Glossa media

Psalmus 47

Numérotation du verset Ps. 47,1 

¶Psalmus vel laus cantici
¶Codd. : (Ps. 47) D30 Rusch Ps-G, def. ΩF Bari3
Chore secunda sabbati.1
1 Psalmus…sabbati] Canticum psalmi filiis Core secunda sabbati Ps-G , Psalmus cantici filiis Chore secunda sabbati figura Ecclesie Hierusalem futurae ( sic ) D30
Numérotation du verset Ps. 47,2 I

Magnus Dominus
et laudabilis
nimis ¦
in civitate
Dei nostri in monte sancto eius.
Numérotation du verset Ps. 47,3 II

Fundatur
exultatione
universe terre ¦ mons2 Sion
2 mons D30 Rusch ] montes Ps-G
latera aquilonis civitas regis magni.
Numérotation du verset Ps. 47,4 III

Deus
in domibus eius
cognoscetur3 ¦ cum suscipiet eam.
3 cognoscetur] cognoscitur Ps-G
Numérotation du verset Ps. 47,5 IV

Quoniam
ecce reges terre4* congregati sunt ¦
4 terre Cor2 (grecus aliquis habet) Ps-G* (C L Ω) ΩB Ω (al. m.) Bari1 cum Ps-R Vet. lat. (praeter Med.) etc. cum LXX Luc ( της γης Rahlfs R A, HoP* 124/130 + Sedulius) Hier. Ep. 106 ( in veteribus codicibus Latinorum) ; cf. Ps. 2:2 ; 71:11 ] om. Cor2 (hebr. et anti. et Hieron. non apponunt TERRE , grecus aliquis habet, primis standum) Ps-G (R F) ) D30 ΩX* cum hebr. LXX (Rahlfs* Hop 6/130 Hexapl. iuxta ) , eius Ps-Med (+Clm343) cum LXX (Rahlfs αυτης Βο 2013’; HoP: nullus cod.)
convenerunt in unum.
Numérotation du verset Ps. 47,6 V

Ipsi
videntes
sic
admirati sunt ¦
conturbati sunt
commoti sunt ¦
Numérotation du verset Ps. 47,7 

tremor
apprehendit eos.
Numérotation du verset Ps. 47,VI 

Ibi dolores
ut parturientis ¦
Numérotation du verset Ps. 47,8 

in spiritu
vehementi
conteres
naves Tharsis.
Numérotation du verset Ps. 47,9 VII

Sicut audivimus
sic vidimus
in civitate
Domini virtutum in civitate Dei nostri ¦
Deus
fundavit eam
in eternum.5
5 eternum] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 47,10 VIII

Suscepimus
Deus misericordiam tuam ¦
in medio templi tui.
Numérotation du verset Ps. 47,11 IX

Secundum nomen tuum Deus sic et laus tua
in fines terre ¦ iustitia plena est dextera tua.
Numérotation du verset Ps. 47,12 X

Letetur
mons Sion
et6 exultent filie Iudee ¦
6 et] om. Ps-G
propter iudicia tua Domine.
Numérotation du verset Ps. 47,13 XI

Circumdate
Sion
et complectimini eam ¦
narrate in turribus eius.
Numérotation du verset Ps. 47,14 XII

Ponite corda vestra
in virtute eius ¦
et distribuite
domos 7
7 domos] domus Ps-G
eius ut enarretis in progenie altera8
8 progenie altera] progeniem alteram Ps-G
Numérotation du verset Ps. 47,15 XIII

Quoniam hic
est Deus
Deus noster in eternum
et in seculum seculi ¦ et9 ipse
9 et] om. D30 Ps-G
reget nos in secula.

Psalmus 47

Numérotation du verset Ps. 47,1 
marg.| {GME26.47.1} A Magnus Dominus. Titulus :   Psalmus vel   Laus cantici filiis 1   Chore secunda sabbati. Prima sabbati fecit Deus lucem et divisit a tenebris in quo significatur quod Deus fecit lucem cum prima sabbati quam vocamus diem dominicam Christus surrexit2 et lucem immortalitatis a tenebris mortalitatis divisit. Secunda sabbati fecit firmamentum in quo significatur quod post resurrectionem firmavit Ecclesiam de qua Apostolus que est firmamentum veritatis. Sicut ergo in vicesimo tertio Psalmo, qui intitulatur prima sabbati, agitur de resurrectione Christi, sic in isto qui intitulatur   secunda sabbati filiis Chore, cantatur de firmamento Ecclesie que est corpus eius.
A ¶Codd. : (Ps. 47) BL4804 Lis58 {MM2023}
1 filiis] filii Lis58
2 surrexit] resurrexit Lis58
marg.| {GME26.47.1.2}Hoc firmamentum vocat civitatem quam primo commendat a dignitate conditoris a dignitate conditoris, a situ ab amplitudine a benignitate regis ab eterna stabilitate. Secundo gratias agit de adventu Christi per quem civitas est fundata et de distribuendis Ecclesie gradibus monet, hac intentione ut eam omnes amplificent ibi : suscepimus.
Numérotation du verset Ps. 47,2 
marg.| {GME26.47.2.1}Incipit ergo propheta a laude conditoris et ait magnus est   Dominus qui3 omnia facit potenter.   Et laudabilis quia ex bonitate pulchre et mire facit.   Magnus dico et   laudabilis nimis quia sine termino magnus et sine fine laudabilis sed quia mali non laudant eum vel si laudant non est speciosa laus4 ostendit ubi digne laudetur5   in civitate sua  . Ita per pronomen deberet substantia referre sed secundum usum hebraice lingue per nomen eam repetit dicens   Dei nostri.
3 qui] quia Lis58
4 speciosa laus Lis58 ] inv. BL4804
5 laudetur] laudatur Lis58
marg.| {GME26.47.2.2}Civitate dico sita in monte sancto eius super quem posita non potest abscondi. Hic est mons de quo ait Daniel qui precisus de monte sine manibus id est de regno Iudeorum sine carnali operatione Marie adeo crevit ut impleret universam faciem terre. Quanta huius quoque6 civitatis est latitudo de qua ait   fundatur hec civitas super7 hunc montem in universa terra et que prius maledictionibus subiecta8 dolebat nunc soluta a maledictionibus ascendens super montem exultat. Unde ait : F  undatur exultatione universe terre.
6 huius – quoque Lis58 ] inv. BL4804
7 super] supra Lis58
8 maled. - subiecta] inv. Lis58
marg.| {GME26.47.2.3}Vel magnus D<ominus> dilatans   exultatione universe terre mons 9   Sion id est dilatans gaudia10 per universam Ecclesiam,   mons Si
9 mons] montes Lis58
10 gaudia] gaudium Lis58
prol.| on quasi v<ere> fundatur in universa terra. Nam in iudeis et gentibus quod est   mons Sion et latera aquilonis sunt11   civitas regis singulariter   magni.
11 sunt] om. BL4804
3
marg.| {GME26.47.3} Mons Sion caput regni Iudeorum qui per eum intelliguntur. Aquilo qui est contra meridiem contrarius est monti Sion qui est in meridie. [Augustinus] Augustinus] om. BL4804 Aquilo diabolus qui dixit Ponam sedem meam ad aquilonem ;   latera aquilonis  : gentes qui12 adherebant diabolo he sunt prodigus filius qui ad aquilonem perveniens factus est latus aquilonis illius regionis principi sociatus13 sed quoniam   civitas regis magni venit de latere aquilonis reversus ad se dixit : «   Surgam et ibo ad patrem meum » cui pater gavisus occurrit. Maior quoque filius iudaicus populus qui prius noluit epulari exhoratus a patre ingressus est et ita ad vitulum Christum duo filii ad angularem lapidem de duo parietes convenerunt.
12 qui] que Lis58
13 sociatus] associatus Li48
Numérotation du verset Ps. 47,4 
marg.| {GME26.47.4}In hac ergo civitate plures populi plures populi plures sunt domus vel plures meritorum quantitas facit gradus14. Et in his domibus vel gradibus   eius civitatis   cognoscetur Deus cum suscepiet eam. Hic sicut medicus ut dona gratiarum distribuat vel in eternitate ut15 distinctim diversis mansionibus se manifestet quoniam exequitur latera aquilonis que vere sunt   civitas regis magni quoniam   ecce reges   magni 16   congregati sunt ita quod cum ceteris fidelibus unitate fidei et morum   convenerunt in unum scilicet lapidem angularem. [Augustinus.] Hoc contra hereticos qui per hereses divisi locum non habent dicentes ecce hic ecce illic Christus.
14 facit gradus] inv. Lis58
15 ut ] vel Lis58
16 magni] om. Li58
Numérotation du verset Ps. 47,5 
marg.| {GME26.47.5.1} [Cassiodorus] Vel reges Iudeorum   principes congregati sunt ab Herode querente ubi Christus nasceretur   et convenerunt in unum concorditer dicentes secundum Scripturas in Bethleem Iude
marg.| {GME26.47.5.2}Vel suscipiet eam tutandam quod neccesse est   quoniam   reges id est fortes terre   congregati sunt ad impugnandum eam et   convenerunt in unum consilium.
Numérotation du verset Ps. 47,6 
marg.| {GME26.47.6}Sequitur ipsi. H ic collige tres dictas sententias ita convenerunt ad fidem ad auctoritatem scripture ad pugnam. Et sic   ipsi videntes id est fide intelligentes in prophetia legentes in potentia perpendentes gloriam Dei   admirati sunt et, post admirationem glorie et miraculorum,   conturbati sunt propter peccata   commoti sunt ad bona opera.
Numérotation du verset Ps. 47,7 
marg.| {GME26.47.7} tremor etiam corporis   apprehendit eos pro conscientia delictorum   ibi id est tunc fuerunt   dolores penitentie   dolores dico   ut parturientis id est graves sed cum fructu unde insanias17 a timore tuo concepimus et parturimus Spiritum salutis.
17 insanias] Ysaias Lis58
Numérotation du verset Ps. 47,8 
marg.| {GME26.47.8.1}Sequitur in spiritu quasi unde dolores ? Respon<deo> ex timore iudicii quod ita ait : « Conteres naves Tharsis in spiritu vehementi ».
marg.| [Augustinus.] Cilicia regio est que videtur aliquibus18 dici Tharsis a tharso civitate que est metropolis eius. Aliquibus autem visum est quod Tharsis est Carthago eo quod Isaias ait : Ululate naves Cartaginis et magis ex eo quod apud Ezechielem ab aliis Tharsis Carthago interpretata est ut ex diversitate interpretum idem probentur Tharsis et Carthago sub diversis nominibus.Hec civitas olim floruit navibus et ceteras gentes negotiationibus19 solet excellere. Unde Tharsis intepretatur exploratio gaudii inde autem Carthago sive Tharsis superba facta est. Et ideo convenienter per naves Tharsis intelligitur superbia gentium que in incertis tamquam inflatibus20 ventorum confidunt et cedunt omni vento doctrine. Ergo Deus naves Tharsis   conteret quia gentium superbiam frangit in spiritu vehementi id est forti timore iudicaturi.
18 quibusdam] aliquibus Lis58
19 gentes - negotiationibus] inv. Lis58
20 inflatibus] in praem. Lis58
marg.| {GME26.47.8.2}[ Cassiodorus ] Vel historia dominice nativitatis exponitur. Herodes enim de regno suo sollicitus21, magos misit ad Christum quibus non redeuntibus suo vehementi spiritu dicitur in Tharso cilicie confregisse naves que magos transposuisse in suam patriam credebantur   sicut audivimus. Concludit ex premissis quasi hec in civitate Dei.
21sollicitus] sollicitur BL4804 ?
Numérotation du verset Ps. 47,9 
marg.| {GME26.47.9.1} Ergo impleta sunt que dixerunt prophete et hoc est sicut audivimus in promissionibus sicut est illud in semine tuo benedicentur omnes gentes et in prophetis sicut est illud et adorabunt eum omnes reges   sic vidimus impletum.   audivimus dico et   vidimus in civitate virtutum que est   Domini.
marg.| {GME26.47.9.2} [Hieronymus] 22 Repetit in civitate Dei nostri civitas virtutum evangelium vel Ecclesia conserta virtutibus extra hanc cecus es quicumque et in hac tantum audit et videt.
22 Hieronymus] om. BL4804
marg.| {GME26.47.9.3}Hec numquam subvertetur quia Deus ipse fundavit eam ita stabiliter ut duret in eternum .[Augustinus] 23Stultus est qui timet ne firmamentum ruat.
23 Augustinus] om. BL 4804
10
marg.| {GME26.47.10.1} Suscepimus   . Pars altera. Agit gratias de adventu Christi et de distribuendis Ecclesie gradibus monet quasi vere   Deus fundavit. Nam super Christum quem misit quod ita ait : O Deus   suscepimus quidam visibiliter quidam fide   misericordiam tuam id est filium tuum misericordem   in medio templi tui Hierusalem ubi fuit cum nostre carnis substantia presentatus ut gravis accusentur qui eum contempnunt.
marg.| {GME26.47.10.2}Vel templum dicuntur populi qui communicant sacramentis qui tamen non omnes pertinent ad misericordiam eius de quibus apostolus habentes formam pietatis virtutem autem eius abnegantes. Ideo non ait : Suscepimus misericordiam tuam in templo ne quasi ad omnes videatur pertinere misericordia sed   in   medio templi tui 24 id est suscipiunt non solum sacramenta sed etiam misericordiam qui sunt grana inter paleas, lilium inter spinas amica inter filias qui non sunt pauci.
24 tui] om. BL4804
Numérotation du verset Ps. 47,11 
marg.| {GME26.47.11.1}Nam o Deus laus tua est lata   secundum nomen tuum id est   sic sicut latum est   nomen tuum   . Nullus enim est qui naturaliter non veneretur hoc   nomen etiam si nesciat cultum. Hac ergo comparatione nominis Dei significat Ecclesiam toto orbe esse diffusam. Unde ait   laus tua est 25   in fines terre sed quia et in finibus terre possent26 esse paucissimi addit   dextera tua est plena id est qui pro eternis serviunt collocandi in dextera sunt multi. Iustitia faciente illos dexteram tuam
25 est] om. BL4804
26 possent ] possunt Lis58
marg.| {GME26.47.11.2} [Cassiodorus] Cassiod.] om. BL4804 Vel dextera tua est plena iustitia id est iustis.
Numérotation du verset Ps. 47,12 
marg.| {GME26.47.12.1} [Cassiodorus] Cassiod.] om. BL4804 Ergo letetur mons Sion id est Iudea que primos   fidei radios accepit et fuit inspeculatione populi constituta et   filie Iude id est sancte femine filie Christi qui fuit de Iuda ut uterque sexus27 in Ecclesia gaudeat.
27 sexus] xesus ! Lis58
marg.| {GME26.47.12.2}Vel filie id est gentes ab apostolis in confessionem genite quamvis inter spinas laborent tamen   exultent.
marg.| {GME26.47.12.3}Et hoc propter iudicia tua Domine quibus non falleris in dividendo grana a paleis, nunc vita28, post loco et quibus iudiciis cecitas contigit29 in Israel ut plenitudinem gentium intraret.
28 vita ] coniec. BL4804
29 cecitas contingit] inv. Lis58
Numérotation du verset Ps. 47,13 
marg.| {GME26.47.13}Vos autem reprobi in medio quorum sunt qui pertinent ad misericordiam circumdate Sion non scandalum sed honore caritate ad imitandum et hoc est   Et complectimini eam. Narrate etiam id est predicate laudes eius manentes  in turribus eius civitatis id est contra hereticos muniti altitudine principum eius qui sunt apostoli.
Numérotation du verset Ps. 47,14 
marg.| {GME26.47.14.1}Et ne formam pietatis habentes virtutem eius negetis ponite corda vestra id est intelligite   in virtutibus eius civitatis que virtus est caritas de qua Salomon ait30 « fortis est dilectio sicut mors ». Et o vos doctores   distribuite id est   distinguite domos eius que scilicet habet formam pietatis tantum et que etiam pietatem [Augustinus] non confundatis temere iudicantes unum esse.
30 ait] om. Lis58
marg.| {GME26.47.14.2}Vel distribuite domos eius ut Paulus eat in gentes alii in circumcisionem quas si dispensatio dividit tamen caritatis angulos iungit quod melius est.
marg.| {GME26.47.14.3}Subdit enim ut enarretis [Augustinus] vel   distribuite gradus id est officia diversa disponite presbyteros scilicet et diaconos ut per eos   enarretis non solum his qui credunt sed   in progenie altera id est illi qui credituri sunt. Prima progenies Hebrei quos primum Deus elegit sub lege, altera Christiani quod post Hebreos elegit in gratia.
Numérotation du verset Ps. 47,15 
marg.| {GME26.47.15.1} Quoniam brevis sententia sed que omnia concludit quasi narretis hoc scilicet quoniam   hic qui in terris visus est etsi lateret in homine tamen est   Deus noster non ad tempus sicut falsi Dii sed   in eternum et in seculum seculi ipse reget nos in secula. Reget ut Deus ne moriamur ut rex ne cadamus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Ps. Psalmus 47), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=26&chapitre=26_47)

Notes :