<26.5669> Prologus ‘Ad intelligentiam huius’ Nicolai Ambianensis

Numérotation du verset Ps. Prol.5669,1 
prol.| {GME26PrNA1}AAd intelligentiam huius propositi videndum est <1> que sit materia huius libri, <2> quis modus agendi, <3> quis finis, <4> que libri inscriptio. <5> Et quam totius libri continentiam nomine prophetie censemus et ipse auctor antonomasice propheta dicitur. <6> Distinguenda sunt ergo genera prophetiarum ut, sub quo genere prophetie contineatur liber iste, sit manifestum. <7> Ultimo vero loco videndum est quid sit nomem libri, quod nihil aliud est videre quam que sit inscriptio tituli.
A ¶Codd. : Ottob863  : BAV, Ottob. 863, f. 1ra-3vb: France, 12 ¾.
Noir  : passages communs avec la Glossa media . - La transcription est souvent problématique et conjecturale. L’orthographe a été normalisée.
¶Nota : Commentaire littéral du prologue de la Glossa media de Gilbert de Poitiers. Long excursus ecclésiologique sur l’unité du Corps mystique.
Numérotation du verset Ps. Prol.5669,1.1 
prol.| {GME26PrNA2} Materia ergo huius libri est Christus integer scilicet caput cum membris scilicet Verbum incarnatum et universi fideles qui sunt ab Abel usque ad ultimum iustum. Set huius dicti veritas non in ipso dicto attenderunt set in causa dicendi. Cum enim dicimus Christus integer, in his verbis quandam integritatem significamus. Cuius tamen integritatis plenam rationem in re proposita non invenimus. Non enim [pro]prio aliqua compaginat aliquod integer ex Verbo incarnato et ex unitate fidelium. Non ergo dicitur Christus integer ex nature integritatis plena ratione, set ex vere integritatis aliqua proportione. Ideoque requirenda est veritas huius dicti non1* in ipso set in causa dicendi, idest non in eo quod hic integer dicitur, set in eo a quo proportionaliter nomen integritatis ad hoc transumitur, quod est humani corporis integritas, in qua hec veritas attenditur, quod membra sibi invicem consentiunt et offensa sue administrationis vicissim sibi impendunt. Oculus enim ad hoc videt unum solum sibi set etiam singulis membris offendicula caveat iter, et manus gustui cibos ministrant et totius corporis ne causa attrahent et nociva expellunt. Iter et pedes, quocumque neccesse est, singula membra ferunt et referunt. Sic quoque in omnibus. Item in capite plen<i>tudo omnium sensuum est, cum plenitudinis pars in singula membra derivetur a capite. In capite enim omnes sensus exercuntur; in ceteris vero membris tantum tactus qui, ut testantur quidam, per medullas fieri habet, adeo ut ubi medulla numquam fuerit, aut prius manens dissicata sit, ibi tactus exerceri possit. Quare est medulla ab2 cerebro per spinam in singula membra descendat, patet a capite partê sensuum membra habere, set ut membra sibi et capiti coniuncta sint et mutuo beneficio sibi subserviantur, et etiam caput plenitudinem { f. 1rb }sensuum habeat. Et eorum partem membris impartiat, facit unius spiritus creatus qui sic universus est compari vero in omni eius parte totus sit per essentiam, beneficio tamen plus operatur in capite quam vel in corde quam in ceteris membris.
1 non] scrips ., û Ottob863
2 ab ] â Ottob863
Numérotation du verset Ps. Prol.5669,1.2 
prol.| {GME26PrNA3}Huius ergo veritatis quadam similitudinem habent Christus et universi fideles. Christus enim ab eterno fuit ‘h[omou]sion’3 idest unius tantum substantie set, corporaliter factus, homo cepit «esse gemine gigas substantie.»a Christus quam facturam potuit ei aliam gratis conferri, quod foret sibi gratia quod numquam ei gratificaret nisi aliquando homo fieret set, nisi et Deus esset plenitudinem gratiarum, non haberet. Neuter igitur potuit sufficere ut plenitudinem haberet gratiarum set esse hominem fecit ut gratias posset suscipere, et esse Deum fecit ut plenitudinem eorum haberet.
a Ambrosius , Hymnus Veni(t) Redemptor gentium (AH 50, n°8, p. 13 inc.: Intende qui regis Israël; RH 21234), caractéristique du répertoire monastique de l’Office divin au temps de Noël (  Hesbert , CAO 8408): «Procedat [al. -cedens] e thalamo suo / Pudoris aula regia / Gemine gigas substantie / Alacris ut currat viam.»
3 Homousion ] macul . Ottob863
Numérotation du verset Ps. Prol.5669,1.3 
prol.| {GME26PrNA4}Manens igitur simul homo et Deus Christus, similitudinem habuit capitis, plenitudinem habens gratiarum, sicut et caput plenitudinem sensuum et fidelibus impartiens partem plenitudinis, sicut et caput reliquis membris. Item et caput eiusdem nature est cum membris, et tamen excellentius omnibus eis. Et similiter Christus factus homo eiusdem nature fuit nobiscum. Set tamen in ea, secundum quod Deus fuit exellentior omnibus sanctis. Igitur homo cepit esse caput nostrum, quod ante non fuerat nisi tamen fide. Prophete enim et patriarche eum in carne venturum noverant et credebant, iam tamen sepe, et fide - non tamen re - caput eorum. Non enim manens Deus tantum caput nostrum potuit, sicut nec manens tantum homo. Similitudinem enim capitis non habet nisi secundum quod Deus et homo simul cum utrumque ad habendam plenitudinem gratiarum faciat. Qua capiti assimulatur quod plenitudinem sensuum habet. Et tamen, secundum quod homo, quandoque dicitur nostrum caput, eo quod, cum iam ante, partem haberet eorum que faciunt ut dicatur caput, factus homo perfecte habuit quicquid ad id facit. Unde, cum per facturam hanc, perfectionem cepit, soli facture ascribitur ut ipse caput dicatur, sicut et, secundum quod homo, mediator dicitur, cum mediator non fit nisi secundum quod simul est homo et Deus. Ut enim mediari inter extrema posset, cum utroque extremo coniungi habuit vel debuit, ut sic Deum et hominem coniungere posset, manens cum Deo Deus, et cum homine homo, quia tamen ante medi<a>tor non esse potuit quam fuit homo. Causa mediatoris (!) humanitatis {f. 1va } ascribitur et dicitur, mediatur tantum secundum quod homo.
Numérotation du verset Ps. Prol.5669,1.4 
prol.| {GME26PrNA5}Huius autem capitis membra dicuntur et universi fideles, ea membrorum similitudine quod sicut membra officiorum beneficia sibi mutuo impendit, sic et fideles diversi diversas gracias sortiti, eas sibi communicant et sese mutuo iuvant, et sic sibi coniuncti, etiam per obedientiam, iungantur capiti. Set et hoc facit Sanctus Spiritus increatus, scilicet Spiritus Sanctus qui gratias singulis conferens etiam hoc facit ut eas mutuo sibi impendant, et ut capiti deserviendo obediant. Set inter omnes gratias sola exellit4 caritas cuius ea pars que in proximum est, sic fideles sibi uniti ut quasi corpus unum dicantur, et ea pars que in Deum est, sic ipsos Christo conglutinat ut quasi viva integritas ex his reddatur. Que integritas huius libri materia dicitur.
4 exellit ] excellit p . corr. Ottob863
Numérotation du verset Ps. Prol.5669,1.5 
prol.| {GME26PrNA6}Nota ‘Christus’: Hoc nomen appellatum esse, et idem grece significare quod latine unctus. Set, quadam prerogativa, solum Verbum dicitur Christus, eo quod solus plenitudine gratiarum sit unctus. Quandoque tamen quilibet fidelis dicitur Christus, idest ex parte plenitudinis unctus. Quare, si dicas omnes fideles sunt integer Christus, facta est transumptio nomi[nis] utriusque set integri ab humano corpori et Christi a Verbo. Ita dico si per Christum plenam gratiarum unctionem significantes Γque de universis fidelibus pluraliter non proprie. Set, si omnem generaliter unctionem significes, potest transsumptive ‘integer’ et proprie ‘Christus’. Similiter, si dicatur: ‘sunt unus Christus’ idest proprie dicitur unus et Christus proprie; si dicas: ‘sunt una5* persona’, uterque dicitur transumptive integer. Unde Apostolusb: ‘Sicut in uno corpore multa membra habemus.’ Omnia autem non eundum actum habent. Sic in Christo et Christus.
b Cor. (I) 12, 12 Cor. (I) 12, 12 : «Sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus.»
5 que de universis… sunt una ] super ras . Ottob863
Numérotation du verset Ps. Prol.5669,1.6 
prol.| {GME26PrNA7} De qua. Dictum est quid sit materia que, quoniam dupliciter dicitur scilicet illud de quo agitur set ad hoc quod totus quicquid dicitur refertur, ut thesis materia dialectice dicitur, non scilicet de quo agitur set ad quod totus tractatus dialectice refertus, idcirco in diversos modos materia dividens ait Christus etc.
Numérotation du verset Ps. Prol.5669,1.7 
prol.| {GME26PrNA8} Materia huius libri, unde de qua agit, potest tamen utroque hic modo materia accipi de toto quandoque dicitur Christo simul et fidelibus singulis cum non utrique set alteri tantum convenit quod dicitur ut sigillatim et pre se de uno quoque idest de Christo capite et Ecclesia corporaliter agitur. De divinitate idest de Christo secundum divinitatem. Eadem enim persona est de qua et hec et consequentia dicuntur, set dicendi multiplex est causa, scilicet nunc divinitas, nunc humanitas, ut cum dicit: Deus Pater mihi «Tecum principium», de Christo loquitur cui principalitatem attribuit, set secundum divinitatem cui adducta est {f. 1vb} principalitas quare quod hic dicitur dici hoc de divinitate sic intelligendum est ut de non materiale et c<orpor>ale accipiatur. Non enim notat predicamentum principalitatis de divinitate hic dici set ei addici tamquam c<orpor>ale et attribui substantie persone, ut quod dicitur queratur in persona etiam causa dicendi attendatur in essentia. Filius enim est idem cum Patre principium non quia filius set quia Deus proprie dicit contra hoc quod iam dicit transuntive.
Numérotation du verset Ps. Prol.5669,2.1 
prol.| {GME26PrNA9} Desiderium intelligit gratiarum plenitudinem, non quod tamen in eo fuerunt omnes set quantum necessarium extitit.
Numérotation du verset Ps. Prol.5669,2.2 
prol.| {GME26PrNA10} Tribuisti hoc est verbum gracie que gratia collata est non secundum quod Deus set secundum quod homo. Unde hoc predicamentum eius humanitati addicitur tamen persone fertur et proprie quia in Christo reperiuntur huiusmodi gracie transumptione quando scilicet quod suum non est capiti confertur, ut illud «Delictorum meorum» c, quod cum membrorum esset et non suum in suam tamen personam transumpsit secundum perfectos ut ibi et in «consilium malignantium»d non intravi.
c Ps. 21, 2 Ps 21, 2 .
d Cf. Ps. 21, 17 Ps 21, 17 .
Numérotation du verset Ps. Prol.5669,2.3 
prol.| {GME26PrNA11}Et nota quod sicut in humano corpore sunt carnes et ossa, carnes vero sustentantur ab ossibus, sic et in corpore Ecclesie sunt carnales et spirituales qui velud ossa sustentant carnalia in infirmitates, ut adimple lex Christi que dicite «Alter alterius honera portate». Sic adimple secundum imperfectos ut ibi «Domine non in furore»f etc.
e Gal. 6, 2 Gal. 6, 2 .
f Ps. 6, 2 Ps 6, 2 ; Ps 37, 2 Ps 37, 2 .
Numérotation du verset Ps. Prol.5669,3.1 
prol.| {GME26PrNA12} De perditis intersint: Non dicit ‘agit’, quia cum non sint de integritate Christi non sunt materia, set dicit interserit quia inciderunt de eis mentionem facit. Vel dicatur hic misericordiam suam non extendereg quia iudicium rei sumendum est ex fine, quod autem deperditis intersint propter bonos hoc facit de terrendo scilicet eos ne malos imitentur dum penas malorum predicit et ita de his interferendo quantum ad finem misericordiam suam non excedit et si enim de unitate materie non sint tamen magis spectat sermo ad eos quorum causa induc<e>tur quam ad hos qui induc<un>tur et sic in hoc libro perfecti suum canticum imperfecti suum planctum perditi suum veh inveniunt. Propter bonos scilicet ut comminetur reminiscendo penas malorum, deterreat bonos ab imitatione malorum.
g Cf. Ps. 88, 34 Ps 88, 34 : «Misericordiam autem meam non dispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea.»
Numérotation du verset Ps. Prol.5669,3.2 
prol.| {GME26PrNA13} Perditi in Adam: modalis est propositio sicut et illah «quoniam queque6 perfecisti destruxerunt» que vera non est nisi sub intellecto modo, scilicet intentione vel volumptate (!). Similiter et omnes perditi in Adam dicuntur quod non est verum nisi subintellecto modo, scilicet merito debite damnationis. Cum enim omnes sumus in Adam, cum ipse peccaret omnes in eo damnationem permeruimus et meritum {f. 2ra }et reatum contraximus. Unde omnes debito pene perditi sumus, quamvis per misericordiam multi sunt liberati Christo conformes non eiusdem generis vel nature participatione. Si vero divinitatem attendas in ea conformes ei esse non possumus si n<on> humanitatem in ea sibi conformamur, velimus nolimus, quare ad quamlibet istarum conformationum inutiliter propheta nos invitat cum alteram non possumus habere et alteram non possumus effugere. Non ergo nos mittat propheta ut Christo conformemur participatione nature set operum imitatione, quod et ipse exponit cum ait et adiungit: Vel imaginem terreni idest Ade cui est dictum ‘terra es et in terram reverteris’i, cuius imaginem portamus dum, prevaricando precepta Dei, eum imitati sumus.
h Ps. 10, 4 Ps 10, 4
i Cf. Gn. 3, 19 Gen. 3, 19 : «Pulvis es et in pulverem reverteris.»
6 queque] coniec.
Numérotation du verset Ps. Prol.5669,3.3 
prol.| {GME26PrNA14} Imaginem celestis idest Christi obediendo Deo Patri usque ad mortem, si necesse fuerit, et voluntatem humanam divine voluntati in omnibus postponendo.
Numérotation du verset Ps. Prol.5669,3.4 
prol.| {GME26PrNA15}Et ne videatur Christus indignus ab omnibus imitari, commendans eum, subiungit: Per quem solum etc. et nota per consignificare causam; set causa alia est efficiens, alia amminiculans et efficiens est que auctoritatem habet efficiendi id cuius causa est, ut Christus qui cum causa fit remissionis peccatorum, eiusdem est auctor et id quod Pater et Spiritus Sanctus. Causa vero amminiculans est que ministerium habet operandi quod auctoritate fit alterius, ut sacerdos cuius ministerio quid baptizatur, et in baptismo peccata dimittuntur. Ut enim testatur Ioannes Baptista, Christus solus baptizat. Unde et videns eum quamvis et ipse et discipuli sui iam baptizarentur, tamen de eo solo dicitj: «Hic est qui baptizat», auctoritate scilicet et peccatorum remissione sicut Christus ministerium habuit remissionis cum in servuli forma venit «non ministrari set ministrare»k. Solus ergo ipse est in quo conveniunt omnes cetere remittendi peccata. Deus enim Pater et Spiritus Sanctus tantum sunt auctor remissionis; homines vero alii a Christo tantum sunt eiusdem ministri. Ideoque utramque causam hic proponere et significando dicitur Per quem solum ut istud solum non excludat homines tantum set duas etiam reliquas personas. Cum enim Christus sit «gigas gemine substantie»l secundum alteram naturam quam cum Patre et Spiritu est semper unum. Auctoritatem habet dimittandi peccata quod nulli alii convenit set alteram scilicet servilem formam habet misterium operandi in quo cum Patre et Spiritu dissentit.
j Io. 1, 33 Ioh. 1, 33 .
k Mt. 20, 28 Math. 20, 28 .
l Hymnus in tempore Nativitatis : A solus ortus cardine (Corpus antiphonalium Officii 8248, AH 50, 58) #
Numérotation du verset Ps. Prol.5669,3.5 
prol.| {GME26PrNA16}Unde et quem significative et discretem (!) posuit, sicut et alibi ut dicitur hic {f. 2rb } est qui baptizat posuit hic discretive: Immortalitas idest non quod tamen huiusmodi umquam in mortalitatem homo habuisset, licet ante peccatum immortalis possibilitate extiterit, set qualiter universaliter dicitur cum equum alicui redditum esse Dominus non quod tamen quem amisit receperit, set quoniam meliorem habuit. Quare dari pocius videtur quam reddi hec nomina enim mortalis et immortalis aliter accipuiuntur ante primum peccatum, aliter vero post. Ante peccatum enim mortalis dicebatur homo, non moriendi neccessitate. set sola possibilitate quam enim peccare poterat et mori poterat. Item et dicebatur immortalis possibilitate non moriendi set post peccatum factus est mortalis neccessitate moriendi, et post resurrectionem fiet immortalis, moriendi impossibilitate. Hec ergo immortalitas que hic reddi per Christum dicitur, cum tamen ab homine habita nequam legatur, quare magis videtur data quam reddita? Set eo genere sermonis reddita dicitur quo Dominus aliqua liberatur a paupertate per alium a quo, cum Filius esset, paupercule deliciose est educatus et ditissimus factus. Hic ergo dicitur liberatus a paupertate non quam habuerit set qua habita eo quod sine morte intervente? eam immortialitatem homo susciperet nisi ipse peccasset quem et si nondum habita tamen dicitur iam reddita quia iam haberetur spe et in futuro habebitur re.
Numérotation du verset Ps. Prol.5669,4.1 
prol.| {GME26PrNA17} Hymnus appellatur non quelibet set divina laus. Laus7 enim humana non debet dici imnus set oda. In ymno enim sunt tria ut sit laus et non temporalium set Dei et non tacita mente set prolata voce. Similiter et tria in cantico.
7 Laus] scrips., laux cod.
Numérotation du verset Ps. Prol.5669,4.2 
prol.| {GME26PrNA18} Intendit enim Quilibet himnorum idest laudum dicitur quia non solum fidem docet set et affectum movet. Nulla enim divina est Scriptura que a Deo dominetur humanis affectibus. Unde et laud<em> dicitur quia a Deo affectum concitat ut usque ad laudandum hominem trahat.
Numérotation du verset Ps. Prol.5669,4.3 
prol.| {GME26PrNA19} Unde 8 metrice: quasi ut magis affectus moveat. Metrice scripsit quoniam metrica est species musice que maxime dominatur in mondanis affectibus. Unde et in primi capituli musice titulo habetur « musicam naturaliter coniunctam verbo esse et mores honestare vel evertere »m. Loque (?#) diversis: ergo et, ut magis affectum moveat, rethoricus ornatus apponitur. Hee enim due artes maxime dominantur humanis affectibus, scilicet musica dulci modulatione et rethorica {f. 2va }com9pta (!) exortatione.
m Boethius, De institutione musica, 1.1, titulus, ed. G. Friedlein, Leipzig,1867, p. 178.22 : « Musicam naturaliter nobis esse coniunctam et mores vel honestare vel evertere ».
8 Unde ] + in Ottob863
Numérotation du verset Ps. Prol.5669,4.4 
prol.| {GME26PrNA20} Metrice: posuit quantum ad musicam, diversis ergo quantum ad rethoricam, et intelligit diversa genera aureum, argenteum et heneum stilum.
Numérotation du verset Ps. Prol.5669,4.5 
prol.| {GME26PrNA21} Ante arcam 9 quasi et ut nos ad laudandum invitaret, se exemplum proposuit coram omnibus, ipse nos decantans maxime quia licet cum aliis sepius tamen cum psalterio
9 arcam] arham Ottob863
Numérotation du verset Ps. Prol.5669,4.6 
prol.| {GME26PrNA22} Et coram in. quia quandoque solus tamen in presentia multorum cantabat. Unde et Nicol (!) uxor sua, Saul filia, quadam die cum ante archam cantando saltaret, corripere volendo derisit eo quod iste mos esset istrionum cum ipse respond<it># non esse tempore omnibus membris Deo servire et ipsum laudare. Unde et olim quia scilicet affectum moveret.
Numérotation du verset Ps. Prol.5669,5.1 
prol.| {GME26PrNA23} Nunc autem etc. Quoniam hic opus nomine prophetie censetur. Unde et auctor eius antonomasice appellatur propheta sicut Virgilius poeta. Distinguendum est inter diversa prophetarum genera ut cui generi debeat accommodari pareat. Prophetia ergo prius definit, post dividit et hoc diversis modis. Prius per temporum varietatem, secundo secundum scilicet personarum diversitatem, ad ultimum in morum distinctionem.
Numérotation du verset Ps. Prol.5669,5.2 
prol.| {GME26PrNA24}Set quare quid prophetia esse intelligatur? Si enim dicatur quod prophetia sit divina intelligentia per Spiritum divinitus in aliquibus rebus informata, non videtur verum esse, cum non conveniat cuilibet10 generi prophetie. Constat enim Caipham et Virgilum et Balaam et alios quam plures prophetasse, nec tamen quod dixerunt intellexisse. Item si quelibet certa predictio futurorum, vel etiam revelatio aliorum, scilicet preteritorum vel presentium, dicatur prophetia, nec hoc stare posse videtur. Set si sub hoc nomine prophetia includantur et qui intellectum rei habuer<u>nt pronuntiare et qui eo caruer<u>nt. Nominis enim significatio repugnat, ne carentes intellectu prophetas dicas Quandoque propheta idest videns dicatur, et illi predicti improphetando non videntes set potius ceci in sua dictione fuerunt. D<ici>m<u>s tamen quod prima expositio nobis placet set quod facta nominis impositio, set tamen post factam est eiusdem extensio ut etiam cecus in loquendo propheta dicatur, et eius dictio nomine prophetie censeatur. Vel etiam secundum nominis aliam interpretationem potest convenire expositionem secunde. Prophetia enim dicitur de ‘procul’ et ‘for, faris’. Unde prophetia quasi prefacio, idest predictio, dicitur. Numquam tamen non fit de preteritis vel de presenti set quia maxime11* ad predicationem futurorum nomen accepit, illa enim super cetera genera maxime est commendabilis.
10 cuilibet ] cuilib9 Ottob863
11 maxime ] scrips ., anaxe Ottob863 ( cacograph .)
Numérotation du verset Ps. Prol.5669,5.3 
prol.| {GME26PrNA25} {f. 2vb } Inspiratio divina: ipse res quarum notitia per Spiritum datur set huic expositioni sequens repugnat littera. Ipsi enim eventus minime seipsos pronuntiant, quare melius est ut in spiratio dicantur ipsa verba que per Spiritum Sanctum ore loquente formantur, vel intelligentia futurorum. Immobili non neccessitate futurorum eventuum set visa neccesse est evenire in quo provisis neccessitas non attribuitur set huic conditioni si Deus providit res evenient. Similiter nunc prophetie dictis set huic condicioni si quid prophetie dictum est illud eveniet
Numérotation du verset Ps. Prol.5669,5.4 
prol.| {GME26PrNA26} Ut in principio etc. cuius rei fuit prophetia Moyses Ecce virgo Isaias Balaam dicente «Orietur stella ex Iacob»n quod et non intellexerit. Tamen intelligentiam eorum verborum nobis audientibus prophetia fuit que tamen in ipso facta dicitur, non quod in ipso intelligentia facta fuerit, set quia verba facta sunt in ipso quorum intelligentia nobis prophetia fuit. Vel facta est intelligentia verborum in ipso quoniam sensum illorum verborum intellexit quamvis quid mystice haberet scire non potuit. Hic autem cum ascendisset asinam suam ut iret maledictum populo Dei conductus a Balac rege Madianitarum qui timebat adventum Ebreorum pro maledictione potius induxit benedictionem dicens «Orietur stella ex Iacob.» Unde cum non posset maledicere reversus consulit regi quomodo Ebreos superare posset, prius mittendo affluentiam vini et ciborum in eorum exercitum, que luxuriam nutrivit. Venit enim mero estuat<us> totus, despumat in libidines, post vero metrices Madianitas mitterent ut sic cum eis citus fornicarentur. Unde et Deus eorum iratus provicio fornicationis permittent eos superari quod ita fecit et succubverunt multi devicti et interfecti usque dum Finees quedam Ebreum qui Naxon appellabatur inveniens meretricantem cum Madianita transfigurendo ipsum per genitalia interfecit et statim belli conflictus cessavit. Unde et illud «Et stetit Finees et placuit et cessavit quassatio.»o
n Nm. 24, 17 Num. 24, 17 .
o Ps. 105, 30 Ps 105, 30 .
Numérotation du verset Ps. Prol.5669,5.5 
prol.| {GME26PrNA27} Caiphas: ‘Unus, ut expedit, mori<atur> pro populo n<e> tota gens pereat’p.
p Io. 11, 48 Ioh. 11, 48 .
Numérotation du verset Ps. Prol.5669,5.6 
prol.| {GME26PrNA28} Sibilla iudicii significavit et cum prophetis ut virgulis iam nova progerentes etc. Loquentibus Abrahe Zacarie cui angelus, dum esset iuxta altare, dixit quod adiret lectum uxoris sue quia uxor sua Elizabet puerum erat conceptura; {f. 3ra }cui, nolens fidem adhibere, factus est mutus usque in diem nativitatis pueri. Unde illudq: «Pro eo quod non12 credidisti verbis meis» eris mutus, «non poteris loqui usque in diem» nativitatis eius. Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo. Et erat plebs exspectans Zachariam: et mirabantur quod tardaret ipse in templo.
q Lc. 1, 20 Luc. 1, 20 .
12 non ] om . Ottob863 *
Numérotation du verset Ps. Prol.5669,5.7 
prol.| {GME26PrNA29} Marie cui Gabriel aitr «Ave Maria gratia plena» per archam ubi figurata est Ecclesia.
r Lc. 1, 28.
Numérotation du verset Ps. Prol.5669,5.8 
prol.| {GME26PrNA30} Per sacrificium Abrahe, ubi hoc quod aves manserunt indivise, significavit spirituales qui nulla faciunt schismata in Ecclesia. Quod vero cetera animalia fuerunt divisa significavit carnales qui pluribus schismatibus dividuntur.
Numérotation du verset Ps. Prol.5669,5.9 
prol.| {GME26PrNA31} Nati etc., ubi figuratum est quod maior populus erat subdendus minori.
Numérotation du verset Ps. Prol.5669,5.10 
prol.| {GME26PrNA32} Aliquando videntur dici, quasi apparent et non sunt actu ipso ut quandoque alicui videtur quod aliquis loquatur ei; qui non loquatur sic et fieri quod tamen non fit ut de rubo ardente qui tamen non ardebat in quo est designata beata Virgo semper mansura incorrupta.
Numérotation du verset Ps. Prol.5669,5.11 
prol.| {GME26PrNA33} Vel visiones quasi aliquando videtur, vel hoc modo, vel illo.
Numérotation du verset Ps. Prol.5669,5.12 
prol.| {GME26PrNA34} Rota: evangelium in leges.
s [Cf. Stephanus Langton,   I n Ex. 26, 31; Oxford, Trinity College, ms. 65, f.86ra ; B. Smalley laud. in G.   Lacombe , «The authenticity of the Summa…», 1930, p. 105 n.): «Ecce qualiter rota est in medio rote, idest Novum Testamentum in medio Veteris».]
Numérotation du verset Ps. Prol.5669,5.13 
prol.| {GME26PrNA35} Vel per sompnium: Male videre videtur cum premiserit visio et omne sompnium fit visio, et dicimus non esse verum. Sompnium enim non fit vigilando. Visiones vero quandoque vigilando, sicut habetur in Virgilio quando dii apparverunt Enee vigilanti dicentes : Quid tibi delato est dicturus Appollo ortigiam hic canit.
Numérotation du verset Ps. Prol.5669,5.14 
prol.| {GME26PrNA36} Nabuchodonosor: Qui sompniavit quod quidam lapis de monte rumpebatur sine adminiculo manuum et omnium instrumentorum, et occupabat omnem faciem terre, quod significabat Christum qui carnem assumpsit, sine virili opere, de Iudeorum gente qui cognomine vel cognitione creatoris quasi mons reputabatur esse inter ceteras gentes et replebat omnem terram quia eius predictio exivit per universum orbem. Hoc sopmnium oblivioni tradidit set postea a magis suis notitiam sompnii et eius expositionem requisivit in quo humana sapientia defecit set Deus Danieli et sompnium et sompniii interpretationem revelavit et etiam cetera que pariter cum his sompniavit. Visa est enim sibi sompnio quedam imago cuius caput erat aureum, pectus vero argenteum circa umbilicum et lumbos, et illa inferiora erat enea. Genua vero et tibia erant ferrea, pedes vero testei. Caput ergo eius aureum significabat eius proprium regnum quod tunc temporis ceteris damnabatur, pectus autem argenteum regnum Medorum et Persarum quod postea regnum Assyriorum sibi subiecit et pre ceteris floruit. Pars autem enea significat regnum Grecorum quod tempore Alexandri omnia predicta regna subiugavit; pars vero ferrea regnum /f. 3rb/ Romanorum quod predicta regna et etiam totum mundum sibi subiungavit aliquando est solvendum. Unde et pedes testei sibi ascribuntur quia sicut testa solvitur et in futuro omnino solvetur, unde et illum enigmatice Apostoli qui tenet nunc teneat donec de modio fiat. Hec autem tota imago a lapide predicto prorsus infringebatur verbo, scilicet predicationis, cum Christo fidem adhibuit. Hic est leo quem Sansom sibi occurentem, volens ducere uxorem de alienigenis, profudit.
Numérotation du verset Ps. Prol.5669,5.15 
prol.| {GME26PrNA37} Cessantibus idest sine adminiculo alicuius dicti vel facti. Unde etiam dicitt «Audiam quid loquatur in me Dominus». Et directus est in me Spiritus Domini quasi dic<eret> non per aliquorum exteriorum significationem sicut in evangelio
t Ps 84, 9 Ps 84, 9
Numérotation du verset Ps. Prol.5669,5.16 
prol.| {GME26PrNA38} Si David in spiritu idest Spiritus Sanctus hoc ei revelante quasi per se,non aliquo amminiculo dicti aut facti.
Numérotation du verset Ps. Prol.5669,5.17 
prol.| {GME26PrNA39} Unde intitulatur quasi quia hoc genus prophetie quo usus est David ceteris dignius, ideo et ipse propheta et que dicit soliloquia antonomasice appellantur.
Numérotation du verset Ps. Prol.5669,5.18 
prol.| {GME26PrNA40} Per exteriora dicta vel facta. Tunc enim non soliloquia set dictiloquia vel factiloquia recte.
Numérotation du verset Ps. Prol.5669,5.19 
prol.| {GME26PrNA41} Si qua etc. Respondet ad hoc quod sibi posset obici. Cum enim predictum sit solo spiritu David edoctum fuisse, non videtur verum quandoque in multis factis intellexit prefigurari persecutionem Christi et Ecclesie sicut in hoc quod a Saule laudans fugabatur. Primitive Ecclesie fuga designabatur. In hoc vero quod a filio suo Absalon impugnabatur, intelligebat perfecutionem illatam a vinculis a quibus carnem suscepit. Ad hoc ergo dicitur quod ex huiusmodi gestionibus cognitionem rei habuit, set quod p<rimu>m per spiritum presciverat, eo docente novit figurari.
Numérotation du verset Ps. Prol.5669,5.20 
prol.| {GME26PrNA42} Sciendum. Nota Spiritum ubique esse per essentiam. Quomodo nunc accedere aliquo potest, nunc recedere; set per beneficium gracie datur esse in rationali creatura quomodo et accedere dicitur cum gratiam profert et rec<e>dere cum gratia aufert.
Numérotation du verset Ps. Prol.5669,5.21 
prol.| {GME26PrNA43} Manentem set gratias quare plenitudinem et permanentiam in Christo columba designavit, manens in baptimso super ipsum.
Numérotation du verset Ps. Prol.5669,6 
prol.| {GME26PrNA44} Modulationes: quoniam instrumento illo modulantur.
Numérotation du verset Ps. Prol.5669,7 
prol.| {GME26PrNA45} Ordo discordat. Cum enim David adhuc puer, devicto Golia, hunc psalmum cantasset, scilicetu «Benedictus Dominus Deus meus qui docet manus meas ad prelium», tamen proprie libri finem eum posuit. Illum autem que scripsit cum iam esse provecte etatis et fugeret a facie Absalom scilicet Domine quid multiplicati sunt. proprie principium posuit.
u Ps 143, 1.
Numérotation du verset Ps. Prol.5669,8 
Ps 1, 1
prol.| {GME26.1.1NA} Beatus vir. Hoc opus edificium est Sancti Spiritus et quasi ap<ostolic>a domus regio palatio comparata. Et sicut in regio /f. 3va/ palatio multa mansiones ut cellule sunt ad quas, nisi multis clavibus, non patet ingressus, sicut in hoc opere multi sunt psalmi ad quos intelligentiam non habet ingressum nisi manifestata eorum intentione titulus. Et sicut in palatio preponitur ampla porta per quam fit ingressus ad omnes cameras, sic et preponitur in hoc opere hic psalmus per quem habeat ingressus intelligentia ad ceteros psalmos.
Numérotation du verset Ps. Prol.5669,9 
Ps 1, 2
prol.| {GME26.1.2NA} In capite libri sibi set in lege de me et quod scriptum est de Christo, hoc scilicet ut faceret voluntatem patris quod est scriptum in capite libri ubi dicit in lege Domini etc.
Numérotation du verset Ps. Prol.5669,10 
Ps 1, 3
prol.| {GME26.1.3NA} Quasi titulus: Non re vera set ea similitudine sic dictus, quia sicut titulus brevem summam continet eorum que latius explicet, sequens opus sic. Et hic psalmus brevem summam continet eorum omnium que sequentia latius explicant. [...]



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Ps. Prologus ‘Ad intelligentiam huius’ Nicolai Ambianensis ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=26&chapitre=26_Prol.5669)

Notes :