Glossa media

Psalmus 49

Numérotation du verset Ps. 49,1 

¶Psalmus
¶Codd. : D30 Rusch Ps-G, def. ΩF
Asaph1.
1 Asaph] + de adventu Christi et iudicio futuro D30
Numérotation du verset Ps. 49,I 

Deus deorum
Dominus locutus est ¦
et vocavit terram.
Numérotation du verset Ps. 49,II 

A solis ortu
usque ad occasum ¦
Numérotation du verset Ps. 49,2 

ex Sion
species decoris eius.
Numérotation du verset Ps. 49,3 III

Deus manifeste
veniet ¦
Deus noster
et non silebit.
Numérotation du verset Ps. 49,IV 

Ignis in conspectu eius exardescet ¦
et in circuitu eius tempestas
valida.
Numérotation du verset Ps. 49,4 V

Advocavit2
2 Advocavit R C I L Q* Φ G* K V D Ω Ed1455 Ed1532 Rusch cum Ps-R Ps-E] advocabit D30 Ps-G
celum
desursum ¦ et terram3
3 terram] terra M cum Ps-γ Ps-ε
discernere
populum suum.
Numérotation du verset Ps. 49,5 VI

Congregate
illi sanctos eius ¦ qui
ordinant4 testamentum eius super5 sacrificia6.
4 ordinant D30 Ps-G ] ordinaverunt Rusch cum Ps-R |
5 super] supra C I L |
6 sacrificia] + diapsalma ΦP |
Numérotation du verset Ps. 49,6 VII

Et annuntiabunt
celi iustitiam eius ¦ quoniam Deus iudex est.7
7 est] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 49,7 VIII

Audi populus meus
et8 loquar9 Israel ¦ et10 testificabor tibi
8 et] om. Sixtina |
9 loquar F² L² D30 plerique codd. et edd. cum hebr. Ps-R Ps-H, cf. LXX (R)] + tibi Ps-G (R F* C L*, I sub ÷) cum LXX |
10 et] sub ※ C G, om. ΨΒ* cum Ps-γ |
Deus Deus
tuus ego sum11.
11 ego sum] inv. R L² cum LXX Ps-γ Ps-moz Ps-med.
Numérotation du verset Ps. 49,8 IX

Non
in sacrificiis tuis
arguam te ¦
holocausta
autem tua
in conspectu meo sunt semper.
Numérotation du verset Ps. 49,9 X

Non accipiam
de domo tua vitulos ¦ neque de gregibus tuis hircos.
Numérotation du verset Ps. 49,10 XI

Quoniam mee sunt omnes
fere silvarum ¦ iumenta
in montibus et boves.
Numérotation du verset Ps. 49,11 XII

Cognovi
omnia
volatilia celi ¦ et pulchritudo agri
mecum est.
Numérotation du verset Ps. 49,12 XIII

Si esuriero
non dicam tibi ¦ meus est
enim orbis terre et plenitudo eius.
Numérotation du verset Ps. 49,13 XIV

Numquid manducabo
carnes taurorum ¦ aut sanguinem hircorum potabo ?
Numérotation du verset Ps. 49,14 XV

Immola Deo
sacrificium laudis ¦
et redde
Altissimo vota tua.
Numérotation du verset Ps. 49,15 XVI

Et12 invoca me
12 Et D30 Rusch] om. R cum Ps-R
in die tribulationis ¦
eruam te13
13 Eruam D30 V² Ed1455 Ed1532 Clementina cum hebr. Ps-R Ps-H] praem. Et Rusch Ps-R
et
honorificabis me.14
14 me] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 49,16 XVII

Peccatori autem
dixit Deus quare tu enarras
iustitias meas ¦ et assumis
testamentum
meum per os tuum ?
Numérotation du verset Ps. 49,17 XVIII

Tu vero
odisti disciplinam ¦ et proiecisti
sermones meos
retrorsum.
Numérotation du verset Ps. 49,18 XIX

Si videbas furem currebas
cum eo ¦ et cum adulteris portionem tuam ponebas.
Numérotation du verset Ps. 49,19 XX

Os tuum
abundavit malitia ¦
et lingua tua concinnabat dolos.
Numérotation du verset Ps. 49,20 XXI

Sedens
adversus fratrem tuum
loquebaris
et adversus filium matris tue
ponebas scandalum ¦
Numérotation du verset Ps. 49,21 

hec fecisti et tacui.
Numérotation du verset Ps. 49,XXII 

Existimasti inique quod ero tui similis ¦
arguam te
et statuam contra faciem tuam.
Numérotation du verset Ps. 49,22 XXIII

Intelligite15
15 Intelligite D30 Rusch ] + nunc Ps-G
hec qui obliviscimini
Deum ¦
nequando rapiat
et non sit qui eripiat.
Numérotation du verset Ps. 49,23 XXIV

Sacrificium laudis
honorificabit me ¦
et illic iter
quo16 ostendam illi
16 quo ] quod Ps-G
salutare Dei

Psalmus 49

Numérotation du verset Ps. 49,1 
marg.| {GME26.49.1.1}A Deus deorum. Titulus :   Psalmus Asaph. De Asaph et aliis cantoribus dictum est in Psalmo tricesimo octavoa. Hic vero hoc dicendum est quod   Asaph hebraice, quod grece synagoga, latine dicitur congregatio et significat fidelem synagogam1 cuius voce propter certius testimonium utitur propheta, agens de mutatione veteris sacrificii. Ergo Asaph premittit de utroque adventu ut imittet per primum, terreat per secundum, inducturus secunda parte vocem ipsius Dei, de mutatione veteris sacrificii, in sacrificium laudis, ibi   Audi populus. Tertio inducit Asaph eumdem determinantem quales a sacrificio laudis excludantur, ibi   peccatori. I ntentione vero monet ut nullus ad iam terminata sacrificia redeat.
a Ps. 38.
A ¶Codd. : (Ps. 49) BL4804 Bor29 Lis58 {MM2023}
1 latine... synagogam] om. Bor29* (al. m. compl. marg. sup.)
marg.| {GME26.49.1.2}Differt autem iste psalmus ab eis qui precesserunt de eodem agentes. Nam tricesimus tertius et tricesimus nonus, statuunt sacrificium corporis Christi, quorum primus dicitb « Gustate et videte », sequensc : « Ecce venio ». Et primus non dicit sed innuit, sequens non tantum innuit sed dicit finem veteris sacrificii, itad « sacrificium et oblationem noluisti » et « holocaustum et pro peccato non postulasti ». Iste vero psalmus late reprobat vetus sacrificum et, nihil determinans de sacrificio corporis Christi, monet de sacrificio laudis.
b Ps. 33, 9.
c Ps. 39, 8.
d Ps. 39, 7.
Numérotation du verset Ps. 49,2 
marg.| {GME26.49.2.1} Ait ergo Asaph Deus deorum etc. Pater, Filius, Spiritus unus natura Deus dicuntur et alii dii de quibus legiture : « Dii gentium demonia ». Sunt alii quos ille qui Deus est per naturam adoptat Iudeos de his dicitur Deus factor deorum. Hos enim Deus fecit deos quia, credentibus, potestatem « dedit filios Dei fieri »f. Demonia vero, non Deus sed opinio fecit deos. Iste   Deus deorum est « Dominus dominantium » et qui"olim loquebatur in prophetis, novissime locutus est nobis in Filio" factus homog.
e Ps. 95, 5.
f Io. 1, 12.
g Cf. Hbr. 1, 1-2.
marg.| {GME26.49.2.2} Loquendo vero vocavit terram non quidem partem terrarum sed, missis testibus, usque ad ultimum terre, vocavit eam   a solis ortu usque ad occasum. Unde autem ceperit supponit   ex Sion sicut Isaias aith : « De Sion exibit lex et verbum Domini de Hierusalem ». Unde in Evangelioi « Oportebat Christum pati »
h Is. 2, 3.
i Lc. 24, 46.
prol.| [suite en préparation]



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Ps. Psalmus 49), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=26&chapitre=26_49)

Notes :