Glossa media

Psalmus 109

Numérotation du verset Ps. 109,1 

¶ Psalmus David.1
¶Codd. : (Ps. 109) D14 D30 Tr511 Ω M Ω F ΩS ΩP Ω R ΩX Δ ( ω 1 ω² NAL3255 T77 T79 Fi Bo ) P10525 Bari1 Bari3 P10489 Rusch Ps-G
1Psalmus David Amiatinus Ps-G ( R Q W K V D ) D30 ΩS Ω F Ω R Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] inv. Ps-G* ; om. D14 , In finem praem. ΩX, inv. Ps-G , + Vox Ecclesie et Christi ad Patrem D30 – ( Glossa ) P106 Rusch
Numérotation du verset Ps. 109,I 

Dixit
Dominus
Domino
meo ¦
sede a dextris meis.
Numérotation du verset Ps. 109,II 

Donec ponam
inimicos tuos2 ¦
2 tuos] om. R
scabellum pedum tuorum.
Numérotation du verset Ps. 109,2 III

Virgam
virtutis tue3
3 virtutis tue Ps-G* cum ] om. [koinè] iuxta Hier. ep. 106
emittet4 Dominus ex Sion ¦
4 emittet Ps-G cum Ps-R Ps-Med (+Clm343) etc. ] emittit W R* cum Ps-γ Ps-Moz
dominare5
5 dominare Ps-G cum hebr. LXX (HoP* + Sedulius ) Hier. Ep. 36 (hebr. LXX) ] et praem. Vet. lat. (omnes + Clm 343) cum koinè LXX (Rahlfs* + R156) | dominaueris Ps-γ Ps-δ, dominaberis Ps-R Ps-Med (+Clm343) , dominabitur Ps-α Ps-Moz
in medio
inimicorum tuorum.
Numérotation du verset Ps. 109,3 IV

Tecum
principium6
6 principium] + virtutis ΩM*
in die virtutis
tue 7
7 tue] om. Ω R | <divisio.> tue+ D30² , tue’ Tr511 ω² ΩP Fi , tue ¦ P10525 , tue D14 ω 1 P10525 Bari1-3
in splendoribus sanctorum ¦ ex utero
ante
luciferum genui8 te.
8 genui] genuit F
Numérotation du verset Ps. 109,4 V

Iuravit Dominus
et non penitebit
eum ¦
tu es sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech9.
9 <divisio.> eum ¦ ... eternum Tr511 D14 Ω M ΩP Ω R Δ P10525 P15613 Bari1-3 ] eum ¦ eternum ¦ Hi, eum’... eternum ¦ ΩS
Numérotation du verset Ps. 109,5 VI

Dominus a dextris tuis ¦
confregit
in die ire sue
reges10.
10 <divisio.> tuis ¦ confregit Tr511 D30 Δ P15613 Bari1-3 ] tuis confregit ¦ D14 ΩP
Numérotation du verset Ps. 109,6 VII

Iudicabit11
11 Iudicabit Ps-G La29 Tr511 D14 D30 Δ P10525 P15613 Bari1-3 Rusch ] iudicavit Ps-G (R), + Dominus
in nationibus
implebit ruinas12 :
12 i. ruinas Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 etc. Rusch cum Ps-R ] i. cadavera Ps-G (R) cum hebr. ; adimplebit r. X Fi
conquassabit13 capita
13 conquassabit] cum quassabit D14
in terra
multorum.
Numérotation du verset Ps. 109,7 VIII

De torrente
in via
bibit14* ¦
14 bibit Ps-GR D) Hi Tr511 La29 P106 ΩSFP²RX P10489 Δ NAL3255 * T77 P15613 Bari1 -3] bibet D14 D30 Cor2 P105 25 Ω MP* NAL3255 ² Rusch Clementina Ps-G , def. T79
propterea exaltabit15
15 exaltabit D14 D30 Cor2 ( BIBET... EXALTABIT : in futuro hebr. et antiq. sic habent tempora consignificata et grecus) Ω M Ω F ΩS ΩP* Ω R ΩX# ω 1 Ω 2 Fi NAL3255 P10525 P15613 Bari1-3 Ps-G ] exaltavit Ps-G ( R² Q D ) Hi P106 ΩP²? T77 Bo, def. T79
caput.

Psalmus 109

Numérotation du verset Ps. 109,1 
marg.| {GME26.109.1-1}A Psalmus iste septimus de duabus naturis in Christo plene et breviter de incarnatione et omnipotenti divinitate Christi dicit. Sicut et in Evangelio Ioannes a : « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, de Deus erat Verbum et Verbum caro facum est», ubi totum summatim dicitur quicquid in utroque Testamento continetur. Primo refert propheta verba Patris de Filio in quibus natura divinitatis et humanitatis ostenditur. Secundo, naturam divinitatis simpliciter, ibi: tecum . Tertio, tantum humanitatis, ibi:   iuravit . Intentione hortatur subici Christo propter quod dicit:
a Io. 1, 1.
A ¶Codd. : Cbg67 (Cambridge, Corpus Christi College, Ms. 67, f. 109r-109v) {Wojciech Baran ed. 2020}.
marg.| {GME26.109.1-2} Dominus Pater   Domino meo Filio   dixit hoc:   sede a dextris meis . More nostro, ponit propheta,   dixit , ut homo, scilicet instruatur. Non enim ore hoc protulit, sed effectu vel dispositione eterna. Quod ait:   sede post ascensionem impletum est in homine. Et est intelligendum   sede non solum in alto, ut excellens domineris, sed et in occulto, ut latens credaris.
marg.| {GME26.109.1-3}Non enim est fidei merces, nisi quod credimus lateat, nisi subtractum sit, quod speramus. Hec fides est iustitia nostra, de qua Dominus in Evangeliob: «Cum venerit Paraclitus, arguet mundum de iustitia, hac quia ad Patrem vado et iam non videbitis me». Hoc est de iustitia fidei, quia tuncc «iustus ex fide vivit», sed non videt, quod credit.
b Io. 16, 8.
c Rm. 1, 17.
marg.| {GME26.109.1-4}Nota quod cum ait: Dominus Domino , eiusdem nominis repetitione et divinitatis naturam in qua est Dominus David. Et etiam personarum diversitatem ostendit, dicens autem:   a dextris sede. Etiam in eo quod homo est superiorem monstravit, ut secundum utramque naturam intelligatur Dominus eius est secundum carnem est Filium. Propter equalitatem quoque quam habet cum Patre dicitur: a dextris sedere, vel:   sede a dextris , id est post laborem quiesce et conregna, secundum quod homo in potioribus meis, interim occultus, donec regnes manifestus, quod ita sequitur:
marg.| {GME26.109.1-5} Donec inimicos tuos ponam sabellum pedum tuorum, id est plenarie tibi subiciam1 vel adoptatos vel victos, ut sub te omnis locum habentur sive gratie, sive pene.
1 plenarie... subiciam = Cas429
marg.| {GME26.109.1-6}Vel pedes dicuntur eterna stabilitas. Cui subdendi sicut tamquam scabellum qui cotidie convertuntur.
Numérotation du verset Ps. 109,2 
marg.| {GME26.109.2-1} Virgam hoc dicit propheta conversus ad Christum et quia dictum erat inimicos ponendos scabellum ne quis putet in futuro tantum subiciendos nisi tantum iam cepisse, sed et unde ceperint subici. Ostendit cum ait:   virgam virtutis tue emittet Dominus ex Sion , id est tue potentie regnum, nisi quo regnas sine principio apud Patrem, sed temporale, quod cepit in Christianis cuius tamen non erit finis. Incepit ab Hierusalem sicut ipse Dominus aitd: « Oportet Christum pati et resurgere {f. 109rb }et predicabitur in nomine eius penitentia et remissio peccatorum per omnes gentes incipientibus ab Hierusalem ». Ibi enim facta est cecitas ex parte, ut plenitudo gentium intraret et sic omnis Israel salvus fieret, qualiter omnes inimici ponerentur scabellum.
d Lc. 24, 46.
marg.| {GME26.109.2-2}Unde sequitur: dominare vel dominaberis in medio inimicorum tuorum , quorumlibet, id est paganorum, Iudeorum, hereticorum, falsorum fratrum. Hec enim   virga virtutis sceptrum est regie potestatis, qua sustentantur boni et mali franguntur.
marg.| {GME26.109.2-3}Notandum tamen, quod non ait: vindicabis, tamquam ingratos vindicte distincione percellat, sed ait: dominaberis , ut fideles educet beneficiis et correctione, unde etiam ait:   in medio , id est in precordiis anime, ubi Dominus requiecit, sive   in medio inimicorum , id est in Ecclesia constituta inter malos.
Numérotation du verset Ps. 109,3 
marg.| {GME26.109.3-1}Pars secunda. - Hic pro nostra capacitate naturam divinitatis ostendit predicta enim ad dispensacionem pertinent forme servilis, quam pii et impii et hic viderunt et in futuro videbunt. Cum post ascenscionem virgam virtutis . Et illi qui tunc erant viderunt emissam ex Sion et nos modo videmus dominari. Est alia forma divina in qua non rapinam arbitratus est esse se equalem Deo. Hec est prinicpium non aliud, quam Pater, sed idem quod Pater, unde non ait: tu es   principium , nec: tibi mecum est   principium , quamvis recte posset, sed ne vel aliud videretur vel minus dixit:   tecum est   principium mihi. Hec est claritas a qua tolletur impius ne videat eam. Et qua post videbunt sicut est nec mundati corda per fidem.
marg.| {GME26.109.3-2}Unde ait: in die virtutis tue , quod tamquam exponeret adiunxit: in splendoribus sanctorum, id est quando sancti facti similies Christo « fulgebunt sicut sol »e. Non enim ideo dicit:   tecum prinicpium in die virtutis tue , quod vel modo non sit Pater cum Filio vel quod hec quoque dies qua dominatur   in medio inimicorum non sit virtutis. Semper enim Pater fuit cum Filio. Sicut ipse aitf: « Non sum solus, quia Pater mecum est ». Etg: « Pater in me manens facit opera ».
e Mt. 13, 43.
f Io. 16, 32.
g Io. 14, 10.
marg.| {GME26.109.3-3}Ex Paulus quod infirmum est Dei fortius est hominibus. Ergo et modo virtus est qui dominatur cum et gentes ei subiciuntur et peccator videns fremit et tabescit. Et tunc erit virtus qua segregatis impiis in combustionem eternam: ibunt iusti in vitam eternam, quam nobis definiens aith: « Hec est autem vita eterna, ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Iesum Christum ». Ergo non quia non semper est Pater est Filio, sed quia non semper cogniscitur qualiter est Pater cum Filio. Item cognoscetur sicut est.
h Io. 17, 3.
marg.| {GME26.109.3-4}Dicitur: tecum principium in die virtutis tue , tamen quod tunc videbimus spem, nec debemus habere in fide. Nam et Philippus qui eum videbat in forma servi obiurgatus est eo quod in Filio non agnosceret Patrem et post audivit qui videt me et Patrem meum non forma servi, sed qualem me abscondi timentibus. Et qualem me perficio sperantibus et tamquam visionem pro qua eum obiurgabat exponeret. Aiti: « Non credis quia ego in Patre et Pater in me est? » Nunc ergo videndum est fide quod tunc videbitur spem, ubi cognoscetur Pater cum Filio et Spiritu Sanco, unum principium in die virtutis, id est in claritate divinitatis.
i Io. 14, 10.
marg.| {GME26.109.3-5}Sequitur: ex utero genui te . {f. 109va }Idem dicitur hic uterus, qui alibi sinus Patris, id est secretum divine substantie. Per hoc igitur quod ait: genui te Filium intelligimus, per hoc autem quod ait: ex utero intelligimus, quod de sua substantia geniut. Et in secreto, quia « generationem eius quis enarrabit? »j.
j Is. 53, 8.
marg.| {GME26.109.3-6}Addit: ante luciferum . A parte totum significans luciferum pro sideribus, quibus eminet posuit. Que quia facta sunt, ut sint in signis temporum, idem est   ante luciferum , quod ante tempora, id est ante omnia tempora, ab eterno genui te. Vel possunt esse verba David: qui cum de divinitate, quando eam visuri sumus dixisset de forma servi, quam temporaliter accepit supposuit dicens: Ego, David, genui te ex utero virginali, quia ipsa virgo de carne mea duxit propaginem.
marg.| Attende significantiam, quod proprie dicit te non alium ex utero singulariter, quia solus est qui de solo utero genitus est, ubi masculus non accessit. Et hoc ante luciferum , id est noctu ante diem enim natus est Christus.
Numérotation du verset Ps. 109,4 
marg.| {GME26.109.4}Pars tertia. - Cum in prima parte dixerit, secundum humanitatem sede et cum in secunda vero, secundum divinitatem, tecum principium. Nec in hac tertia iterum loquitur, secundum humanitatem de sacerdotio eius, ut in his verbum caro possit agnosci factum et est. Dominus dixit hec et hec ipse enim Dominus iuravit, id est firmiter promisit et non penitebit eum. More nostro dicitur penitere Deum cum altier, quam speratur evenit aliquid. Sic de sacerdotio Aaron penituit, quem preter spem nostram mutavit. Iuravit, igitur et non penitebit eum id est non mutabit hoc, unde omnia gavisa sunt et quid illud sit supponit tu es sacerdos in <eternum> secundum ordinem Melchisedech , quia sicut Melchisedech panem et vinum obtulit, ita Dominus panem et vinum in corpus suum et sanguinem consecravit. Qui ritus sacrificii durat destructo pecudum ritu, qui erat, scilicet ordinem Aaron.
Numérotation du verset Ps. 109,5 
marg.| {GME26.109.5}Deine conversus ad Dominum ait: O Deus Pater, qui hoc iurasti iste sacerdos Dominus, cui dixisti: sede a dextris meis, est a dextris tuis. Ipse   confregit vel   conquassavit , id est infirmos reddidit reges, qui volentes nomen Christi delere adversus Dominum astiterunt. Hoc autem fecit   in die ire sue . Occulte cum offendentes in lapidem humilem ceciderit. Nam in iudicio quo veniet manifestus lapis cadens super eos qui nec super lapidem cadunt. Conteret eos.
Numérotation du verset Ps. 109,6 
marg.| {GME26.109.6}Interim vero: iudicabit in nationibus , id est in gentibus, et vide proprietatem verborum, confregit reges et iudicabit nationes, id est popuols illorum, enim superbiam frangit. Horum communia peccata diiudicat, ut utrosque ab intentione sua deicens, convertat, unde sequitur:   implebit ruinas , id est cum ceciderint ab altitudine, qua contra Christum erexerunt. Factos humiles edificabit cuncta illud, quod de permanentibus in altitudine dicitur alibi destrues eos et non edificabis eos. Et bene dico:   ruinas conquassabit enim capita   in terra multorum , vel terra copiosa, que scilicet peccatores abundavit, nutrit, vel super terram multam in est hic super terram, id est dum in hac vita sunt superbos humiles facit. Unde hoc autem possit? Supponit, quia per passionem exaltabitur, quod ita ait:
Numérotation du verset Ps. 109,7 
marg.| {GME26.109.7-1} De torrente in via bibet , et cum torrens est qui de guttis {f. 109vb }pluviarum collectus redundat. Currit et deficit per hunc igitur recte fluxus humane mortalitatis accipitur, ubi homines nascuntur, vivunt et moriuntur. Et iterum succedunt, decedunt nec permanent. De hoc ergo torrente transitorio Dominus bibit nascendo et moriendo et hoc fecit in via huius mundi, quam cucurrit, ut gigask, quia in via peccatorum non stetit.
k Cf. Ps. 18, 6.
marg.| {GME26.109.7-2} Propterea exaltabit caput , quia namquel «factus est obediens usque ad mortem, propter hoc exaltavit illum Deus et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur».
l Phil. 2, 9-10.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Ps. Psalmus 109), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=26&chapitre=26_109)

Notes :