Psalmus 133

Numérotation du verset Ps. 133,1 

¶ Canticum graduum1.
¶Codd. : (Ps. 133) D30 Δ (= ω 1 ω² T77 Bo179 NAL3255 Fi ) ΩS ΩX T748 Bari1 Bari3 Rusch Ps-G Ps-Med (Clm343)
1 Cant. graduum] alleluia praem. W, + vox Ecclesie in futuro D30
Numérotation du verset Ps. 133,I 

Ecce nunc2
2 nunc Ps-G (plerique codd. et edd.) Rusch cum Ps-R Ps-α et ceteris Psalteriis Veteris Latinae recensionis, LXX (νύν R Sedulius) ] sub ÷ G², om. VL ( AUGUSTINUS, Speculum, 6, CSEL 12, p. 44.20) cum hebr. Ps-H; cf. LXX* ( δὴ HoP Rahlfs S B A)
benedicite Dominum3 ¦ omnes servi Domini4.
3 Dominum Ps-G Hi D30 ΩX Δ] Domino Ps-G (I M* W) Ps-Med (Clm343) Rusch Ed1530 cum Ps-H |
4 Domini] Dominum K ; cf. Ps. 134:1 |
Numérotation du verset Ps. 133,II 

Qui statis
in domo Domini ¦
in atriis domus Dei nostri5.
5 in atriis... nostri] : in atriis... nostri ÷ R ΦRGV G , om. hebr. cf. HILARIUS PICTAVIENSIS, Tractatus super psalmos (Ps. 133) § 4, CC SL 61B, p. 140 : « Repperi autem quosdam ambiguos circa hoc: In atriis domus Domini fuisse dicentes, idcirco hoc a translatoribus primis adiectum esse, quia sub iisdem uersibus sequenti psalmo continetur, opinantibus ipsis scriptorum uitio in libris hebraicis fuisse praeteritum ». HIERONYMUS, Tractatus 59 in Psalmos, CCSL 78, p. 286.92-93 <ex quo> Breviarium in Psalmos, PL 26, 1223.15 : « IN ATRIIS DOMUS DEI NOSTRI, in hebraicis uoluminibus non habetur sed in sequenti psalmo est [Ps. 135:2]». ¶Nota : J.-D. BARTHELEMY , Critique textuelle de l’Ancien Testament, t. 4 : Psaumes, Fribourg (CH) / Göttingen, 2005, p. 815 : « Jérôme (Hier. p. 240) dit que le stique 'in atriis domus Dei nostri' ne figure ni dans les mss hebreux, ni en aucune colonne hexaplaire, ni même en la Septante [origenienne] ». L’auteur infirmitate morteque praeventus ne doit pas être pris ici à la lettre. Ni Jérôme ni Hilaire ne mentionnent les Hexaples et le grec. Les éditeurs modernes des Hexaples (Field, Mercati, Schenker) n’apportent aucune information sur ce stique ; les signes diacritiques « :... ÷ » de la version hexaplaire ne font que corroborer l’observation d’Hilaire et Jérôme sur les manuscrits hébreux. Les éditions de la LXX (Holmes-Parsons ; Rahlfs) ne signalent aucune omission à cet endroit, la tradition latine non plus. [MM2023]
Numérotation du verset Ps. 133,2 III

In noctibus
extollite manus vestras
in sancta ¦
et benedicite Dominum6*.
6 Dominum Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Glossa media D30 Δ cum Ps-R ] Domino Ps-G (R* I M W G ΨB) Ps-Med (Clm343) Rusch Ed1530
Numérotation du verset Ps. 133,3 IV

Benedicat te7 Dominus ex Sion ¦ qui fecit celum et terram.
7 te CorS2 Hi D30 P748 ω 1 ω² NAL3255 T77 Fi ΩX Ps-G cum Ps-R Ps-Med (Clm343) Glossa media (Bor29 Phil1641) ] lac. Bari3, tibi ΩS Bari1 Bo179 Rusch Ed1530 cum Ps-Moz x Ps-H Glossa media (Lis58)

Psalmus 133

Numérotation du verset Ps. 133,1 
marg.| {GME26.133.1}A Ecce nunc. 1 Titulus :   Canticum graduum. Hic est de caritate Dei psalmus tertius graduum, supremus quo2 per fraternam caritatem habitantes in domo,3 primo monet laudare et eosdem secundo postulat benedici, ibi :   Benedicat te. 4 Ait ergo :   Ecce demonstrantis est et quibus hanc demonstrationem intendat5 determinat. Vos qui perseveratis6 spe   statis in domo Domini id est in penetralibus et   in atriis id est in ingressu   domus Dei nostri, id est in hac presenti7 Ecclesia vel post domum ponit atria que sunt ampliora spatia domus, ut8 latera usque ad diligendos9 inimicos caritatem qua statur in domo significat10. Vos, inquam,   qui statis, qui   omnes in unum estis   servi Domini quorum est stare11 in domo Domini sui   benedicite id est laudate   Dominum, nunc conscensis12 tot gradibus vel   nunc id est hoc tempore13 in adversis.
A ¶Codd. : Bor29 Lis58 Phil1646 {MM2023}
1 nunc] + benedicite Lis58
2 quo] qua Phi1646
3 domo Phi1646 ] D<omi>no Bor29
4 te] om. Phi1646 Lis58
5 intendat Bor29 Phi1646 ] intendit Lis58
6 perseveratis] perseverati Lis58
7 presenti] presente Phi1646
8 ut Lis58 Phi1646 ] unde Bor29
9 diligendos] diligentibus Phi1646*
10 significat] significet Phi1646, signaret Lis58
11 stare] om. Phil1646
12 conscensis Lis58 Phi1646 ] accessit Bor29
13 hoc - temp. Lis58 Phi1646] inv. Bor29
Numérotation du verset Ps. 133,2 
marg.| {GME26.133.2}Unde addit : In noctibus adversitatum non tamen in diebus prosperitatum   extollite sicut Moyses faciebat, pugnante populo contra Amalech,   manus vestras id est14 opera. Extollite dico   in sancta ut eius nomine operemini. Aliter enim non valet. Unde addit et nihil vobis attribuentes,   benedicite Dominum 15   .
14 id est] et Phi1646
15 Dominum Bor29 Phi1646] Do. Lis58
Numérotation du verset Ps. 133,3 
marg.| {GME26.133.3}Pars altera. Benedicat te. 16 Superius dixerat pluraliter17   Benedicite qui nunc singulariter benedicit dicens :   Benedicat te 18   Dominus ex Sion qui fecit celum et terram. Plures enim19, sicut sepe dictum est, unus in quo uno quicumque benedicitur. Attende vero quod20 in benedictione21 psalmus iste conclusus est quo manifeste ostenditur quod22 munus ascendentium est benedictio.
16 Pars alt. – Ben. te] inv. Phi1646 | te] tibi Lis58
17 dix. - pluraliter] inv. Phi1646
18 te] tibi Lis58
19 enim Lis58 Phi1646 ] unde Bor29
20 quod Phi1646] que Bor29
21 benedictione] benedictionem Lis58
22 quod Phi1646] que Bor29



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Ps. Psalmus 133), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=26&chapitre=26_133)

Notes :