Glossa media

Psalmus 150

Numérotation du verset Ps. 150,1 

¶Alleluia.1
¶Codd. : (Ps. 150) D14 D30 Δ (ω1 ) ΩS ΩP Rusch PL113 Ps-G, def. Ω F
1Alleluia Sedulius ] + Alleluia Ps-G (F ΦR U) D14 Fi179, Vox Christi D30 , Psalmus David Ω D
Numérotation du verset Ps. 150,I 

Laudate Dominum in sanctis eius ¦
laudate eum in firmamento virtutis eius.
Numérotation du verset Ps. 150,2 II

Laudate eum2
2 eum] om. D14 tantum
in virtutibus eius ¦
laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius.
Numérotation du verset Ps. 150,3 III

Laudate eum in sono tube ¦
laudate eum in psalterio
et cithara.
Numérotation du verset Ps. 150,4 IV

Laudate eum in tympano
et choro ¦
laudate eum in cordis et organo.
Numérotation du verset Ps. 150,5 V

Laudate eum in cymbalis benesonantibus 3
3 <divisio.> benesonantibus† Fi179 Hi D30² Δ ΩS , benesonantibus Ω D
laudate eum in cymbalis iubilationis ¦
Numérotation du verset Ps. 150,6 

omnis spiritus laudet Dominum.

Psalmus 150

Numérotation du verset Ps. 150,1 
marg.| {GME26.150.1.1}A Laudate Dominum. 1 Titulus :   Alleluia. Psalmus iste eorum qui sine divisione sunt tertius, omnium centesimus quiquagesimus, monet ut laudetur Deus de congregatione sanctorum quos, fragilitate deposita, imagini sue restituit et glorie sue conformes in beatitudine ubi compleantur omnium abundantia collocavit.
A ¶Codd. : Bor29 BL4804 Phil1646 {MM2023}
1 Dominum] om. BL4804
marg.| {GME26.150.1.2}Quod autem omnes psalmi sunt centum quinquaginta2 magnum insinuat sacramentum quod patebit si quis sacramentum quindenarii non ignoret. B
B ¶Codd. : Bor29 BL4804 Phil1646 {MM2023}
2 centum quinqu.] inv. Bor29
marg.| {GME26.150.1.3} [Augustinus] Quod enim valet quindecim in ordine unitatum hoc valent3 centum quinquaginta in ordine denariorum, hoc etiam4 mille quingenti in ordine centenariorum et quindecim milia in ordine millenariorum. Sicut enim quindecies unus quindecim sunt, sic quindecies5 decem centum quinquaginta et quindecies centum mille quingenti et quindecies mille quindecim milia.C
C ¶Codd. : Bor29 BL4804 Phil1646 {MM2023}
3 valent] valet BL4804
4 etiam] om. BL4804
5 quindecies] decies Phil1646
marg.| {GME26.150.1.3}Quapropter, cognito quindenarii sacramento, non ignoratur eorum : Quindenarius ergo6 qui constat de septem et octo, concordiam duorum testamentorum7 significat. Significatur enim Vetus per septenarium, propter sabbatum qui est septimus dies8 in Veteri celebris. Novum vero9 per octonarium propter diem dominicum qui primus idem post septimum est octavus, in Novo celebris propter nostram quam significat resurrectionem. In eo autem quod in quindenario septem et octo iunguntur, significatur Testamentorum concordia10 que manifesta est quia quod in Veteri terrenis promissionibus tegebatur, idem sed11 declaratur in Novo.D
D ¶Codd. : Bor29 BL4804 Phil1646 {MM2023}
6 ergo] numerus Phil1646
7 testamentorum] sacramentorum Phil1646
8 VII dies] inv. Phil1646
9 vero] ergo Bor29
10 significatur... concordia] significat ... concordia Phil1646
11 sed BL4804] scilicet cacogr. Bor29
marg.| {GME26.150.1.4}Sicut autem12 septem et octo iunguntur in quindecim, sic septuaginta et octoginta in centum quinquaginta ut hoc numero Psalmorum doceamur in eis contineri predictam concordiam13 Testamentorum. Quinquagenarius quoque multiplicatus ternario magnum in hoc numero continet sacramentum. Constat enim quinquaginta de septimana septimanarum. Hoc est de septem septenariis addito uno tamquam octonario quo terminetur perfectio septimane. Septem enim14 temporis universitatem et item septenariam Sancti Spiritus operationem designat. Facit igitur septem septies quicumque horum dierum adiuncta septiformi15 Spiritus operatione16, repetit septimananam post hanc repetitionem per eundem spiritum unuam quam petiit accepturus hoc enim figuratum est et in eo quod tot diebus id est septies septem completis quinquagesimo super discipulos congregatos spiritus venit.E
E ¶Codd. : BL4804 Phil1646 {MM2023}
12 autem] + et Phil1646
13 ab hinc Bor29 def.
14 enim] autem Phil1646
15 septiformi] sancti Phil1646
16 operatione] + septiformi Phil1646
marg.| {GME26.150.1.5}Potest autem idem17 sed alio modo18 designari per quinquaginta dividitur enim in quadraginta et decem qualiter etiam decimo19 eum divisit qui quadragesimo die post resurrectionem ascendit ac deinde completis decem diebus Spiritum misit. Quadraginta vero de quatuor et decem in se ductis succrescit. Quem ego per denarium lex, per quaternarium quatuor partes mundi, vel anni figurantur recte per quadraginta temporal<e> h<o>c in bonis20 operibus conversatio commendatur. Isti numero denarius additur quo etiam eternitas figuratur et recte quoniam ipsa est21 merces que, lege impleta, in bonis operibus redditur. Sed vide quod ternarius totum quinquaginta multiplicat quoniam quicquid hoc numero monstratum est contineri trinitas facit. Ipsa enim est que et septiformem gratiam donat et legis adiuvat operationem et in fine remunerat que omnia quoniam ostenduntur in Psalmis, recte numerus eorum hac computatione succrescit. F
F ¶Codd. : BL4804 Phil1646 {MM2023}
17 idem] om. Phil1646
18 modo] + id Phil1646
19 decimo Phil1646 ] Christus BL4804
20 bonis] hominis Phil1646
21 ipsa est] om. Phil1646
marg.| {GME26.150.1.6}Sunt autem omnes unus liber non quinque, sicut aiunt quidam quod tamen, si verum est, non repugnat. Sicut enim multe Ecclesie una, multi celi celum. Unde vocavit firmamentum celum et aque que super celos sunt sic multi libri unus liber dicuntur. Unde scriptum est : « In libro Psalmorum ». Potest tamen intelligi « in libro Psalmorum » id est in aliquo eorum quinque, quod in usu vel non est vel raro est22. Duodecim etiam23 prophetarum dicitur unus liber. Omnes etiam24 Scripture canonice25 unus liber dicuntur eo quod mirabili unitate concordent.
22 vel non est vel raro] non est vel raro est Phil1646
23 etiam] om. Phil1646
24 etiam] om. Phil1646
25 etiam Scripture canonice] canonice Scripture etiam Phil1646
marg.| {GME26.150.1.7}Illud autem magis est attendendum quod ultimi unius cuiusque quinquagenarii aliquid dignum consideratione demonstrant. Non enim est frustra quod quinquagesimus est de penitentia, centesimus de misericordia et iudicio, centesimus quinquagesimus de laude Dei in sanctis eius, sic enim ad eternam tendimus vitam26 prius Deo vocante ad penitentiam quos apud se predestinavit peccata damnamusG a.
a ¶Fons : Cf. Glossa ordinaria ( loc. cit. )
<cuius fons> Beda ( pseudo), « Argumentum Psalmi 150 (marg.) », In librorum psalmorum exegesis, PL 93, 1098C : « Hic psalmus proprie scriptus David extra numerum, quando pugnavit cum Goliath. Quinquagesimus est de poenitentia, centesimus de misericordia et iudicio, centesimus quinquagesimus de Dei laude in sanctis ejus. Sic enim ad aeternam beatamque tendimus vitam; primitus nostra peccata damnando, deinde bene vivendo, ut post vitam condemnatam malam, et gestam bonam, mereamur aeternam [marg.]. Vocati enim, renuntiamus diabolo per poenitentiam ne sub iugo eius remaneamus; iustificati sanamur per misericordiam, ne iudicium timeamus; glorificati transimus in vitam aeternam, ubi Dominum sine fine laudemus ».
<cuius fons>   Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos (Ps. 150, 3), CCSL 38, p. 2193.4-10, 2194.22-25 : « Non enim frustra mihi videtur quinquagesimus esse de penitentia, centesimus de misericordia et iudicio, centesimus quinquagesimus de laude Dei in sanctis eius. Sic enim ad eternam beatamque tendimus vitam, primitus peccata nostra damnando, deinde bene vivendo, ut post condemnatam vitam malam gestamque bonam, mereamur eternam. [...] Vocati, renuntiamus diabolo per paenitentiam, ne sub iugo eius remaneamus : iustificati, sanamur per misericordiam ne iudicium timeamus; glorificati, transimus in vitam aeternam, ubi Deum sine fine laudamus ». Cf.   Odbertus de Sancto Bertino , Psalterium glosatum, Ps. 151, Boulogne-sur-Mer, 20, f. 168r infra laud.
26 tendimus vitam] inv. Phil1646
marg.| {GME26.150.1.8}Inde27 Deo per misericordiam qua incutit timorem iudicii iustificante bene vivimus ne iudicium timeamus quo de civitate Domini disperduntur28 qui operantur iniqua, tandem glorificati intramus ad vitam ubi Deum sine fine laudamus. Ad hoc pertinet quod Dominus ait : « Ecce eicio demonia ». Et sanitates perficio hodie et creas et tertia die consummor, quod etiam in triduo sue passionis dormitionis et evigilationis ostendit. In cruce enim de diabolo triumphavit, in sepulcro quievit, in resurrectione exultavit. Nos quoque penitentia cruciat iustitia tranquillat vita eterna glorificat. Penitentie vox est « Miserere mei Deus », iustitie vox est « Misericordia et iudicium cantabo tibi Domine », vite eterne vox est : Laudate dominum in sanctis eius, illis utique quos glorificavit. Ecce ad quod culmen psalmodiam perduxit.
27 Inde] In Phil1646
28 disperduntur] disperguntur Phil1646
marg.| {GME26.150.1.9}Monetur cetus superne Hierusalem laudare ore et animo et est plenus psalmus29 iste musicis organis quia spiritualibus thalamis nuptiali dulcedine decantandus.
29 psalmus] p’sus Phil1646
marg.| {GME26.150.1.10}Sequitur : Laudate eum in firmamento virtutus eius.
interl.| {GME26.150.1C}H <Psalterium Cassinense> Laudate Dominum in sanctis eius quos glorificavit.
Numérotation du verset Ps. 150,2 
marg.| {GME26.150.2.1} Laudate eum in virtutibus vel   potentatibus b   eius laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius. Quod dixerat   in sanctis diversis nominibus repetit. Ipsi enim30 firmamentum virtutis quibus mors ultra non dominabitur. Ipsi potentatus Dei regnantes in eternum positis sub pedibus omnibus inimicis ipsi etiam multitudo magnitudinis quia et magni et multi hoc est milia milium id est ipsi propter laudandum Deum significantur diversis musicis instrumentis usque ad finem Psalmi. Vel cum dixerit Deum laudandum   in sanctis supponit quare ostendens quod in eis fecerit31 unde laudetur ita   laudate eum in firmamento virtutis eius quia scilicet morte sua diabolum vicit et credentes ad celum perduxit.
b Ps-Romanum
30 enim] + sunt Phi1646
31 fecerit] fecit Phil1646
marg.| {GME26.150.2.2} Laudate eum in potentatibus eius quia scilicet omnia sub pedibus eius sicut et Apostolus aitc :"Cui flectitur omne genu celestium32 terrestrium et infernorum".
c Cf. Phil. 2, 10.
32 celestium] celestrium Phil1646
marg.| {GME26.150.2.3} Laudate eum secundum magnitidinem magnitudinis eius. Sed queritur qualiter hoc fieri possit cum eius magnitudinis non sit finis sed vide quod hoc spiritualibus dicitur33 a quibus laudatur   secundum multitudinem magnitudinis eius quia sicut magnitudinis eius non est finis, ita nec laudis.
33 vide – quod hoc spiritualibus dicitur ] inv. Phil1646
interl.| {GME26.150.2C}I <Psalterium Cassinense> Laudate eum in firmamento virtutis eius quia scilicet morte sua diabolum vicit et credentes ad celum perduxit.   Laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius id est sicut magnitudinis eius non est finis, ita nec finis laudis.
Numérotation du verset Ps. 150,3 
marg.| {GME26.150.3} Deinde34 per mysticas similitudines quomodo debeat laudari ostendit dicens : Laudate eum in sono tube laudate eum in psalterio et cithara.
34 deinde] Deum Phil1646
Numérotation du verset Ps. 150,4 
marg.| {GME26.150.4} Laudate eum in tympano et choro, laudate eum in cordis et organo,
Numérotation du verset Ps. 150,5 
marg.| {GME26.150.5.1} laudate eum in cymbalis bene sonantibus, laudate eium in cymbalis iubilationis. Ecce his generibus musice sonorum est assignata perfectio ad hymnos pertinentium nuptiales scilicet flatus, pulsus, tinnitus, vox : flatus in tuba, pulsus in psalterio, cithara tympano, tinnitus in cymbalis, vox in choro. His autem designatur Christus rex, Deus sponsus. In tuba enim terribili que in bello sumitur vel in regis adventu, rex in psalterio qui a summo resonat Deus.   In cithara que ab imo et in ceteris sponsus ostenditur. Post psalterium et citharam ponit cordas quia sunt et animalia genera instrumentorum que sonant tensione cordarum que hoc nomine generali vult intelligi sed et potest instrumenta cordarum non solum tympanum et cymbala sed et alia sunt musica instrumenta propter que intelligenda organum ponit.
marg.| {GME26.150.5.2}Est enim organum generale nomen omnium musicorum instrumentorum licet usu dicatur organum instrumentum quoddam quod est quasi turris diveris fistulis fabricata que, inflatis follibus, sonat ; quod non hic accipitur sed aliquid quod habeat cordas. Unde et post cordas ponitur quia namque dixerat laudate in cordis ne quis intelligeret quod sancti per cordas significati singuli per vices sonarent addidit   in organo , e contra si35 diceret consonent diversitate concordi sicut corde ordinate in organo, consonent non dissonent id est consentiant non dissentiant. Ex diversis enim non adversis fit cantus suavis.
35 e contra si] quasi Phil1646
marg.| {GME26.150.5.3}His omnibus sancti figuraliter monentur laudare, in tuba propter laudis excellentissimam claritatem, in psalterio et cithara ut de celestibus et terrestribus laudent, ut de eo quod fecit celum et terram. Per psalterium enim quod desuper sonat superiora per citharam que ab inferioribus inferiora intelliguntur.   In tympano quod de corio fit exsicato et firmato, laudant eum mutata carne in futuro ubi nulla est corruptionis infirmitas. In   choro ubi est contemperata vocum collectio, laudat, post dimissa peccata, societas,  in cordis carne a corruptione iam libera, in   organo cum in resurrectione stella differens a stella concordat. Cymbala sunt ex permixtis metallis phiale que collise invicem reddunt accutissimum sonum.
marg.| {GME26.150.5.4}Ideo a quibusdam nostris labiis comparantur sed melius in cymbalis intelliguntur qui se invicem honerantes36 Deo dant laudem, ut autem non que sine anima sonant cymbala intelligeremus, addit in cymbalis iubilationis. Iubilatio namque est laus ineffabilis que nonnisi de anima proficiscitur.
36 honerantes] honorantes Phil1646 Cas419
Numérotation du verset Ps. 150,6 
marg.| {GME26.150.6} Et quia sapere secundum carnem mors est totam istam armoniam spiritualiter volens intelligi, ita conclusit omnis spiritus laudet Dominum.
interl.| {GME26.150.5-6C}J <Psalterium Cassinense> Laudate eum in sono tube quia rex est,   Laudate eum in psalterio quia Deus est,   et cithara quia sponsus.   Laudate eum in tympano et choro quia sponsus est,   laudate eum in cordis omni genere instrumentorum que sonant tensione cordarum et organo id est omni musico instrumento. In tuba ergo laudandus est Deus propter excellentissimam claritatem.   In psalterio et cythara ut de celestibus et de terrestribus ut de eo quod fecit celum et terram.   In tympano quod de corio fit exsiccato et firmato laudatur cum mutata carne in futuro nulla erit in corruptionis infirmitas.   In choro ubi est conteperata vocum collatio, laudat post dimissa peccata societas.   In cordis carnis corruptione iam libera, in organo cum in resurrectione stella differens a stella concordat. Laudate eum in cymbalis que sunt ex permixtis metallis phiale que collise invicem reddunt acutissimum sonum benesonantibus scilicet illos significantia qui se invicem honorantes Deo dant laudem.   Laudate eum scilicet   in cymbalis iubilationis id est laude ineffabili que de anima procedit et ut omnia breviter concludam   omnis spiritus laudet Dominum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Ps. Psalmus 150), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=26&chapitre=26_150)

Notes :