Glossa media

Psalmus 56

Numérotation du verset Ps. 56,1 

¶In finem1 ne disperdas2
¶Codd. : (Ps. 56) D30 ΩX1 (titulum Ps. 56 rubricator perperam intervertit cum titulo Ps. 55, deinde corr.) ) Bari1 Bari3 ΩP ΩB Rusch Ps-G, def. ΩF
1 In finem] Titulus ΩB P18 |
2 ne disperdas] disperdas vel corrumpas ΩX1, ne corumpas vel disperdes ΩB P18 (disperdas), + vel corrumpas V (cf. Ps-α Ps-Moz C ) ΩV, psalmus C Amiatinus, psalmus David ne perdas Q |
David
in tituli inscriptione3
3 inscriptione] inscriptionem Q Clementina
cum fugeret4
4 fugeret] fugiret M Q W K, fugisset C Amiatinus
a facie Saul5
5 Saul] Saulis C
in spelunca6*.
6 spelunca Ps-G D30 ΩX1 Ω ΩV ] speluncam Ps-G (G V D) Rusch Ed1530 Clementina, + rubrica ΩB, + Ps. .LVI. P18
Numérotation du verset Ps. 56,2 I

Miserere mei Deus
miserere mei ¦
quoniam
in te confidit7 anima mea.
7 confidit] confidet R F*
Numérotation du verset Ps. 56,2 II

Et in umbra alarum tuarum
sperabo ¦
donec transeat iniquitas.
Numérotation du verset Ps. 56,3 III

Clamabo
ad Deum
altissimum ¦ Deum qui benefecit mihi.
Numérotation du verset Ps. 56,4 IV

Misit de celo
et liberavit
me ¦ dedit8 in opprobrium
8 dedit] et praem. ΩB
conculcantes me.9
9 me] + diapsalma Ps-G (om. cett.)
Numérotation du verset Ps. 56,4 V

Misit Deus
misericordiam suam
et veritatem suam
Numérotation du verset Ps. 56,5 

et10 eripuit
10 et ΩX1] sub ÷ Φ K, om. C I V ΩB , cf. hebr. Ps-R Ps-H, Cor2 (istud ET Hieronymus obelo prenotavit sed talia infinita in psalmodia remanserunt)
animam meam11
11 eripuit – animam meam] inv. ΩB
de medio catulorum leonum ¦
dormivi
conturbatus.
Numérotation du verset Ps. 56,5 VI

Filii hominum
dentes eorum
arma
et sagitte ¦
et lingua12 eorum gladius acutus.
12 lingua ΩX1] linguae R* W, linguam Q
Numérotation du verset Ps. 56,6 VII

Exaltare super celos13 Deus ¦ et14 super omnem terram15* gloria tua16.
13 celos] celes ΩB |
14 et] sub ÷ I ΦRG²VP G² K ΨB |
15 super omnem terram Cor2 (hebr. et anti. et grecus habent SUPER sicut et in ultimo versu) ΩP ΩS ΩV ΩB ΩX1 Bari3 cum Ps-R ; cf. Ps. 56:12 ] in ( in ras. ω² et ωK) omnem terram Ps-G Ps-ζ (ut vid.) Hi D30 Δ Bari1 P18 Rusch, in omni terra Ps-γ M G Glossa media (BL4804 Li58) Ed1455 cum hebr. |
16 gloria tua Hi ΩP Ω ΩX1 P18 Rusch Weber ] gloriam tuam W U ΨB* ΩV* ΩB cum Ps-α Ps-δ* |
Numérotation du verset Ps. 56,7 VIII

Laqueum
paraverunt pedibus meis ¦
et17 incurvaverunt animam meam.
17 et] sub ÷
Numérotation du verset Ps. 56,7 IX

Foderunt
ante faciem meam
foveam18 ¦
18 foveam] om. F* ΨB* cum Ps-Moz X
et19 inciderunt 20
19 et] sub ÷ |
20 inciderunt] incederunt C I |
in eam. 21
21 eam ] + diapsalma Ps-G ( om. I M W V D Ω ΦG* Ed1455 Clementina )
Numérotation du verset Ps. 56,8 X

Paratum
cor meum
Deus
paratum
cor meum ¦ cantabo et psalmum dicam22*
22 dicam D30 ΩX1 Δ ΩV Bari1 Ps-G ] + Domino Q² W U ΨB* ω( add. interl. et eras.) Rusch cum Ps-R ; cf. Ps. 26:6
Numérotation du verset Ps. 56,9 XI

Exsurge23
23 Exsurge] ÷ex:surge (utroque loco) I
gloria mea exsurge psalterium
et cithara ¦
exsurgam24
24 exsurgam] ÷ex:surgam I
diluculo. 25
25 <divisio.> gloria mea Δ ΩB P18 ] gloria mea. D30, gloria mea Hi Bari 1 Bari3 cett.
Numérotation du verset Ps. 56,10 XII

Confitebor tibi
in populis Domine26 ¦ et27 psalmum
26 Domine] om. R |
27 et D F² M² V² ΨB* D30 Δ ΩM ΩJ ΩS ΩV ΩB Ed1455 Rusch Clementina ; cf. Ps. 107:4] om. Cor2 (hebr. et anti. et Hieronymus non interponunt ET neque grecus) Hi Ps-G |
dicam tibi28 in gentibus.
28 tibi] om. ΩB
Numérotation du verset Ps. 56,11 XIII

Quoniam magnificata est
usque ad celos
misericordia tua29 ¦ et usque ad nubes
29 misericordia tua] gloria tua praem. ΩB
veritas tua30.
30 usque ad nubes – veritas tua Ps-G ΩX1Δ Rusch ] inv. ΩV
Numérotation du verset Ps. 56,12 XIV

Exaltare super celos Deus ¦ et super omnem terram gloria tua31.
31 gloria tua ΩX1 etc. ] gloriam tuam ΨB*

Psalmus 56

Numérotation du verset Ps. 56,1 
marg.| {GME26.56.1.1}A Miserere mei Deus, miserere. Titulus :   In finem ne disperdas vel ne corrumpas David in tituli inscriptione cum fugeret 1   a facie Saul in spelunca. Legitur in libro Regum quod David, cum quereretur a Saule, fugit ad loca tutissima Engaddi ubi absonditus, latuit in spelunca2. Significat autem Christum qui et tectus carne et positus in sepulchro, latuit ne a Iudeis videretur Deus. Nullus autem titulus inscriptus est David quem vellet Saul corrumpere sed Christo, qui est de David, titulus inscriptus est a Pilato quem populus Iudeorum3 corrumpere voluit, quibus per Spiritum sanctum propheta loquitur dicens : O Pilate, vel tu quicumque   ne corrumpas aliquid   in tituli inscriptione 4 facta ipsi  David 5, id est Christo,   cum fugeret a facie Saulis 6   , id est a cognitione Iudeorum   in spelunca carnis sive sepulcri, corrumperet, si quis ex eo quod est incarnatus7 et passus regem negaret. Quam prophetiam Pilatus implendam significans aita : « Quod scripsi scripsi ».
a Io. 19, 22.
A ¶Codd. : (Ps. 56) BL4804 Bor29 Lis58 {MM2023}
1 fugeret BL4804 ] fugerit Lis58
2 latuit – in spelunca BL4804 Bor29 ] inv. Lis58
3 Iudeorum Bor29 Lis58 ] om. BL4804
4 in tituli - inscriptione] inv. Lis58
5 ipsi – David] inv. Lis58
6 Saulis] Saul. Bor29, Saul Lis58
7 est – incarnatus BL4804 Bor29 ] + inv. Li56
marg.| {GME26.56.1.2} Hic igitur psalmus de passione et resurrectione Christi quintus8 breviter agens, hoc intendit ne quis titulo Christi qui nostre consummationis finis est contradicat. Loquitur autem totus Christus. Et primo orat de sua liberatione et inimicorum opprobrio9 brebiter tangens. Secundo qualiter sit liberatus, que etiam et a quibus sit passus, exponit, de resurrectione competenter interserens10 ibi : Misit Deus, tertio post resurrectioem se laudaturum Deum promittit, ibi   Paratum .
8 quintus] om. Bor29
9 opprobrio] opprobrium Lis58
10 interserens BL4804 Lis58 ] inferens Bor29
Numérotation du verset Ps. 56,2 
marg.| {GME26.56.2.1}Primo igitur propheta in persona Christi exclamat et ait : O Deus miserere mei, et ut magnum ostendat11 esse periculum, repetit   miserere mei , et causam adiungit :   quoniam in te confidit anima mea. Hec Christus, secundum quod homo dicit ad Patrem ut doceat nos orare.
11 ostendat BL4804 Bor29 ] ostenderet Lis58
marg.| {GME26.56.2.3}Sequitur : Et in umbra . Hic iam et nostra vox est.   In umbra alarum tuarum 12 id est in munimine tue materne pietatis   sperabo donec iniquitas que nunc dum in aliis moritur in aliis nascitur ex toto   transeat quod in fine complebitur.
12 alarum tuarum BL4804 Bor29] om. Lis58
Numérotation du verset Ps. 56,3 
marg.| {GME26.56.3}Sperabo utique non otiosus. Clamabo enim   ad Deum altissimum qui impios non querentes se quesivit sic altus ut non longe sit ab illo gemitus noster quod expertus sum quia ipse est   qui benefecit mihi.
Numérotation du verset Ps. 56,4 
marg.| {GME26.56.4.1}Ita misit enim   de celo auxilium et ideo quasi iam sit ita certum est quod   liberavit me suscitando et Iudeos   conculcantes me qui scilicet mihi mortuo insultaverunt   dedit in opprobrium quia et ubique dispersi sunt et adorari vident resurrectionem eius quem se extinxisse putabant.
marg.| {GME26.56.4.2}Vel corpus Christi ait Misit de celo id est de occulta essentia Verbum et de13 secreta cognitione angelorum.
13 de] om. Bor29
marg.| {GME26.56.4.3} Diapsalma. Misit. Pars secunda. Quid miserit Deus ? Exponit quasi   Misit de celo, misit inquam   Deus misericordiam suam et veritatem suam id est Filium qui misericorditer nobis compassus14 pro nobis mortuus est, qui, sicut promiserat, et resurrexit et nobis retribuit, vere misericorditer implevit promissa.
14 compassus] est Lis58
Numérotation du verset Ps. 56,5 
marg.| {GME26.56.5.1}Nam ipse Pater, vel ipsa misericordia et veritas, id est Verbum, eripuit animam meam. Unde  de medio catulorum leonum id est de medio populi a principibus seducti. Quid autem sit passus propter quod dicit   eripuit, supponit   conturbatus passione   dormivi quietus facile excitandus. Legitur quidem David speluncam intrasse non vero ibi dormisse. Unde clarum est hoc de Christo magis accipiendum qui dormivit in morte. Et bene ait turbatus   dormivi .
marg.| {GME26.56.5.2} [Nota] [Augustinus] 15 Non enim cedente conscientia sed secundum opinionem frementium turbabatur. Ille vero placatus dormivit qui sua voluntate animam16 posuit eandem quando vellet sumpturus. Qui vero turbaverunt eum supponit filii hominum. Ordo verborum est17 :   filii hominum laqueum paraverunt . Qualiter autem   turbaverunt interserit   dentes id est corrosiones18   eorum. F uerunt   arma in consiliis   et sagitte in verbis19 dicebant reus est mortis et   lingua eorum qua dixerunt « crucifige crucifige » fuit   gladius acutus. Filios hominum vocat Iudeos20 quasi qui filii prophetarum a genitura carnali deberent recedere. Hi etsi21 dixerint nobis non licet interficere quemquam inexcusabiles tamen suntb. Etsi enim fuerunt manus inermes, os tamen armati22.
b Cf. Rm. 1, 20.
15 Nota Augustinus BL4804 Lis58
16 animam BL4804 Bor29 ] + suam Lis58
17 verborum est BL4804 Lis58 ] vero verborum Bor29
18 corrosiones BL4804 Lis58 ] corroscationes Bor29
19 verbis BL4804 Bor29] cum Lis58
20 vocat – Iudeos BL4804 Bor29] inv. Lis58
21 etsi BL4804 Lis58 ] si Bor29
22 armati Bl4804 Lis58 (vel) ] armatum Bor29 Lis58
Numérotation du verset Ps. 56,6 
marg.| {GME26.56.6.1} [Augustinus] Augustinus BL4804 Bor29 Lis58 Exaltare. Hucusque Dominus locutus est, propheta quidem sed in persona Domini quia Dominus in propheta. Nunc23 propheta ex persona sua loquitur et sic quoque Dominus per eum qui ei dictat veritatem quam loquitur. Vidit24 enim in spiritu Dominum iniurias passum et post resurrexisse et sic Iudeos inaniter sevisse que tamquam fieri videret, gaudens exclamat :   exaltare quasi : Tu quidem homo in cruce sed   exaltare Deus super celos, id est remaneant in terra sevientes, tu vero esto super celos iudicans exaltare ut in maiestate regnare cognoscaris. Non enim ultra se habet Deus quo crescat sed quantum ad homines exaltatur.
23 Nunc] + vero Lis58
24 Vidit] Videt Lis58
marg.| {GME26.56.6.2}Unde sequitur et in omni terra 25 c extendatur   gloria tua quod modo completum est.   Super celos vero dicit quia sedens ad dexteram Patris angelos quoque habet sub<di>tos.
c in omni terra Ps-γ M G
25 in omni terra BL4804 Bor29 ] in omnem terram Li48
7
marg.| {GME26.56.7.1}Deinde ipse Dominus ad narrationem suam redit et ait laqueum etc. vel possunt esse verba Christi dicentis O   Deus pater   exaltare super celos id est fac in me quod26 videaris altus id est fac me resurgere et ascendere et sic erit  gloria tua in omni terra 27   . Sic enim te omnes28 habitatores terre glorificabunt.
26 quod Bor29 Lis58] quo BL4804
27 in omni terra ] in omnem terram Lis58
28 te omnes BL4804 Bor29] inv. Lis58
marg.| {GME26.56.7.2}Postquam vero de sua interposuit exaltatione, ceptam narrationem exequitur quod scilicet filii hominum laqueum paraverunt pedibus meis.
marg.| {GME26.56.7.3} [Cassiodorus] 29 Pedes Domini sunt increpationes malorum et promissione fidelium. His enim tamquam pedibus incedebat cum malos increbabat et bonis premia promittebat. His ergo predicationibus latenter parabant dolos, sicut cum abduxerunt ante eum adulteram, hac illum ligaturi complexione ut vel contrarium legi tenerent si diceret dimmitendam quam lex precipit lapidare vel deriderent mendacem qui mansuetudinem predicans eam adiudicaret30 occidi.
29 Cassiodorus BL4804 Bor29
30 et] coinec. BL4804
marg.| {GME26.56.7.4} [Augustinus] 31 Sequitur : Et incurvaverunt animam meam id est voluerunt quasi de celo deponere et ad inferiora per sue pravitatis consensum deprimere.
31 Augustinus BL4804 Bor29 Lis58
marg.| {GME26.56.7.5} [Cassiodorus] 32 Vel incurvaverunt quando credere noluerunt. Dum enim compateretur eis33, ieiunus et sterilis erat ab eis.
32 Cassiodorus BL4804 Bor29 Lis58
33 eis] om. Bor29
marg.| {GME26.56.7.6} Foderunt quasi   laqueum paraverunt sed non nesciente me. Nam   ante faciem meam foderunt foveam, id est me presente mortis inclamaverunt sententiam que tamen mihi non nocuit sed ipsi potius   inciderunt in eam in confossa conscientia34 ceci<derunt>.
34 confossa conscientia Bl4804 Bor29 ] confossam conscientiam Lis58
Numérotation du verset Ps. 56,8 
marg.| {GME26.56.8.1} Diapsalma. Paratum. Pars tertia. Gloriatur in tribulationibus et post resurrectionem se laudaturum promittit. Quasi illi paraverunt foveam,   cor autem   meum, o   Deus, paratum est ad tolerantiam et ad35 agendas gratias quod quia multum desiderat repetit   paratum est   cor meum . Illi inciderunt in foveam, ego vero   cantabo et psalmum dicam, id est verbis et operibus gratias agam. Hec duo predicte geminationi reddidit quia ad utrumque paratus.
35 ad] om. Lis58
Numérotation du verset Ps. 56,9 
marg.| {GME26.56.9}Ergo o gloria mea 36 id est caro causa glorie mee,   exsurge potenter. Aggratulatio est quia certus. Unde etiam hoc37 idem affirmans horam resurrectionis designat dicens   exsurgam diluculo . Hoc igitur facto,   exsurge psalterium et cithara . Per psalterium et cithara, duo genera factorum in carne Christi significantur, scilicet miracula per psalterium quod sonat a superiori et passiones per citharam que sonat ab inferiori. Hec resurgente Domino surrexerunt quia utraque in gentibus predicata sunt.
36 mea] om. Lis58
37 hoc] hec Bor29
Numérotation du verset Ps. 56,10 
marg.| {GME26.56.10}Unde secuta est confessio populorum de qua in persona membrorum sic ait : O Domine confetebor tibi in populis et psalmum dicam tibi in gentibus ut scilicet celestem actum tibi persolvat Ecclesia.
Numérotation du verset Ps. 56,11 
marg.| {GME26.56.11}Et hoc ideo quoniam magnificata misericordia tua usque ad celos et veritas tua usque ad nubes 38   . Celi : angeli,   nubes que celis39 inferiores et obscure sunt : homines caliginosam carnem portantes. Illis non est opus misericordia quorum nullus est miser, nobis autem miseris opus est. Illis veritas est manifesta quam laudant nobis speciem veritatis caligo nostre carnis interpolat. Ergo congruentius videtur40 fuisse dicendum   veritas usque ad celos et   misericordia usque ad nubes. Sed et bene   nubes predicatores intelligimus veritatis in quibus lumen occultum est et unde Deus tonat preceptis et corruscat miraculis.   Misericordia vero   usque ad celos magnificata 41   est quia nos communicatione resurrectionis angelos facit et sanato oculo cordis facit ut eum facie ad faciem videamus. Unde gratias agentes cum propheta dicamus.
38 magnificata misericordia tua usque ad celos et veritas tua usque ad nubes BL4804 ] magnificentia tua usque ad celos et usque tua veritas ad nubes Bor29, magnificata est misericordia tua usque ad celos et usque ad nubes veritas tua Lis58
39 celis BL4804 ] celo Lis58
40 videtur BL4804 Bor29 ] videretur Lis58
41 magnificata] magna Lis58
Numérotation du verset Ps. 56,12 
marg.| {GME26.56.12} Exaltare super celos Deus 42   et super omnem terram gloria tua sicut supra.
42 Deus] om. Lis58



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Ps. Psalmus 56), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=26&chapitre=26_56)

Notes :