Glossa media

Psalmus 51

Numérotation du verset Ps. 51,1 

¶In finem
¶Codd. : (Ps. 51) D30 ΩS Rusch Ps-G, def. ΩF
intellectus David
Numérotation du verset Ps. 51,2 

cum
venit Doech
Idumeus
et nuntiavit1
1 nuntiavit] nuntiasset ΩS, annuntiavit D30 Ps-G
Saul2 venit David in domum Abimelech3.
2 Saul] Sauli ΩS , + et dixit D30 Ps-G |
3 venit... Abimelech] de David ΩS, domum D30 Rusch ] domo Ps-G | Abimelech D30 Rusch ] Achimelech Ps-G |
Numérotation du verset Ps. 51,3 I

Quid gloriaris4
4 gloriaris ΩS D30 Rusch ] gloriatur Ps-G
in malitia ¦
qui potens es5 in6* iniquitate7 ?
5 es plerique codd. et edd. ΩS D30 Rusch] est Ps-G (R* F* L) cum Ps-α, om. C I |
6 in F* V D D30 ΦRGV Ω Ed1455 Ed1532 Clementina cum Ps-R ] om. Ps-G |
7 iniquitate] iniquitatem C ΨB*, cf. Ps-R |
Numérotation du verset Ps. 51,4 II

Tota die
iniustitiam
cogitavit
lingua tua ¦
sicut novacula acuta
fecisti dolum.
Numérotation du verset Ps. 51,5 III

Dilexisti
malitiam super benignitatem ¦ iniquitatem magis quam loqui equitatem.8
8 equitatem] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 51,6 IV

Dilexisti
omnia verba precipitationis ¦
lingua
dolosa9.
9 lingua dolosa D30 ΩS Rusch ] linguam dolosam Ps-G
Numérotation du verset Ps. 51,7 V

Propterea
Deus destruet te in finem 10*
10 finem D30 ΩS Ps-G ] + et Rusch | <divisio.> finem+ D30, finem ¦ ΩS
evellet te
et emigrabit te
de tabernaculo tuo11 ¦
11 tuo D30 Rusch cum Ps-R ] om. Ps-G
et radicem tuam de terra viventium.12
12 viventium] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 51,8 VI

Videbunt iusti
et timebunt et super eum
ridebunt
et dicent : ¦
Numérotation du verset Ps. 51,9 

Ecce homo
qui non posuit Deum adiutorem suum.
Numérotation du verset Ps. 51,VII 

Sed
speravit
in multitudine divitiarum suarum ¦ et prevaluit in vanitate sua.
Numérotation du verset Ps. 51,10 VIII

Ego autem
sicut oliva fructifera
in domo Dei13 ¦
13 Dei D30 Rusch Weber] Domini ΩS cum Ps-R
speravi
in misericordia Dei14
14 Dei] eius ΨB
in eternum
et
in seculum seculi.
Numérotation du verset Ps. 51,11 IX

Confitebor
tibi in seculum quia fecisti ¦ et exspectabo
nomen tuum
quoniam bonum est15
15 est D30* (u vid.) ΩS Rusch] om. D30² (eras.) Ps-G
in conspectu sanctorum tuorum.

Psalmus 51

Numérotation du verset Ps. 51,1 
marg.| {GME26.51.1-1}+A Quid gloriaris. Titulus.   In finem intellectus David
A ¶Codd. : (Ps. 51) BL4804 Bor29
¶Nota : A titre expérimental, j’édite ici conjointement à la Glosa media les scholies attribuées de manière très conjecturales à Nicolas d’Amiens disciple de Gilbert de Poitiers. Voir ici {MM2023}
interl.| {GME26.51.1NA1}+B <Nicolaus Ambianensis in Glossa media>Due sunt civitates, altera bonorum, altera malorum, sive alio nomine corpus bonorum et corpus malorum, utrumque quorum caput habent boni Christum, mali Antichristum. He ergo civitates materia sunt huius Psalmi. De his enim propheta agit et hoc fine ut confortet fideles ne credant set viriliter perseverent set hoc fecit maxime1 illorum qui erunt in tempore Antichristi. Modus patet. Titulus est Intellectus David, Dei g<e>n<eri>s2.   In fine<m> qui sunt de his que intellexit prefigurari David.
interl.| {GME26.51.1C}C <Psalterium Cassinense> Vox prophete. Quid gloriaris in malitia : Quisquis es.
Numérotation du verset Ps. 51,2 
marg.| {GME26.51.2-1} Cum venit Doech Idumeus et nuntiavit Saul venit David in domum Abimelech. Legitur in primo libro Regum quod cum fugisset David a facie Saul, venit in Nobe ad Abimelech3 sacerdotem a quo cum quesisset panes et gladium, dedit ei panes propositionis et gladium Goliath et recessit David ad regem Achis. In die illa, Doec Idumeus potentissimus pastorum Saul, erat ibi intus in tabernaculo. Cum autem Saul quadam die conquereretur quid nullus renuntiaret sibi ubi esset David. Dixit   Doech : Vidi filium Isai in Nobe apud Achimelech qui pro eo consuluit Dominum et dedit ei cibaria et gladium Goliath. Misit ergo rex ad arcessiendum Abimelech et omnes sacerdotes qui erant in Nobe et cum precepisset emissariis ut occiderent eos, noluerunt illi extendere manum in sacerdotes Domini et ait rex ad   Doech.
3 Abimelech BL4804²] Achimelech BL4804* (hic et deinde)
interl.| {GME26.51.2NA1}+D <Nicolaus Ambianensis in Glossa media> Cum venit Doech 4 etc. emissariis quorum erat officium reos interficere.
marg.| {GME26.51.2-2}Irrue in sacerdotes et irruit Doec et tricidavit in die illa octoginta quinque viros vestitos ephod. Viros quoque qui erant in Nobe et mulieres et parvulos bovem etiam et asinum occidit. Solus Abiathar filius Achimelech, evadens, fugit ad David. Attende quid cum historia habeat Abimelech, titulus Psalmi habet Abimelech, sed sicut Hieronymus ait : « Quoniam beth et caph littere modico apice distinguntur, ideo error facilius obrepsit ».
interl.| {GME26.51.2NA2}+E <Nicolaus Ambianensis in Glossa media> Apice idest titulo quod superponentes aut supponentes aut post aut anteponentes eidem figure et eam diversas litteras esse favebant. Ergo scilicet quia mystice intelligendum est, vidende sunt interpertationes nominum ex quibus mysticus sensus perpendebatur :
marg.| {GME26.51.2-3}Augustinus. Vel fortassis sicut in alio Psalmo habet titulus non coram Achis sed mutato nomine coram Abimelech ut non historiam sed mysterium attendamus ita et hic. Ergo Doech interpretatur motus, Idumeus ‘terrenus’ ab Edom quo nomine appellatus est5 Esau eo quod pro edulio lentis primogenita vendidit ;
5 appellatus est BL4804 ] appellatur Bor29
marg.| {GME26.51.2NA3}+F <Nicolaus Ambianensis in Glossa media> Ab Edom dictus Idumeus.
F ¶Codd. : (Ps. 51) Ottob863 {MM2023}
marg.| {GME26.51.2-4}Saul : ‘Petitio’ quod est nomen mortis eo quod homo peccans mortem verbis et manibus appetivit sicut populus a Domino regem extorsit et datus est Saul, Abimelech : ‘Patris mei regnum’ ;
marg.| {GME26.51.1NA4}+G Appetivit quia ideo dicitur quoniam penes hominem facit6 causa et meritum mortis.
G ¶Codd. : (Ps. 51) coniec. Ottob863 {MM2023}
6 facit] coniect.
marg.| {GME26.51.2-5}David : ‘manu fortis’, hic ad permanendum electus, regnum salutis eterne significat.
interl.| {GME26.51.2NA5}+H <Nicolaus Ambianensis in Glossa media> Hic David ad permanendum ut ex eo omnes reges futuri essent.
marg.| {GME26.51.2-4}Quem antequam regnet persequitur Saul qui non est ad permanendum electus quia mors que novissima destruetur nos, Christo conregnaturos maxime persequitur. Nisi enim mortales essemus, non esset quod nobis faceret inimicus qui nihil angelis immortalibus nocet. Item David, cum accepit sacratum7 gladium et panes propositionis, edit quos non licebat edere nisi sacerdotibus Christum non tantum regem sed sacerdotem etiam figuravit.
7 sacrum HBL4804 ] sanctum Br29
interl.| {GME26.51.2NA4}+I <Nicolaus Ambianensis in Glossa media> Sacratum idest inter sacra Templi repositum ut ibi semper essent.
marg.| {GME26.51.2-5}Ergo David Christum et corpus eius designat, Doech vero Idumeus totum corpus malorum cum suo capite Antichristo quia mali qui etiam sicut boni hic peregrinantur migraturi sunt quidem sed quales sunt permansuri, id est terreni et corruptibiles, et homines in eternum. Iste   Doech nuntiavit Saul. Hoc venit David in domum Abimelech quia tunc est Christus proditus morti cum venit ad Iudeos quos Pater sibi regnum instituit.
marg.| {GME26.51.2-6}Vel sp<eci>aliter Doech Antichristus qui per miracula ante iudicium veniens totum orbem movebit et, petens auxilium a diabolo, nuntiabit venisse Christum ad Ecclesiam que est domus Patris.
marg.| {GME26.51.2NA6}+J <Nicolaus Ambianensis in Glossa media> Homines non deificati sicut herati, venisse Christum mentientes, se esse messiam contrarie Patris idest bonis preceps quod ratio non regit.
J ¶Codd. : (Ps. 51) Ottob863 {MM2023}
marg.| {GME26.51.2-7}Vixit David post mortem sacerdotum quorum sanguinem effudit Doech in quo resurrectio figurata est sicut cum immolato ariete Isaac liberatus est. De his ergo duobus generibus hominum cantat in hoc psalmo propheta et primo invehitur in   Doech, secundo celerem finem eius ostendit, ibi Propterea ; tertio quid iusti videntes eius deiectionem ridebunt, ibi videbunt iusti. Quarta est laus contraire partis, ibi ego autem. Intendit per hec corroborare fideles illos maxime qui futuri sunt8 temporibus Antichristi que adeo periculosa futura sunt ut in errorem inducantur etiam si fieri potest electi.
8 sunt] om. Bor29
Numérotation du verset Ps. 51,3 
marg.| {GME26.51.3-1}Opponitur autem iste psalmus primo quia sicut in eo prius de beato viro et post de impiis, sic in isto prius de impiis postea de bonis. Ergo propheta demonstativo genere utitur, honestatis fine laudans bonos et fine in honestatis Doech primo9 vituperens ita : O   Doech qui potens es in ini<quitate> 10 que potentia de imbecillicate descendit,   quid gloriaris in malitia ? Quasi   : In bonitate que paucorum est et difficulter eorum gloriandum est. In malitia vero quam quivis facile operatur, non est gloriandum.
9 primo] om. Bor29
10 iniquitate] iniquitatis Bor29
interl.| {GME26.51.3C}+K <Psalterium Cassinense> Qui potens es in iniquitate ? Que potentia de imbecillitate ?
Numérotation du verset Ps. 51,4 
marg.| {GME26.51.4-1}Que vero sit hec iniquitas exponit tota die, id est sine intermissione,   lingua tua cogitavit iustitiam. Cum dicitur   lingua cogitavit impiorum mens levis et preceps dictio declaratur qui non ante cogitant quia loquuntur de quibus Salomon11 cor stultorum in ore eorum. Tales si facere nequeunt in iustitiam dicunt quod si12 non possunt cogitant. Sed quid efficiunt ?13
11 Salomon] + 14* lac. BL4804 = Bor29 !
12 si] om. Bor29
13 Sed quid eff.] om. Bor29
marg.| {GME26.51.4-2}Sequitur fecisti dolum, sed   sicut novacuta acuta . Ecce quid mali nil possunt in sanctis nisi quod capillos radunt id est bona presentia auferunt. Que sancti cum ipsa vita contemnunt ut decalvati sint filii Chore quibus ipse Dominus ait : Nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem non possunt occidere ».
marg.| {GME26.51.4-3}Vel fecisti dolum ita expedite   sicut novacula acuta que facile radit, de quibus Ioba :"Qui bibunt quasi aquam iniquitatem".
marg.| {GME26.51.4-4}Vel sicut novacula acuta que dum promittit innovationem incidit sic enim dolosus14 dum per exterior<e>m iucunditatem beatitudinem promittit, occidit.
14 dolosus]  ! BL4804
interl.| {GME26.51.4C}+L <Psalterium Cassinense marg.> Sic diabolus dum per exteriorem iucunditatem promittit beatitudinem occidit.
Numérotation du verset Ps. 51,5 
marg.| {GME26.51.5-1}Sequitur dilexisti quasi : Non tantum fecisti sed etiam tamquam tibi proposita malitia et benignitate et si quando animum tuum benignitas tetigit, tamen15   dilexisti malitiam super benignitatem tamquam si labores levare aquam super oleum terram super celum que sicut suo pondere deorsum feruntur sic et tu benignitati superponens   malitiam Cades. Nec modo facere verum etiam loqui id est   dilexisti magis quam loqui equitatem .
15 tamen] inde Bor29
marg.| {GME26.51.5-2} Cassiodorus. Noluisti enim malitiam tuam, vel per composite locutionis decorem celare.
interl.| {GME26.51.5NA2}+M <Nicolaus Ambianensis in Glossa media>Vel celare idest saltem celare quod lingua Deo quasi verba illa sunt lingua Deo intendentes prophetico sermoni idest verba prophetie implentes.
interl.| {GME26.51.5C}+N <Psalterium Cassinense> Dilexisti malitiam super plus quam   benignitatem, iniquitatem magis quam loqui equitatem quia :
Numérotation du verset Ps. 51,6 
marg.| {GME26.51.6-1}Propter quod Cades. Hec enim que dilexisti ,   verba sunt   omnia causa   precipitationis. Que ?   Lingua dolosa qua scilicet   sicut novacula dolum fecisti te que et alios mergis quia talentum plumbi super quod sedet iniquitas imminente naufragio amplexaris.
interl.| {GME26.51.6C}+O <Psalterium Cassinense> que dilexisti omnia verba sunt causa   precipitationis scilicet   lingua verba   dolosa.
Numérotation du verset Ps. 51,7 
marg.| {GME26.51.7-1} Propterea. Pars secunda de fine iniquitatis quasi : Hec dilexisti   Propterea Deus destruet te. Quando ?   In finem, etsi non modo quando vires sicut « flos feni »b et vere destruet. Nam prius   evellet te id est auferet dignitatem tuam et post   emigrabit id est transire faciet  te de tabernaculo tuo id est de vana gloria in qua manens ad tempus palea cum granis vel   de tabernaculo suo ubi es Idumeum intus insidians ut prodas David, ubi queris que tua sunt etsi quando saltem dicens que sunt Iesu Christi mercedem hic recipis ?   Emigrabit te quia servus non manet in domo16 in eternum et  radicem tuam de terra viventium. R adix nostra"caritas est per quam radicati et fundati"c sumus in terra viventium. In de radix   Doec eradicabitur quia non est altius fixa. Sed quomodo semina super petram que et si aliquam radicem faciunt tamen17 quia non habent18 humorem. Orto sole arescunt et ita   Doech tamquam pulvis a facie terre movetur.
b Cf. Iac. 1, 10 ; 1Pt. 1, 24.
c Cf. Eph. 3, 17.
16 domo] domum Bor29
17 tamen] t<antu>m Bor29
18 habent] habet Bor29
interl.| {GME26.51.7C}+P <Psalterium Cassinense> Propterea Deus destruet te in finem quia evellet te auferet dignitatem   et emigrabit te transire faciet   de tabernaculo tuo carnis et radicem tuam anmam  de terra viventium.
marg.| {GME26.51.7-2}Vel radix Doech ministri Antichristi et diaboli qui simul cum sanctis non erunt.
marg.| {GME26.51.7-3}Vel radix cupiditas que fructum non parit in terra viventium.
Numérotation du verset Ps. 51,8 
marg.| {GME26.51.8-1} Videbunt. Pars tertia. Quasi   Doech ita eradicabitur sed non sine fructu piorum. Nam   Videbunt iusti et timebunt et super <eum> ridebunt. Quid malum sit eventurum in fine ? Vident hic iusti et timent sibi ne et ipsi cadant. Ambulant enim hic in nocte intendentes sicut ait Petrus prophetico sermonid :"Sicut lucerne in obscuro loco donec dies illucescat et lucifer oriatur in cordibus nostris" id est donec Christus appareat sicut est. Tunc vero quia nullus erit correctionis locus iusti qui nunc flent   ridebunt super Doech et dicent hoc :
d Cf. 2Pt. 1, 19.
interl.| {GME26.51.8C}+Q <Psalterium Cassinense> Videbunt hoc  iusti hic  et timebu<n>t sibi et super eum ridebunt et dicent : Ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum.
Numérotation du verset Ps. 51,9 
marg.| {GME26.51.9-1} Ecce homo qui Deum non posuit adiutorem suum 19   . Hominem vocat contra hoc quid caput malorum Antichristus extolletur tamquam sit Deus.
19 suum ] sibi Bor29* (sec. m. compl. interl.)
interl.| {GME26.51.9NA1}+R <Nicolaus Ambianensis in Glossa media> Hominem vocat ne quis eum putet esse Deum.20
marg.| {GME26.51.9-2} Speravit in multitudine divitiarum suarum. Non dicit habuit divitias sed   speravit. Habet enim et qui non amat sicut e contra sepe ardet avaricia qui non habet. Non enim damnantur divitie sed cupiditas sicut nec laudatur paupertas sed pietas. Addit   in vanitate sua prevaluit id est multum vanus fuit. Nihil enim vanius eo qui plus diligit nummum quam Deum, Antichristus vero specialiter prevaluit qui plus omnibus malis fideles decepit.
interl.| {GME 26.51.9C1}+S <Psalterium Cassinense marg.> Non damnantur divitie sed cupiditas sicut nec laudatur paupertas sed pietas.
interl.| {GME26.51.9C2}+T <Psalterium Cassinense> Sed speravit in multitudine divitiarum suarum et prevaluit in vanitate sua. Multum vanum21 fuit et plus mundum quam Deum dilexit.
Numérotation du verset Ps. 51,10 
marg.| {GME26.51.10-1} Ego autem. Pars quarta. Hucusque vituperatio malorum hic laus iustorum, ecce plena demonstratio quasi   Doech speravit in divitiis.   Ego autem qui sum   in domo Dei id est in Ecclesia   sicut oliva fructifera de cuius semine Christus unde et superbi rami amputati sunt et insertus est humilis oleaster.
marg.| {GME26.51.10-2} Speravit in misericordia Dei duratura   in eternum et22 ut confirmet se esse fundatum in dilectione regni celorum repetit idem dicens :   Et in seculum seculi .
22 et] eo Bor29
interl.| {GME26.51.10C}+U <Psalterium Cassinense> Ego autem qui sicut oliva fructifera sum de qua processit Christus   in domo  : Ecclesia   Dei speravi in misericordia Dei in eternum duratura   et in seculum seculi.
Numérotation du verset Ps. 51,11 
marg.| {GME26.51.11-1}Et confitebor tibi id est laudabo te   in seculum. Quare ?   Quia fecisti supradicta id est damnasti   Doech , David coronasti fecisti quod ego oliva speravi   in misericordia Dei in eternum et exspectabo nomen tuum id est expectabo ut per misericordiam tuam salver. Quare expectabo ?   Quoniam est bonum vel iucundum seculum quidem amarum est sed nomen tuum iucundum non in conspectui impiorum qui et si audiunt laudes eius tamen amore non gustant sed   in conspectu sanctorum tuorum qui soli gustantes sentiunt quam suavis est Dominus.
interl.| {GME26.51.11C}+V <Psalterium Cassinense> Confitebor tibi laudabo te o Deus   in seculum et fecisti quod speravi in te   et expectabo nomen tuum qui per misericordiam tuam salver   quoniam bonum iucundum   est in conspectu sanctorum tuorum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Ps. Psalmus 51), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=26&chapitre=26_51)

Notes :