<26.2511bis> Prologus ‘Prophetia interpretatur visio’

Numérotation du verset Ps. Prol.2511bis,1 
prol.| {GME26.Pr2.1}a1.1Prophetia interpretatur visio; non tamen quelibet visio sed secundum usum nostrum dicitur prophetia occulta visio, et que ex Deo est, et non solum de futuro set de quibuslibet temporibus. Sic autem describitur: ‘Prophetia est divina inspiratio que per dicta vel facta rerum eventus immobili veritate pronuntiat.’b Consideremus quod dicitur immobili veritate cum de Isaia legatur quod dixerit ad Ezechiam egrotantem: «Dispone domui tue quia morieris et non vives.»c Et postea cum rex conversus ad parietem flevisset et orasset, eodem Isaia nuntiante, addiderit ei Dominus ad vitam ter quinnos annos. ‘De Iona etiam dicitur quod predicaverit Ninivitis: «Adhuc quadraginta dies et Ninive subvertetur»d, et tamen postea ante quadraginta dies Ninivite misericordiam consecuti sunt per penitentiam. Sed dicendum est quod prophete, in illo libro prescientie Dei ubi omnia scripta sunt, legentes non omnia percipiebant set quedam, et eo modo quo Deus permittebat. Legerat enim Isaias in illo libro quod rex Ezechias secundum opera que fecerat longiorem non merebatur vitam, vel secundum rei phisicam habere non poterat. Set non legerat quod per lacrimas et orationes esset impetraturus. Legerat similiter Ionas in eodem libro quod Ninivitarum nequitia, secundum quod agebant, quadragesimo die complenda erat; et ita civitas eorum erat destruenda. Set non illud legerat quod per suam comminationem essent acturi penitentiam et ita misericordiam consecuturi. Uterque igitur secundum quod legit predicavit; et, quantum ad eos pertinebant, incommutabilis erat veritas quia neminem fallere intendebant. Dicit enim Augustinus e: «Quicumque sic credit ut loquitur, etsi non vera loquitur, fideliter tamen loquitur Deus etiam, ut {f. 8rb} Gregorius f <dicit>, sententiam mutat set consilium suum non mutat. <Per> sententiam autem debemus intelligere sensum verborum, <per> consilium vero, eius ab eterna dispositione#. Sententiam vero Deus prophetis suis revelaverat, non tamen consilium, set ut, eorum comminationibus, penitentiam populis illis incuteret et sic illorum misereretur.
a ¶Codd. : Valenciennes, BM 42 (France: St-Amand, prov. St-Amand K 143): f. 128ra-va. Pour en savoir plus => M. Morard, Le commentaire des Psaumes Val42 de Saint-Amand et la Glossa media (Valenciennes, BM 42) , Sacra Pagina – Gloss-e.
b Cf. Cassiod., Exp. Ps., præf., c. 1 (SL 97, p. 7.2-3).
c Is. 38, 1 Is. 38, 1-5 ; cf. ibid., v. 1-5.
d Ion. 3, 4 Ion. 3, 4 .
e Augustinus Hipponensi, Epist   . 110, 3 (CSEL 34,2, p. 639.23)  : «Qui enim sic credit, ut loquitur, etsi non vera loquitur, fideliter loquitur; qui autem non credit, quae loquitur, etsi vera loquitur, infideliter loquitur.»
f Gregorius magnus , Moralia in Iob, 16, 10 (SL 143A, p. #.5 ; PL 76 , 378 C-D): «Omnipotens enim deus etsi plerumque mutat sententiam, consilium numquam.»; cf. ibid., 37 (ibid, p. #.53): «Cum ergo exterius mutari videtur sententia, interius consilium non mutatur, quia de unaquaque re immutabiliter intus constituitur, quicquid foras mutabiliter agitur.»
Numérotation du verset Ps. Prol.2511bis,2 
prol.| {GME26.Pr2.2}1.2 Videtur tamen quod ea verba que dixerunt non legissent in libro vite. Cum enim Isaias simpliciter diceret «morieris et non vives», et [obsc.] Ionasg «Ninive subvertetur» et ista non essent futura, non videntur illa debere esse in libro Dei quia non erant futura.
g Ion. 3, 4.
Numérotation du verset Ps. Prol.2511bis,3 
prol.| {GME26.Pr2.3}1.3 Sed sciendum quia Deus duobus modis aliquas res considerat, et scilicet secundum merita vel secundum rei naturam que dicuntur cause esse inferiores, et secundum suum consilium, ut de Ezechia. Moriturum namque eum previderat secundum meritum vel phisicam, licet non esset futurum et non moriturum secundum suum consilium. Utrumque igitur erat scriptum in libro vite set alterum suo prophete permisit legendum, alterum non. Quod quidem permissum est illud dixit nec est deceptus quia sic legit, nec est mentitus quia sic credidit et secundum illas inferiores causas locutus est quamvis simpliciter et sine additamento. Si quis rei phisicam esset secutus, non tamen esset mentitus. Eodem modo et Ionas subversionem Ninivitarum vidit in mente divina que tamen futura non erat quia illud quod vidit secundum merita eorum vidit. Quod vero subversi non sunt, consilio Dei fuit quod ipse non vidit.
Numérotation du verset Ps. Prol.2511bis,4 
prol.| {GME26.Pr2.4}2. Queritur cur et boni et mali prophetizent, quo spiritu hoc faciant. Videtur enim quod omnis prophetia per Spiritum Sanctum fiat. Set ex alia parte Spiritus Sanctus per os infidelis loqui non deberet. Malignus vero spiritus mysteria Dei quomodo vel sciret vel /f. 128va/ revelare auderet? Sed sciendum quod boni et quidam mali ex Spiritu Sancto prophetant, boni quidem vel propter bonam vitam tantum, ut Helias, vel propter bonam vitam et officium ut Ieremias. Mali vero propter officium solum ex Spiritu Sancto prophetant ut Caiphas qui erat pontifex vel sacerdos Ieremias. Alii vero mali quia nec eos vita commendat.
Numérotation du verset Ps. Prol.2511bis,5 
prol.| {GME26.Pr2.5}3h Septuaginta1 interpretes, qui Psalterium de hebreo in grecum transtulerunt, propter Ptholomeum regem Egypti qui quedam de Christo pati non poterat, ut «Regnavit Dominus a ligno»i, quedam ibi dicuntur pretermisisse, quedam vero ex parte sua addidisse. Quod, cum ex Theodotionis translatione – qui ex hebreo in grecum psalterium transtulerat – Origenes comperisset Septuaginta interpretum translationem, sic insecutus est ut nihil eorum que illi addiderant subtraheret, que subtraxerant ipse iuxta Theodotionem qui hoc quoque fecerat adderet. In illa igitur translatione, ut cognoscerentur que erant addita et que subtracta2, duas interscripsit figuras suis in locis, asteriscum scilicet et obelum idest ※ ÷. Quecumque igitur scribebantur post talem ※ asteriscum usque ad duo puncta sequentia erant ea3 que, a Septuagina interpretibus dimissa, ab ipso Origene secundum Theodotium addita erant. Unde asteriscus stella interpretatur quia ea que dimissa erant dilucidabat ibi. Que vero erant post obelum similiter usque ad duo puncta 4 erant que illi addiderant. Unde obelus sagitta dicitur5 quia notat illa esse configenda et dimittenda. Dicunt etiam quidam Grillium, iuxta Septuaginta {f.128vb} interpretes de greco in latinum Psalterium transtulisse. Hieronymus etiam apud Latinos, ut Origenes apud Grecos, per asteriscum et obelum Psalterium inscripsit. Deinde ipse Hieronymus, rogatu Damasi Pape, ad fontem Hebreorum recurrens ex verbo verbum transtulit sicut in Ecclesiis sepe invenitur.
h ¶Fons : Liber Pancrisis, n° 288, j’édite le texte ici d’après London, BL, Harley 3098, f. 78v = Troyes, BM, 425, f. 142ra (CXIII) ; om. Avranches, BM, 19 : « Hieronymus de Septuaginta interpretibus. Septuaginta interpretes qui Psalterium de Hebreo [+ et exp. Harl.] in Grecum transtulerunt propter Tholomeum regem Egypti qui quedam* de Christo pati non poterat ut regnavit Dominus a ligno quedam ubi dicunt pretermisisse quedem vero ex parte sua addidisse. Quod cum ex Theodotionis translatione qui ex hebreo in grecum transtulerat Psalterium, Origenes comperisset. Septuaginta interpretum translationem sic insecutus est ut nihil eorum que illi addiderant subtraheret que subtraxerant ipse iuxta Theodotionem qui hoc quoque fecerat adderet. In illa igitur translatine ut cognoscerentur que essent addita duas interscripsit figuras suis in locis asteriscum scilicet et obelum idest ※ et ÷. Quecumque igitur scribebantur post talem ※ asteriscum usque ad duo puncta sequentia erant que, a Septuagina interpretibus dimissa, ab ipso Origene secundum Theodotium addita erant. Unde asteriscus stella interpretatur quod que que dimissa erant dilucidabantur ibi. Que vero erant post obelum similiter erant que illi addiderant. Unde obelus sagitta interpretatur quia notat illa esse cofigenda et dimittenda. Dicunt etiam quod quidam Grillius iuxta Septuaginta interpretes de greco in latinum Psalterium transtulit. Hieronymus etiam apud Latinos ut Origenes apud Grecos per [Tr², om. Harl.] asteriscum et obelum Psalterium scripsit, deinde ipse Hieronymus rogatu Damasi pape ad fontem Hebreoum recurrens ex verbo verbum transtulit sicut in Ecclesiis sepe invenitur».
¶Nota:
Sans hésitation possible, le Liber Pancrisis et le commentaire de Saint-Amand font écho à une tradition orale qui attribuait à un certain Grillius la traduction du Psautier Romain, effectuée sur le grec, antérieure à la traduction Hexaplaire de Jérôme et à la traduction Iuxta Hebreos. Il faut donc exclure Γρυλίων ou Γρῠλος auteur du V e s., cité par la 4e lettre du Ps.-Sulpice Sevère et pour un commentaire fragmentaire de Cicéron puisque la sentence oblige à situer cette traduction en amont des principales traductions hieronymiennes. Comme les milieux chartrains semblent avoir cité Grillius, ils pourraient être à l’origine de cette opinion sur l’origine de la première traduction latine du Psautier, cf. Guido Baldassarri , « Ancora sulle"fonti" della Rettorica : Brunetto Latini e Teodorico di Chartres », Studi e problemi di critica testuale (Bologne), dir. R . Raffaele   Spongano, 19 (1979), p. 41-69. La sentence est chronologiquement postérieure à Anselme de Laon, mais le manuscrit qui la transmet est plus ancien que les trois témoins connus du Liber Pancrisis dont le texte est fautif alors que celui de Val42B est correct. Sur les témoins conservés du Liber Pancrisis, cf. C. Giraud, Per Verba Magistri, p. 194-196 et 540. Sur les allusions à Grillius dans la littérature antique et médiévale, cf. Joseph.   Martin , Grillius: Ein Beitrag zur Geschichte der Rhetorik, Paderborn, F. Schöningh, 1927, p. XI-XXI et aussi Rainer   Jakobi , Grillius. Überlieferung und Kommentar, Berlin-New York, de Gruyter, 2005 (n. v.); Id. éd., Grillius, Commentum in Ciceronis rethorica, Münich, Saur, 2002 (Teubneriana), p. V: «Grilli vestigia antiquissimis temporibus non videntur exstare nisi in quarta epistola Ps.-Sulp. Sev.». - Grillius est aussi une cacographie qui remplace Gregorius, Cyrillus, Origenes même, notamment dans les gloses et chaînes exégétiques ; cf. par exemple Magna Glosatura ( 1Cor. 3, 13), ed. Sacra Pagina (PL 191, 1560A).– [MM2023, d’après M. Morard, La harpe des clercs, t. 3, 2008, p. 133, 139, 2101]
i Cf. Ps 95, 10 (Ps-R): «Dicite in nationibus Dominus regnavit a ligno etenim correxit orbem terre qui non commovebitur.» Le Ps-G (Sixto-Clem. et Ps. liturgique) a ici: «Dicite in gentibus quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terre qui non commovebitur…». La variante a ligno est également absente de Ps-H. – En dehors de l’ère d’influence du Psautier romain, l’incise a ligno est également conservée dans la tradition chrétienne par l’hymne à la croix Vexilla regis (H esbert, CAO 8410, Devres AH n° L, 74;   Chevalier, Repertorium hymn. n°21481): «Impleta sunt que concinit David fideli carmine / Dicens: in nationibus regnavit a ligno Deus.»
1 Septuaginta ] praem . Iheronimus de LXX interpretibus L3098
2 et que subtracta ] om. L3098
3 ea ] om. L3098
4 usque ad duo puncta ] om. L3098
5 dicitur ] interpretatur L3098



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Ps. Prologus ‘Prophetia interpretatur visio’ ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=26&chapitre=26_Prol.2511bis)

Notes :