Glossa media

Psalmus 41

Numérotation du verset Ps. 41,1 

¶In finem intellectus
¶Codd. : (Ps. 41) Hi (154) D30 ΩM (163rb) ΩS (265va) ΩX (227rb) P15205 (75vb) P1076 P10489  ; ω 1 (74va) Ps-G, def. ΩF
filiis Chore1.
1 In finem] + Psalmus D30 , Explicit liber primus incipit secundus praem. P106 | intellectus D14 D30 ΩSX P15205 P15205 ² plerique codd. et edd. cum Ps-R ] intellectum Ps-G (R L Q ΦRGV U), + vel (+ in V) intellectu V P15205  ; in praem. D14 ; i in intellectum restit. Ps-G | filiis ΩSX P15205 D14 D30 Rusch Ps-G ] filius ΦV, om. P15205 ², filiorum P106 | Chore D14 D30 ΩSX P15205 ² Rusch ] + vox penitentium et desiderantium ad fontem lacrimarum D30
Numérotation du verset Ps. 41,2 I

Quemadmodum desiderat
cervus2
2 Quemadmodum desiderat cervus] Sicut cervus desiderat SP150 (=Ps-R)
ad fontes aquarum ¦
ita desiderat
anima mea
ad te Deus.
Numérotation du verset Ps. 41,3 II

Sitivit
anima mea
ad Deum fontem3 vivum ¦
3 fontem Hi D14 D30 Ω P10489 ω1 Ps-G (I² M² Q² D) cum Hier. tract. p. 411, cf. Greg. Moral. 26, 38, 70 (al. codd.) et in 1Rg. 1, 2, 1 (non tamen in Cavensi 9), cf. Ps-H (C B I² O ΩM) ] fortem Ps-η* Ps-G (I* L* M* Q*) Ed1455, om. L² SP150 cum LXX Ps-R, Cor2 (hebr. et anti. et Ieronymus habent FORTEM et de “fonte” nichil et ne crederetur casu a scriptoribus vel a LXX deceptis factum, Ieronymus sub asterisco apposuit in LXX et postea transtulit FORTEM VIVENTEM )
quando veniam 4
4 <divisio.> veniam ’ ΩS
et apparebo5
5 apparebo D30 Cor2 Ω ω1 P10489 Ps-G1* I M² ΨB V D) cum Hier. tract Rusch] parebo D14² (ut videtur, in ras.?) Ps-G (R² F C ) apparebo] parebo Ps-G (R² F C M*)
ante faciem Dei6* :
6 Dei S150 D30 P106 Ps-G (omnes codd. recensiti ] + mei Ps-R (η² κ) Rusch, denti ! ΩM*
Numérotation du verset Ps. 41,4 III

Fuerunt
mihi lacrime mee panes7
7 <divisio.> mee’ ΩM | panes plerique codd. et edd. cum Ps-R , Hier. Ep. 122] panis Ps-G (R L F Q*) cum LXX He., Hier. Ep. 108
die
ac nocte ¦
dum dicitur mihi
quotidie ubi est Deus tuus ?
Numérotation du verset Ps. 41,5 IV

Hec recordatus sum ¦
et effudi in me
animam meam ¦
quoniam transibo in locum8
8 locum plerique codd. et edd. cum Ps-R ] loco Ps-G (R* F Hier. ep. 78)
tabernaculi admirabilis9 usque ad domum Dei.
9 <divisio.> admirabilis ’ω1
Numérotation du verset Ps. 41,V 

In voce exultationis
et confessionis ¦
sonus
epulantis.
Numérotation du verset Ps. 41,6 VI

Quare tristis es anima mea ¦
et quare conturbas me ?
Numérotation du verset Ps. 41,VII 

Spera
in Deo10
10 Deo] Deum ΦRGVP² Cor2 (anti.)
quoniam adhuc11 confitebor
11 adhuc plerique codd. et edd. ] om. Ps-G (R F* L) cum LXX Ps-R Hier.
illi ¦ salutare vultus
mei
Numérotation du verset Ps. 41,7 

et12 Deus meus. 13
12 et ΦG*P* V D ΩS ω 1 Ed1455 Rusch Clementina cum Ps-R Hier. Cor2 (attest.) ] om. ΩM Cor2 (quod dicitur ET hebr. et lat. non habent et in greco superfluit) Ps-G |
13 <divisio.> Deo... illi ¦... mei ] ... mei ’ ω 1, Deo ’... ΩS |
Numérotation du verset Ps. 41,VIII 

Ad meipsum
anima mea conturbata est ¦ 14
14 conturbata] turbata ΨB* cum Ps-R
propterea memor ero tui de terra Iordanis15
15 <divisio.> Iordanis’ ΩM, Iordanis ¦ ΩX
et Hermoniim16*
16 Hermoniim Hi D30² (ut videtur) Ω ω1 (Hermonyim) Ps-G ] Hermonii P10489 Rusch Ps-G (M F), Hermoni P15205
a monte modico.
Numérotation du verset Ps. 41,8 IX

Abyssus17 abyssum invocat ¦
17 abyssum plerique codd. et edd. cum LXX Ps-R Ps-H He etc ad praem. R ΦR²GV D14² (AD interl.) Ps-G, ad L Q* ΦR Cor2 (anti. habent AD et est appositum sub asterisco AD , tamen in translatione Ieronymi non invenio sed revera ipsum de hebreo apposuit in antiquo. Unde qui vult sequi correctionem Ieronymi debet habnere, licet grecus non habeat)
in voce
cataractarum tuarum.
Numérotation du verset Ps. 41,X 

Omnia
excelsa tua
et fluctus tui ¦ 18
18 <divisio.> tua... tui ¦ D30 ΩM X ω 1 ] tua ¦... tui ΩS
super me transierunt.
Numérotation du verset Ps. 41,9 XI

In die
mandavit Dominus misericordiam suam ¦ et nocte19 canticum eius.
19 nocte] in praem. V C (ut videtur) I (sub ÷)
Numérotation du verset Ps. 41,XII 

Apud me
oratio Deo vite mee ¦
Numérotation du verset Ps. 41,10 

dicam Deo susceptor meus es.20
20 es] om. C cum hebr. Ps-MozC Ps-H LXX (A)
Numérotation du verset Ps. 41,XIII 

Quare oblitus es mei
et21 quare contristatus22
21 et V D Cor2 (in greco tamen est) Ω Ed1455 Rusch Clementina cum LXX (A) Ps-R ] om. Cor2 (hebr. et anti non interponunt ET ) Ps-G |
22 contristatus] + es P10489 ( lapsus ) |
incedo ¦
dum
affligit me
inimicus ?23
23 <divisio.> mei ¦ … incedo ’ D30 ΩM ω 1 ] mei ’… incedo Hi ( finis linee ) ΩS ; mei… incedo ¦ ΩX P15205
Numérotation du verset Ps. 41,11 XIV

Dum24
24 Dum Rusch etc.] Cum Ed1455
confringuntur25 ossa mea26 ¦
25 confringuntur Ω P10489 ω 1 Ps-G ] confruitur P15205 |
26 mea] + et ΩS |
exprobraverunt27 mihi28 qui tribulant me inimici mei29 30.
27 et ΩS ΩX* P15205] om. ΩM Ω ω1 P1076 P10489 Hi Ps-G |
28 mihi] me Ψ cum Ps-R |
29 me inimici mei F² plerique codd. et edd inimici mei L² cum Ps-λ Ps-med LXX (A) Ps-H, me Ps-G (R F* C I L* LXX cum Ps-R Hieron. ep. 106) |
30 <divisio.> mea ¦… michi D30 Ω ω1 ] mea… michi ¦ P15205 |
Numérotation du verset Ps. 41,XV 

Dum
dicunt mihi per singulos dies ¦ ubi est Deus tuus ?
Numérotation du verset Ps. 41,12 XVI

Quare tristis es anima mea ¦
et quare conturbas me ? 31
31 <divisio.> Dum… dies ¦… tuus. || Quare… mea ¦… conturbas me Hi Ω P10489 P15205 P15205 ² P16311 P16271* ] XV Dum… dies’… tuus ¦ quare… mea (mea’ D30) … me D30 ω 1 P1076 (=XV+XVI)
Numérotation du verset Ps. 41,XVII 

Spera
in Deo32 33 quoniam adhuc34
32 Deo plerique codd. et edd Deum Cor2 P15205 Ps-G (R L* Φ) cum Hieron. ep. 106 |
33 <divisio.> Deo... mei D30 ΩMX ω1 ] Deo ’... mei ’ ΩS |
34 adhuc D30 Cor2 plerique codd. et edd praem. R ΦRG²P² K D14 cum Hier. ep. 106, om. L² ΨΒ² LXX Ps-R Hier., cf. supra Ps. 41, 6. |
confitebor illi ¦
salutare vultus mei et35 Deus meus.
35 et D30 Cor2 (grecus habet) plerique codd. et edd. cum Ps-R ] praem. R M Φ Κ ΨΒ D14 cum Hier. ep. 106, om. Q² cum LXX , Cor2 (Hic apposuit Ieron. sub asterisco quod dicitur ET sed postea in sua translatione apposuit de hebreo et grecus habet)

Psalmus 41

Numérotation du verset Ps. 41,1 
marg.| {GME26.41.1}A Quemadmodum. Titulus:   In finem intellectus filiis Chore, sicut supra1. Primus psalmus de desiderio Dei quod non solum cathecumenis fontem baptismi desiderantibus convenit2 sed etiam baptizatis adhuc in hac vita a Deo3 peregrinantibus qui quanto magis bibunt, tanto magis sitiunt fontem eterne beatitudinis de quo scriptum esta : « Quoniam apud te est fons vite ». Adhuc igitur4 fontem baptismi vel vite monet propheta, relictis idolis et depositis5 vitiis currere. Primo desiderium suum ostendit cui, quoniam malorum insultatio obviat dicentiumb   ubi est Deus tuus?, ne a tristitia seculi in desperatione vel tedium traheretur, secunda parte sensualem animam consolatur ratio, ibic:   Quare tristis es 6.
a Ps. 35, 10.
b Ps. 41, 4.
c Ps. 41, 6.
A ¶Codd. : (Ps. 41) BL4804 Bor29 Lis58 {MM2023}
1 sicut supra BL4804 Bor29] om. Lis58
2 desiderantibus - convenit] scrips., des. convent Bl4804, des. contiemt ( vel contienit) Bor29, inv. Lis58
3 adeo BL4804 Bor29 ] a deo Lis58
4 igitur BL4804 Lis58] ergo Bor29
5 depositis BL4804 Bor29 ] positis Lis58
6 es BL4804 Bor29 ] + anima mea Lis58
Numérotation du verset Ps. 41,2 
marg.| {GME26.41.2} [Augustinus]Cavendum ne7 qui suavitatem Domini gustaver<un>t solos in hoc cantico se esse8 putent sed potius hanc vocem esse cuiusdam unitatis christiane ita dicentis : Quemadmodum etc. Exquisito exemplo figurat9 desiderium suum. Cum autem cervus fideles10 multis similitudinibus conferantur, presens locus illud tantum exigit in comparationem11 adduci quod cervus serpentem naribus haurit et estuans veneno, acrius desiderat fontem12. Quo hausto, pilos et cornua deponit. Similiter anima ubi se cognoscit avaritie fornicationis, idolatrie et huiusmodi estuare veneno, currit ad fontem aquarum Christum qui bene dicitur fons quia semper est irriguus et ad ipso quecumque reficiunt fluunt. Perempto autem in se antiquo serpente diabolo, extinctis vitiis quasi depositis pilis eradicatis superbie cornibus, item querit fontem aque salientis in vitam eternam. Quo, cum se noverit transituram ardentius inflamatur.
7 ne BL4804 Bor29] + si Lis58
8 solos... cantico – se esse] se solos... cantico esse Bor29 (se om. Bor29*, sec. man. compl. ante solos), solos... cantico esse se Lis58
9 figurat BL4804 Bor29 ] figuratur Bor29
10 cervus – fideles BL4804 Bor29 ] inv. Lis58
11 comparationem BL4804 Bor29 ] comparatione Lis58
12 desiderat fontem BL4804 Bor29] inv. Bor29
Numérotation du verset Ps. 41,3 
marg.| {GME26.41.3}Unde quia poterat fontem cervus desiderare causa lavandi vel bibendi determinat desiderium suum esse causa bibendi dicens : Sitivit anima, id est ratio,   mea non iam ad simulacra mortua sed   ad Deum vivum fortem, vel   fortem, qui dixit :   Vivo ego quia mihi flectetur omne genu  quando veniam et apparebo ante faciem Dei? Hec est sitis quod scilicet “cupit dissolvi et esse cum Christo”d ut videat Deum sicut est. Et non dicit ‘quando apparebit mihi facies Dei’, sed   quando ego  apparebo ante faciem Dei quoniam tunc et nos apparebimus, quorum modo latet iustitia. Depressam pronuntiationem13 exigit   quando quia quod Deo citius est, tardum est desiderio.
d Cf. « Cupio dissolvi et esse cum Christo » : sententia ex Phil. 1, 23-24 : « Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi et esse cum Christo, multo magis melius permanere autem in carne, necessarium propter vos », ut ref. Augustinus, Ambrosius, Hieronymus et passim ; cf. Sabatier, Vetus latina, t. 3, p. 815 ut ref. Glossa ordinaria in loc. cit.
13 depressam pronuntiationem BL4804 Lis58 ] depressa pronuntiatione Bor29
Numérotation du verset Ps. 41,4 
marg.| {GME26.41.4}Dum vero currit iste sitiens cervus, patitur insultantes qui deos suos ladipes14 solem et huiusmodi digito demonstrantes dicunt quotidie : Ubi est Deus tuus. Hec autem iugis insultatio pravorum causa est lacrimarum quod ita ait:   Dum dicitur mihi quotidie ubi est deus tuus? Lacrimatus sum sed   lacrime mee non fuerunt amaritudo sed panes id est refectio. Christianus enim afflictionibus eruditur   die ac nocte id est semper vel15 in prosperis et16 adversis.
14 lapides BL4804 Bor29 ] lapidē Lis58
15 vel BL4804 Lis58] et Bor29
16 et BL4804 Bor29] in Li458
Numérotation du verset Ps. 41,5 
marg.| {GME26.41.5-1}Hec autem improperia recordatus sum et effudi animam meam id est liquefacta est anima mea in me, non extra. [Ambrosius] 17 e “Compunctionis enim instinctu in se revertitur” ubi invenit Deum.
e ¶ Fons : Cassiodorus, In Ps. (Ps. 41), CCSL 97, lin. 95 c : « Anima uero in se funditur, quoties compunctionis instinctu in semetipsam reuertitur ». [MM2023]
17 Ambrosius] corr., Augustinus Bor29 , om. cett.
marg.| {GME26.41.5-2}Vel illis querentibus ubi est Deus tuus ego quoque quesivi ubi est Deus meus. [Augustinus] 18 Quod19 est20   hec, scilicet   ubi est Deus meus21,   meditatus sum, sicut docet psalmus scriptus   in intellectu 22   filiis Chore. Et quoniam “invisibilia Dei”, sicut ait Apostolusf, « per ea que facta sunt intellecta conspiciuntur ».   Effudi animam meam id est ad intelligentiam dilatavi et per sensuum fenestras exteriora collustrans ipsa quidem ad affectiones23 sensuum propriis qualitatibus variata distinxi. Deum vero quia qualitatibus istis non subiacet his sensibus24 non cognovi.
f Cf. Rm. 1, 20.
18 Augustinus BL4804 ] om.. Bor29 Lis58
19 Quod Lis58 ] qd’ BL4804 Bor29
20 est] om. Bor29
21 meus] + Augustinus marg. Lis58
22 in intellectu] intellectus Lis58
23 affectiones BL4804 ] effectiones Lis58
24 his sensibus] inv. Lis58
marg.| {GME26.41.5-3}Relictis ergo sensuum instrumentis per se ipsum cepit animus meus ea que non subiacent sensibus contemplari sicut sapientiam et seipsum25 et huiusmodi sed et hec variabilia invariabilis26 Deus excedit. Ut ergo aliquatenus eum attingerem qui est ultra me. Effudi animam meam super me. Et quare hoc feci?   Quoniam transibo vel   ingrediar in locum tabernaculi admirabilis.
25 et seipsum BL4804 ] om. Bor29
26 invariabilis] mirabilis Lis58
marg.| {GME26.41.5-4} [Augustinus] 27 Presens Ecclesia tabernaculum est extra quam si quis querat Deum errat. Hoc tabernaculum est admirabile quoniam in corpore fidelium non regnat peccatum sed anima facit corpus arma28 iustitie tolerat aspera, tendit ad alta. Transit autem hec29 et usque ad domum Dei contemplatione perveniens multo magis stupet. In hoc tabernaculo usque ad domum futuram gemit non tantum fidelis qui dum miratur tabernaculum amplius desiderat domum sed etiam desideriis seculi captus.   In voce ostendit dum membra tabernaculi miraretur qualiter ad secretum domus pervenerit, ductus scilicet angelice laudis dulcedine quam quibusdam iudiciis mente suscepit. Et est   transibo usque ad domum sequendo dulcedinem que de illa domo resonat   in voce exultationis et confessionis. Que exultatio et confessio est   sonus epulantis vel que exultatio et confessio est   soni festivitatem celebrantis.
27 Augustinus Bor29 Lis58 ] om. BL4804
28 arma BL4804 ] om. Bor29
29 hec BL4804 Lis58 ] hoc Bor29
marg.| {GME26.41.5-5} [Augustinus] 30 Dictum ab illa similitudine quod cum homines celebrant festa, organa constituunt ante domos, sue luxurie servientia. Et si quis querat quid hic agitur, ne videantur inepta cantica, dicunt ‘hic sunt nuptie’ vel huiusmodi, et sic excusatur festivitate luxuria. Sic ergo sonus eterne festivitatis mulcet aures cordis unde rapitur cervus ad fontes. Sed quamvis ad hunc sonum desiderio pervenimus, tamen, dum corpus aggravat animam ex infirmitate, ad consueta dilabimur et inter huius mundi scandala periclitamur. Unde ratio ad sensualitatem conversa confortat eam, comparans illis iocundis hec tristitia et dicens :
30 Augustinus Bor29 Lis58] om. BL4804
Numérotation du verset Ps. 41,6 
marg.| {GME26.41.6} Quare etc. Pars secunda. Et est O   anima id est sensualitas   mea cum videas iocunda cum de Deo non dubitas quem presentis,   quare tristis es 31   et quare conturbas me rationem. [...]
31 tristis es] tristis Bor29* (sec. compl.), inv. Lis58
prol.| [suite en préparation]



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Ps. Psalmus 41), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=26&chapitre=26_41)

Notes :