniam secundum certissimam sectam nostre religionis vixi Phariseus.
Numérotation du verset
Act. 26,6
Et nunc in spe
que ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto iudicio
Numérotation du verset
Act. 26,subiectus.7
In quam1
1 quam] qua
Weber
duodecim tribus nostre nocte ac die servientes2
2 servientes] deservientes
Weber
sperant devenire.
De qua spe
accusor a Iudeis
Numérotation du verset
Act. 26,rex.8
Quid incredibile iudicatur
apud vos si Deus mortuos suscitat ?
Numérotation du verset
Act. 26,9
Et ego quidem existimaveram me
adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere,
Numérotation du verset
Act. 26,10
quod et feci
Hierosolymis et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta, et cum occiderentur detuli sententiam.
Numérotation du verset
Act. 26,11
Et per omnes synagogas frequenter puniens eos compellebam blasphemare et amplius
insaniens
in eos persequebar
usque in exteras civitates.
Numérotation du verset
Act. 26,12
In quibus
dum irem Damascum
cum potestate et permissu principum sacerdotum.
Numérotation du verset
Act. 26,13
Die media in via vidi rex de celo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant,
Numérotation du verset
Act. 26,14
omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua :
Saule Saule,
quid me persequeris ?
Durum est tibi contra stimulum calcitrare.
Numérotation du verset
Act. 26,15
Ego autem dixi : Quis es Domine ? Dominus autem dixit : Ego sum Iesus quem tu persequeris ?
Numérotation du verset
Act. 26,16
Sed exsurge et sta super pedes tuos. Ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum et testem eorum que vidisti,
et eorum quibus apparebo tibi
Numérotation du verset
Act. 26,17
eripiens te de populis3 et gentibus in quas
3 populis] populo
Weber
ego nunc4 mitto te
4 ego nunc]
inv. Weber
Numérotation du verset
Act. 26,18
aperire
oculos eorum,
ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satane
ad Deum,
ut accipiant remissionem peccatorum et sortem
inter sanctos per fidem que est in me.
Numérotation du verset
Act. 26,19
Unde, rex Agrippa, non fui incredulus celesti visioni5
5 celesti visioni] celestis visionis
Weber
Numérotation du verset
Act. 26,20
sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et per6 omnem regionem Iudee, et gentibus annuntiabam ut penitentiam agerent et converterentur ad Deum, digna penitentie opera facientes,
6 per] in
Weber
Numérotation du verset
Act. 26,21
Numérotation du verset
Act. 26,hac ex causa me Iudei cum essem in templo, comprehensum temptabant interficere.22
Auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto
testificans minori atque maiori
nihil extra dicens quam ea que prophete sunt locuti futura esse et Moyses,
Numérotation du verset
Act. 26,23
si passibilis Christus,
si primus ex resurrectione mortuorum
lumen adnuntiaturus est populo
et gentibus.
Numérotation du verset
Act. 26,24
Hec loquente eo et rationem reddente, Festus magna voce dixit : Insanis Paule
multe te littere
ad insaniam convertunt.
Numérotation du verset
Act. 26,25
Et7 Paulus non insanio inquit : Optime Feste sed veritatis et sobrietatis verba eloquor.
7 et] at
Weber
Numérotation du verset
Act. 26,26
Scit enim de his rex
ad quem et constanter loquor. Latere enim eum nihil horum arbitror,
neque enim in angulo quicquam horum gestum est.
Numérotation du verset
Act. 26,27
Credis rex Agrippa prophetis ? Scio
quia credis.
Numérotation du verset
Act. 26,28
Agrippa autem ad Paulum in modico suades me fieri Christianum8.
8 fieri Christianum]
inv. Weber
Numérotation du verset
Act. 26,29
Et Paulus : Opto apud Deum
et in modico et in magno,
non tantum te, sed et omnes hos qui audiunt hodie fieri tales qualis et ego sum,
exceptis vinculis his.
Numérotation du verset
Act. 26,30
Et exsurrexit rex et preses et Beronice et qui assidebant eis.
Numérotation du verset
Act. 26,31
Qui9 cum secessissent, loquebantur ad invicem dicentes : Quia nihil morte aut vinculis10 dignum quid fecit11 homo iste.
9 Qui] et
Weber
|
10 vinculis] vinculorum
Weber
|
11 fecit] facit
Weber
|
Numérotation du verset
Act. 26,32
Agrippa autem Festo dixit : Dimitti
poterat homo hic, si non appellasset Cesarem.
Capitulum 26
Numérotation du verset
Act. 26,1
Agrippa vero ad Paulum ait : Permittitur tibi loqui pro temetipso. Tunc Paulus extenta manu
interl.|
more concionantium vel ad faciendum silentium
cepit rationem reddere :
Numérotation du verset
Act. 26,2
De omnibus quibus accusor a Iudeis rex Agrippa estimo me beatum apud te,
interl.|
esse dicendum a te
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 1173rb ; facsim., p. 505b}
DE
OMNIBUS
QUIBUS
ACCUSOR
ESTIMO
ME. BE<DA>. Hunc versum alia translatio sic habet : Estimo meipsum beatum apud te incipiens rationem reddere hodie. Quod Hieronymus cum sua expositione sic ponit : De omnibus quibus accusor a Iudeis, o rex Agrippa, estimo me beatum cum apud te sim hodie defendendus, qui nosti omnes Iudeorum consuetudines et questiones. Legerat enim illud Isaie : Beatus qui in aures loquitur sapientis et noverat tantum orationis verba proficere quantum iudicis prudentia cognovisset.a
a
¶Fons : Hunc versum... cognovisset] Cf.
Beda Venerabilis,
Expositio Actuum Apostolorum, cap. 26, CCSL 121, linea 2 sqq. : « Hunc uersum alia
editio
sic
transtulit
: Aestimo meipsum beatum apud te incipiens rationem reddere hodie, qui a sancto Hieronymo quodam loco cum sua expositione sic
positus est : De omnibus quibus accusor a Iudaeis, o rex Agrippa, aestimo me beatum cum apud te sim hodie defendendus, qui praecipue nosti
cunctas quae in Iudaeis sunt consuetudines et quaestiones. Legerat enim illud Esaiae : Beatus qui in aures loquitur
audientis, et nouerat tantum orationis uerba proficere quantum iudicis prudentia cognouisset ». Cf. etiam
Hieronymus
, In Isaiam, lib. 16, praef., CCSL 73, lin. 2 : « Ac ne a profanis tantum sumere uidear exemplum, nimirum hoc illud est quod aliis uerbis propheta demonstrat : beatus qui in aures loquitur audientium ».
cum sim
interl.|
vel sis
defensurus me hodie.
Numérotation du verset
Act. 26,3
Maxime
interl.|
estimo me beatum
te sciente omnia
interl.|
quia peritus es iudaice consuetudinis
que apud Iudeos sunt consuetudines
interl.|
bone
et questiones.
interl.|
male
Propter quod obsecro patienter me audias.
Numérotation du verset
Act. 26,4
Et quidem vitam meam a iuventute que ab initio fuit in gente mea in Hierosolymis noverunt omnes Iudei.
Numérotation du verset
Act. 26,5
Prescientes
interl.|
ante vos gentiles
me ab initio si velint testimonium perhibere quoniam secundum certissimam sectam nostre religionis vixi Phariseus.
Numérotation du verset
Act. 26,6
{t. 4 : Erfurt, f. 1173va ; facsim., p. 506a} Et nunc in spe
interl.|
resurrectionis
que ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto iudicio
interl.|
ante tribunal
interl.|
tuo
Numérotation du verset
Act. 26,subiectus.7
In quam1
1 quam] qua
Weber
interl.|
spe resurgendi
duodecim tribus nostre nocte ac die servientes2
2 servientes] deservientes
Weber
interl.|
Deo propter illam spem
sperant devenire.
interl.|
inveniri vivi vel perfecti
De qua spe
interl.|
id est quia Christum predico resurrexisse
accusor a Iudeis
interl.|
o
Numérotation du verset
Act. 26,rex.8
Quid incredibile iudicatur
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 1173va ; facsim., p. 506a}
QUID
INCREDIBILE
IUDICATUR. R<ABANUS>. Vel sic rex quid dicis ? Incredibile iudicatur apud vos etc. interrogando quasi dicat : non est incredibile suscitavit quidem ante mortuos in exemplum futuri vel suscitat.
apud vos si Deus mortuos suscitat ?
Numérotation du verset
Act. 26,9
Et ego quidem existimaveram me
interl.|
sicut isti modo existimant
adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere,
Numérotation du verset
Act. 26,10
quod et feci
interl.|
non tantum estimavi
Hierosolymis et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta, et cum occiderentur detuli sententiam.
marg.|
CUM
OCCIDERENTUR
DETULI
SENTENTIAM. R<ABANUS>. Alia editio : occidendis que detuli sententiam, id est qualiter occiderentur ipse sententiam dedi.
marg.|
DETULI
SENTENTIAM. R<ABANUS>. Iudicavi illos occidendos, non ait occidi nisi forte ad occisionem pertineat quod sequitur puniens eos etc. et amplius insaniens etc.
Numérotation du verset
Act. 26,11
Et per omnes synagogas frequenter puniens eos compellebam blasphemare et amplius
interl.|
quam prius
insaniens
interl.|
ad similitudinem lupi
in eos persequebar
interl.|
ex magno affectu
usque in exteras civitates.
interl.|
non solum ad proximas in Iudea sitas
Numérotation du verset
Act. 26,12
In quibus
interl.|
civitatibus vel operibus illius insanie
dum irem Damascum
interl.|
metropolim Syrie Phenicis
cum potestate et permissu principum sacerdotum.
Numérotation du verset
Act. 26,13
Die media in via vidi rex de celo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant,
Numérotation du verset
Act. 26,14
omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua :
interl.|
in qua olim Deus patribus loqui consueverat ut magis credatur quod dicitur
Saule Saule,
interl.|
proprium nomen ingeminat ut ad ipsum visionem pertinere ostendat
quid me persequeris ?
interl.|
in membris
Durum est tibi contra stimulum calcitrare.
marg.|
CONTRA
STIMULUM. RA<BANUS>. Hucusque sine stimulo restitisti, sed nunc si resistis contra stimulum calcitrabis quod satis durum est stimulus est ipsa correctio.
Numérotation du verset
Act. 26,15
Ego autem dixi : Quis es Domine ? Dominus autem dixit : Ego sum Iesus quem tu persequeris ?
Numérotation du verset
Act. 26,16
Sed exsurge et sta super pedes tuos. Ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum et testem eorum que vidisti,
interl.|
in hac prima visione
et eorum quibus apparebo tibi
interl.|
postea in multis visionibus
Numérotation du verset
Act. 26,17
eripiens
{t. 4 : Erfurt, f. 1173vb ; facsim., p. 506b}
te de populis3 et gentibus in quas
3 populis] populo
Weber
interl.|
vel in quos ambos
ego nunc4 mitto te
4 ego nunc]
inv. Weber
Numérotation du verset
Act. 26,18
aperire
interl.|
ceci enim sunt
oculos eorum,
interl.|
interiores
ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satane
interl.|
he sunt tenebre
ad Deum,
interl.|
id est lucem
ut accipiant remissionem peccatorum et sortem
interl.|
hereditatem
inter sanctos per fidem que est in me.
Numérotation du verset
Act. 26,19
Unde, rex Agrippa, non fui incredulus celesti visioni5
5 celesti visioni] celestis visionis
Weber
interl.|
quia de celo est ostensa visio illa
Numérotation du verset
Act. 26,20
sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et per6 omnem regionem Iudee, et gentibus annuntiabam ut penitentiam agerent et converterentur ad Deum, digna penitentie opera facientes,
6 per] in
Weber
Numérotation du verset
Act. 26,21
Numérotation du verset
Act. 26,hac ex causa me Iudei cum essem in templo, comprehensum temptabant interficere.22
Auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto
interl.|
persevero vel in mortem non cado
testificans minori atque maiori
interl.|
etate vel persona
nihil extra dicens quam ea que prophete sunt locuti futura esse et Moyses,
Numérotation du verset
Act. 26,23
si passibilis Christus,
interl.|
erit
si primus ex resurrectione mortuorum
interl.|
hic sensus eorum qua prophete predixerant et Moyses
interl.|
quia primus resurrexit non iterum moriturus
lumen adnuntiaturus est populo
interl.|
Israel
et gentibus.
Numérotation du verset
Act. 26,24
Hec loquente eo et rationem reddente, Festus magna voce dixit : Insanis Paule
interl.|
mutabilis es de doctrina in doctrinam
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 1173vb ; facsim., p. 506b}
INSANIS
PAULE. BE<DA>. Insaniam putat quod homo vinctus loco defendendi accepto non de calumnia qua premitur, sed de conscientia qua gloriatur sermonem facit et revelationem qua de persecutore mutatus est in apostolum percurrit. Insuper dispensationem redemptoris resurrectionem mortuorum concionantis habitu disserit. Sicut vero stulta amentia est quod Filius Patrem deserens porcos pavit, sic spiritualis est amentia de qua Paulus ait : ‘Sive mente excedimus sive sobrii sumus Deo’b et propheta : «Non respexit in vanitates et insanias falsas»c.
b Cf. 2Cor. 5, 13 : « Sive enim mente excedimus, Deo ; sive sobrii sumus, vobis ».
c Ps. 39, 5.
multe te littere
marg.|
MULTE
TE
LITTERE. RA<BANUS>. Philosophi gentium multa legendo sectas commutabant.
ad insaniam convertunt.
marg.|
AD
INSANIAM. R<ABANUS>. Mutabilitatis. Vel insaniam dicit resurrectionem mortuorum quam annuntiat.
Numérotation du verset
Act. 26,25
Et7 Paulus non insanio inquit : Optime Feste sed veritatis et sobrietatis verba eloquor.
7 et] at
Weber
interl.|
falsitas et petulantia insanie sunt propria
Numérotation du verset
Act. 26,26
Scit enim de his rex
interl.|
que de meipso et de Christo narravit
ad quem et constanter loquor. Latere enim eum nihil horum arbitror,
interl.|
que de me vel de Christo narravi
neque enim in angulo quicquam horum gestum est.
Numérotation du verset
Act. 26,27
Credis rex Agrippa prophetis ? Scio
interl.|
hoc ad persuadendum loquitur
quia credis.
interl.|
quicquid dictum est de predictis vel de Christo
marg.|
SCIO
QUIA
CREDIS. BE<DA>. Hoc non adulando sed vere locutus est. Agrippa enim ritu Iudeorum et legibus imbutus credebat prophetas vera dixisse sed ignorabat ad Christum illam veritatem pertingere, quamvis in contione quadam cum Iudeis habita dixisse legatur sed de religionis auxilio presumitis cum iam orbem discipuli Iesu repleverint haud sine Dei nutu putamus illam crescere religionem.
Numérotation du verset
Act. 26,28
Agrippa autem ad Paulum in modico suades me fieri Christianum8.
8 fieri Christianum]
inv. Weber
Numérotation du verset
Act. 26,29
Et Paulus : Opto apud Deum
interl.|
id est deprecor Deum vel Christum
et
{t. 4 : Erfurt, f. 1174ra ; facsim., p. 507a}
in modico et in magno,
interl.|
etate vel persona ut et supra
non tantum te, sed et omnes hos qui audiunt hodie fieri tales qualis et ego sum,
interl.|
Christianus scilicet
exceptis vinculis his.
interl.|
non enim opto vinctos esse vos
Numérotation du verset
Act. 26,30
Et exsurrexit rex et preses et Beronice et qui assidebant eis.
Numérotation du verset
Act. 26,31
Qui9 cum secessissent, loquebantur ad invicem dicentes : Quia nihil morte aut vinculis10 dignum quid fecit11 homo iste.
9 Qui] et
Weber
10 vinculis] vinculorum
Weber
11 fecit] facit
Weber
Numérotation du verset
Act. 26,32
Agrippa autem Festo dixit : Dimitti
interl.|
solvi a vinculis
poterat homo hic, si non appellasset Cesarem.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Act. Capitulum 26), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=74&chapitre=74_26)

Notes :