Glossa media

Psalmus 46

Numérotation du verset Ps. 46,1 

¶ In finem1 pro2* filiis Chore3 psalmus David4*.
¶Codd. : (Ps. 46) D30 Ps-G ; Textus et Glossa : Tr511 (sparsim) Rusch , def. ΩF Bari3
1 finem ] fine Ω S |
2 pro] om. K Rusch |
3 filiis Chore] om. Q |
4 pro filiis Chore- Psalmus David Q ΦG V Tr511 P106 ΩS] inv. P106 P14402 | David] om. D30 Ps-G , vox apostolorum est D30 , + id est pro conversis gentibus dirigit P106 |
Numérotation du verset Ps. 46,2 I

Omnes gentes
plaudite manibus ¦
iubilate Deo
in voce exultationis.
Numérotation du verset Ps. 46,3 II

Quoniam Dominus5
5 Dominus P106 Rusch Ps-G ] d<eu>s, Deus Tr511 Ps-G (R I) cum Ps-R
excelsus ¦
terribilis
rex magnus
super omnem terram.
Numérotation du verset Ps. 46,4 III

Subiecit populos
nobis ¦
et gentes sub pedibus nostris.
Numérotation du verset Ps. 46,5 IV

Elegit
nobis
hereditatem
suam ¦
speciem
Iacob
quem6
6 quem D30 P14402 Tr511 Rusch ] quam Cor2 (grecus et Hier. habent QUAM non habent QUEM) Ps-G
dilexit.
Numérotation du verset Ps. 46,6 V

Ascendit7
7 Ascendit] praem. diapsalma Ps-G
Deus
in iubilo ¦
et8 Dominus in voce tube.
8 et L² Ψ D* ΩS Ed1455 Rusch Clementina cum Ps-R ] om. D30 Tr511 P106 P14402 Ps-G
Numérotation du verset Ps. 46,7 VI

Psallite
Deo nostro
psallite ¦ psallite regi nostro
psallite.
Numérotation du verset Ps. 46,8 VII

Quoniam rex omnis terre
Deus ¦
psallite sapienter.
Numérotation du verset Ps. 46,9 VIII

Regnabit9
9 regnabit Cor2 (alia littera)] C I ΦRGV G² K ΨBVD ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] regnavit P106 Tr511 Ps-G, Cor2 (hebr. et anti. habent utrumque in preterito et grecus saltem de primo)
Deus 10
10 Deus] Dominus L² Rusch cum Ps.-R
super gentes ¦
Deus sedet11
11 sedet Cor2 (alia littera) plerique codd. et edd. cum Ps-R Ps-H ] sedit R C I L M Q W Ps-G, Cor2 (hebr. et anti. habent utrumque in preterito et grecus saltem de primo)
super sedem sanctam suam.
Numérotation du verset Ps. 46,10 IX

Principes populorum
congregati sunt cum Deo Abraham ¦
quoniam dii12* fortes terre
12 dii plerique codd. et edd. F² I D30 P106 P14402 Tr511 Rusch] D[...] C , die R, Dei Ps-G
vehementer elevati sunt.

Psalmus 46

Numérotation du verset Ps. 46,1 
marg.| {GME26.46.1-1} A Omnes gentes. Titulus :   In finem pro filiis Chore psalmus David. Eadem res sepe diversis titulis annotatur ut una materia vel modo dicendi vel fine intelligatur propter tollendum fastidium. Variari sepe etiam diversa res, repetitis, titulus una fidei concordia teneri monstratur. Sicut nunc psalmus iste ad alias unius tamen fidei partes repetit filios   Chore et gentes ad quas transivit gratia quas in precedenti psalmo vocavit ad fidem. Hic in prima parte invitat ad laudem ; secundam vero ascensionem et regnum Christi describit et, repetitis admonitionibus, dicit psallendum ibi   ascendit ait ergo voce apostolorum.
A ¶Codd. : (Ps. 46) BL4804 {MM2023}
Numérotation du verset Ps. 46,2 
marg.| {GME26.46.2-1} Omnes etc. quasi"Iudei hebetes insultant dicentes ’calve calve’a sed vos, gentes, que gratiam recepistis   omnes, cum paucis Iudeis,   plaudite manibus” b id est gaudete bonis operibus,   iubilate etiam   Deo in voce exsulationis ut, cum operibus lingua concordet. c Quare ?
Numérotation du verset Ps. 46,3 
marg.| {GME26.46.3-1} Quoniam Dominus excelsus super celos in dextera Patris,   terribilis est qui excelsus in cruce fuerat irrisibilis et est   rex regens suos sicut habebat titulus superpositus cruci. Non autem tantum Iudeorum sed   magnus super omnem terram.
Numérotation du verset Ps. 46,4 
marg.| {GME26.46.4-1}Ideo etiam iubilate quia nobis apostolis de Iudea   subiecit populos Iudeos scilicet ut a nostris civibus honoremur a quibus meruimus pati sicut Christus a suis et   gentes etiam nondum credentes posuit sub pedibus nostris id est nostre potestati subposuit ut eas possimus gladio spirituali percutere.
marg.| {GME26.46.4-2}Vel populos et gentes credentes   subiecit sibi   nobis associandas sub speciosis pedibus n<ostris> evangelizantium pacem id est sub predicatione nostra qua malitia gentium conculcatur.
Numérotation du verset Ps. 46,5 
marg.| {GME26.46.5-1} Elegit quasi non meritis nostris sed gratia sua   elegit dare nobis ad extollendum hereditatem scilicet quam   speciem Iacob quem Iacob vel   quam speciem dilexit Deus sicut in Genesi legitur « Iacob dilexi ». Species id est similes Iacob dicuntur qui terrena dant pro celestibus sicut Iacob lenticulam pro primogenitis Esau.
marg.| {GME26.46.5-2}Vel hereditatem dicit celestem ad quam anhelamus et est quamvis Christus venerit ad Iudeos tantum de toto mundo   elegit nos   speciem Iacob q<uem> dilexit. Elegit, dico, dare nobis   hereditatem s<cilicet> celestem.
Numérotation du verset Ps. 46,6 
marg.| {GME26.46.6-1} Diapsalma. Ascendit. Pars altera describit ascensionem Christi et regnum unde1 2 instanter monet psallere quasi subiecit et potuit quia Deus Christus   ascendit in iubilo. "Iubilatio est admiratio gaudii que verbis explicari non potest"d, qualiter apostoli, Domino ascendente, gavisi sunte.
d ¶Fons : Cf. Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos (Ps. 46, 7.6), CCSL 38, p. 533 : «Quid est iubilatio, nisi admiratio gaudii, quae uerbis non potest explicari ? ».
1 unde] coniec. BL4804 {MM2023}
2 unde] coniec.
marg.| {GME26.46.6-2} Dominus in voce tube id est manifesta voce angelorum clamantium « Viri Galilei » f etc. quod ideo factum est ut tantis preconibus firmius crederet mundus. g
f Act. 1, 11.
Numérotation du verset Ps. 46,7 
marg.| {GME26.46.7-1}Ergo psallite Deo nostro psallite quem tamquam hominem irriserit alienati a Deo. Repetit assidue   psallite regi nostro Christo   psallite.
Numérotation du verset Ps. 46,8 
marg.| {GME26.46.8-1} Quoniam ipse est   Deus qui creat et   rex qui creata iugiter administrat et gubernat.   Rex dico   omnis terre, "non Iupiter in Creta, non Mars in Tracia"h sed iste ab omni terra agnoscitur ; non tantum « notus est in Iudea »i.
marg.| {GME26.46.8-2} Psallite sapienter id est"non sicut olim dum sine sensu lapides colebantur"j sed intelligite quidem littera caritatis. Et debetis psallere   sapienter quia   Dominus rex super omnes gentes qui solet super unam gentem Iudeorum regnare.
Numérotation du verset Ps. 46,9 
marg.| {GME26.46.9-3} Deus sedet super sedem sanctam sedem suam scilicet super celos in dexteram Patris super thronos etiam et virtutes et super animas iustas. Hec prophetia modo impleta est. k
marg.| {GME26.46.9-4}Vel ubi dicit quidem sedet dicit potentem contra perfidos ut qui eius humilitatem contemnent potestati succumbant.
Numérotation du verset Ps. 46,10 
marg.| {GME26.46.10-1} Principes : ecce qualiter regnavit ita scilicet quod   principes populorum gentilium venientes ab oriente et occidente sicut centurio   congregati sunt non cum recenti Deo sed cum   Deo Abraham qui"suscitat filios Abrahe de lapidibus" l id est de adorantibus lapides. Ideo utique   congregati quoniam dii fortes terre id est Iudei de se terra presumentes vehementer in superbia   elevati sunt, et ideo rami fracti ut insereretur humilis oleasterm.
l Cf. Mt. 3, 9 ; Lc. 3, 8.
m Cf. Rm. 11, 17-24.
marg.| {GME26.46.1-1}Vel ideo congregati quoniam dii   terre, apostoli fortes quos"neque mors neque vita separat a caritate Christi" n, vehementer elevati sunt fide et miraculis.o
n Cf. Rm. 8, 35-39.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Ps. Psalmus 46), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=26&chapitre=26_46)

Notes :