Glossa media

Psalmus 14

Numérotation du verset Ps. 14,1 

¶ Psalmus David1.
¶Codd. : (Ps. 14) D30 ΩP Rusch Ps-G , def. C
1 David Ω X] + de exemplo et magisterio Christi de apostolis et de sanctis D30
Numérotation du verset Ps. 14,I 

Domine quis habitabit
in tabernaculo tuo ¦
aut quis requiescet in monte sancto tuo ?
Numérotation du verset Ps. 14,2 II

Qui ingreditur
sine macula ¦
et operatur iustitiam.
Numérotation du verset Ps. 14,3 III

Qui loquitur veritatem
in corde suo ¦
qui non egit dolum in lingua sua.
Numérotation du verset Ps. 14,IV 

Nec fecit proximo suo
malum ¦
et opprobrium non accepit
adversus proximos suos.
Numérotation du verset Ps. 14,4 V

Ad nihilum deductus est in conspectu eius
malignus ¦
timentes autem
Dominum glorificat.
Numérotation du verset Ps. 14,VI 

Qui iurat proximo suo
et non decipit 2
2 <divisio.> decipit+ D30 , decipit ΩP
Numérotation du verset Ps. 14,5 

qui pecuniam suam non dedit ad usuram ¦
et munera super innocentem3 non accepit.
3 innocentem Ps-G (Q* V D) D30 (innocentê) Ω ΩP Ed1530 Clementina cum Ps-R hebr innocentes Cor2 (antiq. INNOCENTES similiter et Aug. et Cassiod. et grecus sed hebr. INNOCENTEM ; primis autem standum est) Rusch Weber
Numérotation du verset Ps. 14,VII 

Qui facit hec ¦ non movebitur in eternum.

Psalmus 14

Numérotation du verset Ps. 14,1 
marg.| {GME26.14.1.1} A Domine quis habitabit. Titulus :   Psalmus David patet. Agitur hic de unitate presentis Ecclesie et de futura quiete. In presenti enim Ecclesia corporalis cohabitatio malorum cum bonis non permittit scire qui vere sint in unitate Ecclesie. Quidam enim, licet indigni sint, tamen iactant se esse de Ecclesia. Retundens ergo propheta presumptionem illorum quasi sacerdos astans ante Deum [Cassiodorus] 1 querit qui vere militent in presenti Ecclesia et qui sint in eterna beatitudine quieturi et accipit responsum plene diffinitionis per quam quisque bene2 potest cognoscere an sit de Ecclesia. Hec autem diffinitio in figuram decalogi dividitur in decem que quatuor principalibus sunt adiuncta virtutibus que sunt prudentia, temperantia, fortitudo, iustitia. Horum vero decem quedem perfectis, quedam imperfectis, omnia soli Christo conveniunt que singula suis locis occurentia distinguentur.
A ¶Codd. : Lis58 BL4804
1 Cassiodorus Lis58] om. BL4804
2 bene] om. Harl4804
marg.| {GME26.14.1.2}Modus : Prima pars continet interrogationem, secunda responsionem. Est autem psalmus iste proprie institutorius morum. Quasi igitur astans ante sancta sanctorum querit : O Domine quis habitabit in tabernaculo tuo 3 et cetera. Recte verba coniungit   habitabit in tabernaculo, quiescet in monte. Est enim tabernaculum militantium in quo iterum pugnaturi reficiuntur. Per hoc fides intelligitur in qua, cum diabolo ad tempus dimicantes, reficiuntur. Unde aliia :   Quis peregrinabitur in tabernaculo tuo. Montem vocat Hierusalem quia est in monte sita. Per hanc futura beatitudo intelligitur que est visio pacisb et eminentia caritatis ubi nullus in agone contendet sed eterna pace quiescet.
a Ps-α : « Quis peregrinauitur
b Cf. Hymnus Urbs beata Hierusalem, officium dedicationis ecclesiarum : « ... dicta pacis visio... »
3 tab. tuo Lis58] om. Harl4804
Numérotation du verset Ps. 14,2 
marg.| {GME26.14.2.1} Qui ingreditur . Pars secunda quasi ex additis Dominus respondet : Ille habitabit   qui ingreditur sine macula 4 scilicet innocens. Hec est prima virtus que venit de temperantia. Hec convenit Christo qui secundum legem agnus sine fractura membrorum in templum liber a peccatis intravit.
4 ingreditur – sine macula] inv. Lis58
marg.| {GME26.14.2.2}Sequitur secunda : Et operatur iustitiam 5   . Hoc bene sequitur. Non enim sufficit abstinere a malo. Hoc fecit Christus cum de templo vendentes et ementes eiecit. Hee due, innocentia et iustitia, sunt generales quas per partes exequitur6.
5 iustitiam] om. Lis58
6 exequitur] exsequitur Lis58
Numérotation du verset Ps. 14,3 
marg.| {GME26.14.3.1}Tertia : Qui loquitur veritatem quoniam habet   in corde suo id est qui scit quod dicit, in quo notatur prudentia. Hoc et7 Christo quinque tantum   in corde cum fraudulenter querentibus tacuit veritatem.
7 et] om. Lis58
marg.| {GME26.14.3.2}Quarta : Qui non egit dolum in lingua sua. Hec est pars innocentie, hec bene differt a precedente. Nam sepe dicit quis veritatem sed putat fallere quod est dolus8. Christus quoque omnia que audivit a Patre, sine aditione vel suppressione fecit nota.
8 est dolus] inv. Lis58
marg.| {GME26.14.3.3}Quinta : Nec fecit proximo suo malum. Item pars innocentie proximus est omnis homo. Christus quoque non fecit malum Iudeis pro quibus oravit.
marg.| {GME26.14.3.4}Sexta : Et opprobrium non accepit adversus proximos suos. Item pars innocentie. Sensus : Non libenter vel temere credidit criminatori. Christus etiam Iudam mordaci increpatione non laceravit.
Numérotation du verset Ps. 14,4 
marg.| {GME26.14.4.1}Septima : Ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus id est non potuit cogi nocere alicui quod est fortitudo. Est autem perfectio in homine ut nihil valeat in eo9   malignus. Et ut hoc sit   in conspectu eius id est certo sciat non esse malignum nisi qui a creatore ad creaturam convertitur. Hunc Christus destruxit cum dixit : « Vade retro ». Hic conclusa sunt superiora que pertinent ad perfectos. Hec autem que sequuntur pertinet ad incipientes. Unde antequam illa enumeret premittit de timore qui est initium sapientie ad quem illa pertinent. Ait ergo :   Timentes autem Dominum glorificat ipse Dominus, quasi : Non tantum perfectos de quibus dictum est sed etiam incipientes.
9 valeat - in eo] inv. Lis58
marg.| {GME26.14.4.2}Octava : Qui iurat proximo suo et non decipit. Superius dictum est non fecit. Hic subvenit :   Iurat id est firmiter promittit quod et Christus fecit quando apostolis certissima veritate promisitc : « Iam non dicam vos servos ».
c Io. 15, 15.
Numérotation du verset Ps. 14,5 
marg.| {GME26.14.5.1}Nona. Qui pecuniam suam non dedit ad usuram 10 etc. id est temporalem non expetit mercimoniam quod et Christus non fecit. Immo Iude pecuniam ad erogandum pauperibus tradidit ut in hoc facto institueret11 homines. Sciendum quod terrena pecunia penitus ad usuram dari prohibetur sed est spiritualiter12 que ad usuram dari iubetur, id est predicatio propter lucrum animarum.
10 usuram] + etc. BL4804
11 institueret] doceret Lis58
12 sp<irit>ual<iter> Harl4804 ]sp<eci>aliter Li458
marg.| {GME26.14.5.2}Decima : Et qui  munera super innocentem non accepit, id est causam innocentis pro munere non depressit. Sic et Christus munera quidem13 a magis sed non contra innocentes accepit sed pro eis potius animam dedit. Hec tria que14 dicta sunt non sunt magna sed qui nec ista potest multo minus supra dicta. Tamen hec parva ita concludit.   Qui facit hec non movebitur in eternum. id est non dividetur ab unitate Ecclesie vel a Domino sed perveniet ad illa maiora in quibus est firma stabilitas. Hic sensus intelligitur ex eo quod per futurum dicit   non movebitur cum superiora ubi nullum ulterius restat augmentum15 concluserit per preteritum ita   : ad nihilum deductus est. In eternum id est donec qui facit hec quiescat in monte. Hec est absoluta interroganti responsio. Et attende quod non dicit ‘qui cantat hec‘ sed   qui facit hec per quod nos invitat ad actum a quo dicitur psalmista :   <Conserva me Domine>.
13 Christus - munera quidem] inv. Lis58
14 que] + hic Lis58
15 restat augmentum] inv. Lis58



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Ps. Psalmus 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=26&chapitre=26_14)

Notes :