Glossa media

<26.2511> Prologus ‘Incipiunt glosse super Psalterium’

Numérotation du verset Ps. Prol.2511,1 
prol.| ¶Ad lectorem
{GME26.Pr1.1}A a 1. In nomine Domini nostri Iesu Christi. Incipiunt glosse super Psalterium collecte de dictis sanctorum doctorum a quodam Catholico. – Hoc volumen continet explanationem super quinquaginta psalmos primos. { f. 1v } Sancti Spiritus assit nobis gratia.
a ¶ Nota . Ce prologue est une lecture, plume à la main, de la Glossa media. Il introduit un commentaire anonyme en 3 volumes, peut-être attribuable à un moine de St-Amand, postérieur à la diffusion de la Glosa media, mais antérieur à 1168 puisqu’il est inscrit au catalogue de 1168 (Valenciennes, BM, ms. 42, 40, 43). Pour en savoir plus : voir ici Ad lectorem
A ¶Codd. : Val42  : Valenciennes, BM, ms. 42, f. 128ra-va, France : St-Amand, s12 2/3, prov. St-Amand (K.143).
Numérotation du verset Ps. Prol.2511,2 
prol.| {GME26.Pr1.2}2.1 Iste liber vocatur psalterium quod nomen tractum est a musico instrumento quo modulabantur psalmi ante archam constitutam in tabernaculo. Habet autem illud instrumentum concavitatem in parte superiori et decem cordas que percusse, ab illa superiori concava parte, reddunt sonum per quod notatur spiritualis vita. Sunt enim due vite: altera carnalis que et animalis, altera spiritualis. Et ago hic de illa carnali que bona est scilicet quando aliquis ita vivit in hoc mundo quod non capitur terrenis illecebris. Quod autem illa carnalis bona est, hoc habet a superiori vi anime quia ab ipso spiritu, idest a ratione, anima accipit quod ipsum hominem inter terrena facit bene vivere. Habet autem duas partes anima: alteram secundum hoc quod corpus animat, et tunc vocatur anima, aliquando etiam vocatur caro {f. 2rb}; alteram que tantum inhiat in consideratione eternorum, Dei scilicet et ceterorum celestium, ut contemplativi faciunt, et hec pars anime vocatur spiritus, aliquando ratio. Et ita inhiare in celestibus vocatur spiritualis vita, que per psalterium notatur, ubi concavitas a superiori, et ubi sunt decem corde que significant impletionem decalogi, et tantum pro eternis, quod notatur per hoc quod a superiori parte sonat. Carnalis autem vita notatur per citharam que in inferiori parte habet concavitatem et habet sex cordas unde sonum reddit per quas notantur sex opera misericordie.
Numérotation du verset Ps. Prol.2511,3 
prol.| {GME26.Pr1.3}2.2 Concavatio psalterii et cithare notat concavatione<m> idest purgationem spiritus et anime. Inferior natura debet cavari idest ratione premi et mundari a superiectis cupiditatibus ut omnibus sensibus suis visu, gustu, auditu, odoratu et tactu utatur ad laudem sui creatoris retrahens eos ab illicitis. Superior natura, secundum quam dicitur homo ad imaginem Dei, debet esse concava quia illa interior aqua rationis obstrusa super iniectis carnalibus desideriis per Philisteos idest spiritus immundos debet, ablatis ipsis carnalibus desideriis, in se esse pura et clara ut possit fluere. Ista duo cotidie indigent purgatione, quod est presignatum in patriarchis qui cum puteos sibi suis gregibus necessarios fodissent, Philistei cotidie obstruebant. Unde ipsi patriarche cotidie laborabant in recavandis illis. { f. 2va }
Numérotation du verset Ps. Prol.2511,4 
prol.| {GME26.Pr1.4}2.3 Per citharam igitur actio, per psalterium signatur contemplatio. Agitur autem in hoc opere de utraque, quapropter quamvis et multis aliis instrumentis uteretur David ad reddendum laudes Deo; tamen his duobus frequentius utebatur, maxime autem psalterio quod digniorem vitam significabat a quo ideo iste liber nomen accepit.
Numérotation du verset Ps. Prol.2511,5 
prol.| {GME26.Pr1.5}2.4 Nec pretereundum quod illud instrumentum «hebraice dicitur ‘nablum’ latine organum, grece psalterium ab hoc quod est psallin idest a tangendo. Unde etiam citharedas dicimus psaltrias idest tangentes»b. Hoc de nomine libri dictum sit.
b = Glossa magna n° 7.
Numérotation du verset Ps. Prol.2511,6 
prol.| {GME26.Pr1.6}3.1 Dicit autem beatus Hieronymus titulum huius libri talem esse. Incipit liber hymnorum vel soliloquium prophete de Christo . In quo titulo et modus tractandi et auctor operis et materia continetur.
Numérotation du verset Ps. Prol.2511,7 
prol.| {GME26.Pr1.7}3.2 Hymnus autem est laus Dei cum cantico idest cum exultatione mentis, facta prolatione intelligibili sive non intelligibili , cum mens, celesti contenplatione affecta, in iubilum erumpit. In eo quod dicit Liber himnorum cum ostendatur quod in singulis psalmis laus Dei sit, modus tractandi notatur.
Numérotation du verset Ps. Prol.2511,8 
prol.| {GME26.Pr1.8}3.3 Non enim historias tantum narrat, ut Moyses, Iosue, liber Iudicum, qui tres hunc librum precesserunt et, res gestas narrando, homines a mundo retrahere et ad Dei conformitatem invitare intendebant. David vero ad movendos affectus hominum ad conpungenda dura corda laude Dei utitur cum cantico. Quod ideo fecit quia homines /f. 2va/ carnales erant et quasi ignari Dei. Et ideo dediti mundanis a quibus hoc genere carminis eos retrahere intendit, et ut Deo cohereant suggerit tractans ad modum poetarum ut moveret affectus auditorum. Unde et metrice scribitc et diversis loquendi generibus opus ornavit, quod non habemus: metra translatio impedivit. Ut etiam affectus magis excitarentur, ante archam non solum cantu humane vocis sed etiam cum musicis instrumentis et maxime cum psalterio ipse David, cum multis et coram multis, hos hymnos personabat.
c =Ars487 n° 1.3.
Numérotation du verset Ps. Prol.2511,9 
prol.| {GME26.Pr1.9}3.4 Preterea etiam quia hec prophetia valet ad effectus movendos, consuetudo antiqua tenuit ut in synagoga frequentarentur sicut et nunc, eadem de causa, mos Ecclesie eam pre ceteris frequentat.
Numérotation du verset Ps. Prol.2511,10 
prol.| {GME26.Pr1.10}3.5 Sed et hymni isti psalmi dicuntur. Psalmus est melodia in psalterio cordis percussis, motu manuum edita. In his igitur monemur manus movere idest spiritualia opera conplere quorum sonus Deo suavissimus est.
Numérotation du verset Ps. Prol.2511,11 
prol.| {GME26.Pr1.11}3.6 Soliloquiorum etiam dicitur liber iste. Quod nomen quomodo huic opere congruat ut planius videatur, de genere prophetie dicendum est. «Prophetia est inspiratio divina que rerum eventus immobili veritate pronunciat» d . Est autem de preteritis ut e «In principio creavit Deus celum et terram» et de presentibus ut f «Unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me», et de futuris ut g «Ecce virgo concipiet», et fit {f. 3ra } in bonis ut in Isaia, et malis ut in Balaam, Caipha, Sibilla et philosophi s infidelibus. Fit autem et per dicta ut angelis loquentibus A brahe, Loth, Zac h arie, Marie, et per facta ut per archam Noe, per sacrificium A brahe, per nativitates Esau et Iacob . Dicta vero vel facta. // Aliquando fiunt manifesta ut supradicta, aliquando videntur dici vel fieri vel per visiones, ut E zechieli «rota in medio rote» h , vel per somnia ut Danieli in somnio Nabu cho donosor videntis lapidem excisum de monte sine manibus, quod quidem fuit regi somnium Danieli prophetia i . Fit etiam inspiratio<ne>, cessantibus dictis et factis, solo Spiritu Sancto interius illustrante, ut David sicut significat ibi j «Audiam quid loquatur in me Dominus ». Et in primo libro Regum k de ipso legitur: «Directus est Spiritus Domini in David.» Et in Evangelio: «Si David in Spiritu vocat eum Dominum» . l
d Cassiodorus, Exp. Ps., præf., c. 1 (SL 97, p. 7.2-3).
e Gn. 1, 1 Gen. 1, 1 .
f Lc. 1 Luc. 1 , 43 Luc. 1, 43 .
g Is. 7, 14 Is. 7, 14 . – Est autem… concipiet ] Cf. Roscelinus, Prol., n°6#;   Petrus Lombardus, Glossa Magna, prol.
h Ez. 10, 16.
i Cf. Dn. 2, 34-35 Dan. 2, 34-35 .
j Ps. 84, 9 Ps. 84, 9 .
k Ps. 84, 9 Ps. 84, 9 .
l Cf. GPG n° 5.1
Numérotation du verset Ps. Prol.2511,12 
prol.| {GME26.Pr1.12}3.7 Unde etiam intitulatur liber iste Liber soliloquiorum prophete de Christ o. Non enim sicut diximus per exteriora dicta vel facta excitatus, sed solo Spiritu Sancto intus edoctus soliloquia, idest soli Spiritus eloquia scripsit. Si qua etiam in figuris aliquid mysticum gerentibus intellexit, nequaquam ab illis sed in illis que iam per solum Spiritum intellexerat eodem docente Spiritu intellexit.
Numérotation du verset Ps. Prol.2511,13 
prol.| {GME26.Pr1.13}3.8 Vel dicuntur soliloquia quasi sola eloquia de Christo ad comparationem aliarum Scripturarum. Alii enim de Christo pauca, diffuse et obscure, iste plura breviter et aperte prophetavit. Unde idest quia solo docente Spiritu et pre# ceteris prophetavit { f. 3rb } per excellentiam et Psalmi soliloquia appellantur et iste propheta. Sciendum Spiritum ita datum prophetis ut ad tempus recederet. Unde totiens repetit Iezechielm «Et factus est sermo Domini ad me». Unde in libro Regumn Heliseus: «Et Dominus celavit me et non indicavit mihi.»o Unde et David oratp «Spiritum Sanctum tuum ne auferas a me.» Solus enim Christus habuit Spiritum manentem.
m Ez. 6, 1 Ez. 6, 1 et passim
n 4Rg. 4, 27 Reg. (IV) 4, 27 .
o 4Rg. 4, 27 Reg. (IV) 4, 27 .
p Ps. 50 Ps. 50 , 13 Ps. 50, 13 .
Numérotation du verset Ps. Prol.2511,14 
prol.| {GME26.Pr1.14}3.9 Materia est integer Christ us idest caput cum membris. Hanc materiam innuit titulus dicens de Christo idest de uncto. Christus ab unctione dictus est. Quod Hebrei messiam dicunt, greci Christum, nos dicimus unctum. Cum autem multi prophete et sacerdotes et reges uncti sunt, dum in suas prelationes preficerentur, caput nostrum Christus dignius et excellentius aliis, unctus est intrinseca unctione. Alii acceperunt spiritum ad mensuram. Iste vero sine mensura, utpote ‘in quo habitabat omnis tesaurus sapientie et scientie’q et ab eo qui caput est Ecclesie descendit unctio Sancti Spiritus que per extrinseca figurabatur in membra, unde illudr: «Sicut ungentum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron. » Nec mirum videatur quod precentes prophete vel reges et sacerdotes ab isto qui nundum (!) erat acceperunt benedictionem unctionis. Hoc enim in Phares satis presignatum fuit, qui dum adhuc esset in utero matris sue emisit manum, cui obstetrix ilico alligavit coccinum; cum manus extrinsecus appareret ab eo regebatur qui nundum apparebat, adhuc { f.3va } in utero latenss. Ista autem unctio multum est necessaria. Cum enim primus homo per prevaricationem suam a paradiso eiectus est et ipse et omnes qui de eius propagine oriebantur exularent, nullo modo possent ad beatitudinem perditam reduci nisi humana natura vicio depravata, unctione Spiritus Sancti accepisset ut cohereret et uniretur Verbo Dei. Humana autem natura, cui Verbum est unitum, caput est, totum conferens menbris coherentibus sibi, quod nullatenus possunt nisi per Spiritus Sancti unctionem. t
q Col. 2, 3 Col. 2, 3 : «In quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi.»
r Ps. 132, 2 Ps. 132, 2 .
s Gn. 38, 27-29 Gen. 38, 27-29 .
t Cf. Glose de maître Offridus n°11#.
Numérotation du verset Ps. Prol.2511,15 
prol.| {GME26.Pr1.15}3.10 De isto Christo in omni hoc opere agitur, universaliter accepto, idest de capite et membris, quam materiam multiplici modo exequitur. Loquitur enim aliquando simul de toto, idest Christ o et Ecclesia, aliquando de singulis, idest Christ o vel Ecclesia. De Christ o autem tribus modis: aliquando enim de divinitate, ut ibi u «Tecum principium», aliquando de humanitate proprie, ut ibi v «Desiderium cordis eius tribuisti ei.», aliquando transumptione dicendo de eo quod solis convenit membris, ut ibi w : «Longe a salute mea verba delictorum meorum».
u Ps. 109, 3 Ps. 109, 3 .
v Ps. 20, 3 Ps. 20, 3 .
w Ps. 21, 2 Ps. 21, 2 .
Numérotation du verset Ps. Prol.2511,16 
prol.| {GME26.Pr1.16}3.11 De Ecclesia vero duobus modis: aliquando secundum perfectos, aliquando secundum imperfectos. De perditis autem aliquando interserit propter bonos. De hac autem materia, et hoc modo, agit hac intentione ut perditi in Adam, Christo per quem solum peccata dimittuntur et immortalitas redditur, conformentur et, ‘sicut portaverit imaginem terreni, portent imaginem celestis.’ x In veteri homine sunt homines dum visibilia sequuntur et amant, a quibus oportet retrahi ut Deo cohereat. { f. 2vb }
x 1Cor. 15, 49 Cor. (I) 15, 49 .
Numérotation du verset Ps. Prol.2511,17 
prol.| {GME26.Pr1.17}4. Numerus Psalmorum est centum quinquaginta. Ordo discordat ab historia ut in suis locis monstrabitur. Cur autem ab Hesdra ita sint ordinati quamvis in quibusdam causa possit intelligi in pluribus tamen1 indeterminatum patrum reliquit auctoritas.
1 tamen] t<antu>m P12004
Numérotation du verset Ps. Prol.2511,18 
prol.| {GME26.Pr1.18}5. Non sunt quinque volumina , que dicit beatus Hieronymus a quibusdam per «fiat fiat» esse distincta , sed unum. Quod probat Hilarius et ex eo quod apud Hebreos unum volumen est et quod in Actibus Apostol orum legitur dictum singulariter in libro Psalmorum. y
y ¶Fons : Gilbertus Pictaviensis, Glossa media : prologus « Christus integer » § 5.
Numérotation du verset Ps. Prol.2511,19 
prol.| {GME26.Pr1.19}6. Quia de nomine libri, de modo, de genere prophetie, de auctore operis, de materia, de fine aliquid prelibavimus ad ipsum opus explanandum adiuvante illo qui habet clavem David accedamus. - <Explicit>.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Ps. Prologus ‘Incipiunt glosse super Psalterium’ ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=26&chapitre=26_Prol.2511)

Notes :