Glossa ordinaria

Capitulum 28

Numérotation du verset Act. 28,1 

Et cum evasissemus tunc cognovimus quia Militene1*
1 Militene ΩJ] Milithene Rusch
insula vocatur. Barbari
vero prestabant non modicam humanitatem nobis.
Numérotation du verset Act. 28,2 

Accensa enim pira
reficiebant
nos omnes propter imbrem qui imminebat et frigus.
Numérotation du verset Act. 28,3 

Cum congregasset autem Paulus sarmentorum
aliquantam multitudinem et imposuisset super ignem,
vipera a calore
cum processisset invasit manum eius.
Numérotation du verset Act. 28,4 

Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius ad invicem dicebant : Utique homicida est homo hic.
Qui cum evaserit de mari ultio
non sinit vivere.
Numérotation du verset Act. 28,5 

Et ille quidem excutiens bestiam in ignem nihil mali passus est.
Numérotation du verset Act. 28,6 

At illi existimabant eum in tumorem
convertendum et subito casurum et mori. Diu autem illis exspectantibus2
2 exspectantibus] sperantibus Weber
et videntibus nihil mali in eo fieri convertentes se
dicebant eum esse Deum.
Numérotation du verset Act. 28,7 

In locis autem illis erant predia
principis insule nomine Publii qui nos suscipiens triduo benigne exhibuit.
Numérotation du verset Act. 28,8 

Contigit autem patrem Publii febribus
et disenteria vexatum iacere.
Ad quem Paulus intravit, et cum orasset et imposuisset ei manus, salvavit eum.
Numérotation du verset Act. 28,9 

Quo facto et omnes qui in insula habebant infirmitates accedebant et curabantur.
Numérotation du verset Act. 28,10 

Qui etiam multis honoribus nos honoraverunt et navigantibus imposuerunt que necessaria erant.
Numérotation du verset Act. 28,11 

Post menses autem
tres navigavimus in nave alexandrina
que in insula
hiemaverat cui
erat insigne Castorum.
Numérotation du verset Act. 28,12 

Et cum
venissemus Syracusam mansimus ibi triduo.
Numérotation du verset Act. 28,13 

Inde circumlegentes
devenimus Regium.
Et post unum diem flante Austro
secunda die venimus Puteolos.
Numérotation du verset Act. 28,14 

Ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem et sic venimus Romam.
Numérotation du verset Act. 28,15 

Et inde cum audissent fratres
occurrerunt nobis usque ad Apii Forum
et Tribus Tabernis.
Quos cum vidisset Paulus gratias agens Deo accepit fiduciam.
Numérotation du verset Act. 28,16 

Cum venissemus autem Romam permissum est Paulo
manere sibimet
cum custodiente se milite.
Numérotation du verset Act. 28,17 

Post tertium autem diem convocavit primos Iudeorum. Cumque convenissent dicebat eis : Ego viri fratres nihil adversus plebem faciens aut morem paternum, vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum.
Numérotation du verset Act. 28,18 

Qui cum interrogationem de me habuissent
voluerunt me dimittere eo quod nulla causa esset mortis in me.
Numérotation du verset Act. 28,19 

Contradicentibus autem Iudeis coactus sum appellare Cesarem non quasi gentem meam habens aliquid accusare.
Numérotation du verset Act. 28,20 

Propter hanc igitur causam,
rogavi vos videre et alloqui. Propter spem
enim Israel catena hac circumdatus sum.
Numérotation du verset Act. 28,21 

At illi dixerunt ad eum : Nos neque litteras accepimus de te a Iudea, neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid de te malum.
Numérotation du verset Act. 28,22 

Rogamus autem a te audire que sentis. Nam de secta hac
notum est nobis, quia ubique ei contradicitur.
Numérotation du verset Act. 28,23 

Cum constituissent autem illi
diem venerunt ad eum in hospitium plures
quibus exponebat testificans regnum Dei, suadensque eos de Iesu ex lege Moysi et prophetis a mane usque ad vesperam.
Numérotation du verset Act. 28,24 

Et quidam credebant his que dicebantur, quidam vero non credebant.
Numérotation du verset Act. 28,25 

Cumque invicem non essent consentientes,
discedebant, dicente Paulo unum verbum quia bene Spiritus sanctus locutus est
per Isaiam prophetam ad patres nostros
Numérotation du verset Act. 28,26 

dicens : Vade ad populum istum
et dic : aure audietis
et non intelligetis, et videntes
videbitis et non perspicietis.
Numérotation du verset Act. 28,27 

Incrassatum est enim cor populi huius
et auribus graviter audierunt,
et oculos suos compresserunt, ne forte videant oculis,
et auribus audiant, et corde intelligant et convertantur et sanem eos3.
3 eos] illos Weber
Numérotation du verset Act. 28,28 

Notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei
et4 ipsi et audient
4 et] om. Weber
Numérotation du verset Act. 28,29 

5
5 Et cum haec dixisset, exierunt ab eo Iudaei, multam habentes inter se quaestionem Clementina ] om. Rusch Weber
Numérotation du verset Act. 28,30 

Mansit autem biennio toto in suo conductu6
6 conductu] conducto Weber
et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum.
Numérotation du verset Act. 28,31 

Predicans regnum Dei et docens que sunt de Domino Iesu Christo cum omni fiducia sine prohibitione.

Capitulum 28

Numérotation du verset Act. 28,1 
Et cum evasissemus tunc cognovimus quia Militene1*
1 Militene ΩJ] Milithene Rusch
interl.| alii : Mytilene 2   *
2 Mytilene] scrips . pro Μυτι Λ ήνη, Mitilene Rusch
insula vocatur. Barbari
interl.| habitatores insule
vero prestabant non modicam humanitatem nobis.
Numérotation du verset Act. 28,2 
Accensa enim pira
interl.| igne
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1175ra ; facsim., p. 509a} PIRA. R<ABANUS>. Quidam dicunt piram nomen ligni esse.
reficiebant
interl.| calore
nos omnes propter imbrem qui imminebat et frigus.
Numérotation du verset Act. 28,3 
Cum congregasset autem Paulus sarmentorum
interl.| sarmenta sunt vinearum, id est ramusculi sustentantes uvas qui arefacti comburebantur
marg.| CUM  CONGREGASSET etc. B<EDA>. Egressus de mari apostolus ignem accendit, quia corda que undis tempestatum docendo eripit amoris ignis calefacit. Sarmenta sunt exhortationes caritatem accendentes decerpta integritate Scripturarum, quasi frondibus excisis ramorum.
aliquantam multitudinem et imposuisset super ignem,
marg.| SUPER  IGNEM. B<EDA>. Eodem igne quo suos fovet, bestiam comburit quia eisdem virtutibus et sancti proficiunt, et impii cum suo auctore invidendo deficiunt. Unde propheta : «Zelus apprehendit populum ineruditum»a et : ‘Nunc ignis adversarios comedit’b c.
a Is. 26, 11.
b Is. 26, 11 : « Domine, exaltetur manus tua, et non videant ; videant, et confundantur zelantes populi ;
cet ignis hostes tuos devoret ».
vipera a calore
interl.| fugiens calorem
cum processisset invasit manum eius.
interl.| intravit non destruxit
marg.| VIPERA A  CALORE  CUM  PROCESSISSET  INVASIT etc. B<EDA>. Quia spiritus immundus flamma virtutum de cordibus fidelium pulsus doctoribus veritatis venenum persecutionis infundit quo manum sauciet id est bonum opus impediat.
Numérotation du verset Act. 28,4 
Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius ad invicem dicebant : Utique homicida est homo hic.
interl.| quia sciebant homicidam debere mori
Qui cum evaserit de mari ultio
interl.| divina
non sinit vivere.
Numérotation du verset Act. 28,5 
Et ille quidem excutiens bestiam in ignem nihil mali passus est.
Numérotation du verset Act. 28,6 
At illi existimabant eum in tumorem
interl.| secundum morem percussorum a serpentibus
convertendum et subito casurum et mori. Diu autem illis exspectantibus3
3 exspectantibus] sperantibus Weber
interl.| id est sperantibus mori Paulum
et videntibus nihil mali in eo fieri convertentes se
interl.| id est facies suas invicem convertentes inter se
dicebant eum esse Deum.
Numérotation du verset Act. 28,7 
In locis autem illis erant predia
interl.| vinee vel agri
principis insule nomine Publii qui nos suscipiens triduo benigne exhibuit.
Numérotation du verset Act. 28,8 
Contigit autem patrem Publii febribus
interl.| febris a fervore
et disenteria vexatum iacere.
interl.| profluvio ventris
marg.| DISENTERIA  VEL  DISINTERIA. B<EDA>. Est passio intestinorum.
Ad quem Paulus intravit, et cum orasset et imposuisset ei manus, salvavit eum.
Numérotation du verset Act. 28,9 
Quo facto et omnes qui in insula {t. 4 : Erfurt, f. 1175rb ; facsim., p. 509b} habebant infirmitates accedebant et curabantur.
Numérotation du verset Act. 28,10 
Qui etiam multis honoribus nos honoraverunt et navigantibus imposuerunt que necessaria erant.
Numérotation du verset Act. 28,11 
Post menses autem
interl.| ex quo primum venerant de Asia vel ex quo in insulam devenerunt
tres navigavimus in nave alexandrina
interl.| altera
que in insula
interl.| Mylitene4*
4 Mylitene] scrips. pro Μυτι Λ ήνη, Milithene Rusch
hiemaverat cui
interl.| insule
erat insigne Castorum.
interl.| alias : Castrorum
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1175rb ; facsim., p. 509b} INSIGNE  CASTRORUM. RA<BANUS>. Quia aliqua forsitan castra ibi antiquitus fuerant edificata. Vel cui navi quia sub forma castrorum insignia velis erant in texta nautarum vel castrorum id est plebis.
marg.| INSIGNE  CASTORUM. BE<DA>. Sine ‘R’. Gemini autem castores sunt Castor et Pollux quos ob id gentiles in mari deos invocant, quia in prodigiis nautarum si sole stelle in navi vel antemnis apparuerint periculosi, si vero gemine prosperi cursus sunt nuntie. Alia translatio : cui erat signum Iovis filii, quia ferunt fabule Castorem et Pollucem Iovis filios fuisse.
Numérotation du verset Act. 28,12 
Et cum
marg.| ET  CUM. B<EDA>. Cur infidelem infirmum prece salvat qui Timotheum Trophimumque infirmos fideles unum curat alterum relinquit, nisi quia ille per miraculum foris sanandus erat qui interius non vivebat hoc autem non indigebant qui intus salubriter vivebant.
venissemus Syracusam mansimus ibi triduo.
Numérotation du verset Act. 28,13 
Inde circumlegentes
interl.| circumnavigantes circa Siciliam
devenimus Regium.
interl.| civitatem Sicilie
Et post unum diem flante Austro
interl.| quo indigebant Romam navigaturi
secunda die venimus Puteolos.
interl.| insulam
interl.| multi legunt Puteolosin
marg.| PUTEOLOS. Puteoli locus est ultra Romam ubi Virgilius fecit balnea medicinalia singula, propriis inscripta titulis - ut dicitur - contra quam scilicet valerent egritudinem. Unde Salernitani invidia ducti, supervenientes in manu forti, titulos destruxerunt et edificia mutilaverunt.
Numérotation du verset Act. 28,14 
Ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem et sic venimus Romam.
Numérotation du verset Act. 28,15 
Et inde cum audissent fratres
marg.| AUDISSENT  FRATRES. R<ABANUS>. Christiani Rome habitantes. Unde patet Paulum non primo predicasse Romanis.
occurrerunt nobis usque ad Apii Forum
interl.| ab Apio Claudio constructum proximum mari
et Tribus Tabernis.
interl.| tribus domibus in litore positis ex uno fundamento edificatis
Quos cum vidisset Paulus gratias agens Deo accepit fiduciam.
interl.| minus timuit
Numérotation du verset Act. 28,16 
Cum venissemus autem Romam permissum est Paulo
interl.| a principe peregrinorum cui commendabantur peregrini
manere sibimet
interl.| non cum ceteris peregrinis
cum custodiente se milite.
interl.| id est cum uno viro vel militibus Lysie tribuni et presidum Felicis et Festi
Numérotation du verset Act. 28,17 
Post tertium autem diem convocavit primos Iudeorum. Cumque convenissent dicebat eis : Ego viri fratres nihil adversus plebem faciens aut morem paternum, vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum.
Numérotation du verset Act. 28,18 
Qui cum interrogationem de me habuissent
interl.| scilicet quid commiserim
voluerunt me dimittere eo quod nulla causa esset mortis in me.
Numérotation du verset Act. 28,19 
Contradicentibus autem Iudeis coactus sum appellare Cesarem non quasi gentem meam habens aliquid accusare.
interl.| coram Cesare
Numérotation du verset Act. 28,20 
Propter hanc igitur causam,
interl.| quia nulla causa mortis est in me
rogavi vos videre et alloqui. Propter {t. 4 : Erfurt, f. 1175va ; facsim., p. 510a} spem
interl.| resurrectionis
enim Israel catena hac circumdatus sum.
Numérotation du verset Act. 28,21 
At illi dixerunt ad eum : Nos neque litteras accepimus de te a Iudea, neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid de te malum.
Numérotation du verset Act. 28,22 
Rogamus autem a te audire que sentis. Nam de secta hac
interl.| Christianorum
notum est nobis, quia ubique ei contradicitur.
Numérotation du verset Act. 28,23 
Cum constituissent autem illi
interl.| iudei vel illi Paulo
diem venerunt ad eum in hospitium plures
interl.| vel plurimi
quibus exponebat testificans regnum Dei, suadensque eos de Iesu ex lege Moysi et prophetis a mane usque ad vesperam.
Numérotation du verset Act. 28,24 
Et quidam credebant his que dicebantur, quidam vero non credebant.
Numérotation du verset Act. 28,25 
Cumque invicem non essent consentientes,
interl.| fideles et increduli
discedebant, dicente Paulo unum verbum quia bene Spiritus sanctus locutus est
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1175va ; facsim., p. 510a} QUIA  BENE  SPIRITUS. BE<DA>. Hanc prophetiam quam Apostolus a Spiritu sancto propheta a Domino dictam esse pronuntiat. Ex quo ostenditur una esse et voluntas et natura Domini et Spiritus sancti, et in nomine Spiritus etiam nomen Domini intelligi.
per Isaiam {t. 4 : Erfurt, f. 1175vb ; facsim., p. 510b} prophetam ad patres nostros
Numérotation du verset Act. 28,26 
dicens : Vade ad populum istum
interl.| mystice Christo et unicuique doctori hoc dicitur
et dic : aure audietis
interl.| doctrinam
et non intelligetis, et videntes
interl.| signa
videbitis et non perspicietis.
Numérotation du verset Act. 28,27 
Incrassatum est enim cor populi huius
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1175vb ; facsim., p. 510b} INCRASSATUM. B<EDA>. Ne putetur crassitudo cordis et gravitas aurium nature esse non voluntatis subiungit culpam liberi arbitrii dicens compresserunt ne forte videant oculis.
et auribus graviter audierunt,
interl.| quia surdi erant
et oculos suos compresserunt, ne forte videant oculis,
marg.| NE  FORTE  VIDEANT  OCULIS. B<EDA>, id est ipsi precedentibus meritis causa fuerunt ut Deus eis oculos clauderet, vel ad superiora iungendum est dicente Domino ad prophetam : Vade ad populum et peccata quibus cecitatem meruerunt illis impropera si forte vel sic audiant et ad me convertantur.d
d ¶Fons : Cf. Beda Venerabilis , Expositio Actuum Apostolorum, cap. 28, CCSL 121, lin. 64 sqq. : « Ne putemus crassitudinem cordis et grauitatem aurium naturae esse, non uoluntatis, subiungit culpam arbitrii et dicit : Et oculos suos compresserunt ne forte uideant oculis, id est, ipsi meritis praecedentibus causa fuerunt ut deus eis oculos clauderet ; uel ad superiora iungendum est, dicente domino ad prophetam : Vade ad populum istum et peccata quibus caecitatem meruerunt illis inpropera, si forte uel sic audire et ad me conuertere dignentur ».
et auribus audiant, et corde intelligant et convertantur et sanem eos5.
5 eos] illos Weber
interl.| quasi diceret : et si intelligerent et converterentur sanarem eos
Numérotation du verset Act. 28,28 
Notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei
interl.| Christus vel evangelium
et6 ipsi et audient
6 et] om. Weber
interl.| non ut Iudei
interl.| intus
Numérotation du verset Act. 28,29 
7
7 Et cum haec dixisset, exierunt ab eo Iudaei, multam habentes inter se quaestionem Clementina ] om. Rusch Weber
Numérotation du verset Act. 28,30 
Mansit autem biennio toto in suo conductu8
8 conductu] conducto Weber
interl.| hospitio quod ipse conduxerat
marg.| CONDUCTU. R<ABANUS>. Libera custodia per quam conducebatur, vel in sua contione qua contra Iudeos disputabat.
et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum.
interl.| non solum Iudeos sed etiam gentes quas dixerat salvandas reprobatis Iudeis
Numérotation du verset Act. 28,31 
Predicans regnum Dei et docens que sunt de Domino Iesu Christo cum omni fiducia sine prohibitione.
interl.| quia nullus prohibebat vel prohibere poterat
marg.| SINE  PROHIBITIONE. B<EDA>. Non solum enim Rome non est prohibitus predicare sed nec dum Neronis imperio roborato, nec intanta erumpente scelera est dimissus in occidentis partibus predicare. Postea vero id est ultimo Neronis anno retentus ab eo martyrio coronatus est.
marg.| HIERONYMUS. Paulus Romam vinctus ingreditur ut vinctos superstitionis erroribus liberaret. Manens in hospitio conducto per biennium ut nobis utriusque instrumenti donum reddat eternum. Hac expositione docemur cetera que in hoc volumine de Paulo vel de aliis scripta sunt non solum fructum ecclesiastice doctrine premonstrare, sed etiam medullam spiritualis sensus et virtutem habere.
marg.| RA<BANUS>. Post passionem Domini vicesimo quinto anno, id est secundo Neronis eodem tempore quo Festus Iudee procurator successit Felici, Paulus Romam vinctus missus est et per biennium in libera manens custodia adversus Iudeos de adventu Christi quotidie disputabat. Sciendum vero nondum roborato Neronis imperio ab eo Paulum dimissum esse, ut evangelium in occidente predicaret, cuius permissionis tempus decennium fuisse putatur, quando biennii illius finis in vicesimi septimi anni post passionem Domini, id est Neronis quarti completionem incurrit vicesimo septimo anno passionis Domini, id est Neronis quarto decimo Petrus et Paulus martyro coronati sunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Act. Capitulum 28), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=74&chapitre=74_28)

Notes :